罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第5章:藉基督从死亡中蒙救赎

第3讲:罪与死藉亚当而来

Lectio 3: Peccatum et mors per Adam

5:12 为此,正如罪是从一人进入世界,死又从罪而来,于是死就临到所有的人,众人都在他里面犯了罪。(译者:末句依作者所据拉丁文 in quo omnes peccaverunt 译出;和合本修订版作「因为人人都犯了罪」。作者在第418节把 in quo 解释为「在那第一个人里面」,或「在那罪中」;为保存其原罪论证,这里保留该读法。) [n. 406]

5:12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. [n. 406]

406. 使徒已经指出,我们藉基督的恩典获得了哪些善;现在,他接着指出,我们藉这恩典脱离哪些恶。

406. Postquam Apostolus ostendit quae bona per gratiam Christi consecuti sumus, hic consequenter ostendit a quibus malis per eam liberemur.

关于这一点,他做三件事。

Et circa hoc tria facit.

首先,指出我们藉基督的恩典,脱离了罪的奴役。

Primo enim ostendit quod per gratiam Christi liberati sumus a servitute peccati.

其次,指出我们藉他的恩典,脱离了律法的奴役;在第七章「弟兄们,你们岂不知道」等处。

Secundo ostendit quod per gratiam eius sumus liberati a servitute legis; cap. VII, ibi an ignoratis, fratres, et cetera.

第三,指出我们藉基督的恩典,脱离定罪;在第八章「如今就不定罪了」等处。

Tertio ostendit quod per gratiam Christi liberamur a damnatione; cap. VIII, ibi nihil nunc damnationis, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,指出我们藉基督的恩典,脱离先前的原罪;

Primo ostendit quod per gratiam Christi liberamur ab originali peccato praeterito;

其次,指出我们在这恩典的保护下,得到引导以抵御将来的罪,在「这样,我们要说什么呢」等处。

secundo ostendit quod ea tuti, regimur contra peccata futura, ibi quid ergo dicemus, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,论罪的传递;

Primo agit de processu peccati;

其次,论毁灭罪的恩典之传递,在「只是恩赐不像过犯」等处。

secundo, de processu gratiae destruentis peccatum, ibi sed non sicut delictum, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,提出罪的传递;

Primo proponit processum peccati;

其次,加以阐明,在「直到律法以前」等处。

secundo manifestat, ibi usque ad legem, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,提出罪的传递;

Primo proponit processum peccati;

其次,指出这种传递的普遍性,在「于是临到所有的人」等处。

secundo ostendit eius universalitatem, ibi et ita in omnes, et cetera.

407. 所以,他首先说,我们藉基督领受了和好。

407. Dicit ergo primo quod per Christum reconciliationem accepimus.

因为和好从基督传到世界,正如「罪从一人」,即从亚当,「进入这个世界」。林前 15:22:「在亚当里众人都死了;同样,在基督里众人也都要复活。」

Ita enim a Christo reconciliatio procedit in mundum, sicut per unum hominem, scilicet per Adam, peccatum intravit in hunc mundum. I Cor. XV, 22: sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

这里应当注意,伯拉纠派异端否认婴孩里面有原罪,因此说,使徒这些话应当理解为指本罪。按他们的解释,本罪藉亚当进入世界,是因为所有犯罪的人都效法亚当的罪,正如何 6:7:「他们却如亚当背约」,等等。

Est autem hic considerandum quod haeretici Pelagiani peccatum originale in parvulis esse negantes, haec verba Apostoli dicebant esse intelligenda de peccato actuali. Quod quidem secundum eos in hunc mundum intravit per Adam, in quantum omnes peccantes peccatum Adae imitantur, secundum illud Osee VI, 7: ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, et cetera.

然而,正如奥古斯丁反驳他们时所说:如果使徒这里说的是藉效法而有的本罪之进入,他就不会说罪藉一个人进入世界,而更应当说藉魔鬼进入,因为犯罪的人效法魔鬼,正如智慧篇 2:24:「因魔鬼的嫉妒,死亡才进入了世界」,等等。

Sed, sicut dicit Augustinus contra eos, si de introitu peccati actualis, qui est per imitationem, hic Apostolus loqueretur, non diceret peccatum per hominem in hunc mundum intrasse, sed magis per diabolum quem peccantes imitantur; secundum illud Sap. II, 24: invidia diaboli mors introivit, etc.

