第2讲:罪藉诫命越发使人犯罪
Lectio 2: Supra modum peccatum per mandatum
7:7 这样,我们要怎么说呢?律法是罪吗?[n. 532] 绝对不是!但是,若不是藉着律法,我就不知何为罪;若不是律法说「不可贪心」,我就不知何为贪心。[n. 534]
7:8 然而,罪趁着机会,藉着诫命,使各样的贪心在我里头发动。[n. 540] 因为没有律法,罪是死的。[n. 544]
7:9 以前没有律法的时候,我是活的;但是诫命来到,罪活起来,[n. 546]
7:10 我就死了。那本该叫人活的诫命反而叫我死。[n. 549]
7:11 因为罪趁着机会,藉着诫命诱惑我,并且藉着诫命杀了我。[n. 550]
7:12 这样看来,律法是圣的,诫命也是圣的、义的、善的。[n. 551]
7:13 那么,那善的是叫我死吗?绝对不是!叫我死的是罪。罪藉着那善的叫我死,为要显出这真是罪,以致罪藉着诫命越发使人犯罪。(译者:末句按作者所解的拉丁文 peccans peccatum 译出,作者将其解释为罪使人犯罪超过先前的程度;和合本修订版作「以致罪藉着诫命更显出是恶极了」。)[n. 552]
7:7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? [n. 532] Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. [n. 534]
7:8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. [n. 540] Sine lege enim peccatum mortuum erat. [n. 544]
7:9 Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. [n. 546]
7:10 Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. [n. 549]
7:11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. [n. 550]
7:12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. [n. 551]
7:13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. [n. 552]
532. 使徒说明我们藉基督的恩典脱离律法的奴役,而且这种释放是有益的以后,在这里回答一个由前述内容引起的异议;根据这一异议,旧律法似乎不是好的。
532. Postquam Apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a servitute legis, et quod ista liberatio est utilis, hic respondet cuidam obiectioni, quae ex praemissis occasionem habet, per quam videtur quod lex vetus non sit bona.
对此,他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
首先,解答使律法看似不好的异议;
Primo solvit obiectionem per quam videtur legem non esse bonam;
其次,在「我们知道」等语处,说明律法是好的。
secundo ostendit legem esse bonam, ibi scimus enim, et cetera.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,就律法本身提出异议;
Primo ponit obiectionem quantum ad ipsam legem;
其次,在「这样看来,律法是圣的」等语处,解答异议。
secundo solvit, ibi itaque lex quidem sancta, et cetera.
533. 因此,他首先说:前面说过,犯罪的欲望是藉律法而有,律法又是死的律法;那么,我们说从这些话「可以推出什么呢」?难道要说「律法是罪」吗?
533. Dicit ergo primo: dictum est quod passiones peccatorum erant per legem et quod est lex mortis, quid ergo dicemus ex his sequi? Numquid dicemus, quod lex est peccatum?
这可以有两种理解。一是律法教导人犯罪,如耶 10:3 所说:「万民的法律是虚空的」,就是因为这些法律教导虚空的事。(译者:作者所引拉丁文作「法律」,和合本修订版作「万民的习俗是虚空的」;这里保留作者推论所需措辞。)另一种是说律法是罪,因为颁布律法的人在制定这种律法时犯了罪。这两者互相随伴,因为若律法教导罪,立法者便因制定律法而犯罪。赛 10:1:「祸哉!那些设立不义之律例的。」但若犯罪的欲望藉律法而有,若律法引向死亡,那么律法似乎就教导罪了。
Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo quod lex peccatum doceat, sicut dicitur Ier. X, 3: leges populorum vanae sunt, quia scilicet vanitatem docent. Alio modo, ut lex dicatur peccatum, quia ille qui legem dedit, peccaverit, talem legem ferendo. Et haec duo invicem se consequuntur, quia si lex peccatum docet, legislator legem ferendo peccat. Is. X, 1: vae qui condunt leges iniquas. Videtur autem quod lex peccatum doceat, si passiones peccatorum sunt per legem, et si lex ducit ad mortem.
