第4讲:神的恩典乃是永生
Lectio 4: Gratia Dei est vita aeterna
6:19 我因你们肉体的软弱,就说合乎人的事。(译者:「合乎人的事」按拉丁文 humanum 译出,以保留作者关于迁就人的软弱而提出要求的解释;和合本修订版作「就以人的观点来说」。)你们从前怎样把肢体献给不洁不法作奴隶,以至于不法;现在也要照样将肢体献给义作奴仆,以至于成圣。[n. 504]
6:20 因为你们作罪的奴隶时,不被义所约束。[n. 507]
6:21 那么,你们现在所看为羞耻的事,当时有什么果子呢?那些事的结局就是死。
6:22 但如今,你们既从罪里得了释放,作了神的奴仆,就结出果子,以至于成圣,那结局就是永生。[n. 512]
6:23 因为罪的工价乃是死;惟有神的恩典,在我们的主基督耶稣里,乃是永生。(译者:「恩典」按拉丁文 gratia 译出,以保留作者对恩典与功德的论证;和合本修订版作「恩赐」。)[n. 516]
6:19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. [n. 504]
6:20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. [n. 507]
6:21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.
6:22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. [n. 512]
6:23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro. [n. 516]
504. 使徒从神所赐的恩惠取理由,说明我们不应留在罪中,而应服事神以后,这里又从过去生活的习惯取理由,说明同一道理。
504. Postquam Apostolus ostendit, ratione accepta ex beneficio divino, quod non est nobis in peccato permanendum sed Deo serviendum, hic ostendit idem ratione accepta ex prioris vitae consuetudine.
对此,他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先,提出下面所给教导的性质;
Primo proponit suppositi documenti conditionem, quod subdit;
其次,在「你们从前怎样把肢体献给」等语处,明确说出这教导;
secundo ponit documenti expressionem ibi sicut enim exhibuistis, etc.;
第三,在「因为你们作罪的奴隶时」处,说明教导的理由。
tertio documenti rationem assignat, ibi cum enim servi.
505. 因此,他首先说:我曾劝你们把自己献给神;如今还向你们「说」一件「合乎人的事」,即适合人的软弱的事。(译者:「合乎人的事」按拉丁文 humanum 译出;和合本修订版作「以人的观点来说」。)圣经有时这样使用「人」一词,表示人的软弱状况;智 9:5:「我是病弱短命,对正义与法律绝少认识的人。」林前 3:3:「你们中间有嫉妒、纷争,这岂不是属乎肉体,照着世人的样子生活吗?」
505. Dicit ergo primo: monui quod exhibeatis vos Deo; adhuc dico vobis quoddam humanum, id est, congruens imbecillitati humanae. Sic enim quandoque homo accipitur in Scriptura, prout scilicet significat conditionem infirmitatis humanae; Sap. IX, 5: homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. I Cor. III, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
他接着说「因为你们的软弱」,说明理由;因为应当把更完善的诫命传给完善的人。林前 2:6:「在成熟的人中,我们也讲智慧。」来 5:14:「惟独长大成人的才能吃干粮。」对于较软弱的人,则应给予较轻省的诫命。林前 3:1—2:「你们在基督里仅是婴孩。我用奶喂你们,没有用饭喂你们。」来 5:12:「你们成了那需要吃奶的人。」
Causam autem assignat, subdens propter infirmitatem; perfectis enim sunt perfectiora praecepta tradenda. I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos. Hebr. V, 14: perfectorum est solidus cibus. Infirmioribus sunt danda leviora praecepta. I Cor. III, 1 s.: tamquam parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam. Hebr. V, 12: facti estis quibus lac opus est.