因此,应当理解为:罪藉亚当进入这个世界,不仅通过效法,也通过传生,即通过已经败坏的肉身来源,正如弗 2:3:「生来就是该受惩罚的人。」诗 51:5〔武加大本 50:7〕:「看哪,我是在罪孽里生的」,等等。

Est ergo intelligendum quod per Adam peccatum in hunc mundum intravit, non solum imitatione sed etiam propagatione, id est per carnis originem vitiatam, secundum illud Eph. II, 3: eramus natura filii irae, et in Ps. l, 7: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et cetera.

408. 然而,罪藉肉身的来源从一人传给另一人,这似乎是不可能的。

408. Sed videtur hoc esse impossibile, quod per originem carnis peccatum ab uno in alium traducatur.

因为罪在理性灵魂中,而理性灵魂并不是藉肉身的来源传递的。一则,理智并不是任何身体器官的现实,因此不能由物质种子的能力产生,如哲学家在《动物生成论》(De generatione animalium)所说。再则,理性灵魂是一种自立存在的事物,因为它有自身的活动,并且不随身体毁坏而毁坏;由此可知,它不像那些不能自立存在的其他形式,随着身体生成而生成,而是由神产生。因此,看来作为灵魂偶性的罪,也不能藉肉身的来源传递。

Peccatum enim est in anima rationali, quae non traducitur per originem carnis, tum quia intellectus non est alicuius corporis actus, et ita non potest per virtutem corporalis seminis causari, ut Philosophus dicit in libro de Generatione animalium. Tum etiam quia cum anima rationalis sit quaedam res subsistens, ut puta per se operationem habens et corpore corrupto non corrumpatur, consequens est, quod non generetur, corpore generato, sicut aliae formae, quae non possunt per se subsistere, sed potius causatur a Deo. Consequens igitur videtur quod nec peccatum, quod est accidens animae, possit per carnis originem traduci.

对此,可以合理地回答:虽然种子中没有灵魂,种子中却有使身体获得适当状态、以领受灵魂的能力;灵魂灌注身体时,也按照身体所能接受的方式与它相适应,因为一切被接受之物,都按接受者的方式存在于接受者之中。因此,我们看到,子女与父母相似,不仅在身体缺陷上如此,如麻风病人生麻风病人、痛风病人生痛风病人;在灵魂的缺陷上也是如此,如暴躁的人生暴躁的人,精神错乱者生出精神错乱者。虽然作为痛风主体的脚并不在种子中,作为暴躁或精神错乱主体的灵魂也不在其中,种子中却有形成身体肢体、并使之适于灵魂的能力。

Ad hoc autem rationabiliter respondetur, quod licet in semine non sit anima, est tamen in semine virtus dispositiva corporis ad animae receptionem, quae cum corpori infunditur, etiam ei suo modo conformatur, eo quod omne receptum est in recipiente per modum recipientis. Et exinde videmus quod filii similantur parentibus, non solum in defectibus corporalibus, sicut leprosus generat leprosum et podagricus podagricum, sed etiam in defectibus animae, sicut iracundus iracundum et amentes ex amentibus nascuntur. Quamvis enim pes, qui est subiectum podagrae, non sit in semine, nec anima quae est subiectum irae vel amentiae, est tamen in semine virtus formativa corporalium membrorum et dispositiva ad animam.

409. 然而,仍有一个疑问:从败坏的来源承受的缺陷,并不具有罪过的性质。因为这些缺陷不应受罚,反而应蒙怜悯,如哲学家论天生失明或有其他残缺的人所说。这是因为,罪过的性质要求它是自愿的,并在那被归罪之人的能力范围内。因此,一个缺陷若藉始祖的来源传到我们里面,看来在我们里面就不具有罪过的性质,而具有刑罚的性质。

409. Sed adhuc remanet dubitatio, quia defectus, qui ex vitiata origine trahuntur, non habent rationem culpae. Non enim merentur poenam, sed magis misericordiam, sicut Philosophus dicit de eo qui nascitur caecus, vel quocumque alio modo aliter orbatus. Et hoc ideo, quia de ratione culpae est quod sit voluntaria et in potestate hominis cui culpa imputatur. Sic igitur si aliquis defectus in nos pervenit per originem primi parentis, non videtur in nobis habere rationem culpae, sed poenae.