534. 随后,他说「绝对不是」,解答上述异议。
534. Deinde cum dicit absit, solvit praedictam obiectionem.
对此应知道:如果律法本身直接造成犯罪的欲望或死亡,就会推出律法在上述一种意义上是罪;但若律法只是犯罪欲望和死亡的机缘,就不能这样推论。
Circa quod sciendum est, quod si lex per se et directe causaret passiones peccatorum vel mortem, sequeretur quod lex esset peccatum altero modorum dictorum, non autem si lex est occasio passionum peccati et mortis.
因此,他做两件事。
Circa hoc ergo duo facit.
首先,说明律法本身所成就的;
Primo ostendit quid lex per se facit;
其次,在「然而,趁着机会」等语处,说明以律法为机缘而发生的。
secundo ostendit quid ex ea occasionaliter sequatur, ibi occasione autem accepta, et cetera.
535. 关于第一点,他做三件事。
535. Circa primum tria facit.
首先,回答问题,说:「绝对不是!」即律法绝不是罪。
Primo respondet ad quaestionem dicens absit, scilicet, quod lex sit peccatum.
因为律法本身并不教导罪,如诗 19:7〔武加大本 18:8〕:「耶和华的律法全备。」立法者也没有因制定不义的律法而犯罪,如箴 8:15:「君王藉我治国」,等等。
Neque enim ipsa docet peccatum, secundum illud Ps. XVIII, 8: lex Domini immaculata, neque legislator peccavit, quasi iniustam legem ferens, secundum illud Prov. VIII, v. 15: per me reges regnant, et cetera.
536. 第二,在「但是,罪」等语处,提出属于律法本身的作用,就是使人认识罪,而非除去罪。
536. Secundo, ibi sed peccatum, et cetera. Ponit id quod per se pertinet ad legem, scilicet notificare peccatum et non auferre.
这就是他说的:「若不是藉着律法,我就不知何为罪。」上文 3:20:「律法本是要人认识罪。」若把这理解为自然律,这话显然成立,因为人藉自然律判断善恶。德 17:6:「使他们的心富于辨别力,使他们能分别善恶。」但使徒这里似乎是在说旧律法;他前面说「不按着仪文的旧样」,就是指旧律法。
Et hoc est, quod dicit sed peccatum non cognovi nisi per legem. Supra III, 20: per legem enim Dei cognitio peccati. Et siquidem hoc intelligitur de lege naturali manifestum est quod dicitur, quia per legem naturalem homo diiudicat inter bonum et malum. Eccli. XVII, 6: sensu implevit corda illorum, et bona et mala ostendit. Sed Apostolus hic videtur loqui de lege veteri, quam significavit supra, dicens non in vetustate litterae.
因此,应当说:没有律法,人固然能够认识罪在道德上不正当,即违反理性;但不能认识罪包含对神的冒犯。因为藉神所颁布的律法,人明白神不喜悦人的罪:他禁止这些罪,并命令加以惩罚。
Dicendum est ergo, quod sine lege poterat quidem peccatum cognosci, secundum quod habet rationem inhonesti, id est contra rationem existens, non autem secundum quod importat offensam divinam; quia per legem divinitus datam manifestatur homini quod Deo displicent peccata humana, in hoc quod ea prohibet et mandat puniri.
537. 第三,在「因为贪心」等语处,他证明先前所说的,说:「若不是律法说『不可贪心』,我就不知何为贪心。」
537. Tertio, ibi nam concupiscentiam, et cetera. Probat quod dixerat, dicens nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces.
对此应考虑:有人可能把他所说的「若不是藉着律法,就不知何为罪」理解为罪的行为本身;律法藉禁止罪的行为,使人认识它。就某些罪而言,这确实是真的;例如利 18:23 说:「女人也不可站在兽前,与它交合。」但这里所说的话表明,这并非使徒的意思。因为没有人不知道贪欲的活动本身,人人都有这种经验。
Circa quod considerandum est quod hoc quod dixerat, peccatum non cognosci nisi per legem, posset aliquis referre ad ipsum actum peccati, quem lex in notitiam hominis ducit dum prohibet. Et hoc quidem verum est quantum ad aliqua peccata; dicitur enim Lev. c. XVIII, 23: mulier non succumbet iumento. Sed quod hic non sit intellectus Apostoli, patet ex his quae hic dicuntur. Nullus enim est qui ipsum actum concupiscentiae ignoret, cum omnes ipsum experiantur.
