罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第6章:与基督同死同复活

第1讲:受洗归入死

Lectio 1: Baptismum in mortem

6:1 这样,我们要怎么说呢?我们可以仍在罪中使恩典增多吗?[n. 468]
6:2 绝对不可!我们向罪死了的人,岂可仍在罪中活着呢?[n. 470]
6:3 难道你们不知道,我们这受洗归入基督耶稣的人,就是受洗归入他的死吗?
6:4 所以,我们藉着洗礼归入死,和他一同埋葬,是要我们行事为人都有新生的样子,像基督藉着父的荣耀从死人中复活一样。[n. 474]
6:5 我们若与他死的样式一同栽种,也必与他复活的样式一同栽种。(译者:「一同栽种」直译 complantati,以保留下文的嫁接比喻;和合本修订版作「我们若与他合一,经历与他一样的死,也将经历与他一样的复活」。)[n. 477]

6:1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? [n. 468]
6:2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? [n. 470]
6:3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?
6:4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. [n. 474]
6:5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. [n. 477]

468. 使徒说明我们藉基督的恩典得以脱离过去的罪,无论是藉第一个人带来的罪,还是因律法而增多的罪以后,在这里说明:藉基督的恩典,我们也获得了抵抗未来罪恶的能力。

468. Postquam Apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a peccato praeterito, tam introducto per primum hominem, quam etiam abundante per legem, hic ostendit quod per gratiam Christi datur nobis facultas ad resistendum peccatis futuris.

对此,他做两件事。

Et circa hoc duo facit.

首先,提出由前述内容引起的问题;

Primo ponit quaestionem ex praemissis ortam;

其次,在「绝对不可!因为我们若」等语处,回答这个问题。

secundo solvit eam, ibi absit. Si enim, et cetera.

469. 他在上文说过:「罪在哪里增加,恩典也就在哪里越发丰盛。」有人可能误解这句话,以为过犯的增多是恩典越发丰盛的原因。因此,他提出问题,说:「这样,我们要怎么说呢?我们可以仍在罪中使恩典增多吗?」假若过犯的增多是丰盛恩典的原因,而不像上文所说,只是一个机缘,那么就不得不这样说。因此,使徒在上文 3:8 也说:「为什么不说,我们可以作恶以成善呢?有人毁谤我们,说我们讲过这话。」耶 12:1:「大行诡诈的为何得安逸呢?」

469. Dixerat autem supra, quod ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia; quod quidem aliquis posset male intelligere, quasi abundantia delicti esset causa superabundantiae gratiarum. Et ideo inducit quaestionem dicens: quid ergo dicemus, numquid permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Quod quidem oporteret dicere, si abundantia delicti esset causa gratiae abundantis, et non sola occasio, ut supra dictum est. Unde et supra III, 8, Apostolus dicit: sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere, faciamus mala ut eveniant bona. Ier. XII, 1: bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt.

470. 随后,他说「绝对不可」等语,回答所提出的问题。

470. Deinde cum dicit absit, etc., solvit inductam quaestionem.

首先,说明我们不应留在罪下的理由;

Et primo assignat rationem, quare non est nobis permanendum sub peccato;

其次,在「所以,不要让罪掌权」等语处,推出他所要给的劝勉。

secundo concludit exhortationem intentam, ibi non ergo regnet, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,说明不应留在罪中的理由;

Primo assignat rationem, quare non sit in peccato permanendum;

其次,在「我们知道」等语处,说明我们具有不留在罪下的能力。

secundo ostendit nobis inesse facultatem, ad hoc quod non sub peccato maneamus, ibi hoc scientes, et cetera.

关于第一点,他提出这样的推理:我们若向罪死了,就不应在罪中活着;但我们已经向罪死了,所以不应在罪中活着。

Circa primum ponit talem rationem: si sumus mortui peccato, non debemus vivere in illo; sed mortui sumus peccato, ergo non debemus vivere in peccato.

因此,他做四件事。

Circa hoc ergo quatuor facit.

