第1讲:从死的律法中解脱
Lectio 1: Solutio a lege mortis
7:1 弟兄们,我对你们这些明白律法的人说,你们岂不知道律法约束人是在他活着的时候吗?[n. 518]
7:2 就如处于丈夫之下的女人,丈夫还活着,她就被律法约束;丈夫若死了,她就从丈夫的律法中解脱了。(译者:「处于丈夫之下」按拉丁文 sub viro 译出,以保留作者以下关于丈夫权柄的解释;和合本修订版作「女人有了丈夫」。)[n. 521]
7:3 所以丈夫还活着,她若跟了别的男人,就叫淫妇;丈夫若死了,她就脱离了律法,虽然跟了别的男人,也不是淫妇。[n. 525]
7:4 我的弟兄们,这样说来,你们藉着基督的身体对律法也是死了,使你们归于另一位,就是归于那从死人中复活的,为要使我们结果子给神。[n. 527]
7:5 因为我们属肉体的时候,那因律法而生犯罪的欲望在我们肢体中发动,以致结出死亡的果子。
7:6 但如今,我们已经从拘禁我们的死的律法中解脱,使我们服事,要按着灵的新样,不按着仪文的旧样。(译者:作者的拉丁文本为「从死的律法中解脱」,下文据此解释「死的律法」;和合本修订版作「我们既然在捆绑我们的律法上死了,就从律法中解脱」。拉丁文 spiritus 也允许作者将其解释为人被更新的灵。)[n. 531]
7:1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? [n. 518]
7:2 Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. [n. 521]
7:3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. [n. 525]
7:4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. [n. 527]
7:5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
7:6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. [n. 531]
518. 使徒说明我们藉基督的恩典脱离罪以后,这里又说明,我们藉同一基督的恩典,脱离律法的奴役。
518. Postquam Apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a peccato, hic ostendit quod per eamdem gratiam Christi, liberamur a servitute legis.
对此,他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
首先,提出论点;
Primo proponit propositum;
其次,在「这样,我们要怎么说呢」等语处,排除异议。
secundo excludit obiectionem, ibi quid ergo dicemus, et cetera.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,说明我们藉基督的恩典脱离律法的奴役;
Primo ostendit, quod per gratiam Christi liberamur a servitute legis;
其次,在「为要使我们结果子给神」等语处,说明这种释放的益处。
secundo ostendit utilitatem huius liberationis, ibi ut fructificemus Deo, et cetera.
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,提出一项教导,由此推论,以证明论点;
Primo proponit documentum, ex quo arguitur ad propositum ostendendum;
其次,在「就如女人有了丈夫」等语处,阐明这教导;
secundo manifestat ipsum, ibi nam quae sub viro est, etc.;
第三,在「我的弟兄们,这样说来」等语处,作出结论。
tertio concludit, ibi itaque, fratres mei, et cetera.
519. 他把这项教导作为他们已知的事提出。
519. Documentum autem proponit eis quasi notum.
因此,他说:「弟兄们,你们岂不知道」,仿佛说:这事你们不应不知道。林前 14:38:「若有人不知道,他也将不被认识。」(译者:此处按作者引文保留「知道」的措辞;和合本修订版作「若有不理会的,你们也不必理会他」。)
Unde dicit an ignoratis, fratres, quasi diceret: hoc ignorare non debetis. I Cor. c. XIV, 38: si quis ignorat, ignorabitur.
他接着说「因为我是对明白律法的人说」,指出他们不应不知道的理由。
Et causam quare non debent ignorare, ostendit subdens scientibus enim legem loquor.