因此,应当说:正如本罪是个人的罪,因为它藉犯罪之人的意志犯下;原罪则是本性的罪,藉人性之根源的意志犯下。

Et ideo dicendum est, quod sicut peccatum actuale est peccatum personae, quia per voluntatem personae peccantis committitur, ita peccatum originale est peccatum naturae, quod per voluntatem principii humanae naturae commissum est.

410. 应当注意,正如身体的不同肢体,是同一个人的各部分,所有人也是人性的各部分,仿佛其肢体。因此,波菲利(Porphyrius)也说,许多人由于分有同一个种,因而是一个人。

410. Est enim considerandum quod sicut diversa corporis membra partes sunt personae unius hominis, ita omnes homines sunt partes et quasi quaedam membra humanae naturae. Unde et Porphyrius dicit quod participatione speciei plures homines sunt unus homo.

我们看到,由某个肢体,如手或脚,所实行的犯罪行为,并不是因手或脚的意志而具有罪过的性质,而是因整个人的意志。罪的运动,从这个意志如同从某个根源,传到各个肢体。同样,从作为人性根源的亚当的意志而来,整个人性的失序,在它所达到的一切人里面,都具有罪过的性质,只要他们能够承受罪过。正如作为个人之罪的本罪,藉某种个人的行为传到各个肢体,原罪也藉本性的行为,即生育,传到各个人。因此,正如人性藉生育而传下,由始祖之罪所导致的人性缺陷,也藉生育而传下。

Videmus autem quod actus peccati exercitus per aliquod membrum, puta per manum vel pedem, non habet rationem culpae ex voluntate manus vel pedis, sed ex voluntate totius hominis, a qua sicut a quodam principio derivatur motus peccati ad singula membra. Et similiter a voluntate Adae, qui fuit principium humanae naturae, tota inordinatio naturae habet culpae rationem in omnibus, ad quos pervenit quantum ad hoc quod susceptivi sunt culpae. Et sicut peccatum actuale, quod est peccatum personae, trahitur ad singula membra per aliquem actum personalem, ita peccatum originale trahitur ad singulos homines per actum naturae, qui est generatio. Et ita sicut per generationem humana natura trahitur, ita etiam per generationem traducitur defectus humanae naturae, qui est consecutus ex peccato primi parentis.

这缺陷,就是原初正义的缺失。神把原初正义赐给第一个人,不仅因为他是一个单独的人,也因为他是人性的根源,使他把这正义与人性一同传给后代。因此,他也以同样方式,把因罪而失落这原初正义的状态,传给后代;基于上述理由,这状态在后代里面具有罪过的性质。因此,在原罪的传递中,说是个人污染了本性,即亚当犯罪,败坏了人性;但后来在别人里面,则是败坏的本性污染个人,即由于始祖的意志,本性的缺陷被归给所生之人,作为他的罪过,如上所说。

Est autem hic defectus carentia originalis iustitiae, quae erat primo homini divinitus collata, non solum ut erat persona quaedam singularis, sed etiam ut erat principium humanae naturae, ut scilicet eam simul cum natura in posteros traduceret. Et ideo simili modo amissionem huius originalis iustitiae per peccatum ad posteros transmittit, habentem in eis rationem culpae, ratione iam dicta. Et ideo dicitur quod in processu originalis peccati persona infecit naturam, scilicet Adam peccans vitiavit humanam naturam, sed postmodum in aliis natura vitiata inficit personam, dum scilicet genito imputatur ad culpam naturae vitium propter voluntatem primi parentis, ut dictum est.

