第3讲:作义的奴仆,不作罪的奴隶
Lectio 3: Servi non peccati sed iustitiae
6:12 所以,不要让罪在你们必死的身上掌权,使你们顺从身体的私欲。[n. 492]
6:13 也不要把你们的肢体献给罪作不义的武器,倒要像从死人中活着的人,把自己献给神,并把你们的肢体献给神作义的武器。(译者:「武器」按拉丁文 arma 译出,以保留下文的争战比喻;和合本修订版两处均作「工具」。)
6:14 罪必不能作你们的主,因你们不在律法之下,而是在恩典之下。[n. 496]
6:15 那又怎么样呢?我们在恩典之下,不在律法之下,就可以犯罪吗?绝对不可![n. 499]
6:16 难道你们不知道,你们献自己作奴仆,顺从谁就作谁的奴仆吗?或作罪的奴隶,以至于死;或作顺服的奴仆,以至于成义。
6:17 感谢神!因为你们从前虽然作罪的奴隶,现在却从心里顺服了那教导的典范,你们已被交付于它。(译者:拉丁文说人「被交付于」教导,下文据此论述献身;和合本修订版作「所传给你们教导的典范」。)
6:18 你们既从罪里得了释放,就作了义的奴仆。
6:12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. [n. 492]
6:13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiae Deo.
6:14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. [n. 496]
6:15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. [n. 499]
6:16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?
6:17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis.
6:18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae.
492. 使徒说明我们不应留在罪中,而且具有做到这事的能力以后,在这里推出道德上的劝勉。
492. Postquam Apostolus ostendit, quod non est nobis permanendum in peccato, et quod huius rei facultatem habemus, hic concludit moralem exhortationem.
对此,他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先,提出劝诫;
Primo proponit admonitionem;
其次,在「因为罪」等语处,说明理由;
secundo rationem assignat, ibi peccatum enim, etc.;
第三,在「那又怎么样呢?我们就可以犯罪吗」等语处,提出问题并加以回答。
tertio movet quaestionem et solvit, ibi quid ergo? Peccabimus, et cetera.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,提出劝诫;
Primo proponit admonitionem;
其次,在「使你们顺从」等语处,解释劝诫。
secundo exponit eam, ibi ut obediatis, et cetera.
493. 因此,他首先说:前面说过,我们的旧人与他同钉十字架,使罪身灭绝;这使我们明白,罪的力量已经削弱到不能统治我们的程度。因此,今后「不要让罪在你们必死的身上掌权」。
493. Dicit ergo primo: dictum est quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, per quod datur intelligi, quod virtus peccati in tantum diminuta est, ut nobis dominari non possit. Ergo peccatum, de caetero, non regnet in vestro mortali corpore.
然而,他没有说:「不要让罪存在于你们必死的身上」;因为只要我们的身体仍是必死的,即仍受制于死亡的必然性,罪,也就是罪欲,就不可能不存在于我们身体中。但我们既已被神从罪的统治下释放,就应当努力,不让罪在我们的身体里重新获得它已经失去的、对我们的统治。这就是他说的:「不要让罪在你们必死的身上掌权。」当我们仍具有必死的身体时,确实有必要对此谨防,因为智 9:15 说:「这必腐朽的肉身,重压着灵魂」,等等。
Non autem dicit: non sit peccatum in vestro mortali corpore, quia quamdiu corpus nostrum est mortale, id est necessitati mortis addictum, non potest esse quin in corpore nostro sit peccatum, id est fomes peccati. Sed ex quo a Deo liberati sumus a regno peccati debemus conari, quod peccatum in corpore nostro dominium iam amissum in nobis non recuperet. Et hoc est quod dicit non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Et hoc quidem necessarium est cavere, dum corpus mortale gerimus, quia dicitur Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur aggravat animam, et cetera.
