第5讲:众人藉一人的义得生命
Lectio 5: Vita omnium per iustitiam uni
5:15 但是过犯不如恩赐,若因一人的过犯,众人都死了,那么,神的恩典,与那因耶稣基督一人而来的恩典中的赏赐,岂不加倍地临到众人吗?[n. 430]
5:16 因一次犯罪而来的后果,也不如赏赐。原来审判是由一次犯罪而定罪,恩典乃是由许多过犯而称义。(译者:本节按作者所用拉丁文本的「一次犯罪」译出,以保留下文的比较;和合本修订版作「因一人犯罪而来的后果」,后半作「审判是由一人而定罪,恩赐乃是由许多过犯而称义」。)[n. 435]
5:17 若因一人的过犯,死就因这一人掌权,那些领受丰盛恩典、赏赐和义的,岂不更要藉着耶稣基督一人在生命中作王吗?(译者:拉丁文将「恩典、赏赐、义」列为三项,并以领受者为「作王」的主语,作者分别解释三项;和合本修订版作「那些受洪恩又蒙所赐之义的,岂不更要因耶稣基督一人在他们生命中掌权吗?」)[n. 438]
5:18 这样看来,因一人的过犯,所有的人都被定罪;照样,因一人的义,所有的人也就被称义而得生命了。(译者:本节按作者拉丁文的「一人的过犯」「一人的义」译出;和合本修订版作「一次的过犯」「一次的义行」。)[n. 442]
5:19 因一人的悖逆,众人成为罪人;照样,因一人的顺从,众人也成为义了。[n. 445]
5:15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. [n. 430]
5:16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. [n. 435]
5:17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. [n. 438]
5:18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. [n. 442]
5:19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. [n. 445]
430. 使徒说明罪怎样进入这世界以后,在这里论述除灭罪的恩典怎样扩展。
430. Postquam Apostolus posuit ingressum peccati in hunc mundum, hic agit de progressu gratiae abolentis peccatum.
对此,他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
首先,说明那藉一人进入世界的罪,怎样藉着基督的恩典被除去;
Primo ostendit quomodo per Christi gratiam remotum est peccatum, quod per unum hominem in mundum intravit;
其次,在「而且加添了律法」等语处,说明因律法来到而越发增多的罪,怎样藉着基督的恩典被除去。
secundo ostendit quomodo per gratiam Christi peccatum est remotum, quod lege adveniente superabundaverat, ibi lex autem subintravit, et cetera.
他将基督的恩典与亚当的罪相比较,说明藉亚当进入世界的罪藉着基督的恩典而被除去;因为基督的恩典成就善的能力,比亚当的罪造成恶的能力更大。
Ostendit autem quod per gratiam Christi removetur peccatum per Adam introductum in mundum, comparando gratiam Christi peccato Adae, quia scilicet plus potest gratia Christi in bono, quam peccatum Adae in malo.
对此,他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
首先,比较原因本身,即基督的恩典与亚当的罪;
Primo comparat ipsas causas, scilicet gratiam Christi peccato Adae:
其次,在「因一次犯罪而来的后果,也不如赏赐」等语处,比较二者的效果。
secundo ponit comparationem earum quantum ad effectus, ibi et non sicut per unum, et cetera.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,提出比较;
Primo proponit comparationem;
其次,在「若因一人的过犯」等语处,阐明这比较。
secundo, manifestat eam, ibi si enim unius, et cetera.
431. 因此,他首先说:前面说过,亚当是那以后要来之人的预像;「但是过犯不如恩赐」等语,仿佛说:不应认为亚当的过犯与基督的恩赐具有同样大的效力。
431. Dicit ergo primo: dictum est quod Adam est forma futuri, sed non sicut delictum, etc., quasi dicat: non est aestimandum quod tantae efficaciae sit delictum Adae, quantae est efficaciae donum Christi.
