罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第5章:藉基督从死亡中蒙救赎

第6讲:恩典越发丰盛

Lectio 6: Superabundantia gratiae

5:20 而且加添了律法,使得过犯增加。[n. 448] 只是罪在哪里增加,恩典就在哪里越发丰盛了。[n. 464]
5:21 所以,正如罪掌权而使人死,照样,恩典也藉着义掌权,使人因我们的主耶稣基督得永生。(译者:「掌权而使人死」按拉丁文 in mortem 译出,保留下文所解释的结果;和合本修订版作「藉着死掌权」。)[n. 467]

5:20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. [n. 448] Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: [n. 464]
5:21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. [n. 467]

448. 使徒说明恩典的恩赐除去那藉亚当进入这世界的罪以后,在这里说明,基督的恩典也除去因律法来到而增多的罪。

448. Postquam Apostolus ostendit quod per donum gratiae subtrahitur peccatum, quod per Adam in hunc mundum intraverat, hic ostendit quod per gratiam Christi tollitur peccatum, quod lege superveniente abundaverat.

对此,他做两件事。

Circa hoc duo facit.

首先,说明藉律法而来的罪的增多;

Primo ponit abundantiam peccati, quae fuit per legem;

其次,在「罪在哪里增加」等语处,说明藉基督的恩典而来的赦罪。

secundo, absolutionem peccati, quae est per gratiam Christi, ibi ubi abundavit, etc.

449. 因此,他首先说:前面说过,因一人的顺从,众人成为义了;但律法无力成就这事,反而「律法随后进入,使过犯越发增多」。(译者:「随后进入」直译 subintravit,以保留下文对其隐秘进入和居间进入的解释。)

449. Dicit ergo primo: dictum est quod per obedientiam unius hominis iusti constituuntur multi, non autem lex hoc facere potuit, sed potius lex subintravit, ut superabundaret delictum.

450. 关于使徒这句话,有两个疑难。

450. Circa quod Apostoli dictum, duplex occurrit dubitatio.

第一个涉及他说「律法随后进入」,即如《注疏》所说,律法「在原罪和本罪之后,或在自然律之后,隐秘地进入」。因为律法并不是暗中进入,而是公开颁布的,正如约 18:20 所说:「我私下并没有讲什么。」

Primo quidem de hoc quod dicit legem subintrasse, id est latenter intrasse post culpam originalem et actualem, vel post naturalem legem, ut Glossa dicit. Non enim lex occulte intravit sed manifeste data fuit, secundum illud Io. XVIII, 20: non in abscondito locutus sum.

因此,应当说:颁布律法本身虽然是公开的,律法中的奥秘却是隐藏的,尤其是神颁布律法的意图:律法要显明罪,却不医治罪,正如后文 11:34:「谁知道主的心?」等等。

Dicendum est ergo quod licet ipsa legislatio fuerit data in manifesto, tamen mysteria legis erant in occulto, et praecipue quoad intentionem Dei circa legem ferendam, quae peccatum ostenderet, non sanaret, secundum illud infra XI, 34: quis cognovit sensum Domini, etc.

也可以说,「律法随后进入」,即仿佛居间进入,在人的罪与基督恩典的恩赐之间;前面已说,这两者都是藉一人传到众人的。

Potest etiam dici quod lex subintravit, id est quasi media intravit, inter peccatum hominis et donum gratiae Christi, quorum utrumque supra dixerat per unum ad plures transisse.

451. 第二个疑难涉及他说,律法随后进入,「使得过犯增加」。

451. Secunda autem dubitatio est de hoc quod dicit legem subintrasse ut abundaret delictum.

因为这样看来,过犯的增多是律法的目的,于是就推出律法是恶的;因为凡目的为恶的事物,本身也是恶的。但这违反提前 1:8 所说:「我们知道律法是好的」,等等。

Sic enim videtur quod abundantia delicti sit finis legis, et ita sequitur quod lex sit mala, quia cuius finis malus est, ipsum quoque malum est; et hoc est contra illud I Tim. I, 8: scimus quidem quod lex bona est, et cetera.