494. 随后,他说「使你们顺从」等语,解释前面的劝诫。
494. Deinde, cum dicit ut obediatis, etc., exponit admonitionem praemissam.
对此应考虑,罪以两种方式在人里面掌权。一是藉心灵内在的同意。他说「使你们顺从它的私欲」,就是要排除这种情况。因为以心灵的同意顺从罪的私欲,就是让罪在我们里面掌权。德 18:30:「不要顺从你的欲情。」
Circa quod considerandum est, quod dupliciter peccatum regnat in homine. Uno modo per interiorem consensum mentis. Et hoc removendo dicit ut obediatis concupiscentiis eius. Obedire enim per consensum mentis concupiscentiis peccati est peccatum regnare in nobis. Eccli. XVIII, 30: post concupiscentias tuas non eas.
第二,罪藉行为的实行在我们里面掌权。为排除这种情况,他接着说:「也不要把你们的肢体献给罪」,即献给罪欲,「作不义的武器」,即实行不义的工具。(译者:「武器」按拉丁文 arma 译出;和合本修订版作「工具」。)因为人藉自己的肢体实行罪,就是实行不义;藉这行为,他仿佛在争战,要恢复罪的统治,而罪的统治又藉犯罪的习惯在我们里面增强。结 32:27:「带着兵器下到阴间」。
Secundo modo regnat in nobis peccatum per operis executionem. Et ad hoc excludendum subdit sed neque exhibeatis membra vestra peccato, id est fomiti peccati, arma iniquitatis, id est instrumenta ad iniquitatem exequendam. Homo enim cum per membra sua peccatum exequitur, ad iniquitatem exequitur: et hoc ipso impugnare videtur ad restituendum dominium peccati, quod per consuetudinem peccati in nobis convalescit. Ez. XXXII, 27: cum armis suis ad Inferos descenderunt.
495. 随后,他说「倒要把自己献给神」等语,劝勉我们采取相反的做法,即把自己献给神。
495. Deinde, cum dicit sed exhibete vos Deo, etc., exhortatur ad contrarium, ut scilicet exhibeamus nos Deo.
首先,就内在的意向而言,他说「倒要把自己献给神」,即让你们的心灵服从他。申 10:12:「以色列啊,现在耶和华——你的神向你要的是什么呢?只要你敬畏耶和华——你的神,遵行他一切的道。」你们应当「像从死人中活着的人」这样行,即像从罪过的死亡被带回恩典生命的人。因此,「叫那些活着的人不再为自己活,乃为替他们死的主活」,也是公道的〔林后 5:15〕。
Et primo quantum ad interiorem affectum, cum dicit sed exhibeatis vos Deo, ut scilicet mens vestra ei subdatur. Deut. X, v. 12: et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus requirit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius? Et hoc facere debetis tamquam ex mortuis viventes, id est tamquam reducti ad vitam gratiae de morte culpae. Nam et ideo iustum est ut qui vivit, iam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est, II Cor. V, 15.
其次,就外在行为而言,他说:把「你们的肢体献给神」,即用来服事他,「作义的武器」,即实行义的工具,藉以与神的仇敌争战。弗 6:11:「要穿戴神所赐的全副军装,好抵挡魔鬼的诡计。」
Secundo, quantum ad exteriorem actum, unde dicit: exhibete membra vestra Deo, id est ad eius obsequium, arma iustitiae, id est instrumenta quaedam ad iustitiam exequendam, quibus scilicet pugnetis contra inimicos Dei. Eph. ult.: induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