理由如下:罪出于人意志的软弱,恩典却出于神无边的良善;神的良善显然胜过人的意志,尤其是软弱的意志。因此,恩典的能力超越一切罪。所以大卫说:「神啊,求你按你伟大的怜悯怜恤我。」(译者:诗 51:1〔武加大本 50:3〕;此处按拉丁引文保留「伟大的怜悯」,和合本修订版作「神啊,求你按你的慈爱恩待我」。)正因如此,该隐在创 4:13 所说的话理当受到谴责:「我的罪孽太大,不能配得赦免。」(译者:作者根据拉丁文所表达的绝望进行论证,故直译;和合本修订版作「我的惩罚太重,过于我所能承当的」。)
Cuius ratio est ista: quia peccatum procedit ex infirmitate voluntatis humanae, gratia autem procedit ex immensitate bonitatis divinae, quam manifestum est voluntati humanae, praesertim infirmae, praeferri. Et ideo virtus gratiae excedit omne peccatum. Et idcirco dicebat David: miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et propter hoc iuste reprobatur verbum Cain, Gen. IV, 13: dicentis: maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
432. 随后,他说「若因一人的过犯」等语,阐明先前所说的,即恩典的恩赐胜过亚当的过犯。他说:「若因一人的过犯」,即亚当的过犯,「众人都死了」,意即,若罪与死因亚当的过犯传到许多别人身上,也就是传到所有在他里面犯罪的人身上,那么,「神的恩典与赏赐岂不更加」——这里指神白白赐下的恩赐,将「与」理解为解释性的连接词。或者,「神的恩典」指赦罪,如上文 3:24:「蒙神的恩典,白白地得称为义」等语。(译者:原文称「本章上文」,但引文实际在 3:24,故订正。)「赏赐」则指赦罪之外所加赐的善,如诗 68:18〔武加大本 67:19〕的另一译文所说:「主将恩赐赏给人。」(译者:作者明确采用「另一译文」的「赐给」,与通常诗篇经文的「接受」不同;参弗 4:8。)我说,这样的恩典与恩赐「岂不更加丰盛地临到众人」,即临到许多人。
432. Deinde cum dicit si enim unius, etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod donum gratiae excedit delictum Adae, dicens si enim delicto unius, scilicet Adae, multi mortui sunt, id est, si ex delicto Adae peccatum et mors transivit in multos alios, quia in omnes qui in eo peccaverunt, multo magis gratia Dei et donum, id est, gratuitum Dei donum, ut et expositive teneatur. Vel gratia Dei refertur ad remissionem peccati. Supra eodem: iustificati gratis per gratiam ipsius, etc. Donum autem refertur ad bona superaddita ultra remissionem peccatorum, ut dicit Ps. LXVII, 19, secundum aliam litteram, dedit Dominus dona hominibus. Multo magis, inquam, huiusmodi gratia et dona, abundavit in plures, id est in multos.
因为一事物的能力越大,它所能达到的对象就越多。亚当的罪达到许多人,这由死可以证明。因此,他特别说,因一人的过犯,众人都死了。因为如上文所说,死是原罪的证据。神对亚当说:「你吃它的日子」,等等〔创 2:17〕。神的恩典更有能力,因此更广泛地临到众人。来 2:10:「领许多儿子进入荣耀」。
Quanto enim aliquid est potentius, tanto magis se potest ad multa extendere. Peccatum autem Adae ad multos se extendit, quod probatur per mortem. Unde signanter dicit quod unius delicto multi mortui sunt. Mors enim argumentum est peccati originalis, ut supra dictum est. Adae dixit Deus: quacumque die comederis, et cetera. Gratia Dei quae est fortior, multo amplius ad multos extenditur. Hebr. II, 10: qui multos filios in gloriam adduxit.
433. 然而应注意,他说「丰盛地临到」,因为神的恩典临到众人,不仅为除去亚当所带来的罪,也为除去本罪,使他们获得许多其他的善。林后 9:8:「神能将各样的恩惠多多加给你们。」
433. Notandum est autem quod dicit abundavit, quia non solum gratia Dei processit in multos ad deletionem peccati per Adam inducti, sed etiam ad peccata actualia delenda, et multa alia bona consequenda. II Cor. IX, 8: potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis.
正如罪从一人开始,在魔鬼最初的诱惑下扩展到众人,神的恩典也藉一人临到众人。因此,他特别加上:「在恩典中」,即藉着「耶稣基督一人的」恩典。神将恩典浇灌给众人,是使他们藉着基督领受;在基督里面有一切恩典的圆满,正如约 1:16:「从他的丰富里,我们都领受了恩典,而且恩上加恩。」
Sicut enim peccatum ex uno homine abundavit in multos ex prima suggestione diaboli, ita et gratia Dei per unum hominem processit ad multos. Unde signanter addit in gratia, id est, per gratiam unius hominis Iesu Christi. Sic enim a Deo gratia in multos effunditur, ut eam per Christum accipiant, in quo omnis plenitudo gratiarum invenitur, secundum illud Io. I, 16: de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia.