因此,应按前述解释理解:除非藉着律法,人不能认识因罪而有的受罚之责以及对神的冒犯。他用贪欲来证明,是因为邪恶的贪欲普遍涉及一切罪。因此,《注疏》和奥古斯丁说:「使徒选择了这种普遍的罪」,即「贪欲」。所以,律法是好的,因为它禁止贪欲,也就禁止一切恶。
Est ergo intelligendum, sicut supra diximus, quod peccatum non cognoscitur nisi per legem, quantum ad reatum poenae et offensam Dei. Ideo autem hoc probat per concupiscentiam, quia concupiscentia prava communiter se habet ad omnia peccata. Unde Glossa, dicit et Augustinus: hoc elegit Apostolus quod est generale peccatum, scilicet concupiscentiam. Bona est ergo lex, quae dum concupiscentias prohibet, omnia mala prohibet.
538. 可以将贪欲理解为普遍的罪,是指它被理解为对不许可之事的欲求,而这种欲求属于每一项罪的本质。但奥古斯丁称贪欲为普遍的罪,并不是取这种意义,而是因为某种特定的贪欲是一切罪的根和原因。因此,《注疏》也说,贪欲是普遍的罪,一切恶都由它而来。
538. Potest autem intelligi, quod concupiscentia sit generale peccatum, secundum quod sumitur pro concupiscentia rei illicitae, quae est de essentia cuiuslibet peccati. Non autem sic appellavit Augustinus concupiscentiam generale peccatum, sed quia est radix et causa omnis peccati aliqua concupiscentia specialis. Unde et Glossa dicit quod concupiscentia est generale peccatum, unde omnia mala veniunt.
因为使徒引用了出 20:17 所记的律法诫命,那里特别禁止:「不可贪恋你邻舍的东西。」(译者:此处按作者概括的引文译出;和合本修订版列举房屋等,末及「他一切所有的」。)这就是贪财的欲望,提前 6:10 论到它说:「贪财是万恶之根。」这是因为,正如传 10:19 所说,「钱能叫万事应心」。因此,这里所论贪欲是普遍的恶,不是按属或种的普遍性,而是按因果作用的普遍性。
Inducit enim Apostolus praeceptum legis, quod habetur Ex. XX, 17, ubi specialiter prohibetur: non concupisces rem proximi tui, quae est concupiscentia avaritiae, de qua loquitur I Tim. VI, 10: radix omnium malorum est cupiditas. Et hoc ideo quia pecuniae obediunt omnia, ut dicitur Eccle. X, 19. Et ideo concupiscentia, de qua hic loquitur, est generale malum, non communitate generis vel speciei, sed communitate causalitatis.
这与德 10:15 所说,「骄傲是一切罪恶的起源」,并不冲突。因为就背离神而言,骄傲是罪的开端;就转向可变之善而言,贪财则是罪的开端。
Nec est contrarium quod habetur Eccli. X, v. 15: initium omnis peccati, superbia. Nam superbia est initium peccati ex parte aversionis. Cupiditas autem est principium peccatorum ex parte conversionis ad bonum commutabile.
539. 也可以说,使徒特别选取贪欲来阐明论点,是因为他要说明:没有律法,人不认识罪对神的冒犯;这尤其显明于神的律法禁止了人所不禁止的贪欲。因为只有神会因心中的贪欲判人为有罪,如撒上 16:7〔拉丁本《列王纪》一〕:「人是看外貌,耶和华是看内心。」(译者:原文误标 16:17,实际引文见 16:7,故订正。)神的律法之所以特别禁止贪恋他人可被盗取的财物,和可因通奸而受侵犯的妻子,而不是禁止贪恋其他罪,是因为这些罪连在贪欲本身中也包含某种快感,其他罪却不如此。
539. Potest autem dici, quod Apostolus specialiter assumit concupiscentiam ad propositi manifestationem, quia vult ostendere quod sine lege peccatum non cognoscebatur, in quantum scilicet pertinet ad offensam Dei: et hoc maxime patet in hoc quod lex Dei prohibet concupiscentiam quae ab homine non prohibetur. Nam solus Deus hominem reum reputat propter concupiscentiam cordis, secundum illud I Reg. XVI, 17: homines vident quae patent, Deus autem intuetur cor. Ideo autem lex Dei potius prohibuit concupiscentiam rei alienae, quae furto aufertur, et uxoris alienae, quae per adulterium violatur, quam concupiscentiam aliorum peccatorum, quia ista peccata etiam in ipsa concupiscentia habent quamdam delectationem, quod non contingit de aliis peccatis.