496. 随后,他说「因为罪」等语,说明上述劝诫的理由。
496. Deinde, cum dicit peccatum enim, etc., assignat rationem admonitionis praedictae.
有人或许会以罪的统治为借口,替自己辩解,声称这统治使他不能遵守上述劝诫。因此,使徒首先排除这借口,说:「罪必不能作你们的主。」即只要你们开始抵抗罪,把自己献给神,就会如此,如雅 4:8、7:「要亲近神,神就必亲近你们;要抵挡魔鬼,魔鬼就必逃避你们。」(译者:原文误标雅各书 6:8;引文依次见 4:8、4:7,故订正。)仿佛说:你们之所以能遵守上述要求,是因为不会发现有罪统治着你们而阻止你们;因为我们已经由基督释放,如约 8:36:「神的儿子若使你们自由,你们就真正自由了。」
Posset, enim aliquis seipsum excusare, allegans peccati dominium, per quod assereret se ab observatione admonitionis praedictae impediri. Hoc ergo Apost. primo excludit dicens peccatum enim vobis non dominabitur, scilicet si coeperitis peccato resistere et vos Deo exhibere, secundum illud Iac. VI, 8: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis: resistite diabolo, et fugiet a vobis. Quasi dicat: ideo potestis praedicta observare, quia non invenitis peccatum in vos dominari, per quod retrahi possitis; sumus enim liberati a Christo, secundum illud Io. VIII, 36: si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
497. 第二,他阐明先前所说的,说:「因你们不在律法之下,而是在恩典之下。」
497. Secundo manifestat quod dixerat, dicens non enim estis sub lege, sed sub gratia.
这里应考虑,他所说的律法不仅指礼仪方面,也包括道德方面。说一个人在律法之下,有两种意义。
Ubi considerandum est, quod non loquitur hic de lege solum quantum ad caeremonialia, sed etiam quantum ad moralia, sub qua quidem aliquis dicitur esse dupliciter.
一种是自愿服从对律法的遵守。在这意义上,连基督也在律法之下,如加 4:4:「生在律法之下。」因为他不但遵守道德诫命,也遵守礼仪诫命。基督的信徒在这意义上,就道德诫命而言在律法之下,就礼仪诫命而言则不是。
Uno modo quasi legis observantiae voluntarie subiectus. Et hoc modo etiam Christus fuit sub lege, secundum illud Gal. IV, 4: factum sub lege: quia scilicet legem observavit, non solum quantum ad moralia, sed etiam quantum ad caeremonialia. Fideles autem Christi sunt quidem hoc modo sub lege, quantum ad moralia, non autem quantum ad caeremonialia.
另一种是说人受到律法强制;在这意义上,不是出于爱而自愿守法,却因惧怕而被迫守法的人,就称为在律法之下。这样的人缺少恩典;若有恩典,就会使他的意志倾向遵守律法,从而出于爱履行道德诫命。因此,一个人只要仍这样在律法之下,不自愿履行律法,罪就在他里面掌权,因为他的意志倾向于想要违反律法的事。但藉着恩典,这样的统治便被除去,使人遵守律法,如同自由的人,而非受律法辖制的人。加 4:31及5:1:「我们不是使女的儿女,而是自由妇人的儿女了。基督释放了我们,为使我们得自由。」〔武加大本将后一句并入 4:31。〕
Alio modo dicitur aliquis esse sub lege, quasi a lege coactus; et sic dicitur esse sub lege, qui non voluntarie ex amore, sed timore cogitur legem observare. Talis autem caret gratia, quae si adesset, inclinaret voluntatem ad observantiam legis, ut ex amore moralia eius praecepta impleret. Sic igitur quamdiu aliquis sic est sub lege, ut non impleat voluntarie legem, peccatum in eo dominatur, ex quo voluntas hominis inclinatur ut velit id quod est contrarium legi, sed per gratiam tale dominium tollitur, ut scilicet homo servet legem, non quasi sub lege existens, sed sicut liber. Gal. IV, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.
498. 使人自由履行律法的这恩典,旧律法的圣事并不赋予,基督的圣事却赋予。因此,服在律法礼仪之下的人,就旧律法那些圣事本身的能力而言,是在律法之下,而不是恩典之下,除非他们藉对基督的信心获得恩典。反之,服从基督圣事的人,藉这些圣事的能力获得恩典,因此不在律法之下,而是在恩典之下,除非他们由于自身的罪过,使自己重新服于罪的奴役。
498. Hanc autem gratiam facientem homines libere legem implere, non conferebant legalia sacramenta, sed conferunt eam sacramenta Christi; et ideo illi qui se caeremoniis legis subiiciebant, quantum pertinet ad virtutem ipsorum sacramentorum legalium, non erant sub gratia, sed sub lege, nisi forte per fidem Christi gratiam adipiscerentur. Illi vero qui se sacramentis Christi subiiciunt, ex eorum virtute gratiam consequuntur, ut non sint sub lege, sed sub gratia, nisi forte per suam culpam se subiiciant servituti peccati.