这种软弱并非出于灵,而是出于肉体,因为如智 9:15 所说:「这必腐朽的肉身,重压着灵魂。」所以他接着说:「你们肉体的」软弱。太 26:41:「你们心灵固然愿意,肉体却软弱了。」
Haec autem infirmitas non ex spiritu sed ex carne venit, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, ut dicitur Sap. IX, 15. Et ideo subdit carnis vestrae. Matth. XXVI, v. 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
506. 随后,他说「你们从前怎样把肢体献给」等语,提出他所称为「合乎人的」教导。在这教导中,他教人应把身体献给义服事它,其程度要与过去献身体服事罪相同。这就是他说的:「你们从前怎样把肢体献给,作奴隶」,即藉实行恶行,服事心里所孕育的「不洁和不法」;其中,「不洁」指肉体的罪,如弗 5:3:「淫乱和一切污秽,在你们中间连提都不可」等语;「不法」则指精神的罪,尤其是伤害邻舍的罪。诗 36:4〔武加大本 35:5〕:「他在床上图谋罪孽。」这些罪在心里孕育之后,肢体便服事它们,「以至于不法」,即在行为上实行不法。这里以「不法」统称不洁和不法,因为按约壹 3:4,「违背律法就是罪」;这是就罪违背神律法的正当准则而言。
506. Deinde, cum dicit sicut enim exhibuistis, etc., ponit documentum quod dicit esse humanum, in quo docet corpus esse aequaliter exhibendum ad serviendum iustitiae, secundum quod nos exhibuimus ipsum ad serviendum peccato. Et hoc est quod dicit sicut enim exhibuistis membra vestra servire, scilicet per executionem mali operis, immunditiae et iniquitati corde conceptae: ut immunditia referatur ad peccata carnalia, Eph. V, 3: omnis fornicatio, aut immunditia nec nominetur in vobis, etc.; iniquitas autem refertur ad peccata spiritualia et praecipue quibus laeditur proximus. Ps.: iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quibus in corde conceptis membra serviunt ad iniquitatem, scilicet opere exequendam. Et ponit iniquitatem hic pro immunditia et iniquitate, I Io. III, 4, secundum quod omne peccatum est iniquitas. Et hoc in quantum discordat ab aequitate legis divinae.
「现在」,即你们已经脱离罪,「也要照样将肢体献上,服事义」,即藉实行善工,服事神的律法向我们提出的义;而且「以至于成圣」,即实行圣洁并在圣洁中增长。启 22:11:「圣洁的,让他仍旧圣洁。」
Ita nunc, scilicet liberati a peccato, exhibete membra vestra, scilicet per executionem bonorum operum, servire iustitiae, in lege divina nobis propositae: et hoc in sanctificationem, id est in executionem et augmentum sanctitatis. Apoc. ult.: sanctus sanctificetur adhuc.
他称这要求「合乎人的」,因为按照正直的判断,人服事义的程度,本应远远超过从前服事罪的程度。巴 4:28:「从前你们心意昏愚,徘徊歧途,远离神;如今却要十倍往昔,回转头来寻求神。」
Dicit autem hoc esse humanum, quia secundum rectum iudicium exigeretur ut homo multo plus serviret iustitiae, quam ante servierit peccato. Bar. IV, 28: sicut fuit sensus vester, ut erraretis a Deo decies tantum, iterum convertentes requiretis eum.
507. 随后,他说「因为你们作罪的奴隶时」等语,说明这教导的理由。
507. Huius documenti rationem consequenter assignat dicens cum enim servi, et cetera.
对此,他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
首先,提出上述要求的理由;
Primo proponit rationem praedictorum;
其次,在「罪的工价乃是死」等语处,证明他所预设的。
secundo probat quod supposuerat, ibi stipendia peccati mors, et cetera.
他藉着将恩典的状态置于罪过的状态之上,说明前述要求的理由。因为,倘若我们从义所得的益处,多于从罪过所得的,我们就应当比过去努力服事罪更加努力地服事义。
Ostendit autem rationem praemissorum, praeferendo statum gratiae statui culpae. Si enim plura nobis bona ex iustitia proveniunt quam ex culpa, magis debemus insistere ad serviendum iustitiae, quam studuerimus ad serviendum peccato.
因此,他首先提出罪的状态的性质;
Primo ergo ponit conditionem status peccati;
其次,在「但如今,你们既得了释放」等语处,提出义的状态的性质。
secundo conditionem status iustitiae, ibi nunc vero liberati, et cetera.
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,提出罪的状态;
Primo ponit conditionem peccati;
其次,在「那么,当时有什么果子呢」等语处,提出罪的效果;
secundo, effectum peccati, ibi quem ergo fructum, et cetera.
第三,在「那些事的结局」等语处,提出罪的终点。
Tertio, finem, ibi nam finis illorum, et cetera.
508. 关于第一点,应考虑:人因理性与意志,按本性具有自由抉择;意志不能受到强制,但可以受到某些因素的倾动。因此,就理性的抉择而言,人始终免于强制,却并非免于倾向。
508. Circa primum considerandum est, quod homo naturaliter est liberi arbitrii, propter rationem et voluntatem, quae cogi non potest, inclinari tamen ab aliquibus potest. Semper ergo homo, quantum ad arbitrium rationis, remanet liber a coactione, non tamen est liber ab inclinatione.