540. 随后,他说「然而,趁着机会」等语,说明以律法为机缘而发生的事。
540. Deinde cum dicit occasione autem, etc., ostendit quid ex lege occasionaliter consequatur.
首先,提出论点;
Et primo proponit quod intendit;
其次,在「因为没有律法」等语处,阐明论点。
secundo manifestat propositum, ibi sine lege, et cetera.
541. 因此,他首先说,「罪趁着机会,藉着诫命」,即禁止罪的律法之诫命,「使各样的贪心在我里头发动」。
541. Dicit ergo primo, quod peccatum occasione accepta per mandatum, scilicet legis prohibentis peccatum, operatum est in me omnem concupiscentiam.
这里也可以把「罪」理解为魔鬼,是一种加强语气的说法,因为他是罪的起源。按这解释,是他在人里面引发犯罪的一切欲望。约壹 3:8:「犯罪的是出于魔鬼,因为魔鬼从起初就犯罪。」
Per peccatum autem potest hic intelligi diabolus secundum emphaticam locutionem, quia ipse est peccati initium. Et secundum hoc in homine operatur omnem concupiscentiam peccati. I Io. III, 8: qui facit peccatum, ex diabolo est, quia ab initio diabolus peccat.
但使徒在这里未曾提到魔鬼,因此可以说,任何本罪,只要被思想所把握,就会在人里面引起对它的贪欲,如雅 1:14—15:「每一个人被诱惑是因自己的私欲牵引而被诱惑的;私欲既怀了胎,就生出罪来。」
Sed quia Apostolus hic de diabolo mentionem non fecerat, potest dici quod peccatum actuale quodcumque, prout est cogitatione apprehensum, operatur in homine sui concupiscentiam, secundum illud Iac. I, 14: unusquisque tentatur a concupiscentia sua: deinde concupiscentia parit peccatum.
542. 不过,更好的解释,是将这里的罪理解为他在上文 5:12 所说藉一人进入世界的罪,即原罪。在基督的恩典来到以前,原罪在人的里面同时具有罪过和惩罚的性质;恩典来到后,它的罪责消除了,但就罪欲而言仍实际存留,也就是作为处于习性状态的贪欲存留。它在人里面引发一切实际发生的贪欲活动:或指不同罪的贪欲,因为偷盗的贪欲与通奸的贪欲不同,其他罪也是如此;或指贪欲的不同阶段,即思想、快感、同意和行为。
542. Sed melius est quod hoc referamus ad peccatum, quod supra dixerat c. V, v. 12 per unum hominem in hunc mundum ingressum, scilicet ad peccatum originale, quod scilicet ante gratiam Christi est in homine secundum culpam et poenam, sed, veniente gratia, transit reatu et remanet actu quantum ad fomitem peccati; vel concupiscentiam habitualem, quae operatur in homine omnem concupiscentiam actualem, sive hoc referatur ad concupiscentias diversorum peccatorum: alia enim est concupiscentia furti, alia adulterii, et sic de aliis; sive referatur ad diversos concupiscentiae gradus, prout consistit in cogitatione, delectatione, consensu et opere.
但罪为在人里面产生这一效果,就从律法取得机会。这就是他说的「趁着机会」。或是因为诫命来到以后,加上了违犯的性质,因为如上文 4:15 所说,「哪里没有律法,哪里就没有过犯」;或是因为基于前面所列的理由,对被禁止之罪的欲望增长了。
Sed ad hunc effectum in homine operandum peccatum accipit occasionem ex lege. Et hoc est quod dicit occasione accepta. Vel quia adveniente mandato additur ratio praevaricationis, quia ubi non est lex, nec praevaricatio, ut supra IV, 15 dictum est, vel quia crescit desiderium peccati prohibiti, rationibus supra positis.