首先,提出条件命题;

Primo ponit conditionalem;

其次,在「难道你们不知道」等语处,证明前件;

secundo probat antecedens, ibi an ignoratis, etc.;

第三,在「是要像基督」等语处,推出后件;

tertio concludit consequens, ibi ut quomodo Christus, etc.;

第四,在「我们若与他一同栽种」等语处,证明这一推论的必然性。

quarto probat necessitatem consequentiae, ibi si enim complantati, et cetera.

471. 因此,他首先说:「绝对不可!」也就是说,不可怀着「使恩典增多」的意图留在罪中,因为如德 15:21 所说:「他从未吩咐人作恶。」理由是:我们既因罪在我们里面被治死,而「向罪死了」,「岂可仍在罪中活着呢?」因为从死返回生命,并不是事物的自然秩序。赛 26:14:「死去的不能再复活」,等等。(译者:原文误作赛 24:14;实际引文见 26:14,故订正。)歌 5:3:「我洗了脚,怎可再弄脏呢?」

471. Dicit ergo primo absit, scilicet quod hac intentione permanendum sit in peccato, ut gratia abundet, quia, ut dicitur Eccli. XV, 21, nemini mandavit Deus impie agere. Et huius ratio est: si enim mortui sumus peccato per hoc scilicet quod peccatum est mortificatum in nobis, quomodo adhuc in illo vivemus? Non enim naturalis ordo rerum habet, ut a morte redeatur ad vitam. Is. XXIV, 14: morientes non vivant, et cetera. Cant. V, 3: lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?

472. 随后,他说「难道你们不知道」等语,证明前件,即信徒已经向罪死了。

472. Deinde cum dicit an ignoratis, etc., probat antecedens, scilicet, quod fideles sunt mortui peccato.

首先,提出用来证明论点的中项;

Et primo proponit medium ad propositum ostendendum;

其次,在「所以,我们与他一同埋葬」等语处,阐明所提出的中项。

secundo manifestat medium inductum, ibi consepulti enim sumus, et cetera.

473. 因此,他首先说:「难道你们不知道」,仿佛说:我将提出的事如此明显,你们不该不知道。林前 14:38:「若有人不知道,他也将不被认识。」(译者:此处按拉丁文保留「认识」的措辞;和合本修订版作「若有不理会的,你们也不必理会他」。)「我们这受洗归入基督耶稣的人」,可以从三方面理解。第一,按照耶稣基督所设立的方式受洗,如太 28:19:「使万民作我的门徒,给他们施洗」,等等。第二,呼求耶稣基督的名而受洗,如徒 8:12:「他们奉耶稣基督的名,连男带女都受了洗。」(译者:作者把「耶稣基督的名」直接连于受洗;和合本修订版将之连于腓利所传的内容,故此处保留作者所引句法。)第三,「归入基督耶稣」,即在某种与基督耶稣相符的状态中受洗,如加 3:27:「你们凡受洗归入基督的都披戴基督了。」

473. Dicit ergo primo an ignoratis, quasi dicat: quod vobis proponendum est, est adeo manifestum quod illud vobis ignorare non licet, I Cor. XIV, 38: si quis ignorat, ignorabitur, quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu: quod intelligitur tripliciter. Uno modo secundum institutionem Iesu Christi, Matth. ult.: docete omnes gentes, baptizantes eos, et cetera. Secundo, per invocationem Iesu Christi, Act. c. VIII, 12: in nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. Tertio, in Christo Iesu, id est in quadam conformitate ad Christum Iesum, Gal. III, 27: quicumque in Christo Iesu baptizati estis, Christum induistis.