452. 对此,《注疏》提出三种回答。

452. Ad hoc autem respondetur in Glossa tripliciter.

第一,我们可以说,「使得」在这里不表示目的,而表示结果。因为律法的颁布并非为了使罪增多;相反,就律法本身而言,它禁止罪,正如诗 119:11〔武加大本 118:11〕:「我将你的话藏在心里,免得我得罪你。」但律法颁布以后,过犯在两方面随之增多。

Primo quidem ut dicamus quod ut, non ponitur causaliter, sed consecutive. Non enim ad hoc fuit data lex ut peccatum abundaret, quin potius lex, quantum in se fuit, peccatum prohibuit, secundum illud Ps. CXVIII, 11; in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Sed, lege data, consecuta est abundantia delictorum dupliciter.

453. 一方面是罪的数量增加。因为律法虽然显明罪,却不除去犯罪的私欲。一个人所贪求的事物受到禁止时,他对那事物的私欲就燃烧得更猛烈,正如河流遇上堤障,就流得更急,将堤障冲破。

453. Uno quidem modo, quantum ad peccatorum multitudinem. lex enim licet peccatum demonstraret, peccati tamen concupiscentiam non auferebat. Cum autem alicui prohibetur id quod concupiscit, vehementius in concupiscentiam illius exardescit, et sicut fluvius apposito obice fortius fluit et obicem frangit.

454. 这可能有三个理由。

454. Cuius ratio potest esse triplex.

第一,对于自己能力范围内的事物,人不觉得多么重大;但对于自己能力以外的事物,人就把它看成重大的。禁止人所贪求的事物,便仿佛把那被禁止的事物置于他的能力范围之外;因此,那事物越受禁止,私欲就越向它燃烧。

Una quidem, quia illud quod subiacet hominis potestati, non reputat aliquis pro magno, sed illud quod est extra hominis potestatem, apprehenditur ab homine quasi magnum. Prohibitio autem eius quod concupiscitur ponit illud quod prohibetur quasi extra hominis potestatem, et ideo concupiscentia magis exardescit in rem concupitam dum prohibetur.

第二,内在情感若被拘留在内部,不能向外宣泄,就因此在内部燃烧得更猛烈;悲伤和愤怒就是明显的例子:闭锁于内,便更加增长;若以某种方式向外宣泄,其力量便减弱。禁令使人惧怕刑罚,迫使他不将私欲付诸外在行动,于是,私欲被拘留在内,反而更加炽烈。

Secunda ratio est quia interiores affectiones quando interius retinentur, ita quod exterius non deriventur, ex hoc ipso magis interius incenduntur; sicut patet in dolore et ira, quae dum interius clausa tenentur, magis augentur; si autem exterius quoquo modo procedant eorum virtus diminuitur. Prohibitio autem propter timorem poenae cogit hominem ut concupiscentiam suam ad exteriora non perducat et ideo ipsa concupiscentia, interius retenta, magis inflammatur.

第三,凡没有被禁止的事物,我们都认为,只要愿意,随时都可以做;因此,即使有机会,我们也常常不去做。但事物受到禁止时,我们就认为不能随时取得;因此,一旦有机会不必惧怕刑罚而取得它,我们便更急切地去做。

Tertia ratio est, quia illud quod non est nobis prohibitum, apprehendimus quasi possibile fieri quandocumque nobis placuerit: et ideo multoties, opportunitate existente, illud vitamus; sed quando aliquid est prohibitum, apprehenditur a nobis, ut non semper a nobis haberi possit: et ideo quando opportunitas datur sine timore poenae illud consequendi, promptiores ad hoc sumus.

455. 因此,律法颁布以后,既禁止顺从私欲的行为,却又不减轻私欲本身,私欲反而更猛烈地驱使人犯罪。所以结 5:5—6 说:「这就是耶路撒冷。我曾将它安置在列国中,列邦都在它的四围。耶路撒冷行恶,违背我的典章,过于列国。」

455. Et inde est quod, data lege, quae concupiscentiae usum prohibebat, et tamen ipsam concupiscentiam non mitigabat, concupiscentia ipsa magis ferventer homines ad peccata ducebat. Unde dicitur Ez. V, 5 s.: ista est Ierusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras, et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia, quam gentes.