520. 但罗马人既是外邦人,不认识摩西律法,这里所说的似乎不适合他们。因此,有些人把这话解释为自然律,外邦人并非不认识自然律,正如上文 2:14:「没有律法的外邦人若顺着本性行律法上的事」,等等。所以,他接着说:「律法约束人」,即自然律约束人,「是在它活着的时候」,即律法在人里面活着的时候。只要自然理性在人里面有效运行,这律法就是活的;但自然理性屈服于情绪时,自然律在人里面便死了。赛 24:5:「背了永约」,即自然律的永约。(译者:这一解释把拉丁文 vivit「活着」的主语理解为律法;和合本修订版以人为主语,作者随后也采纳后一解释。)
520. Sed cum Romani gentiles essent et legem Moysi ignorarent, videtur eis non competere quod hic dicitur. Et ideo quidam exposuerunt hoc de lege naturali, quae gentibus non erat incognita, secundum illud, supra II, 14: cum gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, et cetera. Unde et subditur quia lex in homine dominatur, scilicet naturalis, quanto tempore vivit, scilicet lex in homine. Quae quidem vivit, quamdiu ratio naturalis efficaciter in homine viget. Moritur autem lex naturalis in homine quamdiu ratio naturalis passionibus succumbit. Is. XXIV, 5: dissipaverunt foedus sempiternum, scilicet legis naturalis.
但这似乎不合使徒的意图;因为他不加限定、概括地谈论律法时,总是指摩西律法。
Sed hoc non videtur esse secundum intentionem Apostoli qui, absolute et indeterminate de lege loquens, semper loquitur de lege Moysi.
因此,应当说,罗马的信徒不全是外邦人,他们中间也有许多犹太人。因此,徒 18:2 记载,保罗在哥林多遇见「一个犹太人,名叫亚居拉。不久前,他带着妻子百基拉从意大利来,因为革老丢命令所有的犹太人都离开罗马」。
Et ideo dicendum est quod Romani fideles non erant solum gentes sed inter eos erant multi Iudaei. Unde habetur Act. XVIII, v. 2, Paulus Corinthi invenit quemdam Iudaeum, nomine aquilam, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma.
所以,律法以这样的方式约束人:只在人活着的时候。因为律法的颁布,是为了在今生的道路上指引人,如诗 25:12〔武加大本 24:12〕:「他在所选择的道路上,为他立定律法。」(译者:拉丁引文有「立定律法」,作者据此说明律法的作用;和合本修订版作「耶和华必教导他当选择的道路」。)因此,律法的约束藉死亡解除。
Lex ergo hoc modo dominatur in homine, quanto tempore vivit, scilicet homo. Data est enim lex ad dirigendum homines in via huius vitae, secundum Ps. XXIV, 12: legem statuit ei in via quam elegit. Ideo legis obligatio morte solvitur.
521. 随后,他说「就如女人有了丈夫」等语,以婚姻律法的例子阐明先前所说的。
521. Deinde, cum dicit nam quae sub viro, etc., manifestat quod dixerat per exemplum in lege matrimonii.
首先,提出例子;
Et primo ponit exemplum;
其次,在「所以丈夫还活着」等语处,用征象阐明。
secundo manifestat per signum, ibi ergo vivente, et cetera.
522. 关于第一点,他做两件事。
522. Circa primum duo facit.
首先,在例子中说明,生命持续时,律法的约束怎样持续,说:「就如女人在丈夫之下」,即在丈夫的权柄之下(译者:「在丈夫之下」按拉丁文 sub viro 译出;和合本修订版作「有了丈夫」。)这是根据神的律法;创 3:16 曾说:「他必管辖你。」她「被律法约束」,即受那使她有义务与丈夫共同生活的律法约束,正如太 19:6:「神配合的,人不可分开。」
Primo in exemplo ponit quomodo obligatio legis durat, vita durante, dicens nam mulier quae sub viro, id est sub viri potestate, est, ex lege divina, qua dictum est Gen. III, v. 16: sub viri potestate eris. Alligata est legi, scilicet qua tenetur convivere viro, secundum illud Matthaei XIX, 6: quos Deus coniunxit, homo non separet.
婚姻的这种不可分离性,主要因为婚姻是一件圣事,象征基督与教会不可分解的结合,或道与人性在基督位格中的结合。弗 5:32:「这是极大的奥秘,而我是指基督和教会说的。」
Et haec quidem inseparabilitas matrimonii praecipue causatur in quantum est sacramentum coniunctionis indissolubilis Christi et Ecclesiae, vel Verbi et humanae naturae in persona Christi. Eph. V, 32: sacramentum hoc magnum est in Christo et Ecclesia, et cetera.