499. 随后,他说「那又怎么样呢」等语,针对先前所说的提出问题。
499. Deinde cum dicit quid ergo, etc., movet quaestionem contra id quod dictum est.
对此,他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先,提出问题;
Primo proponit quaestionem;
其次,在「绝对不可!难道你们不知道」等语处,藉引出不合理的结果回答问题;
secundo solvit eam ducendo ad inconveniens, ibi absit. An nescitis, etc.;
第三,在「我感谢神」等语处,说明所引出的结果为何不合理。
tertio ostendit esse inconveniens id ad quod duxerat, ibi gratias ago Deo, et cetera.
500. 关于第一点,应考虑:有些人可能误解前面的话,以为基督的信徒不在律法之下,是说他们没有遵守道德诫命的义务;这样就会推出,基督的信徒可以犯罪,即可以行违反道德诫命的事。
500. Circa primum considerandum est, quod verbum praemissum poterat male intelligi ab aliquibus, ut scilicet fideles Christi non sint sub lege, quantum ad debitum observandi praecepta moralia, ex quo sequeretur, quod fidelibus Christi licitum esset peccare, scilicet contra praecepta moralia faciendo.
因此,他按照这种理解提出问题,说:「那又怎么样呢?」我们将怎么说?既然说过「我们不在律法之下,而是在恩典之下」,我们就可以「犯罪」,即行违反律法道德诫命的事吗?使徒在加 5:13 否定这种理解,说:「弟兄们,你们蒙召是要得自由;只是不可把这自由当作放纵情欲的机会。」
Et ideo sub hoc sensu quaestionem movet, dicens: quid ergo, dicemus, numquid peccabimus, scilicet contra praecepta moralia legis faciendo, quoniam dictum est, quod non sumus sub lege, sed sub gratia? Et hunc sensum Apostolus improbat ad Gal. V, 13 dicens: vos in libertatem vocati estis, fratres mei, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis.
501. 所以,他在这里回答,接着说:「绝对不可!」不可因从律法得了释放就犯罪;因为我们若犯罪,就会带来一个不合理的结果:我们将再度被置于罪的奴役之下。
501. Et ideo hic etiam respondens, subdit, absit, scilicet ut peccemus, quia sumus a lege liberati: quia si peccaremus, sequeretur hoc inconveniens, quod iterum redigeremur in servitutem peccati.
这就是他说的:「难道你们不知道,你们献自己」,即出于自己的意志,「作奴仆去顺从」,即甘心顺从,「顺从谁就作谁的奴仆吗?」因为顺从是奴仆对主人应尽的义务。弗 6:5:「作仆人的,你们要听从你们肉身的主人。」所以,人顺从某人,便以顺从表明自己是他的奴仆。不过,顺从不同的主人,所得工价也不同。顺从罪的人,藉罪的奴役被引入死亡。这就是他说的:「或作罪的奴隶」,即你们顺从罪,就成了它的奴隶;其结果是「死」,即坠入永远的定罪。启 2:11 论这种死说:「得胜的必不受第二次死的害。」反之,顺从神的人就成了这种顺从的奴仆,因为藉顺从的习惯,他的心灵越来越倾向顺从,从而使义达到完善。这就是他说的:你们「或作顺服的奴仆」,即顺从神的诫命,「以至于成义」,即为履行义,正如上文 2:13:「行律法的称义。」
Et hoc est quod dicit an nescitis, quoniam cui vos exhibetis propria voluntate servos ad obediendum spontanee servi estis, cui obedistis. Obedire enim debitum est, quod servi dominis debent. Eph. VI, 5: servi, obedite dominis carnalibus. Unde cum aliquis obedit alicui, se servum profitetur eius, obediendo. Diverso tamen stipendio, diversis dominis obeditur. Qui enim obedit peccato, per servitutem peccati ducitur in mortem. Et hoc est quod dicit sive peccati, scilicet servi estis ei obediendo. Et hoc est in mortem, id est aeternam damnationem praecipitandi, de qua dicitur Apoc. II, 11: in his mors secunda non habet locum. Qui vero obedit Deo, efficitur huius obedientiae servus: quia per assuetudinem obediendi, mens eius magis ac magis ad obediendum inclinatur et ex hoc iustitiam perficit. Et hoc est quod dicit sive obeditionis, scilicet divinorum praeceptorum, servi estis ad iustitiam implendam, secundum illud supra II, v. 13: factores legis iustificabuntur.
