罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第5章:藉基督从死亡中蒙救赎

第4讲:从亚当到摩西,死的掌权

Lectio 4: Regnum mortis ab Adam usque ad Moysen

5:13 因为直到律法之时,罪已经在世上;但没有律法,罪也不算罪。(译者:「直到律法之时」直译拉丁文 usque ad legem,以保留下文对「直到」是否包含律法时期的两种解释;和合本修订版作「没有律法之前」。)[n. 421]
5:14 然而,从亚当到摩西,死就掌了权,连那些不与亚当犯一样罪过的,也在死的权下。亚当是那以后要来之人的预像。[n. 424]

5:13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. [n. 421]
5:14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri. [n. 424]

421. 使徒说明罪与死的起源,即二者怎样进入世界以后,在这里阐明他先前所说的话。

421. Postquam Apostolus ostendit originem peccati et mortis, sive ingressum utriusque in mundum, hic manifestat quod dixerat.

首先,阐明这句话本身;

Et primo manifestat ipsum dictum;

其次,阐明他在「为此,正如」等语中暗示的类比;

secundo manifestat similitudinem quam innuebat dicens, ibi propterea sicut, etc.;

第三,在「亚当是那以后要来之人的预像」等语处,解释这一类比。

tertio exponit similitudinem, ibi qui est forma futuri, et cetera.

他曾说,罪与死传到所有的人。按照奥古斯丁的解释,他意在藉着即使在律法之下罪仍然存留这一事实,阐明这话,仿佛说律法无力将罪除去。

Dixerat autem quod peccatum et mors in omnes transierunt, et hoc quidem, secundum expositionem Augustini, manifestare intendit per hoc quod etiam sub lege peccatum remansit, quasi lege illud excludere non valente.

对此,他做两件事。

Circa quod duo facit.

首先,就罪阐明论点;

Primo manifestat propositum quantum ad peccatum;

其次,在「然而,死就掌了权」等语处,就死阐明论点。

secundo, quantum ad mortem, ibi sed regnavit, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,说明即使在律法之下,罪也存在;

Primo ostendit peccatum fuisse etiam sub lege;

其次,在「但罪」等语处,说明律法对于罪所起的作用。

secundo quid circa peccatum lex facit, ibi peccatum autem, et cetera.

422. 因此,他首先说:前面说所有人都在亚当里犯了罪,因为就连律法也未曾除去罪。「直到律法之时」,即连在律法之下也是如此;这里的「直到」须按包含终点的意义理解。「罪已经在世上」,这既可以指自然律,也可以指摩西律法;同样,既可以指本罪,也可以指原罪。

422. Dicit ergo primo: dictum est quod omnes peccaverunt in Adam, quia nec etiam lex peccatum abstulit. Usque ad legem, id est etiam sub lege, ut usque teneatur inclusive, peccatum erat in mundo, quod quidem potest intelligi de lege naturae et de lege Moysi: similiter et de peccato actuali et de peccato originali.

因为原罪存在于幼儿里面,直到自然律出现,即直到他能够运用理性、藉此认识这类法则之时。诗 51:5〔武加大本 50:7〕:「在我母亲怀胎的时候就有了罪。」然而,自然律临到人时,这罪并不停止存在,反倒因本罪的加入而增长,因为如传 7:20〔武加大本 7:21〕所说:「其实世上没有行善而不犯罪的义人」,等等。

Peccatum enim originale erat in parvulo usque ad legem naturae, id est usque ad usum rationis per quem homo huiusmodi leges advertit. Ps. L, 7: in peccatis concepit me mater mea. Nec tamen cessat hoc peccatum lege naturali adveniente in homine, sed magis excrescit per additionem peccati actualis, quia, ut dicitur Eccle. VII, 21: non est homo iustus in terra qui faciat bonum, et cetera.