523. 第二,在「丈夫若死了」等语处,他在例子中说明,死后律法的约束怎样解除,说:「丈夫若死了」,即那妇人的丈夫死后,妇人便「从丈夫的律法中解脱了」,即从那使她对丈夫负有义务的婚姻律法中解脱了。
523. Secundo, ibi si autem mortuus, etc., manifestat in exemplo quomodo obligatio legis solvitur post mortem, dicens: si autem vir, scilicet mulieris, fuerit mortuus, mulier, post mortem viri, soluta est a lege mariti, id est a lege matrimonii, qua obligabatur viro.
因为,如奥古斯丁在《论婚姻与私欲》(De nuptiis et concupiscentia)中所说,婚姻是必死之人的善,因此婚姻的约束不延伸到必死的生命以外。正因如此,「在复活的时候」,即生命不再死亡之时,「人也不娶也不嫁」,如太 22:30 所说。
Cum enim, ut Augustinus ait in libro de Nuptiis et concupiscentia: nuptiae sint bona mortalium, non se extendit obligatio nuptiarum post vitam mortalem. Et propter hoc in resurrectione, quando erit vita immortalis, neque nubent, neque nubentur, ut dicitur Matth. XXII, 30.
由此可见,假若有人死后复活,如拉撒路的情况,他原来的妻子便不再是他的妻子,除非她与他重新缔结婚姻。
Ex quo patet quod si aliquis moriatur, et resurgat, sicut in Lazaro accidit, non erit uxor, quae fuerat, nisi de novo cum ipso contrahat.
524. 然而,有人引用来 11:35 反对这点:「有些妇人得回从死人中复活的亲人。」
524. Sed contra hoc inducitur quod habetur Hebr. XI, 35: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos.
但应当知道,这些妇人得回的不是丈夫,而是儿子;一位妇人藉以利亚得回儿子,如王上 17:17及以下〔拉丁本《列王纪》三〕所载;另一位藉以利沙得回儿子,如王下 4:18及以下〔拉丁本《列王纪》四〕所载。
Sed sciendum est quod mulieres non receperunt maritos suos, sed filios suos: sicut mulier quaedam per Eliam, ut habetur III Reg. XVII, 17 ss., et alia per Eliseum, ut habetur IV Reg. IV, 18 ss.
不过,赋予神印的圣事,情况不同;神印是不死灵魂所受的某种祝圣。任何祝圣,只要受祝圣之物仍存在,其祝圣状态便持续,如教堂或祭坛的祝圣就是明显的例子。因此,已领洗、领坚振或领圣秩的人,若死后复活,不应再次领受同样的圣事。
Aliter autem se habet in sacramentis quae imprimunt characterem, qui est quaedam consecratio animae immortalis. Omnis autem consecratio manet quamdiu manet res consecrata: sicut patet in consecratione ecclesiae vel altaris. Et ideo si baptizatus, vel confirmatus, vel ordinatus moriatur et resurgat, non debet iterum eadem sacramenta accipere.
525. 随后,他说「所以丈夫还活着」等语,用征象阐明先前所说的。
525. Deinde cum dicit ergo vivente, etc., manifestat quod dixerat per signum.
首先,就婚姻约束而言,只要「丈夫还活着」,这约束就在妇人身上持续。其征象是:「丈夫还活着,她若跟了别的男人,就叫淫妇」,即与别的男人发生肉体结合。耶 3:1:「人若休妻,妻离他而去,做了别人的妻子,这妇人岂不是受了玷污、沾了污秽吗?」(译者:作者所引拉丁文本以「妇人」为被污秽者;和合本修订版相应处作「那地岂不是大大污秽了吗」,故这里直译拉丁文。)
Et primo quantum ad obligationem matrimonii, quae durat in muliere, vivente viro, cuius signum est quod vocatur adultera si fuerit cum alio viro, scilicet ei carnaliter commixta, vivente viro. Ier. III, 1: si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum, numquid non polluta et contaminata est mulier illa?
