罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第6章:与基督同死同复活

第2讲:基督战胜死亡

Lectio 2: Triumphus Christi super mortem

6:6 我们知道,我们的旧人和他同钉十字架,使罪身灭绝,叫我们不再作罪的奴隶,[n. 478]
6:7 因为已死的人已经称义而脱离了罪。(译者:拉丁文 iustificatus est a peccato 含「称义」之义,下文据此论述从罪进入义的状态;和合本修订版作「因为已死的人是脱离了罪」。)[n. 482]
6:8 我们若与基督同死,我们信也必与他同活,[n. 484]
6:9 因为知道基督既从死人中复活,就不再死,死也不再作他的主了。[n. 487]
6:10 他死了,是对罪死,只这一次;他活,是对神活着。[n. 489]
6:11 这样,你们也要看自己对罪是死的,在我们的主基督耶稣里对神却是活的。(译者:「我们的主」见作者所用拉丁文本,和合本修订版本节无此称谓。)[n. 491]

6:6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. [n. 478]
6:7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. [n. 482]
6:8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, [n. 484]
6:9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. [n. 487]
6:10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. [n. 489]
6:11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. [n. 491]

478. 使徒由我们藉洗礼已经向罪死了,说明我们不应留在罪中以后,这里进一步说明:我们具有履行这要求的能力。

478. Postquam Apostolus ostendit, quod non est nobis in peccato permanendum, ex eo quod per baptismum mortui sumus peccato, hic ulterius ostendit adesse nobis facultatem ad hoc observandum.

对此,他做两件事。

Et circa hoc duo facit.

首先,提出他的论点;

Primo proponit quod intendit;

其次,在「因为已死的人」等语处,阐明论点。

secundo manifestat propositum, ibi qui enim mortuus, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,提出我们所获得的恩惠;

Primo proponit beneficium, quod consecuti sumus;

其次,在「使罪身灭绝」等语处,提出这恩惠的效果。

secundo, huius beneficii effectum, ibi ut destruatur, et cetera.

479. 因此,他首先说:前面说过,我们应当行走在新生之中,就是停止犯罪。为免有人说这是不可能的,他说,我们「知道,我们的旧人」,即罪所造成的人的衰旧,「已经一同钉了十字架」,就是与基督同钉十字架,亦即藉基督的十字架被治死了。因为如上文所说,罪造成了人的衰旧,因为罪败坏本性之善;只要人仍服在罪下,这种衰旧就在人里面居于主导。人里面居于主导的部分,被称为人本身;因此,在服于罪的人里面,罪的衰旧本身便称为「旧人」。

479. Dicit ergo primo: dictum est quod debemus in novitate ambulare, scilicet desistendo a peccato. Et ne hoc aliquis forte impossibile diceret, dicit quod sumus hoc scientes, quia vetus homo noster, id est vetustas hominis per peccatum inducta, simul, scilicet cum Christo, crucifixus est, id est per crucem Christi est mortificatus. Sicut enim supra dictum est, vetustas hominis per peccatum inducta est, inquantum per peccatum bonum naturae corrumpitur; quae quidem vetustas in homine principatur quamdiu homo peccato subiacet. Et quia id quod est principale in homine dicitur esse ipse homo, inde est quod in eo qui peccato subiicitur, ipsa vetustas peccati dicitur esse vetus homo.

480. 罪的衰旧,可以理解为本罪本身的罪责或污点,也可以理解为犯罪的习惯;这种习惯使人犯罪带有某种必然性;还可以理解为出自始祖之罪的罪欲本身。

480. Vetustas autem peccati potest intelligi vel ipse reatus, seu macula actualium peccatorum, vel etiam consuetudo peccandi, quae quamdam necessitatem ingerit ad peccandum, vel etiam ipse fomes peccati proveniens ex peccato primi parentis.

因此,说我们的旧人与基督同钉十字架,是因为上述衰旧藉基督的能力被除去了。或者是完全除去,如罪的罪责和污点在洗礼中完全被除去;或者是其力量被削弱,如罪欲的力量,或犯罪习惯的力量。西 2:14:「涂去了在律例上所写、敌对我们、束缚我们的字据,把它撤去,钉在十字架上。」

Sic igitur vetus homo noster dicitur esse simul crucifixus cum Christo, inquantum praedicta vetustas virtute Christi sublata est. Vel quia totaliter est amota, sicut totaliter amovetur in baptismo reatus et macula peccati. Vel quia diminuitur virtus eius, sicut virtus fomitis vel etiam consuetudinis peccandi. Col. II, 14: delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci.