因为,有时自由抉择藉恩典或义的习性倾向善;这时,人服于义,并脱离罪而自由。有时抉择藉罪的习性倾向恶;这时,人服于罪,却脱离义的约束。他之所以服于罪,是因为被牵引着同意罪,违反理性的判断。约 8:34:「所有犯罪的人就是罪的奴隶。」
Quandoque enim liberum arbitrium inclinatur ad bonum per habitum gratiae vel iustitiae: et tunc habet servitutem iustitiae et est liber a peccato. Quandoque autem arbitrium inclinatur ad malum per habitum peccati: et tunc habet servitutem peccati et libertatem iustitiae. Servitutem quidem peccati qua trahitur ad consentiendum peccato, contra iudicium rationis. Io. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati.
就这点,他说:「因为你们作罪的奴隶时。」而所谓脱离义的约束,是指人不受义的约束,径直投入罪中。就这点,他说:「你们不被义所约束。」这种情况尤其发生在有意犯罪的人身上。因为出于软弱或情绪而犯罪的人,仍受到义的某种约束,似乎并未完全脱离义。耶 2:20:「你在古时折断你的轭,解开你的绳索,说:『我必不事奉耶和华。』」伯 11:12:「虚妄的人因骄傲高举自己,以为自己像野驴驹一样自由。」(译者:此处按拉丁引文保留「自由」,因为作者据此说明虚假的自由;和合本修订版作「空虚的人若获得知识,野驴生下的驹子也成了人」。)
Et quantum ad hoc dicit: Cum enim servi essetis peccati. Libertatem vero a iustitia, quantum ad hoc quod homo absque freno iustitiae praecipitat se in peccatum. Et quantum ad hoc dicit liberi fuistis iustitiae, quod praecipue contingit his qui ex certo proposito peccant. Nam illi qui ex infirmitate vel passione peccant, aliquo freno iustitiae retinentur, ut non videantur a iustitia omnino liberi. Ier. II, 20: A saeculo fregisti iugum, rupisti vincula, dixisti, non serviam. Iob XI, 12: Vir vanus in superbiam erigitur; et tamquam pullum onagri, liberum se putat.
509. 不过,应当知道,这种状态具有真实的奴役,却只有表面的自由,没有真实的自由。
509. Sciendum est tamen, quod iste status habet veram servitutem, libertatem autem non veram, sed apparentem.
因为人之所以为人,在于他的理性;所以,当外来的事物使人离开合乎理性的事时,人就真正成了奴隶。但对一个以追随私欲为最高善的人而言,不受理性约束、可以追随私欲,在他看来才是自由。
Cum enim homo sit id quod est secundum rationem, tunc homo vere est servus, quando ab aliquo extraneo abducitur ab eo quod est rationis. Sed quod aliquis freno rationis non cohibeatur a sequela concupiscentiae, est libertas quantum ad opinionem illius, qui summum bonum putat concupita sequi.
510. 随后,他说「那么,当时有什么果子呢」等语,说明罪的效果。
510. Deinde cum dicit quem ergo fructum, etc., ostendit effectum peccati.
他排除一种效果,即有益的效果,说:「那么,当时有什么果子呢?」即你们当时行那些罪的时候,有什么果子?因为罪的行为是不结果子的,不能帮助人获得福乐。赛 59:6:「他们的行为是无益的行为。」(译者:作者所引拉丁文作「无益」,和合本修订版作「他们的行为全是邪恶」;此处保留作者论证所用措辞。)弥 2:1:「祸哉,那些图谋无益之事、在床上筹划恶事的人!」(译者:拉丁引文有「无益」;和合本修订版相应处作「图谋罪孽」,此处按作者引文译出。)
Et unum quidem effectum excludit, scilicet effectum fructuosum, cum dicit quem ergo fructum, scilicet cum peccabatis in illis, scilicet peccatis. Sunt enim infructuosa peccati opera, quia non adiuvant hominem ad beatitudinem consequendam. Is. LIX, 6: opera eorum, opera inutilia. Mich. II, 1: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris.
但他肯定一种令人羞愧的效果,说:「那些你们现在所看为羞耻的事」,即那些罪,你们「现在」处于悔改状态,因其丑恶而「羞愧」。耶 31:19:「受教以后就捶胸;就抱愧蒙羞。」赛 1:29:「你们必因所选择的园子蒙羞」,即享乐的园子。
Adstruit autem effectum confusibilem, dicens in quibus, scilicet peccatis, id est de quibus nunc, scilicet in statu poenitentiae, erubescitis, propter eorum turpitudinem. Ier. XXXI, 19: postquam ostendisti mihi, percussi femur meum confusione, et erubui. Is. I, 29: erubescitis super hortis, scilicet voluptatis, quos elegeratis.