543. 应注意,他并没有说律法给予犯罪的机会,而是说罪本身从律法取得了机会。
543. Et est notandum quod non dicit quod lex dederit occasionem peccandi, sed quia ipsum peccatum occasionem acceperit ex lege.
因为给予机会的人,使他人跌倒,因而犯罪:当一个人做了不够正当的事,致使邻舍受挫或跌倒时,情况便是如此,例如有人经常出入不正当的场所,即使没有恶意也是如此。因此,后文 14:13 说:「宁可决意不给弟兄放置障碍或绊脚石。」(译者:原文误标 14:18,实际引文见 14:13。)但若有人做的是正当的事,例如施舍,而另一个人因此跌倒,他并没有给予跌倒的机会;因此,他没有使人跌倒,也没有犯罪,反倒是那跌倒的人自己取得机会,是后者犯罪。同样,律法所做的是正当的,因为它禁止罪;因此,它没有给予犯罪的机会,而是人从律法取得了机会。所以由此推出的不是律法是罪,反而是罪出于人这一方面。
Ille enim qui dat occasionem, scandalizat et per consequens peccat: quod quidem fit, quando aliquis facit aliquod opus minus rectum, unde proximus offenditur aut scandalizatur, puta si quis loca inhonesta frequentaret, licet non mala intentione. Unde dicitur infra XIV, 18: hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum. Sed si quis rectum opus faciat, puta si det eleemosynam et alius inde scandalizatur, ipse non dat occasionem scandalizandi; unde nec scandalizat, nec peccat, sed alius accipit occasionem qui scandalizatur et ille peccat. Sic igitur lex rectum aliquid fecit quia peccatum prohibuit, unde occasionem non dedit peccandi; sed homo occasionem ex lege accipit, et propter hoc sequitur, quod lex non sit peccatum, sed magis quod peccatum sit ex parte hominis.
因此,所谓属于犯罪欲求的那些犯罪情绪藉律法而有,不应理解为律法产生了它们,而应理解为罪从律法取得机会,产生了它们。根据同样的理由,律法称为死的律法,不是因为律法造成死亡,而是因为罪从律法取得机会,造成了死亡。
Sic igitur intelligendum est quod passiones peccatorum quae pertinent ad concupiscentiam peccati, non sunt per legem, quasi lex illas operetur, sed peccatum illas operatur, accepta occasione ex lege. Et eadem ratione dicitur lex mortis, non quia lex mortem operetur, sed quia peccatum mortem operatur, occasione accepta ex lege.
也可以保持同样的意义,以另一种方式安排经文的词序,说:罪藉律法的诫命引起各样贪欲,而这是由于从诫命本身取得机会;但第一种解释更直接,也更好。
Potest autem eodem sensu littera aliter ordinari ut dicatur quod peccatum operatum est per mandatum legis omnem concupiscentiam et hoc occasione accepta ab ipso mandato; sed prima expositio simplicior et melior est.
544. 随后,他说「因为没有律法」,藉对效果的经验,阐明先前所说的。
544. Deinde cum dicit sine lege enim manifestat quod dixerat et hoc per experientiam effectus.
首先,提出效果;
Et primo proponit effectum;
其次,在「因为罪」等语处,重新提出原因。
secundo resumit causam, ibi nam peccatum, et cetera.
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,描述律法以前的状态;
Primo describit statum ante legem;
其次,在「但是诫命来到」等语处,描述律法之下的状态;
secundo statum sub lege, ibi sed cum venisset, etc.;
第三,在「我发现」等语处,藉比较这两种状态,得出律法实际造成的结果。
tertio, ex comparatione utriusque status, concludit eventum legis, ibi et inventum est mihi, et cetera.