他以顺从与罪相对,是十分恰当的,因为如安布罗斯所说,罪就是违反神的律法、不顺从属天的诫命。
Et satis convenienter obeditionem peccato opponit, eo quod, sicut Ambrosius dicit, peccatum est transgressio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum.
502. 随后,他说「感谢神」,说明因顺从罪而重新被置于罪的奴役之下是不合理的。第一个理由取自我们已经获得的恩惠。一个人若藉他人的恩惠从奴役中被释放,便不应自愿再使自己服于奴役;因此,我们既藉神的恩典脱离了罪,就不应自愿把自己重新推入罪的奴役之中。
502. Deinde, cum dicit gratias autem Deo, ostendit hoc esse inconveniens, scilicet quod obediendo peccato, iterum reducamur in servitutem peccati. Primo quidem ratione accepta ex beneficio, quod consecuti sumus. Si enim aliquis per gratiam alicuius a servitute liberatur, inconveniens est quod se spontaneum subiiciat servituti; unde cum nos per gratiam Dei simus liberati a peccato, inconveniens est, quod iterum nos sponte retrudamus in servitutem peccati.
第二个理由取自我们脱离罪以后所进入的状态,即作义的奴仆。一个人的奴仆不可使自己服在敌对主人的奴役之下;因此,我们既已成为义的奴仆,就不可再返回罪的奴役。
Secundo, ex conditione in quam ducti sumus post libertatem peccati, ut scilicet simus servi iustitiae. Non licet autem servo alicuius, se contrarii domini servituti subiicere; unde nobis non licet, ex quo sumus facti servi iustitiae, iterum redire ad servitutem peccati.
503. 使徒同时涉及这两个理由,说:「我感谢神」;你们也应同样感谢,因为「你们从前虽然作罪的奴隶」——因为约 8:34 说,「所有犯罪的人就是罪的奴隶」——如今却「顺服了」,即藉相信而顺服,如上文 1:5:「在万国中使人因信而顺服。」这不是被迫的,而是「从心里」顺服,如后文 10:10:「人心里信就可以称义。」顺服「那教导的典范」,即大公信仰的教导,正如提后 1:13:「你从我听到那健全的言论,要常常守着,作为规范。」「你们已被交付于它」(译者:依拉丁文保留人被交付于教导的句法;和合本修订版作「所传给你们教导的典范」。)如林后 8:5:「照神的旨意先把自己献给主,又给了我们。」藉此,你们「从罪里得了释放」,因此不应离弃义。林前 7:23:「你们是重价买来的」,并不属于自己。
503. Utramque rationem Apostolus simul tangit dicens gratias ago Deo, sic et vos gratia agere debetis, quod, cum essetis servi peccati, quia qui facit peccatum, servus est peccati, Io. VIII, 34, obedistis, scilicet credendo, supra I, 5: ad obediendum fidei in omnibus gentibus; et hoc non coacti, sed ex corde, infra X, 10: corde creditur ad iustitiam, in eam formam doctrinae, id est in doctrina Catholicae fidei, II Tim. I, 13: formam habens sanorum verborum, quae a me audistis; in quam traditi estis, II Cor. c. VIII, 5: semetipsos dederunt primum Deo, deinde, nobis per voluntatem Dei. Et per hoc liberati estis a peccato, et ita non convenit quod iustitiam deseratis. I Cor. VII, 23: pretio empti estis, et non estis vestri.