511. 随后,他说「那些事的结局」等语,提出罪的终点,说:「那些事」,即那些罪的「结局就是死」。
511. Deinde cum dicit nam finis, etc., ponit finem peccati, dicens nam finis illorum, scilicet peccatorum, mors est.
死虽不是犯罪者的目的,因为他犯罪时并非意图招致死亡,却是罪本身的终点,因为罪本身具有招致暂时和永远死亡的性质。就暂时的死而言,灵魂既使自己与神分离,其身体也应当与它分离;就永远的死而言,人既为了犯罪的私欲,愿意暂时与神分离,就理当永远与神分离,这就是永死。上文 1:32:「做这样事的人是该死的。」
Quae quidem et si non sit finis operantis peccatum, quia peccando non intendit mortem incurrere, est tamen finis ipsorum peccatorum, quia de se nata sunt mortem inducere temporalem quia cum anima a se Deum separat, dignum est ut ab ea corpus suum separetur, et aeternam, quia cum aliquis ad tempus vult separari a Deo, propter concupiscentiam peccati, dignum est ut ab eo aeternaliter separetur, quod est mors aeterna. Supra I, 32: qui talia agunt, digni sunt morte.
512. 随后,他说「但如今」等语,说明义的状态的性质。
512. Deinde cum dicit nunc vero, etc., ostendit qualitatem status iustitiae.
首先,提出义的状态的状况;
Et primo ponit conditionem status iustitiae;
其次,在「你们结出果子」等语处,提出效果;
secundo, effectum, ibi habetis fructum vestrum, etc.;
第三,在「那结局」等语处,提出终点。
tertio ponit finem, ibi finem vero, et cetera.
513. 关于第一点,应考虑:正如一个人被罪倾动而趋向恶时,就脱离义的约束;当人藉义与恩典的习性倾向善时,也就脱离罪而自由,即不至于被罪制服而同意它。因此,他说:「但如今」,即在义的状态中,「你们既从罪里得了释放」。约 8:36:「神的儿子若使你们自由,你们就真正自由了。」
513. Circa primum considerandum est, quod sicut quando aliquis a peccato inclinatur ad malum, est liber a iustitia; ita cum aliquis ex habitu iustitiae et gratiae inclinatur ad bonum, est liber a peccato; ut scilicet ab eo non superetur usque ad consensum. Unde dicit nunc vero, scilicet in statu iustitiae, liberati a peccato. Io. VIII, 36: si Filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis.
同样,从相反的方面说,正如人在罪的状态中,顺从罪而作罪的奴隶;人在义的状态中,也自愿顺从神,作神的奴仆,如诗 100:2〔武加大本 99:2〕:「当乐意事奉耶和华。」这就是他接着说的:「作了神的奴仆。」诗 116:16〔武加大本 115:7〕:「耶和华啊,哦,我是你的仆人」,等等。(译者:原文混合编号,作 115:16;武加大本该句为 115:7,对应今本 116:16。)
Similiter, e contra, sicut in statu peccati est aliquis servus peccati, cui obedit, ita in statu iustitiae est aliquis servus Dei voluntarie obediens, secundum illud Ps. XCIX, 2: servite Domino in laetitia. Et hoc est quod subdit servi autem facti Deo. Ps. CXV, v. 16: O Domine, quia ego servus tuus, et cetera.
这才是真正的自由,也是最好的服事,因为义使人倾向于与自己相宜、属于人所特有的事,并离开仅与私欲相宜、极像禽兽的事。
Haec autem vera est libertas, et optima servitus; quia per iustitiam homo inclinatur ad id quod convenit ipsi, quod est proprium hominis, et avertitur ab eo quod convenit concupiscentiae, quod est maxime bestiale.
514. 随后,他说「你们结出果子」等语,提出义的效果,说:「你们的果子在于成圣。」即成圣本身,也就是藉善工实行圣洁,就是你们的果子,因为它使你们在属灵和圣洁的意义上喜悦。德 24:23:「我的花结的果实,光鲜而味美」,等等。加 5:22:「圣灵的果子就是喜乐、和平」,等等。
514. Deinde cum dicit habetis fructum, etc., ponit effectum iustitiae, dicens habetis fructum vestrum in sanctificatione, id est, ipsa sanctificatio, hoc est executio sanctitatis per bona opera, est fructus vester, in quantum scilicet hoc spiritualiter et sancte vos delectat. Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris et honestatis, et cetera. Gal. V, 22: fructus spiritus est gaudium, pax, et cetera.