481. 随后,他说「使罪身灭绝」等语,提出上述恩惠的两个效果。第一个是除去从前的过犯。这就是他说的:「使罪身灭绝。」所谓罪身,就是恶行的集合,正如肢体的集合构成一个自然身体。伯 41:15〔武加大本 41:6〕:「它的身体如同铸成的盾牌」,等等。(译者:此处依作者所引拉丁文保留「身体」,以呈现下文的比喻;和合本修订版作「它的背上有一排排的鳞甲」。)

481. Deinde cum dicit ut destruatur, etc., ponit effectum praedicti beneficii duplicem; quorum primus est remotio praecedentium delictorum. Et hoc est quod dicit ut destruatur corpus peccati. Dicitur enim corpus peccati ipsa congeries malorum operum, sicut ipsa congeries membrorum facit unum corpus naturale. Iob XLI, 6: corpus eius quasi scuta fusilia, et cetera.

第二个效果,是使我们今后谨防犯罪;这就是他接着说的,使我们「不再作罪的奴隶」。当人以同意以及身体的实行服从罪的私欲时,他就是作罪的奴隶。约 8:34:「所有犯罪的人就是罪的奴隶。」

Secundus autem effectus est ut caveamus a peccatis in futurum: et hoc est quod subdit dicens ut ultra non serviamus peccato. Tunc enim homo peccato servit, quando concupiscentiae peccati obedit per consensum et corporis executionem. Io. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati.

482. 随后,他说「因为已死的人」等语,阐明先前所说的。

482. Deinde cum dicit qui enim mortuus est, etc., manifestat quod dixerat.

首先,就第一个效果阐明;

Et primo quantum ad primum effectum;

其次,在「我们若与基督同死」等语处,就第二个效果阐明。

secundo quantum ad secundum, ibi si autem mortui, et cetera.

483. 关于第一点,应考虑:当人的罪被赦免时,罪的集合就被毁灭。因此,他说「因为已死的人」,即藉洗礼向罪死了的人——我们藉洗礼与基督同死——「已经称义而脱离了罪」,由此阐明罪身的毁灭;意思是,他的罪被赦免,已经迁入义的状态。(译者:「称义而脱离了罪」依拉丁文 iustificatus est a peccato 译出,以保留作者关于称义的解释;和合本修订版本句作「脱离了罪」。)林前 6:11:「从前你们中间也有人是这样;但现在你们已经洗净」,等等。

483. Circa primum considerandum est, quod congeries peccatorum destruitur quando peccata homini remittuntur. Sic igitur destructionem corporis peccati manifestat dicens: qui enim mortuus est, peccato scilicet per baptismum, quo Christo commorimur, iustificatus est a peccato, id est, remissis peccatis, translatus est in statum iustitiae. I Cor. VI, 11: et haec quidem fuistis aliquando, sed abluti estis, et cetera.

因此,人既藉基督的十字架向罪死了,就必然称义而脱离罪;这样,罪身就被毁灭。

Quia igitur per crucem Christi homo peccato moritur, consequens est quod a peccato iustificetur, et ita quod corpus peccati destruatur.

484. 随后,他说「我们若与基督同死」等语,藉与基督生命相符,按如下推理阐明第二个效果:与受死的基督同死的人,也与复活的基督同活。

484. Deinde cum dicit si autem mortui, etc., manifestat secundum effectum per conformitatem ad vitam Christi tali ratione: ille qui Christo morienti commoritur, simul convivit et resurgenti.

但基督从死人中复活之后,永远不再死;因此,向罪死了的人与复活的基督同活,也就具有此后永不返回罪中的能力。

Christus autem sic resurrexit a mortuis tamquam numquam de caetero moriturus; ergo ille qui mortificatus est peccato, sic Christo resurgenti convivit, quod habet facultatem numquam de caetero ad peccatum redeundi.