456. 但照这样看来,凡不赋予恩典以减轻私欲的人的法律,都会使罪增加;这与立法者的意图相反,因为他们的目标是使公民成为好人,正如哲学家在《伦理学》第二卷所表明的。

456. Sed secundum hoc videtur quod omnis lex humana, quae gratiam non confert diminuentem concupiscentiam, faciat abundare peccata: quod est contra intentiones legislatorum, quia ad hoc tendunt, ut cives faciant bonos, ut patet per Philosophum, II Ethicorum.

应当说,人的法律与神的律法,其意图不同。人的法律指向人的审判,而人的审判涉及外在行为;神的律法则指向神的审判,而神的审判涉及内心的活动,正如撒上 16:7〔拉丁本《列王纪》一〕:「人是看外貌,耶和华是看内心。」因此,人的法律藉禁令及刑罚的威吓,阻止外在犯罪行为增多,即使内在私欲更加增长,也达到了它的目的;但就神的律法而言,内在的恶欲也算为罪,而当律法禁止私欲却不除去私欲时,这些恶欲便增多了。

Sed dicendum, quod alia est intentio legis humanae, et alia legis divinae. lex enim humana refertur ad humanum iudicium, quod est de exterioribus actibus; sed lex divina refertur ad divinum iudicium, quod est de interioribus motibus cordis, secundum illud I Reg. XVI, 7: homo videt ea quae patent, sed Deus intuetur cor. Sic igitur lex humana suam intentionem consequitur, dum per prohibitionem et poenae comminationem impedit ne multiplicentur exteriores actus peccati, licet concupiscentia interior magis augeatur: sed quantum ad legem divinam etiam interiores concupiscentiae malae imputantur ad peccatum, quae abundant lege prohibente, et non auferente concupiscentiam.

457. 不过,应当知道,正如哲学家在《伦理学》第十卷所说,法律的禁令虽然仅藉对刑罚的惧怕,约束倾向恶劣的人不犯外在的罪,却也能藉对德行的爱,引导某些具有良好倾向的人。这种良好倾向在某些方面可以出于自然,但其完善只能藉着恩典实现。因此,即使旧律法已经颁布,罪也不是在所有人身上都增多,而是在多数人身上增多。有些人在律法的禁止以及恩典进一步的帮助之下,终于达到了德行的完善,正如德 44:1 所说:「现在让我们来赞扬那些著名的伟人」;下文又说〔44:3〕:「大有德能的人」。(译者:后一句按作者的拉丁引文 homines magnos virtute 直译,以保留关于德行的论证;思高本相应处作「有因自己的能干而名闻天下的」。)

457. Sciendum tamen, quod, sicut Philosophus dicit in X Ethic., prohibitio legis, licet illos qui sunt male dispositi cohibeat ab exterioribus peccatis solo poenae timore; quosdam tamen bene dispositos inducit per amorem virtutis. Sed ista bona dispositio quantum ad aliquid potest esse a natura, sed eius perfectio non est nisi per gratiam; ex qua contingit, quod etiam lege veteri data, non in omnibus peccatum abundat, sed in pluribus. Quidam vero, lege prohibente et gratia ulterius adiuvante, ad perfectionem virtutum tandem pervenerunt, secundum illud Eccli. XLIV, 1: laudemus viros gloriosos, etc., et infra: homines magnos virtute.

458. 另一方面,律法来到后,过犯在罪责的严重程度上增加。因为不但违反自然律,而且加上违反成文律法,罪就更加严重。因此,上文 4:15 说:「哪里没有律法,哪里就没有过犯。」

458. Secundo superabundavit delictum lege superveniente quantum ad gravitatem reatus. Gravius enim fuit peccatum ubi accessit praevaricatio, non tantum legis naturae, sed etiam legis scriptae. Unde supra IV, 15 dictum est quod ubi non est lex, nec praevaricatio.