但若我们理解为摩西律法,那么,「直到律法之时,罪已经在世上」这句话,不但可以理解为原罪,也可以理解为本罪;因为在律法以前和律法之下,这两种罪都一直存在。箴 20:9:「谁能说:『我已经洁净了我的心』?」

Sed si intelligamus de lege Moysi, tunc quod dicitur peccatum fuisse in mundo usque ad legem, potest intelligi non solum de originali, sed etiam de actuali; quia et ante legem et sub lege peccatum utrumque permansit, Prov. XX, 9: quis potest dicere: mundum est cor meum?

423. 然而,律法虽然没有除去罪,却使人认识了从前不认识的罪。

423. Quamvis autem lex peccatum non auferret, peccati tamen cognitionem fecit, quod antea non cognoscebatur.

因此,他接着说:「但罪也不算罪。」若理解为自然律,这就很明白。因为在自然律出现以前,原罪虽然已存在于幼儿里面,而且神也算他有罪,但在人看来,这罪却不归算给他。

Unde subdit peccatum autem non imputabatur. Quod quidem planum est, si intelligatur de lege naturali. Quamvis enim peccatum originale sit in parvulo ante legem naturalem, et reputetur ei a Deo, non tamen imputatur ei apud homines.

若理解为摩西律法,就某些本罪而言,也很明白:律法以前,人不把这些事算为罪,例如律法特别禁止、而人原先不认为是罪的事,如出 20:17 所说的「不可贪恋」等等。不过,有些罪因违反自然律,仍被算为罪。所以,创 39:11及以下就记载,约瑟因被控通奸而被下在监里。

Si autem intelligatur de lege Moysi, planum est quantum ad aliqua peccata actualia, quod non imputabantur ante legem, sicut illa quae specialiter sunt per legem prohibita, quae homines peccata non reputabant, sicut quod dicitur Exod. XX, 17: non concupisces, et cetera. Imputabantur tamen quaedam peccata prout erant contra legem naturae. Unde et Gen. XXXIX, 11 s. Joseph legitur in carcerem missus propter adulterium sibi impositum.

424. 随后,他论及死,说:虽然在律法以前,罪不被算为罪,然而「死」,即属灵意义上的死,也就是罪或永远的定罪——诗 34:21〔武加大本 33:22〕论到这死,说:「罪人的死极其悲惨」(译者:此处按作者所引拉丁文直译;和合本修订版相应经文作「恶必害死恶人」。原文引武加大本 33:21,应为 33:22。)——「掌了权」,即对人行使它的权势,引他们进入定罪;「从亚当」,即罪藉他进入世界的那一位,「到摩西」,即律法在他时代颁布的那一位。约 1:17:「律法是藉着摩西颁布的。」死不仅在犯本罪的人身上掌权,「连那些不与亚当犯一样罪过的」,也在其权下;亚当所犯的是本罪。何 6:7:「他们却如亚当背约,在那里向我行诡诈。」因为连幼儿也陷于定罪。

424. Consequenter agit de morte, dicens: quamvis peccata ante legem non imputarentur, tamen mors, scilicet spiritualiter, id est peccatum vel aeterna damnatio, de qua dicitur in Ps. XXXIII, 21: mors peccatorum pessima, regnavit, id est potestatem suam exercuit in homines, ducendo eos in damnationem, ab Adam, per quem peccatum intravit in mundum, usque ad Moysen, sub quo data est lex, Io. I, 17: lex per Moysen data est. Non solum in eos qui peccaverunt actualiter, sed etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui actualiter peccavit. Os. VI, 7: ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi praevaricati sunt in me, quia etiam pueri damnationem incurrebant.