485. 对此,他做三件事。

485. Circa hoc ergo tria facit.

首先,说明信徒与复活基督的生命相符;

Primo ostendit conformitatem hominis fidelis ad vitam Christi resurgentis;

其次,在「知道基督」等语处,提出复活者生命的状况;

secundo ponit conditionem vitae resurgentis, ibi scientes quod Christus, etc.;

第三,在「这样,你们也要」等语处,推出所要的结论。

tertio infert conclusionem intentam, ibi ita et vos, et cetera.

486. 因此,他首先说:「我们若与基督同死」,即若藉基督之死的能力向罪死了,「我们信也必与他同活」,即按他生命的样式活着。我说活着,就是今世活在恩典的生命中,将来活在荣耀的生命中。弗 2:5:「在我们因过犯而死了的时候,使我们与基督一同活过来」,等等。

486. Dicit ergo primo, si autem mortui sumus cum Christo, id est, si virtute mortis Christi sumus mortui peccato, credimus quia simul etiam vivemus cum illo, id est, ad similitudinem vitae eius. Vivemus, inquam, hic vita gratiae et in futuro vita gloriae. Eph. II, 5: cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos, et cetera.

487. 随后,他说「知道」,提出复活的基督之生命的状况。

487. Deinde cum dicit scientes, ponit conditionem vitae Christi resurgenti.

首先,提出这状况;

Et primo ponit eam;

其次,在「他死了」等语处,加以证明。

secundo probat, ibi quod enim mortuus est, et cetera.

488. 因此,他首先说:我们之所以相信前述的事,是因为「知道基督既从死人中复活,就不再死」,而是活在永恒的生命中。启 1:18:「我曾死过,看哪,我是活着的,直到永永远远。」

488. Dicit ergo primo: hoc, inquam, quod dictum est credimus scientes quod Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, sed vivit vita perpetua. Apoc. I, 18: fui mortuus, et sum vivens in saecula saeculorum.

并且,更进一步,「死也不再作他的主了」。死亡在人身上掌权,不仅在人因灵魂与身体分离而死亡之时,而且在死以前,人遭受疾病、饥饿、干渴以及其他这类导向死亡的苦难时,也是如此;但复活的基督之生命已脱离这些。因此,他不受死亡的统治,反而是他自己统治死亡。启 1:18:「我拿着死亡和阴间的钥匙。」

Et, quod plus est, mors illi ultra non dominabitur, quae scilicet in homine dominatur non solum dum moritur per separationem animae a corpore, sed etiam ante mortem dum patitur aegritudinem, famem et sitim, et alia huiusmodi, per quae pervenitur ad mortem: sed ab his libera est vita Christi resurgentis. Et ideo non subiicitur dominio mortis, sed potius ipse habet dominium super mortem. Apoc. I, 18: habet clavem mortis et Inferni.

489. 随后,他说「他死了」等语,用两种方式证明所提出的论点,即基督复活以后不再死。

489. Deinde cum dicit quod enim mortuus, etc., probat propositum scilicet quod Christus resurgens ulterius non moriatur, et hoc dupliciter.

第一,从他所承受的死取理由,说:「他死了,是对罪死,只这一次。」

Primo quidem ratione accepta ex parte mortis quam sustinuit, dicens quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel.

这不是说,他向自己所犯或所承受的罪死了,因为罪在他里面完全没有地位。彼前 2:22:「他并没有犯罪」,等等。然而,说他向罪死了,有两种意义。一是他为除去罪而死,如林后 5:21:「神使那无罪的,替我们成为罪。」即成为赎罪的祭物。二是他向罪身的样式死了,即向可受苦、可死亡的生命死了。后文 8:3:「神就差遣自己的儿子成为罪身的样子。」

Non autem intelligitur, quod ipse mortuus est peccato, quod ipse commisit vel contraxit, quia in eo nullo modo peccatum locum habuit. I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, et cetera. Sed dicitur mortuus esse peccato dupliciter. Uno modo, quia mortuus est pro peccato tollendo, II Cor. V, 21: eum qui non novit peccatum pro nobis Deus fecit peccatum, id est hostiam pro peccato. Alio modo, quia mortuus est similitudini carnis peccati, id est, vitae passibili et mortali. Infra VIII, 3: Deus misit Filium suum in similitudinem carnis peccati.