411. 由此可见,虽然始祖的第一个罪,藉出生的来源传给后代,他的其他罪,乃至其他人的罪,却不传给子女。因为惟独第一个罪,除去了那本应随本性的来源传下的本性之善;其他的罪,所除去的则是个人恩典的善,而这善并不传给其他后代。

411. Ex hoc autem patet quod licet primum peccatum primi parentis per originem traducatur in posteros, alia tamen eius peccata, vel etiam aliorum hominum, in filios non traducuntur, quia per solum primum peccatum sublatum est bonum naturae, quod erat per originem naturae traducendum. Per alia vero peccata subtrahitur bonum gratiae personalis, quod non transit ad alios posteros.

同样,虽然亚当的罪曾藉自己的悔改消除,如智慧篇 10:2 所说:「救他脱离了本身的罪过」,他的悔改却不能消除后代的罪;因为他的悔改是个人的行为,不伸展到他本人之外。

Et inde etiam est quod quamvis peccatum Adae deletum fuerit per suam poenitentiam, iuxta illud Sap. X, 2: eduxit illum a delicto suo, non tamen eius poenitentia delere potuit peccatum posterorum, quia eius poenitentia fuit per actum personalem, quia ultra eius personam non se extendebat.

412. 因此,原罪只有一个,因为惟独第一个罪所导致的缺陷,藉出生的来源传给后代。所以,使徒用单数说「罪从一人进入这个世界」,没有用复数说「诸罪」;如果他论的是本罪,就应当使用复数。

412. Et propter hoc est unum tantum originale peccatum, quia solus defectus consequens primum peccatum originaliter derivatur ad posteros. Et ideo Apostolus singulariter dicit per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, non autem dixit pluraliter peccata: quod fuisset dicendum si de actualibus loqueretur.

然而,有时也以复数称原罪,如诗 51:5〔武加大本 50:7〕:「在我母亲怀胎的时候就有了罪。」这是因为,原罪在效能上包含许多罪,因为罪的诱因已经败坏,我们便倾向于许多罪。(译者:作者所据拉丁文 in peccatis 使用「罪」的复数,中文本句不显出数的区别。)

Dicitur autem quandoque pluraliter peccata originalia, sicut in Ps. l, 7: in peccatis concepit me mater mea, quia continet virtualiter multa peccata, inquantum ex corruptione fomitis inclinamur ad multa peccata.

413. 不过,原罪似乎不是藉一个男人,即亚当,进入这个世界,而更是藉一个女人,即夏娃,因为她先犯罪,正如德训篇 25:33:「罪恶的起源,来自妇女;为了她,我们都要死亡。」

413. Sed videtur quod peccatum originale non intraverit in hunc mundum per unum hominem, scilicet Adam, sed magis per unam mulierem, scilicet Evam, quae primo peccavit, secundum illud Eccli. XXV, 33: a muliere factum est initium peccati, et per illam omnes morimur.

对此,《注疏》提出两种回答。第一,因为圣经通常不按女人,而按男人编列家谱,如太 1:1 以下及路 3:23 以下所见。因此,使徒这里想要展示罪的一种家谱,就没有提及女人,而只提及男人。

Ad hoc respondetur in Glossa dupliciter. Uno modo, quia consuetudo Scripturae est ut genealogiae non per mulieres, sed per viros texantur, sicut patet Matth. I, 1 ss. et Lc. III, 23 ss. Et ideo Apostolus hic volens quasi genealogiam quamdam peccati ostendere, non fecit mentionem de muliere, sed solum de viro.

第二,因为女人也是从男人取出的,因此,属于女人的事,也归给男人。

Alio modo, quia etiam mulier de viro sumpta est, et ideo quod est mulieris attribuitur viro.

414. 还可以提出另一种更好的解释:既然原罪与本性一同传下,如上所说,那么,正如人性由男人的主动能力传下,而女人提供质料,原罪也同样如此。因此,如果亚当没有犯罪,而夏娃犯罪,罪也不会因此传给后代。

414. Potest etiam alio modo dici, et melius, quod cum peccatum originale traducatur simul cum natura, sicut dictum est, sicut per virtutem activam viri, muliere materiam ministrante, natura traducitur, ita et peccatum originale. Unde si Adam non peccasset, Eva peccante, non per hoc fuisset peccatum traductum ad posteros.