因此,我们既与他的死相符,就是按他死的样式,仿佛在我们自身上重现基督的死。林后 4:10:「我们身上常带着耶稣的死。」加 6:17:「我身上带着耶稣的印记。」或者,「归入他的死」,即藉着他的死的能力。启 1:5:「他洗净了我们的罪。」(译者:拉丁文作「洗净」,与此处洗礼的论证相连;和合本修订版作「使我们从罪中得释放」。)

Sicut igitur eius morti configuramur, in similitudinem mortis eius, quasi ipsam mortem Christi in nobis repraesentantes. II Cor. c. IV, 10: semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes. Gal. ult.: stigmata Iesu in corpore meo porto. Vel in morte ipsius, id est, per virtutem mortis eius. Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris.

因此,基督悬在十字架上,死后有血和水从他的肋旁流出,如约 19:34 所记。正如我们向罪死,因而与他的死相符,他也向那必死的生命死了;他在那生命中有罪的样式,却没有罪。因此,一切受了洗的人,都向罪死了。

Unde de latere Christi pendentis in cruce post mortem fluxit sanguis et aqua, ut dicitur Io. XIX, 34. Sicut igitur eius morti configuramur, inquantum peccato morimur, sic ipse mortuus est vitae mortali, in qua erat similitudo peccati, licet non esset ibi peccatum. Ergo omnes qui baptizati sumus, mortui sumus peccato.

474. 随后,他说「所以,我们与他一同埋葬」等语,证明所提出的中项,即我们所有人受洗,都是与基督的死相符。他说:「所以,我们藉着洗礼归入死,和他一同埋葬。」仿佛说:只有死人应当被埋葬。太 8:22:「让死人埋葬他们的死人。」

474. Deinde cum dicit consepulti enim, etc., probat propositum medium, scilicet quod omnes baptizemur in conformitate ad mortem Christi, dicens: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte. Quasi dicat: sepultura non nisi mortuis debetur. Matth. VIII, 22: Sinite mortuos sepelire mortuos suos.

但人藉洗礼与基督一同埋葬,即与他的埋葬相符。因为正如被埋葬的人被放在地底下,受洗的人也被浸在水下面。因此,洗礼施行三次浸水,不仅为宣认三位一体的信仰,也为表示基督三日的埋葬。正如三日的埋葬只是一次埋葬,三次浸水也只是一次洗礼。也因此,教会在圣周六举行隆重洗礼,因为那时纪念基督的埋葬;又在五旬节前夕举行,因为那时隆重庆祝圣灵,而洗礼之水正是藉圣灵的能力获得洁净的力量,正如约 3:5:「人若不是从水和圣灵生的」,等等。

Per baptismum autem homines sepeliuntur Christo, id est conformantur sepulturae ipsius. Sicut enim ille qui sepelitur ponitur sub terra, ita ille qui baptizatur immergitur sub aqua. Unde et in baptismo fit trina immersio, non solum propter fidem Trinitatis, sed etiam ad repraesentandum triduum sepulturae Christi. Et sicut triduum sepulturae non facit nisi unam sepulturam, ita trina immersio non facit nisi unum baptisma. Et inde etiam est, quod in Sabbato Sancto solemnis baptismus in Ecclesia celebratur quando commemoratur sepultura Christi, sicut et in vigilia Pentecostes quando solemnizatur de Spiritu Sancto, ex cuius virtute aqua baptismi accipit vim purgandi, ut dicitur Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, et cetera.

475. 不过,应考虑:就肉身而言,人先死,后来才被埋葬;但就属灵而言,洗礼的埋葬使罪死亡,因为新律法的圣事实际成就它所象征的。因此,洗礼所施行的埋葬既是罪之死亡的记号,就在受洗者里面成就这种死亡。这就是他说的,我们「被埋葬而归入死」;我们正是藉在自身领受基督埋葬的记号,而获得罪的死亡。

475. Est tamen considerandum, quod corporaliter aliquis prius moritur et postea sepelitur; sed spiritualiter sepultura baptismi causat mortem peccati, quia Sacramentum novae legis efficit quod signat. Unde cum sepultura, quae fit per baptismum, sit signum mortis peccati, mortem efficit in baptizato. Et hoc est, quod dicit, quod sumus sepulti in mortem, ut per hoc ipsum, quod signum sepulturae Christi in nobis accipimus, consequimur mortem peccati.