425. 按这一解释,也可以把它理解为肉身的死,藉此表明:即使罪不被算为罪,罪也已经存在。仿佛说:在律法以前,「罪也不算罪」;但由「死就掌了权」,便可以发现罪的存在。这里指肉身的死:它首先带来某些苦难,如饥饿、干渴和疾病,最后则使肉身完全解体;「连那些不与亚当犯一样罪过的」也在其权下,即没有犯本罪的幼儿;因为这些幼儿,无论在那以前还是以后,也都遭受肉身的死,正如诗 89:48〔武加大本 88:49〕所说:「谁能常活」,等等。(译者:原文标作武加大本 88:47;所引语句实际见 88:49,对应今本 89:48。)

425. Potest etiam et sub hoc sensu intelligi de morte corporali, per quam manifestatur peccatum fuisse etiam cum non imputabatur, quasi dicat peccatum autem non imputabatur, ante legem, sed ex hoc deprehenditur fuisse quia regnavit mors, scilicet corporalis, primo quidem aliquas passiones inducendo, puta famem, et sitim et aegritudinem, et tandem totaliter dissolvendo, etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est in pueros, qui non peccaverunt actualiter: quoniam etiam isti mortem corporalem antea et postea patiuntur, secundum illud Ps. LXXXVIII, 47: quis est homo qui, et cetera.

426. 但安布罗斯以另一种方式解释这些话,即只把它们理解为本罪和摩西律法。按照他的解释,这段话是为表明:罪藉着始祖进入了这世界,并传给所有的人。

426. Ambrosius autem aliter ista verba exposuit, scilicet de peccato actuali tantum et de lege Moysi. Et secundum eum inducuntur haec verba ad manifestandum, quod per primum parentem peccatum in hunc mundum intravit et in omnes transivit.

「因为直到律法之时」,即摩西律法以前,「罪已经在世上」,即本罪已经存在。因为人以各种方式违反自然律而犯罪。因此,创 13:13 说:「所多玛人在耶和华面前罪大恶极。」「但没有律法,罪也不算罪」,这并不是说,人不把罪算作应受人惩罚的事;因为我们读到,律法以前,有些人因罪受了人的惩罚,创 39—40 章就清楚表明了这一点。而是说,人不把罪算作应受神惩罚的事。因为那时人不相信神会惩罚或奖赏人的行为,正如伯 22:14 所说:「他环游穹苍,不察看我们的事」。(译者:此处直译作者所引拉丁文;和合本修订版作「密云将他遮盖,使他不能看见;他周游穹苍」。作者在下文所反驳的,正是神不察看人间行为的看法。)但后来,神颁布了律法,人便知道:不但人会因罪施罚,神也把罪归算给人而加以惩罚。因此,人既不相信自己会因罪受神惩罚,在不害怕人的审判之处,便任意犯罪,无所约束。于是,他接着说:「然而,死」,即罪,「掌了权」,即行使了它全部的权势,「从亚当到摩西」;这里的「到」不包括摩西的时代。因为律法是藉着摩西颁布的,它使人惧怕神的审判,开始削弱罪的统治,正如申 5:29 所说:「惟愿他们存这样的心敬畏我,常遵守我一切的诫命。」我说,罪掌权直到摩西,但并非在所有人身上,而是在「与亚当犯一样罪过的人」身上。

Usque enim ad legem, id est, ante legem Moysi, peccatum erat in mundo, scilicet peccatum actuale. Homines enim multipliciter peccabant contra legem naturae. Unde dicitur Gen. XIII, 13: homines Sodomitae pessimi erant. Peccatum autem non imputabatur cum lex non esset, quod est intelligendum, non quin imputaretur quasi puniendum apud homines, cum quidam legantur ante legem puniti ab hominibus pro peccatis, ut patet Gen. XXXIX et XL, sed non imputabatur quasi a Deo puniendum. Tunc enim non credebant homines quod Deus humana facta vel puniret vel praemiaret, secundum illud Iob XXII, 14: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Sed postea lege divinitus data innotuit quod peccata imputantur a Deo ad poenam, et non solum ab hominibus. Et ideo quia homines non credebant se puniendos a Deo pro peccatis, libere et absque fraeno peccabant ubi humanum iudicium non timebant. Et ideo subdit: sed mors, id est peccatum, regnavit, id est, omnimodam suam potestatem exercuit, ab Adam usque ad Moysen, exclusive. Nam per Moysen data est lex, quae incepit regnum peccati diminuere, incutiens timorem divini iudicii, secundum illud Deut. V, 29: quis det eos talem habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea? Regnavit, inquam, peccatum usque ad Moysen, non tamen in omnes, sed in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae.