434. 按照奥古斯丁的解释,经文应这样读:「众人」不按比较级,而按绝对意义来理解。他认为,比较的要点在于:若亚当一人的过犯传到众人,基督一人的恩典就更要临到众人。(译者:拉丁文 plures 可指「更多的人」,也可指「许多人」;下一段安布罗斯的解释取前一义。)
434. Sic autem legenda est littera secundum expositionem Augustini, ut hoc quod dicitur plures, non accipiatur comparative, sed absolute: et ita vult quod attendatur comparatio quantum ad hoc, quod si delictum unius Adae processit in multos, multo magis gratia unius Christi in multos.
但按照安布罗斯的解释,「更多的人」应按比较级理解。意思是:因「一人」,即亚当的「过犯」,即本罪,「许多人」,并非所有人,「死了」,即死于罪;也就是,如上文所解释的,他们藉拜偶像效法亚当本人的罪。智 13:10 论拜偶像的人说:「有些人真是可怜!他们竟将希望寄于死东西上。」而「神的恩典就更丰盛地临到更多的人」,即人数超过那些与亚当犯一样罪的拜偶像者;因为基督的恩典不但除去这些人的罪,也除去那些仍信仰独一神之人的罪。弥 7:19:「他必除去我们的罪孽,将我们一切的罪抛去。」(译者:此处按拉丁引文保留「我们的罪」;所指为弥迦书末章。)
Sed secundum Ambrosium plures accipitur comparative, ut sit sensus, quod delicto, id est peccato actuali, unius, scilicet Adae, multi, non omnes, mortui sunt, scilicet morte peccati, imitando scilicet peccatum ipsius Adae per idololatriam, ut supra expositum est. Sap. XIII, 10 dicitur de idololatris: infelices autem sunt, et inter mortuos spes eorum. Et multo magis gratia Dei abundavit in plures, scilicet quam in idololatris qui peccaverunt in similitudinem Adae, quia non solum eorum peccata tolluntur per gratiam Christi, sed etiam peccata eorum qui in fide unius Dei permanserunt. Mich. ult.: deponet iniquitates nostras, et proiiciet omnia peccata nostra.
435. 随后,他说「因一次犯罪而来的后果,也不如赏赐」等语,就效果比较基督的恩典与亚当的罪;因为二者不仅都波及众人,基督恩典的效果也比亚当之罪的效果更大。
435. Deinde, cum dicit et non sicut, etc., comparat Christi gratiam peccato Adae, quantum ad effectum, quia non solum utrumque in multos redundat, sed etiam maiorem effectum habet gratia Christi quam peccatum Adae.
对此,他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先,提出他所要说明的;
Primo proponit quod intendit;
其次,在「原来审判」等语处,阐明论点;
secundo manifestat propositum, ibi nam iudicium etc.;
第三,在「若因一人的过犯」等语处,证明论点。
tertio probat, ibi si enim unius, et cetera.
436. 因此,他首先说:不只是先前所说的,即基督的恩典比亚当的罪更丰盛地临到众人,而且恩典在他们里面所产生的效果也更大。这就是他说的:「因一次犯罪而来的后果,也不如赏赐。」仿佛说,亚当的一次犯罪在众人身上所产生的效果,不及基督恩典的恩赐在众人身上所产生的效果那么大。因为原因越有能力,效果也就越有能力。因此,既已说恩典比亚当的罪更有能力,就可推出,恩典产生更大的效果。
436. Dicit ergo primo: non solum dictum est, scilicet quod Christi gratia magis abundat in multos, quam peccatum Adae, sed etiam in eis maiorem effectum facit. Et hoc est quod dicit et non sicut per unum peccatum, ita et donum, quasi dicat: non tantus effectus sequitur per unum peccatum Adae in multis, quantus consequitur in multis per donum gratiae Christi. Potentioris enim causae potentior est effectus. Unde cum dictum sit gratiam esse potentiorem quam peccatum Adae, consequens est quod maiorem effectum efficiat.
