第2讲:藉基督的死得以和好
Lectio 2: Reconcilatio per mortem Christi
5:6 我们还软弱的时候,基督为何按所定时限为不敬虔之人死呢?(译者:作者所据拉丁文以「为何」发问,并把 secundum tempus 解释为基督死后三日复活前的有限时段;和合本修订版作陈述句:「我们还软弱的时候,基督就在特定的时刻为不敬虔之人死。」这里保留作者论证所据的读法。) [n. 394]
5:7 为义人死,是少有的;为仁人死,或者有敢做的。
5:8 然而,神向我们显明自己的爱:当我们还是罪人时,基督按所定时限为我们死。(译者:有关时间的词组见作者所据拉丁文,其意义参看第395节的解释;和合本修订版本节无此词组。) [n. 398]
5:9 现在我们既靠着他的血称义,就更要藉着他得救,免受神的愤怒。
5:10 因为我们作仇敌的时候,尚且藉着神儿子的死得以与神和好,既已和好,就更要因他的生得救了。
5:11 不但如此,我们也藉着我们的主耶稣基督以神为夸耀;我们如今藉着他领受了和好。(译者:「以神为夸耀」按拉丁文 gloriamur in Deo 译出,以保留第404节与先前因盼望而夸耀的比较;和合本修订版作「以神为乐」。) [n. 404]
5:6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? [n. 394]
5:7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
5:8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, Christus pro nobis mortuus est: [n. 398]
5:9 multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
5:10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
5:11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. [n. 404]
394. 使徒已经藉圣灵的恩赐,指出盼望的坚定;现在,他藉基督的死说明同一点。
394. Postquam Apostolus ostendit firmitatem spei per donum Spiritus Sancti, hic ostendit idem per mortem Christi.
首先,提出问题;
Et primo proponit quaestionem;
其次,指出问题的难处,在「为义人死,是少有的」等处;
secundo ostendit difficultatem, ibi vix enim pro iusto, etc.;
第三,确定问题的真实答案,在「然而,他显明自己的爱」等处。
tertio determinat quaestionis veritatem, ibi commendat autem suam caritatem, et cetera.
395. 所以,他首先说:已经说过,盼望不使人蒙羞;只要思想以下事实,这就显明了:「我们还软弱的时候,基督为何」,即在我们仍处于罪的软弱中时。诗 6:2〔武加大本 6:3〕:「耶和华啊,求你怜悯我,因为我软弱。」
395. Dicit ergo primo: dictum est quod spes non confundit, quod quidem apparet hoc consideranti ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus, scilicet infirmitate peccati. Ps. VI, 3: miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
正如身体的疾病破坏体液应有的调和,罪也排除情志应有的秩序。因此,在我们还软弱时,「基督为不敬虔之人死」。彼前 3:18:「基督曾一次为我们的罪死了,就是义的代替不义的。」(译者:按作者所据拉丁文「死了」译出;和合本修订版正文作「受苦」,脚注列「死」。)
Nam sicut per corporalem infirmitatem dissolvitur humorum debita harmonia, ita etiam per peccatum debitus ordo affectionum excluditur. Cum ergo adhuc infirmi essemus, Christus mortuus est pro impiis. I Petr. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis.
这乃是「按所定时限」,即在死亡中停留一段确定的时间,并在第三日复活。太 12:40:「约拿三日三夜在大鱼肚腹中,同样,人子也要三日三夜在地里面。」
Et hoc secundum tempus, id est ut certo tempore in morte moraretur, die scilicet tertia surrecturus. Matth. XII, 40: sicut fuit Iona in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae.
所以,若想到死的是谁,这是一件大事;若想到他为谁而死,也是一件大事。这样大的事,不可能不是为着某种确定的果实而发生,正如诗 30:9〔武加大本 29:10〕:「我被害流血,下到地府,有何益处呢?」仿佛说:若没有人类得救随之而来,就没有益处。
Hoc ergo magnum est, si consideremus quis mortuus sit. Magnum etiam est si consideremus pro quibus est mortuus. Non potest autem esse tam magnum quid, nisi fiat propter aliquem certum fructum, secundum illud Ps. XXIX, 10: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Quasi dicat: nulla, si non sequatur humani generis salus.