因为安布罗斯说,古抄本中没有「不」这个否定词,因此他认为它是篡改经文的人加上的。事实上,亚当相信魔鬼的应许,胜过相信神的警告,创 3 章对此有明白记载;如此,他就在某种意义上把魔鬼置于神之上。因此,拜偶像的人离弃对神的敬拜而敬拜魔鬼,就是与亚当犯一样的罪过。所以,死,即罪,完全在这样的人身上掌权,因为它完全占有了他们。不过,在摩西律法以前,也有敬拜真神的人;他们虽然犯罪,罪却不在他们身上掌权,因为罪并未使他们与神完全隔绝。他们是在神之下犯罪,即即使犯了致死的罪,仍处于对独一神的信仰之下;或者,当他们犯轻罪时,仍处于对神的仁爱之下。

Dicit enim Ambrosius in libris antiquis non inveniri hanc negationem non, unde credit a corruptoribus appositam. Adam quippe magis credidit promissioni diaboli quam comminationi divinae, ut patet Gen. III, et ita quodammodo diabolum praetulit Deo. Sic igitur in similitudinem praevaricationis Adae praevaricantur idololatrae, qui, relicto Dei cultu, diabolum colunt. In tales ergo mors, id est peccatum, totaliter regnavit, quia eos omnino possedit. Fuerunt autem ante legem Moysi veri Dei cultores, qui et si peccarent, non tamen peccatum in eis regnabat, quia non totaliter eos a Deo separabat: sed peccabant sub Deo, id est, sub fide unius Dei, etiam si peccarent mortaliter: vel sub caritate Dei, cum peccabant venialiter.

427. 综合上述两种解释,可以形成第三种解释,看来它更符合使徒的用意。

427. Ex utraque harum expositionum potest conflari tertia, quae magis videtur ad intentionem Apostoli pertinere.

因为他曾说:「罪是从一人进入世界。」罪既是违反神的律法,有人或许会觉得,这话不适用于律法以前的时代,尤其因为他在上文 4:15 曾说:「哪里没有律法,哪里就没有过犯。」所以,有人可能认为,罪不是藉着一人进入世界,反倒是藉着律法。因此,为排除这种看法,他说:「直到律法之时」,即律法以前的时代,「罪已经在世上」,原罪和本罪都是如此;只是人没有认识罪,尤其不认为罪应受神的惩罚。这就是他接着说的:「但罪也不算罪」,即不被看作违反神的事,「因为没有律法」,即没有神所颁布的律法。

Dixerat enim quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et quia peccatum est transgressio legis divinae, posset alicui videri, quod hoc non esset verum quantum ad tempus ante legem, praesertim cum supra IV, 15 dixerit: ubi non est lex, nec praevaricatio. Et ideo posset aliquis credere, quod non per unum hominem peccatum in mundum intravit, sed magis per legem. Et ideo ad hoc excludendum dicit, quod usque ad legem, id est, tempus ante legem, peccatum erat in mundo, et originale et actuale, non tamen erat peccatum cognitum; praesertim quasi a Deo puniendum. Et hoc est quod subdit peccatum autem non imputabatur, scilicet quasi contra Deum existens, cum lex, scilicet divinitus data, non esset.

428. 因为,正如哲学家在《伦理学》第五卷所说,有些人认为,没有什么事是按自然为正当的,因而也没有什么事是按自然为不正当的;只有人制定法律,才有正当与不正当之分。按照这种看法,任何罪都不被算为违反神的事,尤其原罪更是如此;也就是说,人不认识它。

428. Fuerunt enim aliqui, ut dicit Philosophus in V Ethicorum, qui crediderunt quod nihil est iustum naturaliter, et per consequens nec iniustum, sed per solam positionem legis humanae. Et secundum hoc non imputabatur aliquod peccatum, quasi contra Deum existens, et praecipue peccatum originale, id est non cognoscebatur.