437. 随后,他说「原来审判」等语,阐明先前所说的。他说:「原来审判」,即神的惩罚,「是由一次犯罪」,即始祖的罪,「而定罪」,即定所有人的罪,因为始祖犯罪时,他们也犯了罪,正如上文所说:「死就传给所有的人,众人在他里面都犯了罪。」(译者:此处依作者对罗 5:12 拉丁文 in quo 的解释译作「在他里面」;和合本修订版作「因为人人都犯了罪」。)「但神的恩典」,即藉基督赐下的恩典,「是由许多过犯」,不但由那一次原罪,也由许多本罪,「而称义」,即使人完全洁净。林前 6:11:「从前你们中间也有人是这样;但现在你们已经洗净,已经成圣,已经称义了。」
437. Deinde cum dicit nam iudicium, etc., manifestat quod dixerat, dicens: nam iudicium, id est divina punitio, procedit quidem ex uno, scilicet peccato primi parentis, in condemnationem, scilicet omnium hominum, quia in illo peccante peccaverunt, secundum illud quod supra dictum est, quod mors in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Gratia autem Dei, quae datur per Christum, procedit ex multis delictis, id est, non solum ex illo uno originali sed etiam ex multis actualibus, in iustificationem, id est, perfectam emundationem. I Cor. VI, 11: et haec quidem fuistis aliquando, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis.
438. 随后,他说「若因一人的过犯」等语,证明先前所说的:基督的恩典使人从许多过犯中获得称义。
438. Deinde, cum dicit si enim unius, etc., probat quod dixerat, scilicet quod gratia Christi procedit ex multis delictis in iustificationem.
首先,他从后果来证明;
Et primo quidem hoc probat ex posteriori;
其次,在「因一人的悖逆」等语处,从原因来证明。
secundo ex priori, ibi: sicut enim et cetera.
439. 关于第一点,应考虑,使徒在前面的比较中,并没有列举彼此对应、属于同一类别的事物。因为在罪的一边,他提出属于惩罚的定罪;在恩典的一边,他却提出称义,而称义并不属于奖赏,反而属于积累功德的状态。
439. Circa primum considerandum est quod Apostolus in praemissa comparatione non ponit sibi respondentia, scilicet res eiusdem generis. Nam ex parte peccati ponit condemnationem, quae pertinet ad poenam, ex parte autem gratiae ponit iustificationem, quae non pertinet ad praemium, sed magis ad statum meriti.
因此,使徒说罪招致定罪,意在藉此表明恩典带来称义。他使用如下推理:正如死的定罪出于始祖的罪,生命中的作王也出于基督的恩典。
Sic igitur Apostolus intendit, per hoc quod dicit quod peccatum inducit condemnationem, ostendere quod gratia inducat iustificationem. Et utitur tali ratione: sicut condemnatio mortis procedit ex peccato primi parentis, ita regnum vitae procedit ex gratia Christi.
440. 因为这二者以同样方式彼此对应;然而,没有人不经过义而能达到生命中的作王,所以,人藉基督的恩典称义。
440. Haec enim duo uniformiter sibi correspondent, sed ad regnum vitae nullus potest pervenire, nisi per iustitiam, ergo per gratiam Christi homines iustificantur.
因此,他首先列出前提;
Primo ergo ponit praemissas;
其次,在「这样看来,因一人的过犯」等语处,推出他所要的结论。
secundo infert conclusionem intentam, ibi igitur sicut per unius, et cetera.
441. 他先提出第一个命题,说:「若因一人的过犯,死就因这一人掌权」,因为如本章上文所说:「罪是从一人进入世界,死又从罪而来」;人「岂不更要藉着耶稣基督一人在生命中作王」,即在永远的生命中作王?基督在约 10:10 说:「我来了,是要羊得生命,并且得的更丰盛。」这就是分享生命的永恒;这里的「作王」表示这种丰盛。因此,启 20:4 说,他们与基督一同作王一千年,即永远。
441. Primam autem propositionem proponit dicens si enim ex delicto unius hominis mors regnavit per unum hominem, quia, sicut supra eodem dictum est, per unum hominem peccatum intravit et per peccatum mors, multo magis, homines, regnabunt in vita, scilicet aeterna, per unum Iesum Christum, qui dicit Io. X, 10: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant, participando scilicet aeternitatem vitae, quae quidem abundantia hic per regnum designatur. Unde dicitur Apoc. XX, 4, quod regnabunt cum Christo annis mille, id est, aeterno tempore.