545. 因此,他首先说:「罪趁着机会,藉着诫命,使各样的贪心在我里头发动」,这从下面一点可以看出:「因为没有律法,罪是死的。」这不是说罪不存在,因为如上文 5:12 所说,在律法以前,「罪是从一人进入世界」。而应理解为:或就人的认识而言,罪是死的,因为人不知道律法所禁止的某些事是罪,例如贪欲;或就致死的效力而言,与后来相比,罪是死的。因为罪使人趋向死亡的力量,原先不及后来在律法之下取得机会以后那样大。能力削弱的事物,便被看作仿佛死了。西 3:5:「要治死你们在地上的肢体。」因此,就罪而言,律法以前的状态就是如此。
545. Dicit ergo primo, quod peccatum occasione accepta per mandatum, operatum est in me omnem concupiscentiam, quod ex hoc apparet: sine lege enim peccatum erat mortuum, non quidem sic quod peccatum non esset, quia per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit ante legem, ut supra V, 12 dictum est. Sed intelligitur quod erat mortuum, vel quantum ad cognitionem hominis, qui quaedam lege prohibita nesciebat esse peccata, puta concupiscentiam, vel quia erat mortuum, quantum ad efficaciam moriendi, per comparationem ad id quod postea fuit. Non enim habebat tantam virtutem inducendi hominem ad mortem, quantam postea habuit occasione accepta sub lege. Habetur enim quasi mortuum, quod est debilitatum virtute. Col. III, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram. Talis ergo erat status ante legem quantum ad peccatum.
546. 他接着说「以前没有律法的时候,我是活的」,说明就人而言,那时的状态怎样。
546. Sed qualis esset quantum ad hominem, ostendit subdens ego autem vivebam sine lege aliquando.
这也可以有两种理解。一是按照人自己对自己的看法,他以为自己活着,因为他不知道那使他死亡的事是罪。启 3:1:「名义上你是活的,实际上你是死的。」或者,这是相对于因律法为机缘而发生的死亡说的。因为罪较轻的人,相对于罪较重的人,被称为活着。
Quod etiam dupliciter potest intelligi. Uno modo quantum ad id quod homini videbatur ex seipso quod viveret, dum ignorabat peccatum esse id per quod mortuus erat. Apoc. III, 1: nomen habes quod vivas, sed mortuus es. Vel hoc dicitur per comparationem ad mortem, quae consecuta est occasione legis. Dicuntur enim minus peccantes vivere, in comparatione ad eos qui magis peccant.
547. 随后,他说「但是诫命来到」等语,描述律法之下的状态。
547. Deinde cum dicit sed cum venisset, etc. describit statum sub lege.
首先,就罪而言,他说:「但是诫命来到」,即律法颁布时,「罪又活起来」。这可以有两种理解。一是就人的认识而言,人开始认识到罪存在于自己里面,而他先前并不知道。耶 31:19:「受教以后就捶胸;就抱愧蒙羞。」他特意说「又活起来」,因为人在乐园中,曾对罪具有充分认识,虽然并不是凭经验认识的。或者,「又活起来」是就力量而言,因为律法颁布后,成为罪的力量增长的机缘。林前 15:56:「罪的权势就是律法。」
Et primo quantum ad peccatum cum dicit sed cum venisset mandatum, data scilicet lege, revixit peccatum, quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quantum ad cognitionem hominis, qui incepit cognoscere peccatum in se esse, quod prius non cognoverat. Ier. XXXI, v. 19: postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum et erubui. Et signanter dixit revixit, quia in Paradiso plenam notitiam homo habuerat de peccato, licet non habuerit per experientiam. Vel revixit, quantum ad virtutem, quia data lege occasionaliter augmentata est virtus peccati. I Cor. XV, 56: virtus peccati, lex.
548. 第二,就人本身而言,他说:「我就死了。」这也可以有两种理解。一是按照认识来理解,意思是:「我死了」,即我认识到自己已经死了。另一种是与先前的状态相比,意思是:「我死了」,即我比先前更加负有死亡的罪责。因此,民 16:41 对摩西和亚伦所说的话,在某种意义上是真的:「你们杀了耶和华的百姓了。」(译者:原文误标 14:41,实际引文见 16:41,故订正。)
548. Secundo quantum ad ipsum hominem, cum dicit ego autem mortuus sum. Quod etiam dupliciter potest intelligi. Uno modo secundum cognitionem, ut sit sensus mortuus sum, id est, cognovi me mortuum. Alio modo per comparationem ad statum priorem, ut sit sensus mortuus sum, id est magis morti obligatus sum, quam ante. Unde aliqualiter verum est quod dictum est Moysi et Aaron Num. XIV, 41: vos interfecistis populum Domini.