459. 第二种回答如前所述,可以把「使得」理解为表示目的;但使徒所说罪的增多,是就我们对罪的认识而言。意思便是:「律法随后进入,使得过犯增加」,即使过犯得到更充分的认识。这符合一种说法:当一事物显明时,就说这事物产生了。因此,上文曾说:「律法本是要人认识罪。」

459. Secundo, autem potest responderi ut dicitur, quod ut teneatur causaliter, ita tamen quod loquatur Apostolus de abundantia delicti secundum quod est in nostra cognitione, ut sit sensus: lex subintravit ut abundaret delictum, id est ut abundantius delictum cognosceretur, secundum modum loquendi quo dicitur aliquid fieri cum innotescit. Unde supra dictum est, quod per legem est cognitio peccati.

460. 第三种解释也可把「使得」理解为表示目的,但不能将过犯增多本身理解为律法进入的目的;其目的乃是过犯增多所引起的结果,即人的谦卑。

460. Tertio modo potest exponi ita quod ut teneatur causaliter, ita tamen quod abundantia delicti non intelligatur finis legis subintrantis, sed id quod ex abundantia delicti sequitur, scilicet humiliatio hominis.

因为,如第一种解释所说,律法进入之后,过犯便增多了。过犯增多的结果,是人认识自己的软弱而谦卑下来。骄傲的人原先自恃有力,说:不是缺少履行命令的人,而是缺少发命令的人;正如出 24:7:「耶和华所吩咐的一切,我们都必遵行,也必听从。」但律法颁布以后,随之而来的是众多过犯,人就认识到自己在遵守律法上是软弱的,正如智 9:5:「是病弱短命的人」,等等。

Lege enim subintrante abundavit delictum, ut dictum est in prima expositione. Ex qua quidem delicti abundantia consecutum est, quod homo infirmitatem suam recognoscens humilietur. Dicebat enim homo superbus, de viribus suis praesumens: non deest qui impleat, sed deest qui iubeat, secundum illud Ex. XXIV, 7: omnia quae locutus est Dominus, facimus, et ei obediemus. Sed quando, lege data, consecuta est multitudo delictorum, homo suam infirmitatem cognovit ad observantiam legis, secundum illud Sap. IX, 5: infirmus homo et exigui temporis, et cetera.

因此,神颁布律法的意图,并不终止于罪的增多,而是指向人的谦卑;正是为了这种谦卑,他容许过犯增多。所以,因为这意图是隐藏的,使徒就特别针对这一点说:「律法隐秘地进入。」

Intentio ergo Dei legem dantis non terminatur ad abundantiam peccatorum, sed ad humilitatem hominis, propter quam permisit abundare delicta. Sic ergo quia hoc erat occultum, signanter quantum ad hoc dicit quod lex subintravit.

461. 这里既论及律法和律法的目的,就有两点需要考虑:第一,「律法」有多少种说法;第二,律法的目的是什么。

461. Quia vero hic agitur de lege et fine legis, duo consideranda occurrunt. Primo quidem quot modis lex dicatur; secundo, quis sit finis legis.

462. 关于第一点,应当知道:「律法」在一种意义上指全部旧约圣经,正如约 15:25:「这是要应验他们律法上所写的话:『他们无故地恨我。』」但这话实际上记在诗篇中。有时,「律法」指摩西五经,正如申 33:4:「摩西将律法传给我们。」第三,「律法」指十诫,如出 24:12:「我要将石版,就是我所写的律法和诫命赐给你,使你可以教导他们。」第四,「律法」指礼仪条例的全部内容,如来 10:1:「既然律法只不过是未来美好事物的影子。」第五,「律法」指某条特定的礼仪诫命,如利 7:11:「献给耶和华平安祭的条例是这样。」

462. Circa primum sciendum est, quod lex, uno modo, dicitur tota Scriptura Veteris Testamenti, secundum illud Io. XV, 25: ut impleatur sermo eorum, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis, cum tamen hoc scriptum sit in Psalmo. Quandoque vero dicitur lex Scriptura quinque librorum Moysis, secundum illud Deut. XXXIII, 4: legem praecepit nobis Moyses. Tertio dicitur Decalogus praeceptorum, secundum illud Exodi XXIV, 12: dabo tibi duas tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi ut doceas. Quarto dicitur lex tota continentia caeremonialium, secundum illud Hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum bonorum. Quinto dicitur lex aliquod speciale praeceptum caeremoniale, secundum illud Lev. VII, 11: haec est lex hostiae pacificorum.