他插入「领受丰盛的基督恩典、赏赐和义」,指出小前提,仿佛说:人若不领受这些,就不能达到生命中的作王。其中,基督的恩典应联系于赦罪;在赦罪以前不可能有任何功德,因此它完全归于恩典;因为如后文 11:6 所说:「若是出于行为,就不再是出于恩典。」(译者:此处按作者引文保留推论的措辞;和合本修订版 11:6 作「既是靠恩典,就不凭行为」。)
Minorem autem designat, interponendo abundantiam gratiae Christi et donationis, et iustitiae accipientes, quasi diceret: ad regnum vitae homines pervenire non possunt, nisi hoc accipiendo. Ita quod gratia Christi referatur ad dimissionem peccati, quam nulla merita praecedere possunt, et ideo omnino gratiae deputatur; si enim ex operibus, iam non ex gratia, ut dicitur infra XI, 6.
而「赏赐」应联系于各种恩典的恩赐,藉这些恩赐,人被推动趋向善。斯 2:18:「并照王的厚意大颁赏赐」,等等。
Quod autem dicitur donationis, referendum est ad dona gratiarum, quibus homines promoventur in bona. Esther II, 18: largitus est dona iuxta magnificentiam principalem, et cetera.
而「义」应联系于行为的正直。林前 1:30:「他使基督成为我们的公义。」
Quod autem dicitur iustitiae, referendum est ad rectitudinem operum. I Cor. I, 30: qui factus est nobis a Deo iustitia.
442. 随后,他说「这样看来,因一人的过犯」等语,推出所要的结论;这与前面的论点内容相同,即:「因一人」亚当的「过犯」,神的审判临到「所有的人」,就是所有按肉身从他而生的人,「使他们被定罪」而死;「照样,因一人的义」,即基督的义,神的恩典临到「所有的人,使他们被称义而得生命」,即获得引向生命的称义。
442. Deinde cum dicit igitur sicut, etc., infert conclusionem intentam, quae idem continet cum eo quod supra praemissum est, videlicet quod sicut per unius delictum Adae divinum iudicium processit in omnes homines qui carnaliter ex eo nascuntur in condemnationem mortis, sic et per unius scilicet iustitiam Christi, divina gratia processit in omnes homines, in iustificationem vitae, id est, quae ducit ad vitam.
443. 然而,这看来不是真的。因为并非所有人都藉基督称义,而所有人却都因亚当而死。
443. Sed videtur hoc esse falsum. Non enim omnes homines iustificantur per Christum, sicut omnes homines moriuntur per Adam.
应当说,这应理解为:正如所有按肉身从亚当而生的人,都因他的罪而陷于定罪,所有藉基督在属灵意义上重生的人,也都获得使人得生命的称义;因为如约 3:5 所说:「人若不是从水和圣灵生的,就不能进神的国」,等等。
Sed dicendum quod intelligendum est quod, sicut omnes homines qui nascuntur carnaliter ex Adam, incurrunt condemnationem per eius peccatum, ita omnes qui renascuntur spiritualiter per Christum, adipiscuntur iustificationem vitae, quia, ut dicitur Io. III, 5, nisi quis renatus fuerit denuo ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei, et cetera.
不过,也可以说,就充分性而言,基督的称义足以使所有人称义;但就实际效力而言,它只临到信徒。因此,提前 4:10 说:「他是人人的救主,更是信徒的救主。」
Quamvis possit dici quod iustificatio Christi transit in iustificationem omnium hominum, quantum ad sufficientiam, licet quantum ad efficientiam procedat in solos fideles. Unde dicitur I Tim. IV, 10: qui est salvator omnium hominum, maxime autem fidelium.
444. 由这里所说的,我们应当领会:正如没有人不因亚当的罪而死,也没有人不藉基督的义而称义;而基督的义是藉着对他的信心得到的,正如上文 3:22 所说:「神的义,因信耶稣基督加给一切信的人。」
444. Ex hoc autem quod hic dicitur, accipere debemus, quod sicut nullus moritur, nisi per peccatum Adae, ita nullus iustificatur, nisi per iustitiam Christi, quae quidem est per fidem ipsius, secundum illud quod supra III, 22 dictum est: iustitia Dei per fidem Iesu Christi in omnes, qui credunt in eum.
信他的人不仅有他道成肉身以后的人,也有他道成肉身以前的人。因为正如我们相信他已经降生、已经受难,他们也相信他将要降生、将要受难。因此,我们与他们的信心是同一个。林后 4:13:「我们既然有从同一位灵而来的信心」,等等。
In eum autem crediderunt homines, non solum qui sunt post eius incarnationem, sed etiam qui eius incarnationem praecesserunt. Sicut enim nos credimus eum natum et passum, ita ipsi crediderunt nasciturum et passurum. Unde eadem est fides nostra et eorum. II Cor. IV, 13: habentes eumdem fidei spiritum, et cetera.