549. 随后,他说「我发现」等语,由比较这两种状态,得出律法实际造成的结果,说:按照前述内容,「我发现那本该叫人活的诫命」——首先,就颁布律法者的意图而言,其次,就诫命本身的正当性和服从者的虔敬而言——「反而叫我死」。结 20:11:「我将我的律例赐给他们,将我的典章指示他们;人若遵行就必因此存活。」这诫命成为使我死亡的机缘,即藉人里面已有的罪。伯 20:14:「他的食物在肚里却要翻转,在他里面成为虺蛇的毒液」,等等。
549. Deinde cum dicit et inventum, etc. concludit ex comparatione utriusque status eventum legis, dicens: et inventum est, secundum praedicta, mandatum quod erat ad vitam. Primo quidem secundum intentionem dantis legem; secundo quantum ad ipsam mandati honestatem et devotionem obedientis. Ez. XX, 11: dedi eis praecepta bona et iudicia, quae faciens homo, vivet in eis. Hoc est mihi ad mortem occasionaliter, scilicet per peccatum quod in homine erat. Iob XX, 14: panis eius in utero eius vertetur in fel aspidum intrinsecus, et cetera.
550. 随后,他说「因为罪」等语,重新提出原因,仿佛藉前面所说的结果阐明它。他说:之所以出现这种情况,即本来为使人活的诫命竟成为使人死的,「是因为罪趁着机会,藉着诫命诱惑我」,即藉它在我里面所引起的贪欲,如但 13:56:「美色迷惑了你,淫欲颠倒了你的心。」「并且藉着它」,即藉诫命为机缘,罪「杀了我」。林后 3:6:「文字使人死。」
550. Deinde cum dicit nam peccatum, etc., resumit causam quasi manifestans per eventum praemissum, dicens: hoc ideo contingit, scilicet quod mandatum praemissum, quod erat ad vitam, inveniretur ad mortem esse, nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, scilicet per concupiscentiam quam in me operatum est, ut dictum est Dan. XIII, 56: species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum, et per illud, scilicet mandatum, occasionaliter peccatum me occidit. II Cor. III, 6: littera occidit.
551. 随后,他说「这样看来,律法」等语,推出所要的结论:律法不仅不是罪,而且是好的,因为它使人认识罪,并禁止罪。
551. Deinde cum dicit itaque lex, etc., concludit conclusionem intentam, scilicet quod lex non solum non sit peccatum, sed ulterius quod sit bona, tamquam faciens cognoscere peccatum et prohibens ipsum.
首先,就全部律法得出结论,说:由前面的论述可见,「律法是圣的」。诗 19:7〔武加大本 18:8〕:「耶和华的律法全备。」提前 1:8:「我们知道,律法是好的。」
Et primo concludit quantum ad totam legem, dicens: sicut ex praemissis patet lex quidem est sancta. Ps. XVIII, 8: lex Domini immaculata. I Tim. I, 8: scimus quia bona est lex.
第二,就律法的个别诫命而言,他说:律法的「诫命也是圣的」,这是就礼仪诫命而言,藉此,人被导向敬拜神。利 20:7:「你们要成为圣,因为我是圣的。」(译者:作者所引「因为我是圣的」与利 19:2 等处相合;和合本修订版 20:7 作「因为我是耶和华——你们的神」。这里保留原文合引的措辞。)「也是义的」,是就司法诫命而言,藉此,人以合宜方式对待邻舍。诗 19:9〔武加大本 18:10〕:「耶和华的典章真实,全然公义」,等等。「也是善的」,即道德上正当,是就道德诫命而言。诗 119:72〔武加大本 118:72〕:「你口中的律法与我有益,胜于千万」,等等。然而,因为一切诫命都使我们朝向神,他便称整部律法为圣。
Secundo quantum ad particulare legis mandatum, dicens et mandatum legis est sanctum, quantum ad praecepta caeremonialia, quibus homines ordinantur ad Dei cultum. Lev. XX, 7: sancti estote, quia ego sanctus sum. Et iustum quantum ad praecepta iudicialia, quibus homo debito modo ordinatur ad proximum. Ps. XVIII, 10: iudicia Domini vera, iustificata, et cetera. Et bonum, id est honestum, quantum ad praecepta moralia. Ps. CXVIII, 72: bonum est mihi lex oris tui super millia, et cetera. Quia tamen omnia praecepta ordinant nos in Deum, ideo totam legem sanctam nominavit.