但这里使徒是在广泛意义上使用「律法」,指摩西律法的全部教导,即道德诫命和礼仪诫命;因为律法的礼仪并不赐下恩典,不能藉恩典减轻人的私欲,帮助他履行道德诫命。

Sumitur autem hic lex communiter ab Apostolo, quantum ad totam doctrinam legis Moysi, id est, quantum ad moralia et caeremonialia praecepta, quia scilicet per caeremonias legis non dabatur gratia, per quam homo adiuvaretur ad implenda praecepta moralia concupiscentia diminuta.

463. 至于律法的目的,应当知道:在犹太民族中,正如在任何其他民族中,有三类人:刚硬者,即犯罪和悖逆的人;日有长进的人;以及完善的人。

463. Circa finem autem legis sciendum est quod in populo Iudaeorum tria fuerunt hominum genera, sicut et in quolibet alio populo, scilicet duri, id est peccatores et rebelles, proficientes et perfecti.

因此,对于刚硬者,律法的颁布是一种鞭策。就道德诫命而言,他们被刑罚的威吓迫使遵守,如利 2 章所清楚表明的。(译者:原文指利未记第二章,该章论素祭,与此处刑罚威吓的论述不合,疑为引证讹误;可参第二十六章。此处保留原文所标章数。)就礼仪诫命而言,这些诫命之所以繁多,是为了不容他们另外加上对别神的敬拜。结 20:33:「我要作王,用大能的手和伸出的膀臂,并倾倒出来的愤怒治理你们。」(译者:原文误标出 20:34;引文实际见结 20:33,故订正。)

Quantum igitur ad duros, lex fuit data in flagellum, et quantum ad praecepta moralia, ad quorum observantiam cogebantur per poenae comminationem, ut patet Lev. II, et quantum ad caeremonialia, quae ideo sunt multiplicata, ne liceret eis diis alienis alium cultum superaddere. Ex. XX, 34: in manu valida et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos.

但对于日有长进、可称处于中间阶段的人,律法是训蒙的师傅,正如加 3:24:「律法是我们的启蒙教师,直到基督来了。」就礼仪诫命而言,它们使人持续敬拜神;就道德诫命而言,它们推动人趋向义。

Sed proficientibus, qui dicuntur mediocres, lex fuit in paedagogum, secundum illud Gal. III, 24: lex paedagogus noster fuit in Christo. Et hoc quantum ad caeremonialia, quibus continebantur in divino cultu: et quantum ad moralia, quibus ad iustitiam promovebantur.

对于完善的人,就礼仪诫命而言,律法是记号,正如结 20:12:「我将我的安息日赐给他们,在我与他们中间作记号」,等等。就道德诫命而言,律法则是安慰,正如后文 7:22:「按着我里面的人,我喜欢神的律。」

Perfectis autem fuit quantum ad caeremonialia quidem in signum, secundum illud Ezech. XX, 12: sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me, et cetera. Quantum ad moralia vero in solatium, secundum illud infra VII, 22: condelector legi Dei secundum interiorem hominem.

464. 随后,他说「罪在哪里增加」等语,说明增多的过犯怎样藉恩典被除去。

464. Deinde cum dicit ubi abundavit, etc., ostendit quomodo per gratiam tollitur abundantia delictorum.

首先,他提出恩典的丰盛;

Et primo ponit gratiae abundantiam;

其次,在「正如罪掌权」等语处,说明丰盛恩典的效果。

secundo ostendit abundantis gratiae effectum, ibi ut sicut regnavit, et cetera.