这样,就已经从后果,即从生命中的作王,证明基督的恩典使众人称义。
Sic igitur probatum est quod gratia Christi procedat ad multorum iustificationem ex posteriori, scilicet ex regno vitae.
445. 接下来,他说「因一人的悖逆」等语,从原因证明同一论点。
445. Consequenter cum dicit sicut enim, etc., probat idem ex priori.
因为原因与其效果相似。始祖的悖逆具有不义的性质,使人成为罪人和不义者;所以,基督的顺从具有义的性质,使人成为义人。
Causae enim similes sunt suis effectibus. Inobedientia autem primi parentis, quae habet rationem iniustitiae, constituit peccatores et iniustos. Igitur obedientia Christi quae habet rationem iustitiae, constituit iustos.
这就是上文所说的:恩典临到所有人,「使人称义」。
Et hoc est quod supra dictum est, quod gratia procedit in omnes homines in iustificationem.
446. 但「因一人的悖逆,众人成为罪人」——即一切藉生殖之力由他所生的人——这句话看来有疑问。因为他的第一个罪似乎是骄傲,而不是悖逆,正如德 10:15 所说:「因为骄傲是一切罪恶的起源。」
446. Sed videtur esse dubium quod dicitur, quod per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, id est omnes qui ab eo nascuntur secundum rationem seminalem. Primum enim eius peccatum videtur fuisse superbia, magis quam inobedientia, secundum illud Eccli. X, 15: initium omnis peccati superbia.
应当说,正如同处所说:「骄傲的开端使人背离神。」〔德 10:14〕(译者:此处按作者所引拉丁文直译;思高本作「骄傲的开端,始于人背离上主」。)因为骄傲的首要部分在于:人不愿服从神的诫命,而这属于悖逆。因此,人的第一个罪看来是悖逆;这并非就外在行为而言,而是就内在骄傲的冲动而言,他藉这冲动意欲违反神的诫命。因此,主在创 3:17 责备他的悖逆:「你既听从你妻子的话,吃了那树上所出的,就是我吩咐你不可吃的」,等等。这里所说基督的顺从,则是指他服从父的命令,为我们的救恩承受死亡,正如腓 2:8:「存心顺服,以至于死」,等等。
Sed dicendum est quod, sicut ibidem dicitur initium superbiae facit homines apostatare a Deo, quia scilicet prima pars superbiae consistit in hoc quod homo non vult subiici praeceptis divinis, quod ad inobedientiam pertinet. Unde primum hominis peccatum fuisse videtur inobedientia, non secundum actum exteriorem, sed secundum interiorem motum superbiae, quo voluit divino praecepto contraire. Unde eius inobedientiam Dominus arguit Gen. III, 17: quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, etc. Obedientia autem Christi hic dicitur secundum quam, praecepto Patris obediens, mortem sustinuit pro salute nostra, secundum illud Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem, et cetera.
这与别处所说基督出于仁爱而死并不冲突,如弗 5:2 所表明的;因为他的顺从本身,就出于他对父以及对我们的爱。
Nec est contrarium quod alibi dicitur, Christus ex caritate mortuus est, ut patet Eph. V, 2; quia hoc ipsum quod obedivit, processit ex dilectione quam habuit ad Patrem et ad nos.
447. 应注意,他藉顺从与悖逆,证明我们藉一人成为罪人,也藉一人称义:因为法律意义的正义涵盖全部德行,体现于遵守法律的诫命,而这属于顺从的性质。法律意义的不义涵盖全部邪恶,正如《伦理学》第五卷所说,体现于违反法律的命令,而这属于悖逆的性质。
447. Et est attendendum quod per obedientiam et inobedientiam probat nos per unum peccatores effici, et per unum iustificari: quia iustitia legalis, quae est omnis virtus, attenditur in observatione praeceptorum legis, quod pertinet ad rationem obedientiae. Iniustitia autem legalis, quae est omnis malitia ut dicitur V Ethicorum, attenditur in transgressione mandatorum legis, quae pertinet ad rationem inobedientiae.
因此,说人藉顺从成为义人,藉悖逆成为罪人,是恰当的。
Sic ergo convenienter dicitur quod per obedientiam constituuntur homines iusti, et per inobedientiam peccatores.