这就是基督没有承受原罪的原因:他只从女人领受肉身,没有男人的种子。

Illa enim est causa quare Christus peccatum originale non traxit, quia ex sola foemina sine virili semine carnem accepit.

415. 奥古斯丁藉使徒这句话,回答异端者朱利安(Iulianus);朱利安这样问:「这出生的人没有犯罪,这生育他的人没有犯罪,那创造他的也没有犯罪;在这许多无辜的防护之间,你虚构的罪究竟从什么缝隙进入呢?」奥古斯丁却回答:「既然你有一扇再明显不过的大门,为什么还寻找隐藏的缝隙呢?因为按使徒所说,罪从一人进入这个世界。」

415. Per hoc verbum Apostoli Augustinus respondet Iuliano haeretico in hunc modum quaerenti: non peccat iste qui nascitur, non peccat iste qui genuit, non peccat ille qui condidit: per quas igitur rimas, inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum? Sed Augustinus respondet: quid quaeris latentem rimam, cum habeas apertissimam ianuam? Nam secundum Apostolum per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit.

416. 接着,他说「死又从罪而来」,涉及死亡进入世界,即死亡藉罪进入这个世界,正如智慧篇第1章所说:「不义就是招致死亡。」(译者:作者所引拉丁文为 iniustitia mortis est acquisitio;指定思高本1:15仅作「正义是不死不灭的」,1:16则论不义者自招死亡,没有这一原句,故按所引拉丁文译出。)

416. Consequenter tangit ingressum mortis in mundum, cum dicit et per peccatum mors, scilicet in hunc mundum intravit, secundum illud Sap. I: iniustitia mortis est acquisitio.

然而,死亡似乎不是出于罪,而更是出于本性,因为它来自质料的必然性。人体由相反成分组成,因此按其本性是可朽坏的。

Videtur autem quod mors non sit ex peccato, sed magis ex natura, utpote proveniens ex necessitate materiae. Est enim corpus humanum ex contrariis compositum. Unde est naturaliter corruptibile.

对此应当说,人性可以从两方面考察。第一,按照内在的原则考察;这样,死亡对于人性是自然的。因此,塞涅卡(Seneca)在《偶发灾祸的疗治》(De remediis fortuitorum)中说,死亡是人的本性,不是刑罚。

Dicendum est autem quod natura humana dupliciter potest considerari. Uno modo secundum principia intrinseca, et sic mors est ei naturalis. Unde Seneca dicit in libro de remediis fortuitorum, quod mors natura est hominis, non poena.

第二,可以就神的护理藉原初正义为人性所作的安排来考察。原初正义是一种正直的秩序:人的心灵在神之下,较低的能力在心灵之下,身体在灵魂之下,一切外在事物在人之下。就是说,只要人的心灵顺服神,较低的能力就顺服理性,身体就顺服灵魂,不断从灵魂领受生命,外在事物也顺服人,使万物服务于他,没有任何事物伤害他。

Alio modo potest considerari natura hominis secundum quod per divinam providentiam fuit ei per iustitiam originalem provisum. Quae quidem iustitia erat quaedam rectitudo, ut mens hominis esset sub Deo, et inferiores vires essent sub mente, et corpus sub anima, et omnia exteriora sub homine: ita scilicet, quod quamdiu mens hominis Deo subderetur, vires inferiores subderentur rationi, et corpus animae, indeficienter ab ea vitam recipiens, et exteriora homini, ut scilicet omnia servirent, et nullum ex eis nocumentum sentiret.