396. 接着,他说「为义人死,是少有的」等,从基督为之而死的人——即不敬虔的人——这一面,指出前述问题的难处,说「很少有人死」,即为了拯救一个「义人」而死。甚至,如赛 57:1 所说:「义人死亡,无人放在心上」,等等。我之所以说「很少有人死」,是因为「或许有人」,即极少数热爱德行的人,「敢为好人死」。
396. Deinde cum dicit vix enim pro iusto, etc., ostendit praedictae quaestionis difficultatem ex parte eorum, pro quibus Christus mortuus est, scilicet pro impiis, dicens vix enim quis, id est, aliquis, moritur pro homine iusto liberando; quin immo, ut dicitur Is. LVII, 1: iustus perit et non est qui recogitet in corde suo, et cetera. Ideo dico vix moritur, nam forsitan quis, id est aliquis rarus ex zelo virtutis, audeat mori pro bono homine.
这之所以罕见,是因为它是最大的事,如约 15:13 所说:「人的爱心没有比这个更大的了」,等等。但基督所做的事,即有人为不敬虔、不义的人而死,则从未见过。因此,基督为何这样做,理当令人惊叹。
Rarum enim est propter hoc quod est maximum, ut enim dicitur Io. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, et cetera. Illud autem quod Christus fecit, ut quis moriatur pro impiis et iniustis, nunquam invenitur. Et ideo merito admirandum est, quare Christus hoc fecerit.
397. 然而,也可以作另一种解释:把「义人」理解为在德行中久经操练的人,把「好人」理解为无辜的人。按此,虽然义人比好人更卓越,却仍很少有人为义人死。其理由是:好人所指的无辜者,因为年幼或有类似的不足,看起来更值得怜悯;义人却因为完善、没有缺陷,身上并没有「怜悯之恶」。(译者:所给拉丁文本作 misericordiae malitiam,字面为「怜悯的恶/恶意」,语意可疑。上下文似乎需要「引发怜悯的不足或缘由」一类意思,但尚未查得有文献依据的订正文,故保留原读并注明疑点。)因此,一个人为无辜者死,可能出于怜悯的同情;但一个人为义人死,则出于对德行的热爱,而有此热爱的人,比有怜悯情绪的人更少。
397. Potest autem et aliter legi, ut pro iusto intelligamus aliquem in virtute exercitatum; per bonum autem, hominem innocentem. Et quamvis secundum hoc iustus sit praestantior bono, tamen pro iusto vix aliquis moritur. Cuius ratio est, quia innocens, qui per bonum intelligitur, magis miserandus videtur propter defectum aetatis vel alicuius huiusmodi. Iustus autem, quia perfectus est et absque defectu, non habet in se misericordiae malitiam. Quod ergo aliquis moriatur pro innocente, potest ex compassione misericordiae provenire; sed quod aliquis moriatur pro iusto, provenit ex zelo virtutis, qui in paucioribus invenitur quam misericordiae passio.
398. 接着,他说「然而,他显明」等,回答前述问题。
398. Deinde cum dicit commendat autem, etc., respondet praemissae quaestioni.
首先,提出答案;
Et primo ponit responsionem;
其次,由此论证所提出的主张,在「就更要」等处;
secundo ex hoc arguit ad propositum, ibi multo ergo magis, etc.;
第三,指出推论的必然性,在「因为我们作仇敌的时候」等处。
tertio ostendit necessitatem consequentiae, ibi si enim cum inimici, et cetera.
399. 所以,他首先说:先前问,基督为什么为不敬虔的人死;答案是,藉此「神向我们显明自己的爱」,即藉此表明他极其爱我们,因为「当我们还是罪人时,基督为我们死」,而且「按所定时限」,如上所释。
399. Dicit ergo primo: quaesitum est quare Christus pro impiis mortuus est; et ad hoc est responsio, quia per hoc Deus suam caritatem commendat in nobis, id est per hoc ostendit se nos maxime diligere, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus mortuus est pro nobis, et hoc secundum tempus, sicut supra expositum est.