476. 随后,他说「是要像基督」,推出后件,即我们不应在罪中活着。他以基督复活的相似说明这点,说:「像基督藉着父的荣耀从死人中复活一样」,即藉父的能力,父自己藉此得荣耀,如诗 57:8〔武加大本 56:9〕:「我的荣耀啊,起来!」(译者:作者依拉丁文的「荣耀」论证;和合本修订版作「我的灵啊,你当醒起」。原文引武加大本 56:8,所引语句实际见 56:9。)「我们也要行走在新生之中」,即以善行走过人生。

476. Deinde cum dicit ut quomodo Christus, infert consequens, scilicet quod non debeamus vivere in peccato. Ad hoc quidem inducit similitudinem ex resurrectione Christi, dicens ut quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, id est, per virtutem Patris, ex qua ipse Pater glorificatur, secundum illud Ps. LVI, 8: exurge, gloria mea, ita et nos in novitate vitae ambulemus, id est, per bona opera vitae procedamus.

因为罪的生活带有衰旧的性质,将我们引向败坏。来 8:13:「那渐旧渐衰的必然很快消逝了。」因此,巴 3:10 也说:「怎么你竟住在敌人的国内,在异地衰老?」等等。所以,所谓生命的更新,就是使人重新回到完整的状态,即没有罪。诗 103:5〔武加大本 102:5〕:「以致你如鹰返老还童。」弗 4:23:「你们要把自己的心志更新。」

Vita enim peccati vetustatem habet, quia in corruptionem nos ducit. Hebr. VIII, 13: quod antiquatur et senescit prope interitum est. Unde et dicitur Bar. III, 10: quid est quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena? et cetera. Unde et novitas vitae dicitur per quam aliquis redit ad integritatem, ut scilicet sit sine peccato. Ps. CII, 5: renovabitur ut aquilae iuventus tua. Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae.

477. 随后,他说「我们若」,证明这一推论的必然性。

477. Deinde cum dicit si enim, probat necessitatem consequentiae.

因为基督死后复活了;因此,在洗礼中与基督的死相符的人,也应当藉无罪的生活与他的复活相符。这就是他说的:「我们若与他死的样式一同栽种」,即我们若在自身承受他死的样式,使我们被结合到他的身体内,如同枝条接到树上;这样,我们就仿佛被接入基督自己的受难之中,「也必与他复活的样式一同栽种」,使我们今世过无罪的生活,将来达到与他相似的荣耀。(译者:「一同栽种」直译 complantati,以保留作者的嫁接比喻;和合本修订版作「与他合一,经历与他一样的死,也将经历与他一样的复活」。)腓 3:21:「把我们这卑贱的身体改变形状,和他自己荣耀的身体相似。」提后 2:11:「我们若与基督同死,也必与他同活。」

Christus enim postquam fuit mortuus resurrexit; unde conveniens est, ut illi, qui conformantur Christo quantum ad mortem in baptismo, conformentur etiam resurrectioni eius per innocentiam vitae. Et hoc est quod dicit si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, id est, si in nobis assumamus similitudinem mortis eius, ut ei incorporemur sicut ramus qui inseritur plantae: ut quasi nos in ipsa passione Christi inseramur, simul et resurrectionis erimus, scilicet, similitudini eius complantati, ut scilicet in praesenti innocenter vivamus, et in futuro ad similem gloriam perveniamus. Phil. III, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. II Tim. c. II, 11: si commortui sumus, et convivemus.

这样,正如使徒藉与基督之死的相似,证明我们已经向罪死了——这是他先前提出的前件——他也藉与基督复活的相似,证明我们不应在罪中活着——这是他先前提出的后件。

Sic igitur, sicut Apostolus per similitudinem mortis Christi probavit quod sumus mortui peccato, quod praemiserat quasi antecedens, sic, per similitudinem resurrectionis eius, probavit quod non debemus vivere in peccato; quod quasi consequens superius introduxit.