神的护理这样安排,是因为理性灵魂的尊贵:灵魂按其本性既是不朽坏的,就应当有不朽坏的身体。然而,身体必须由相反成分组成,才能成为感觉的器官;这样的身体,按其本性不能不朽坏。因此,神的能力补足了人性所缺乏的,把一种能力赐给灵魂,使它维持身体不朽坏。正如工匠若能,也会赐给自己用来制刀的铁一种能力,使它完全不生锈。

Hoc autem providentia divina disposuit propter dignitatem animae rationalis, quae cum naturaliter sit incorruptibilis, debebatur sibi incorruptibile corpus. Sed quia corpus quod est ex contrariis compositum, oportebat esse organum sensus, et tale corpus secundum naturam suam incorruptibile esse non potest, supplevit potentia divina quod deerat naturae humanae, dans animae virtutem continendi corpus incorruptibiliter, sicut faber, si posset, daret ferro, ex quo cultellum fabricat, virtutem ut rubiginem nullam contraheret.

所以,当人的心灵因罪而背离神之后,就失去了控制较低能力、身体以及外在事物的能力,于是因内在原因而招致自然死亡,因外在伤害而招致由外力造成的死亡。

Sic ergo postquam mens hominis per peccatum est a Deo aversa, amisit virtutem continendi inferiores vires, et etiam corpus et exteriora, et sic incurrit mortem naturalem a causis intrinsecis, et violentam ab exterioribus nocumentis.

417. 接着,他说「于是临到所有的人」等,指出这种传递的普遍性,既涉及死亡,也涉及罪,但次序与前面相反。前面先论罪的进入,因为罪是死亡进入的原因;现在则先论死亡的普遍性,因为它更为明显。这就是他说的:「于是死」,即死亡,或始祖的罪,「就传到所有的人」,因为人通过败坏的出生来源,承受了必死性。撒下 14:14〔拉丁书名 II Regum〕:「我们都必死。」诗 89:48〔武加大本 88:49〕:「谁能常活不见死亡」,等等。

417. Deinde cum dicit et ita in omnes, etc., ostendit universalitatem huius processus et quantum ad mortem et quantum ad peccatum, ordine tamen retrogrado. Nam supra prius egit de ingressu peccati, qui est causa ingressus mortis, nunc autem prius agit de universalitate mortis, tamquam de manifestiori; et hoc est quod dicit: et ita mors, scilicet, vel peccatum primi parentis, pertransiit in omnes, quia scilicet per originem vitiatam contrahunt homines necessitatem moriendi. II Reg. XIV, 14: omnes morimur. Ps. LXXXVIII, 49: quis est homo qui vivit, et cetera.

418. 然后,他说「众人都在其中犯了罪」,涉及罪传递的普遍性。如《注疏》中所引奥古斯丁说,这可以有两种理解。一种是「在他里面」,即在那第一个人里面;或者是「在其中」,即在那罪中。因为当他犯罪时,众人在某种意义上都犯了罪,因为他们在他里面,如同在自己的最初根源里面。(译者:这里依作者所据拉丁文 in quo 的关系代词解释译出;和合本修订版罗5:12作「因为人人都犯了罪」,没有「在他里面/在那罪中」的表达。此差异直接关系到作者的论证,故不以现代译文替换。)

418. Deinde tangit universalitatem processus peccati, cum dicit in quo omnes peccaverunt, quod, sicut Augustinus dicit in Glossa, potest dupliciter intelligi. Uno modo in quo, scilicet primo homine, vel in quo, scilicet peccato: quia scilicet eo peccante quodammodo omnes peccaverunt, inquantum in eo erant sicut in prima sua origine.

419. 然而,基督也从亚当而出,如路 3:23 以下所示,看来在亚当犯罪时,基督也犯了罪。

419. Sed cum Christus etiam originem ex Adam traxerit, ut patet Lc. III, 23 ss., videtur quod etiam ipse, eo peccante, peccaverit.

对此,奥古斯丁在《创世记字义释》(De Genesi ad litteram)中回答:基督在亚当里面的方式,并不完全像我们在亚当里面的方式;因为我们既按肉身的实体,也按种子的生成原则,在他里面;基督却仅按肉身的实体,在他里面。

Ad hoc respondet Augustinus Super Genesim ad litteram, quod Christus non omnimodo fuit in Adam, quo nos fuimus: nos enim fuimus et secundum corpulentam substantiam, et secundum seminalem rationem. Christus autem fuit in eo solum secundum corpulentam substantiam.