基督为我们而死这件事本身,就显明神的爱,因为他赐下自己的子,使他为我们作出补赎而死。约 3:16:「神爱世人,甚至将他独一的儿子赐给他们」,等等。因此,正如父神对我们的爱,藉他将自己的灵赐给我们而显明,如上所说,也藉他将自己的子赐给我们而显明,如这里所说。
Ipsa autem mors Christi pro nobis caritatem ostendit Dei, quia dedit Filium suum, ut pro nobis satisfaciens moreretur. Io. III, 16: sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, et cetera. Et ita sicut caritas Dei Patris ad nos ostenditur per hoc quod Spiritum suum dedit nobis, ut supra dictum est, ita et per hoc quod dedit Filium suum, ut hic dicitur.
然而,他用「显明」一词,表明神的爱具有某种无量无边的广大。这一方面由事实本身显明,即他赐下自己的子,为我们而死;另一方面,由我们的处境显明,即他做这事并非受我们的功德所激发,因为我们那时还是罪人。弗 2:4–5:「神有丰富的怜悯,因着他爱我们的大爱,竟在我们因过犯而死了的时候,使我们与基督一同活过来」,等等。
Sed in hoc quod dicit commendat, immensitatem quamdam divinae caritatis assignat, quae quidem ostenditur, tum ex ipso facto, quia scilicet dedit filium suum, ut moreretur pro nobis, tum ex parte nostrae conditionis, quia hoc non fecit provocatus nostris meritis, cum adhuc peccatores essemus. Eph. II, 4 s.: Deus qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, et cetera.
400. 接着,他说「就更要」等,从以上前提得出所提出的论点:基督若在我们还是罪人时为我们死,那么「如今我们既因他的血而得生命,就更要」,如上文 3:25 所说,「神设立他为赎罪者,藉着信」,藉他的血,「得救,免受愤怒」,即免受人因罪所招致的永远定罪的惩罚。太 3:7:「毒蛇的孽种啊,谁指示你们」,等等。(译者:本段引句作 vivificati,即「得生命」;罗5:9正文及作者本讲开头作 iustificati,即「称义」。这里保留注释中的措辞。前引罗 3:25 的「赎罪者」也依本注释的 propitiatorem 译出;和合本修订版作「赎罪祭」。)
400. Consequenter cum dixit multo ergo magis, etc., concludit propositum ex praemissis, dicens: si Christus pro nobis mortuus est, cum adhuc peccatores essemus, multo magis vivificati nunc in sanguine ipsius, sicut supra III, 25 habitum est, Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem, per sanguinem ipsius, salvi erimus ab ira, id est a vindicta damnationis aeternae, quam propter peccata homines incurrunt. Matth. III, 7: genimina viperarum, quis demonstravit, etc.
401. 接着,他说「因为我们作仇敌的时候」等,指出前述推论的必然性:这是从较小的可能性推到较大的可能性而作出的肯定论证。
401. Deinde cum dicit si enim cum inimici, etc., ostendit necessitatem praedictae consequentiae, quae procedit a minori ad maius affirmando.
这里应当注意两种由较小到较大的比较:一种在我们这一面,另一种在基督这一面。在我们这一面,他把仇敌与已经和好的人相比;因为人善待仇敌,看来比善待已经和好的人更不容易。在基督这一面,他把死与生相比;因为他的生命看来比死亡更有能力,如林后 13:4 所说:「他因软弱被钉在十字架上」,即因我们肉身的软弱,「却因神的大能仍然活着。」
Et est ibi observanda duplex comparatio minoris ad maius: una quidem ex parte nostra, alia ex parte Christi. Ex parte quidem nostra comparat inimicos reconciliatis. Minus enim videtur quod aliquis bene faciat inimicis, quam iam reconciliatis. Ex parte Christi comparat mortem vitae. Potentior enim vita eius videtur quam mors, quia, ut dicitur II Cor. ult.: mortuus est ex infirmitate, scilicet carnis nostrae, sed vivit ex virtute Dei.
因此他说,合乎理性地得出,我们既蒙赐生命,「就更要藉着他得救。因为我们作仇敌的时候,尚且得以与神和好」,而这是「藉着他儿子的死」;那么如今我们「既已和好,就更要得救」,而这是「因他的生」。
Et ideo dicit: ratione conclusum est, quod multo magis vivificati salvi erimus per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo, et hoc per mortem Filii eius: multo magis iam nos reconciliati, salvi erimus, et hoc in vita ipsius.