515. 随后,他提出终点,说:你们的「结局就是永生」。永生既是义人自己的目的,因为他们为获得永生而行一切事,如太 6:33:「你们要先求神的国」等语;也是这些行为自身的终点,因为行为既出于对神的顺从,并以神为效法的对象,就因功德而配得永生。约 10:27—28:「我的羊听我的声音,它们也跟从我。并且,我赐给他们永生。」
515. Consequenter ponit finem, dicens finem vero habetis vitam aeternam. Quae quidem est finis ipsorum iustorum, qui propter vitam aeternam habendam omnia operantur. Matth. VI, 33: primum quaerite regnum Dei, et cetera. Et etiam ipsorum operum, quae cum ex obedientia Dei fiant et ad Dei imitationem, vitam aeternam merentur. Io. X, 27 s.: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me, et vitam aeternam do eis.
516. 随后,他说「因为罪的工价」等语,阐明前面所说恶与善的终点。
516. Deinde cum dicit stipendia enim peccati, etc., manifestat quod dixerat de finibus malorum et bonorum.
首先,就恶而言,他说:前面说过,罪的结局是死,「因为罪的工价乃是死」。所谓「工价」,本是军人的薪饷;拉丁文 stipendia 源于 stips pendenda,即「要称量的钱」,因为分给军人的钱要先称量。因此,罪人为罪作战,把自己的肢体献给罪作武器,如上文所说;死便称为罪的工价,即罪付给服事它的人的报酬。
Et primo quantum ad mala. Dicit: dictum est quod finis peccatorum est mors, stipendia enim peccati, mors. Dicuntur autem stipendia mercedes militum, a stipe pendenda, id est ponderanda: quia pecunia distribuenda militibus ponderabatur. Quia ergo peccatores peccato militant, membra sua exhibentes arma peccato, ut supra dictum est, mors dicitur esse stipendium peccati, id est retributio, quam retribuit sibi servientibus.
由此可见,死是罪的终点;它不是犯罪者所追求的,而是付给他们的报酬。诗 11:6〔武加大本 10:7〕:「烈火、硫磺、热风作他们杯中的份。」(译者:原文标作武加大本 10:6;所引语句见 10:7,对应今本 11:6。)
Et ex hoc manifestum est, quod mors sit finis peccatorum, non quem peccantes quaerunt, sed qui eis retribuitur. Ps. X, 6: ignis, sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum.
517. 至于善,他说:「神的恩典乃是永生。」(译者:拉丁文 gratia 在此译为「恩典」,以保留作者以下对恩典与功德的解释;和合本修订版作「神的恩赐」。)
517. Quantum vero ad bona, dicit gratia Dei vita aeterna.
因为他曾说,义人拥有永生;而永生显然非藉恩典不能获得。因此,我们行善这件事本身,以及我们的行为配得永生,都出于神的恩典。所以诗 84:11〔武加大本 83:12〕也说:「耶和华要赐下恩惠和荣耀。」
Quia enim dixerat iustos homines habere vitam aeternam, quam certum est non posse haberi, nisi per gratiam: ideo hoc ipsum quod bona operamur, et quod opus nostrum est dignum vita aeterna, est a gratia Dei. Unde et in Ps. LXXXIII, 12, dicitur: gratiam et gloriam dabit Dominus.
因此,我们的行为若按其自身的性质,且按它出于人的自由抉择来考虑,并不以相称的功德配得永生;唯有按它出于圣灵的恩典来考虑,才如此配得。因此,约 4:14 说:「要在他里面成为泉源,直涌到永生。」
Sic igitur opera nostra si considerentur in sui natura et secundum quod procedunt ex libero arbitrio hominis, non merentur ex condigno vitam aeternam, sed solum secundum quod procedunt ex gratia Spiritus Sancti. Unde dicitur Io. IV, 14: quod fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
这发生「在我们的主基督耶稣里」,即藉着基督,或者因为我们藉信心与仁爱在他里面。约 6:40:「每一个见了子而信的人得永生。」
Et hoc fit in Christo Iesu Domino nostro, id est, per Christum, vel in quantum in ipso sumus per fidem et caritatem. Io. VI, 40: omnis qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam aeternam.