第二,在「丈夫若死了」等语处,他提出婚姻律法的约束因死解除的征象,说:「她的丈夫若死了」,妇人便「从丈夫的律法中得了释放」,即不再受那使她对丈夫负有义务的律法约束,「虽然跟了别的男人,也不是淫妇」,即与他发生肉体结合,尤其是在已与他结成婚姻的情况下。林前 7:39:「丈夫若长眠了,妻子就自由了,可以随意再嫁。」
Secundo, ibi si autem mortuus, etc., inducit signum quantum ad hoc quod obligatio legis matrimonii solvitur per mortem, dicens quod si vir eius, scilicet mulieris, mortuus fuerit, liberata est mulier a lege viri, qua obligatur viro, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro carnaliter ei commixta, praesertim si ei matrimonialiter coniungatur. I Cor. VII, 39: si dormierit vir eius, scilicet mulieris, liberata est: cui vult nubat.
526. 由此可见,第二次、第三次或第四次婚姻,本身都是许可的,而不只是藉特许才许可,金口约翰似乎却这样主张;他在《马太福音注释》(Super Matthaeum)中说,正如摩西容许休书,使徒也容许第二次婚姻。
526. Ex quo patet quod secundae nuptiae vel tertiae vel quartae sunt secundum se licitae et non solum per dispensationem, ut videtur dicere Chrysostomus, qui super Matthaeum dicit quod sicut Moyses permisit libellum repudii, ita Apostolus permisit secundas nuptias.
因为,婚姻律法若因死而解除,就没有理由不准许存活的配偶再次缔结婚约。使徒在提前 3:2 说,「监督必须只作一个妇人的丈夫」;这并不是因为第二次婚姻不合法,而是因为圣事象征上的欠缺:他不再是单一丈夫对应单一妻子,正如基督是独一教会的新郎那样。
Nulla est enim ratio, si lex matrimonialis solvitur per mortem, quare non liceat coniugi remanenti ad secunda vota transire. Quod autem Apostolus dicit I Tim. III, 2, quod oportet episcopum esse unius uxoris virum, non hoc dicitur quia secundae nuptiae sint illicitae, sed propter defectum sacramenti, quia non esset unus unius, sicut Christus est sponsus unius Ecclesiae.
527. 随后,他说「我的弟兄们,这样说来」等语,作出主要论点的结论,说「这样说来」等语,即因你们已成为基督身体的肢体,与他同死同埋葬,如前所述,「你们对律法也是死了」,即律法对你们的约束已终止;这样,「你们便归于另一位」,即归于基督,服从他的律法;他就是「那从死人中复活的」,你们也在他里面复活,获得了新生命。因此,你们所受约束的,已不是旧生命的律法,而是新生命的律法。
527. Deinde, cum dicit itaque, fratres mei, etc., concludit principale propositum, dicens itaque, etc., id est per hoc quod estis facti membra corporis Christi, simul cum eo mortui et sepulti, ut supra est habitum; mortificati estis legi, id est quantum ad hoc quod cessat in vobis obligatio legis, ita scilicet ut iam sitis alterius, scilicet Christi, eius legi subiecti, qui ex mortuis resurrexit, in quo et vos resurgentes novam vitam assumpsistis. Et ita non lege prioris vitae, sed lege novae vitae tenemini obligati.
528. 但这里似乎有一处不相似:在前面的例子中,是丈夫死了,妇人留下来,不再受律法约束;这里却说,那脱离约束的人自己死了。
528. Videtur autem esse dissimilitudo quantum ad hoc, quod in praecedenti exemplo vir moriebatur et remanebat mulier absque obligatione legis. Hic autem ille qui solvitur ab obligatione, dicitur mori.
不过,若仔细考虑,二者道理相同;因为婚姻是两个人之间的某种关系,无论哪一方死亡,在解除婚姻律法这一点上,都没有差别。无论哪种情况发生,都显明:我们藉与基督同死的死亡,终止了旧律法的约束。
Sed si recte consideremus utrumque est eiusdem rationis, quia cum matrimonium sit inter duos, sicut quaedam relatio, non refert, quicumque eorum moriatur, ad hoc quod tollatur lex matrimonii: utrumlibet enim contingat, manifestum est, quod per mortem, qua commorimur Christo, cessat obligatio veteris legis.