465. 因此,他首先说:前面说过,律法进入以后,「过犯增加」;但这并不阻碍神拯救犹太人和全人类的旨意,因为「罪在哪里增加」,即在人类中,尤其在犹太人中,「恩典也就在哪里越发丰盛」,即基督赦罪的恩典。林后 9:8:「神能将各样的恩惠多多加给你们。」

465. Dicit ergo primo: dictum est quod lege subintrante abundavit delictum: nec tamen propter hoc impeditur divinum propositum de salute Iudaeorum et totius humani generis, quia ubi abundavit delictum, scilicet in humano genere et specialiter in Iudaeis, superabundavit et gratia, scilicet Christi condonantis peccata. II Cor. IX, 8: potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis.

466. 对这里所说的,可以提出两种理由。

466. Eius autem quod hic dicitur, duplex ratio assignari potest.

一种取自恩典的效果。正如重病唯有强效的药才能医好,众多过犯也需要丰盛的恩典来医治。路 7:47:「她许多的罪都赦免了,因为她爱的多」,等等。

Una quidem ex effectu gratiae. Sicut enim magnitudinem morbi non sanat nisi fortis et efficax medicina, ita requirebatur abundans gratia ad hoc ut sanaret abundantiam delictorum. Lc. VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum, et cetera.

另一种理由可以取自犯罪者的处境:当他认识自己的罪何等重大时,有时会绝望而轻蔑一切,正如箴 18:3:「恶人到了罪的深处,就藐视一切」,等等。(译者:此处按作者所引拉丁文直译;和合本修订版作「邪恶来,藐视跟着来」。)但有时,他会在神的帮助下,因省察自己的罪而更加谦卑,获得更大的恩典,正如诗 16:4〔武加大本 15:4〕:「他们的软弱增多了,此后便加速奔赴。」(译者:此处按拉丁引文译出,作者以之表示人在软弱中更急切归向神;和合本修订版相应经文论及追随别神而愁苦增加,意义不同。)

Alia ratio sumi potest ex dispositione peccantis, qui, dum magnitudinem peccatorum suorum recognoscit, quandoque quidem desperat et contemnit, secundum illud Prov. c. XVIII, 3: impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, etc., quandoque vero per auxilium divinum ex consideratione suorum peccatorum magis humiliatur, et maiorem consequitur gratiam, secundum illud Ps. XV, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt.

467. 随后,他说「正如罪掌权而使人死」等语,说明丰盛恩典的效果;这效果与罪的效果相对应而相反。

467. Deinde cum dicit ut, sicut regnavit peccatum in mortem, etc. ostendit effectum gratiae abundantis, qui quidem est per oppositum respondens effectui peccati.

「所以,正如罪」,即藉第一个人进入、并因律法而增多的罪,「掌了权」,即取得了对人的完全统治,直至把人引入暂时和永远的「死」;后文 6:23:「罪的工价乃是死。」「照样,恩典也要掌权」,即神的恩典在我们里面完全统治,「藉着义」,即它在我们里面所成就的义;上文 3:24:「蒙神的恩典,白白地得称为义。」而且一直到它将我们引入「永生」,正如后文 6:23:「神的恩赐乃是永生。」(译者:原文将 mors 与 ita 连写为 morsita,现按句意分开;又称「本章上文」的称义引文实际为 3:24,故订正。)

Ut, scilicet sicut peccatum, introductum per primum hominem, et abundans per legem, regnavit, id est plenum dominium in homines obtinuit, et hoc quousque duceret eos in mortem temporalem et aeternam, infra VI, 23: stipendia peccati morsita et gratia Dei regnet, id est plene dominetur in nobis, per iustitiam, quam scilicet in nobis facit; supra eodem: iustificati gratis per gratiam ipsius. Et hoc quousque nos ducat in vitam aeternam, secundum illud infra VI, 23: gratia Dei vita aeterna.

这一切都是「藉着我们的主耶稣基督」,因为他赐下恩典,如约 1:17:「恩典和真理却是由耶稣基督来的。」他也赐下义,如林前 1:30 论基督说:「成为公义。」他还赐下永生,如约 10:28:「我赐给他们永生。」

Et hoc totum est per Iesum Christum Dominum nostrum, qui est dator gratiae, secundum illud Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est, et etiam iustitia, I Cor. I, 30: qui factus est nobis iustitia a Deo, et dator vitae aeternae, Io. X, 28: ego vitam aeternam do eis.