有些人错误地理解这话,以为一切属于人性真实构成的人体实体,都已经实际存在于亚当里面,并藉神能力所作的某种增殖而传下;也就是说,从亚当取出的东西,扩展为如此众多的身体。

Quod quidam male intelligentes, putaverunt quod tota substantia corporum humanorum, quae pertinet ad veritatem humanae naturae, fuerit actu in Adam, et per quamdam multiplicationem divina virtute factam, id est, quod sumptum est ab Adam, est in tanta corporum quantitate ampliatum.

但把自然的工作归于神迹,是不恰当的;尤其因为我们看到,人体无论怎样属于人性的真实构成,都会败坏,并取得另一种形式。

Sed hoc est inconveniens opera naturae miraculo attribuere, praesertim quia videmus quod corpus humanum quantumcumque sit de veritate humanae naturae, corrumpitur et accipit aliam formam.

因此,既然一切可生成者都是可毁坏的,反过来也如此,就必须说:人在生成之前,原先处于非人形式之下的质料,取得了人的肉身之形式。因此,我们身体中属于人性真实构成的一切,并非都已经实际存在于亚当里面,而只是按根源存在于他里面,即如同效果存在于主动原则中。

Unde quia omne generabile est corruptibile, et e converso, oportet dicere quod materia quae ante generationem hominis sub alia forma quam humana fuit, formam humanae carnis assumpserit, et sic non totum quod est in corporibus nostris ad veritatem naturae pertinens fuit actu in eodem, sed solum secundum originem, prout scilicet effectus est in principio activo.

所以,应当这样理解:在我们的生成中,既有女人所提供的身体质料,也有男人种子中的主动能力;这两者都按其来源,从亚当这最初根源传下。因此,说我们既按种子的生成原则,也按肉身的实体,在他里面,因为这两者都从他而来。然而,在基督的生成中,有他从童贞女领受的肉身实体;但取代种子生成原则的,是圣灵的主动能力,这能力并非由亚当传下。因此,基督不是按种子的生成原则,而仅按肉身实体在亚当里面。

Secundum hoc ergo intelligendum est quod cum in nostra generatione sit et materia corporalis quam foemina ministrat, et vis activa quae est in semine maris; utrumque per originem ducitur ab Adam, sicut a primo principio. Et ideo dicitur in eo fuisse et secundum rationem seminalem, et secundum corpulentam substantiam: quia scilicet utrumque ab eo processit. In generatione autem Christi fuit corpulenta substantia quam traxit de virgine: loco autem rationis seminalis fuit virtus activa Spiritus Sancti, quae non derivatur ab Adam, et ideo non fuit in Adam secundum seminalem rationem, sed tantum secundum substantiam corpulentam.

所以,我们从亚当接受并承袭罪,也从他领受人性,以他为主动原则;这就是按种子的生成原则在他里面,而这一点不适用于基督,如上所说。

Sic igitur nos accipimus peccatum ab Adam et trahimus: atque naturam humanam ab eo accipimus; sicut a principio activo, quod est esse in eo secundum seminalem rationem, quod quidem non competit Christo, ut dictum est.

420. 进一步看来,原罪并不传给所有人,因为受洗的人藉洗礼,从原罪中得洁净;因此,看来他们不能把自己所没有的罪传给后代。

420. Videtur ulterius quod peccatum originale non transeat in omnes, quia baptizati a peccato originali purgantur per baptismum: et ita videtur quod non possint in posteros peccatum transmittere quod non habent.

对此应当说,人藉洗礼在心灵方面脱离原罪,但在肉身方面仍有罪的污染。因此,使徒在下文 7:25 说:「一方面,我内心顺服神的律,另一方面,肉体却顺服罪的律了。」然而,人并不是用心灵,而是用肉身生育肉身的子女;因此,他传下的不是基督的新生命,而是亚当的旧状态。

Dicendum est autem quod per baptismum homo liberatur a peccato originali quantum ad mentem, sed remanet peccati infectio quantum ad carnem; unde, infra VII, 25 dicit Apostolus: ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Homo autem non generat mente carnales filios, sed carne: et ideo non transmittit novitatem Christi, sed vetustatem Adae.