552. 随后,他说「那么,那善的」等语,就律法的效果提出问题。
552. Deinde cum dicit quod ergo bonum est, etc., movet quaestionem quantum ad legis effectum.
首先,提出问题,说:「那么,那善的」,即本身为善的,「成了我的死吗?」即它本身成了死亡的原因吗?有人可能从上文「那本该叫人活的诫命反而叫我死」,错误地这样理解。
Et primo quaestionem, dicens quod ergo bonum est, scilicet in se, factum est mihi mors, id est per se causa mortis. Quod quidem aliquis poterat falso intelligere ex eo quod supra dictum est: inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
553. 第二,他藉否定来回答,说:「绝对不是!」本身为善并使人得生的事物,不可能是恶与死的原因,如太 7:18:「好树不能结坏果子。」
553. Secundo solvit per interemptionem, dicens absit. Non potest id quod est secundum se bonum et vivificum, esse causa mali et mortis, secundum illud Matth. VII, v. 18: non potest arbor bona fructus malos facere.
554. 第三,在「而是罪」等语处,他使现在所说的与先前所说的彼此协调。诫命之所以被发现是使人死亡的,并不是因为它本身产生死亡,而是因为罪从诫命取得了机会,造成死亡。(译者:原句主语的承接略有歧义;这里依上下文,将罪理解为造成死亡者。)
554. Tertio, ibi sed peccatum, etc., concordat id quod nunc dicitur, cum eo quod supra dictum est. Non enim mandatum sic invenitur esse ad mortem, quod ipsum mortem operetur sed quia, occasione accepta ab ipso peccato, mortem operatur.
这就是他说的:「而是罪,为要显出这真是罪」,即罪藉此被显明为罪,「藉着」律法的「善」,即藉律法的诫命;因为诫命使人认识罪,这本身就是善。它成为机缘,是因为它显明罪。
Et hoc est quod dicit sed peccatum, ut appareat peccatum, id est ex hoc apparet esse peccatum per legis bonum id est per mandatum legis: quia ex hoc ipsum bonum est, quod facit cognitionem peccati. Et hoc occasionaliter in quantum manifestat peccatum.
555. 然而,罪藉律法造成死亡,并不是说没有律法就不会有死。因为上文已说过,「从亚当到摩西,死就掌了权」,即在没有律法的时候。所谓罪藉律法造成死亡,是指律法来到之后,死的定罪加重了。
555. Non autem sic intelligitur peccatum per legem operatum esse mortem, quasi sine lege mors non fuisset. Dictum est enim supra quod regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, scilicet cum lex non esset. Sed intelligitur quod peccatum per legem operatur mortem, quia damnatio mortis est augmentata lege adveniente.
这就是他接着所说的:我说罪藉着那善的造成死亡,「使罪成为使人犯罪的」,即以律法的诫命为机缘,使人犯罪。而且「超过先前的程度」,即比以前犯得更重;或者因增加了违犯律法的罪责,或者如上文所说,律法的禁令来到以后,犯罪的欲望更加强烈。(译者:这里依作者将 peccans 解释为「使人犯罪」;和合本修订版罗 7:13 相应处作「更显出是恶极了」。)
Et hoc est quod subditur: ita dico quod peccatum operatum est mortem per bonum, ut peccatum fiat peccans, id est peccare faciens per mandatum legis occasionaliter. Et hoc supra modum quo antea peccabant, vel quia accessit reatus praevaricationis, vel quia crevit concupiscentia peccati, ut supra dictum est, veniente prohibitione legis.
这里的「罪」,如前所述,可以理解为魔鬼,更宜理解为罪欲。
Peccatum autem hic intelligitur, sicut supra diximus, vel diabolus vel potius fomes peccati.