在这两种意义上,由基督向罪死了,都可以推出他死了「只这一次」。就第一种意义而言,显然他藉一次死亡除去了一切罪,如来 10:14:「他仅只一次献祭,就使那些得以成圣的人永远完全。」因此,他不再需要为罪而死。彼前 3:18:「基督曾一次为我们的罪死了」,等等。(译者:作者所引拉丁文作「死了」;和合本修订版作「为罪受苦」,下文也说「在肉体里,他被治死」。)就第二种意义而言,也可推出同一结论。因为基督若为使罪身的样式在自己里面终止而承受死亡,他的死就应与其他具有罪身的人相符,而他们只死一次。因此,来 9:27—28 说:「按着命定,人人都有一死;同样,基督既然一次献上」,等等。

Utroque autem modo concludi potest, quod Christus mortuus sit semel, ex hoc quod mortuus est peccato. Quantum enim ad primum, manifestum est quod per unam mortem omnia peccata delevit, secundum illud Hebr. X, 14: una oblatione consummavit in sempiternum sanctificandos. Ideo non restat ut adhuc pro peccato moreretur. I Petr. c. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, et cetera. Quantum ad secundum autem idem potest concludi. Si enim Christus mortem sustinuit, ut deficeret in eo similitudo carnis peccati, debuit eius mors conformari aliis gerentibus carnem peccati, qui semel moriuntur. Unde dicitur ad Hebr. IX, v. 27 s.: quemadmodum statutum est hominibus semel mori, sic et Christus semel oblatus est, et cetera.

490. 第二,他从基督藉复活所得生命的状况,说明同一论点,说:「他活,是对神活着。」即与神相符而活。因为林后 13:4 说:「他因软弱被钉在十字架上,却因神的大能仍然活着。」

490. Secundo ostendit idem ex conditione vitae, quam resurgendo adeptus est, dicens quod autem vivit, vivit Deo, id est, ad conformitatem Dei. Dicitur enim II Cor. ult. quod si crucifixus est ex infirmitate, vivit ex virtute Dei.

效果与原因相符;因此,基督藉复活获得的生命也具有神的样式。所以,正如神的生命是永恒、不朽坏的,如提前 6:16 所说:「那独一不死的」,基督的生命也同样不死。

Effectus autem conformatur causae; unde et vita quam Christus resurgens acquisivit, est deiformis. Sicut ergo vita Dei est sempiterna et absque corruptione, secundum illud I Tim. ult.: qui solus habet immortalitatem, ita et vita Christi est immortalis.

491. 随后,他说「这样,你们也要」等语,推出所要的结论:我们应与复活基督的生命相符;既就他向罪死了而言,即向具有罪之样式的必死生命死了,永不再返回它,也就他按照与神相符的方式活着而言。

491. Deinde cum dicit ita et vos, etc., infert conclusionem intentam ut conformemur vitae Christi resurgentis, et quantum ad hoc quod mortuus est peccato, id est mortali vitae, quae habet similitudinem peccati, numquam ad eam rediturus, et quantum ad hoc quod vivit ad conformitatem Dei.

关于第一点,他说:「这样,你们也要看自己对罪是死的」,即仿佛再也不返回罪中。赛 26:14:「死去的不能再复活。」

Et quantum ad primum dicit ita et vos existimate vos quidem mortuos esse peccato, scilicet tamquam ad peccatum numquam sitis redituri. Is. XXVI, 14: morientes non vivant.

关于第二点,他说:「对神却是活的」,即为神的尊荣,或按神的样式而活,使我们永不因罪死亡。加 2:20:「我如今在肉身活着,是因信神的儿子而活。」

Et quantum ad secundum dicit viventes Deo, id est, ad honorem vel similitudinem Dei, ut scilicet numquam per peccatum moriamur. Gal. II, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei.

因此,他接着说:「在我们的主基督耶稣里」,即藉着耶稣基督;我们藉他向罪死,也向神活。或者,「在基督耶稣里」,即作为结合于基督耶稣身体中的人,使我们藉他的死向罪死,藉他的复活向神活。弗 2:5:「使我们与基督一同活过来——可见你们得救是本乎恩。」

Et ideo subdit in Christo Iesu Domino nostro, id est, per Iesum Christum, per quem et peccatis morimur et Deo vivimus. Vel: in Christo Iesu, id est, tamquam incorporati Christo Iesu, ut per eius mortem moriamur peccato et per eius resurrectionem vivamus Deo. Eph. II, 5: convivificavit nos in Christo, cuius gratia salvati estis per Christum.