但人的这种判断是错误的,这可以由结果显明:肉身的死从亚当掌权到摩西,原罪藉着亚当进入世界,律法则在摩西时代颁布。因此,死既是罪的结果,尤其是原罪的结果,那么,在律法以前,世上已有原罪,就是显然的了。

Sed quod ista reputatio hominum esset falsa, ostenditur per effectum, quia mors corporalis regnavit ab Adam, per quem intravit originale peccatum in mundum usque ad Moysen, sub quo data fuit lex; et ita cum mors sit effectus peccati praecipue originalis, manifestum est quod ante legem fuit peccatum originale in mundo.

为了排除有人说他们是因本罪而死,他说,死「甚至在那些没有犯罪的人身上掌了权」,即没有以自身行为犯罪的幼儿,也包括没有犯致死之罪的义人;然而,如上文所说,他们都在第一个人里犯了罪。因此,他接着说:「与亚当的罪过相似」,意即他们藉着出生,在承受本性之相似的同时,也承受了那罪之相似。仿佛说:他们没有自身所犯的罪却仍然死亡,表明亚当之罪的相似已经藉着出生传到他们里面。这正是使徒意在阐明的:原罪藉着亚当进入了世界。(译者:这一解释把「与亚当的罪过相似」连接于藉出生承受的罪,而将「没有犯罪」理解为没有本人的犯罪行为;故此处按作者所解析的拉丁句法译出。)

Et ne aliquis dicat quod moriebantur propter peccata actualia, ad hoc excludendum dicit quod regnavit etiam in eos qui non peccaverunt proprio actu, scilicet pueros, et etiam in iustos qui non peccaverunt mortaliter, qui tamen peccaverunt in primo homine, ut supra dictum est. Et ideo subdit in similitudinem praevaricationis Adae, inquantum similitudinem illius peccati traxerunt per originem simul cum similitudine naturae; quasi dicat, quod moriebantur absque proprio peccato, demonstrat quod in eis erat diffusa similitudo peccati Adae per originem. Et hoc est quod Apostolus manifestare intendit, scilicet, quod per Adam peccatum originale in mundum intravit.

429. 随后,他说「亚当是那以后要来之人的预像」等语,解释「正如」这个副词所包含的类比。因此,他说:「他」,即亚当,「是预像」,即某种预表,预示「那以后要来之人」,即基督;不过,这是藉着相反的效果而构成的预表。

429. Deinde, cum dicit qui est forma futuri, etc., exponit similitudinem, quae intelligebatur in adverbio sicut. Unde dicit qui, scilicet Adam, est forma, id est, figura quaedam, futuri, id est Christi, tamen per contrarium.

因为正如罪与死藉着亚当进入世界,义与生命也藉着基督进入世界。林前 15:47:「第一个人是出于地,是属于尘土;第二个人是出于天。」

Nam sicut per Adam peccatum et mors in mundum intravit, ita per Christum intravit iustitia et vita. I Cor. XV, 47: primus homo de terra terrenus: secundus de caelo caelestis.

基督与亚当之间还有其他相似之处:正如亚当的身体未经男女交合而形成,基督的身体也是如此,由童贞女而生。又如女人取自沉睡中的亚当的肋旁,基督在十字架上长眠时,也从他的肋旁流出血和水,正如约 19:34 所记;血和水象征构成教会的圣事。

Sunt autem et aliae similitudines inter Christum et Adam, quod scilicet sicut corpus Adae formatum fuit sine coitu, ita et corpus Christi de Virgine. Et sicut de latere Adae dormientis sumpta est mulier, ita ex latere Christi dormientis in cruce fluxit sanguis et aqua, ut dicitur Io. XIX, 34, quae significant sacramenta quibus est formata Ecclesia.