529. 随后,他说「为要使我们结果子」,说明上述释放的益处。
529. Deinde cum dicit ut fructificemus, ostendit utilitatem praedictae liberationis.
对此,他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先,提出益处,说:「为要使我们结果子给神。」因为我们成为基督的肢体,住在基督里面,就能结出善行的果子,归荣耀给神。约 15:4:「枝子自己就不能结果子」,等等。
Primo ponit utilitatem, dicens ut fructificemus Deo. Per hoc enim quod sumus facti membra Christi, in Christo manentes, possumus fructum boni operis facere ad honorem Dei. Io. XV, 4: sicut palmes non potest ferre fructum, et cetera.
530. 第二,在「因为我们从前」处。
530. Secundo, ibi cum enim essemus.
他说明,当我们处于律法的奴役之下时,这种结果子受到阻碍。他说:「因为我们属肉体的时候」,即服从肉体私欲的时候;后文 8:9:「你们就不属肉体,而是属圣灵了。」「犯罪的欲望」,即罪的情绪和欲求,「因律法而有」,即因律法而被认识,或以律法为机缘而增强,如前面所清楚说明的,「在我们肢体中发动」,即推动我们的肢体。雅 4:1:「你们中间的冲突是哪里来的?争执是哪里来的?不是从私欲来的吗?」这样,「以致结出死亡的果子」,即产生死的结果。雅 1:15:「罪既长成,就生出死来。」
Ostendit quod iste fructus impediebatur, quando eramus sub servitute legis, dicens: cum essemus in carne, id est subditi concupiscentiis carnis. Infra VIII, 9: vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Passiones autem et affectiones peccatorum, quae quidem erant per legem, vel notificatae vel augmentatae occasionaliter ut supra patuit, operabantur in membris nostris, id est movebant membra nostra. Iac. IV, 1: unde bella et lites, nonne ex concupiscentiis? Et hoc, ut fructificarent morti, id est, ut fructum facerent mortis. Iac. I, 15: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem.
531. 第三,在「但如今,我们已经解脱」处。
531. Tertio, ibi nunc autem soluti.
他说明,脱离律法奴役的人获得了上述益处,说:「但如今,我们」藉基督的恩典「已经从死的律法中解脱」,即脱离摩西律法的奴役。它称为「死的律法」,或是因为它毫不宽赦地使肉身被处死,如来 10:28:「任何人干犯摩西的律法」,等等;或更确切地说,称为死的律法,是因为它成为使人在属灵意义上死亡的机缘,如林后 3:6:「文字使人死」,等等。(译者:这里依作者的拉丁文本保留「死的律法」;和合本修订版罗 7:6 作「我们既然在捆绑我们的律法上死了,就从律法中解脱」。)
Ostendit quod praedicta utilitas acquiritur ab his qui sunt liberati a servitute legis, dicens nunc autem soluti sumus per gratiam Christi a lege mortis, id est a servitute legis Moysi, quae dicitur lex mortis, vel quia corporaliter occidebat absque misericordia. Hebr. X, 28: irritam quis faciens legem Moysi, et cetera. Vel potius dicitur lex mortis, quia spiritualiter occidebat per occasionem, secundum illud II Cor. III, 6: littera occidit, et cetera.
「我们从前被拘禁在这律法中」,如同律法之下的奴仆。加 3:23:「但这『信』还未来以前,我们被看守在律法之下。」我们如此被释放,「使我们服事,要按着灵的新样」,即藉基督的恩典,灵得了更新。结 36:26:「我也要赐给你们一颗新心,将新灵放在你们里面。」(译者:原文标为 36:27,实际引文在 36:26,故订正。)「不按着仪文的旧样」,即不按旧律法;或者,不在罪的衰旧之中服事,因为律法的文字无力除去这衰旧。诗 6:7〔武加大本 6:8〕:「我在一切仇敌中衰老。」(译者:作者引用拉丁文的「衰老」呼应「旧样」;和合本修订版作「因敌人的缘故,我的眼目模糊不清」。)
In qua lege, nos tenebamur, quasi servi sub lege. Gal. III, 23: prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur. Ita, scilicet sumus soluti, ut serviamus in novitate spiritus, in spiritu renovati per gratiam Christi. Ez. XXXVI, 27: dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri non in vetustate litterae, id est non secundum veterem legem. Vel non in vetustate peccati, quam littera legis auferre non potuit. Ps. VI, 8: inveteravi inter omnes inimicos meos.