402. 应当注意,人被称为神的仇敌,有两种意思。第一,因为人抵抗神的命令,向神施行敌对。伯 15:26:「挺着颈项,向全能者直闯。」
402. Est autem considerandum, quod homo dicitur inimicus Deo dupliciter. Uno modo, quia contra Deum inimicitiam exercet, dum eius mandatis renititur. Iob XV, 26: cucurrit adversus Deum erecto collo.
第二,因为神憎恶人;并不是就他所造的本身而言,因为在这方面,智慧篇 11:25 说:「你爱一切所有,不恨你所造的」,等等;而是就那仇敌,即魔鬼,在人里面所做的事而言,即就罪而言。智慧篇 14:9:「不虔敬的人,与他行的不虔敬的事,同样为神所憎恶。」德训篇 12:7:「至高者憎恨罪人。」
Alio modo per hoc quod Deus homines odio habet, non quidem secundum ipsum quod fecit, quia quantum ad hoc dicitur Sap. c. XI, 25: dilexisti omnia, et nihil odisti eorum quae fecisti, etc.; sed quantum ad hoc quod in homine inimicus homo, id est diabolus, fecit, id est quantum ad peccatum. Sap. XIV, 9: similiter odio sunt Deo impius, et cetera. Et Eccli. XII, 7: Altissimus odio habet peccatores.
403. 仇敌关系的原因,即罪,既藉基督除去,和好便藉他随之而来。林后 5:19:「神在基督里使世人与自己和好。」而我们的罪,是藉他儿子的死除去的。
403. Subtracta inimicitiae causa, scilicet peccato, per Christum, sequitur reconciliatio per ipsum. II Cor. V, 19: Deus erat in ipso mundum reconcilians sibi. Peccatum autem nostrum sublatum est per mortem Filii eius.
关于这一点,应当注意,基督的死可以从三方面考察。
Circa quod considerandum est quod mors Christi tripliciter considerari potest.
第一,按照死亡本身的性质考察。按此,智慧篇 1:13 说:「神并未造死亡。」即没有在人性中造死亡;死亡是藉罪引入的。因此,基督的死,就死亡的一般性质而言,并不是以这种方式蒙神悦纳,以致神藉它而与人和好,因为如智慧篇 1:13 所说,「神也不乐意生灵灭亡。」
Uno modo secundum ipsam rationem mortis. Et sic dicitur Sap. I, 13: Deus mortem non fecit in humana natura, sed est per peccatum inducta. Et ideo mors Christi, ex communi mortis ratione, non fuit sic Deo accepta, ut per ipsam reconciliaretur, quia Deus non laetatur in perditione vivorum, ut dicitur Sap. I, 13.
第二,可以把基督的死看作杀害他之人的行动,而这行动极不蒙神喜悦。因此,彼得在徒 3:14 针对他们说:「你们弃绝了那圣洁公义者,反而要求释放一个凶手」,等等。因此,从这一面考察,基督的死不能成为和好的原因,反而成为愤怒的原因。
Alio modo potest mors Christi considerari secundum quod est in actione occidentium, quae maxime Deo displicuit. Unde contra eos Petrus dicit Act. III, 14: vos sanctum et iustum negastis et petistis homicidam, et cetera. Unde mors Christi sic considerata, non potuit esse reconciliationis causa, sed magis indignationis.
第三,可以就基督的死出于受难之基督的意志而考察。这意志之所以被塑造为愿意承受死亡,一方面出于对父的顺服,腓 2:8:「存心顺服,以至于死」,即顺服父;另一方面出于对人的仁爱,弗 5:2:「爱我们,为我们舍了自己。」因此,基督的死为我们的罪具有功德和补赎的效力,且如此蒙神悦纳,以致足以使所有人和好,甚至使杀害基督的人和好。他们当中有些人,因他祈祷而得救,他在路 23:34 说:「赦免他们,因为他们所做的,他们不知道。」
Tertio modo potest considerari secundum quod processit ex voluntate Christi patientis, quae quidem voluntas informata fuit ad mortem sustinendam, cum ex obedientia ad Patrem, Phil. II, 8: factus est obediens Patri usque ad mortem, tum etiam ex caritate ad homines, Eph. V, 2: dilexit nos et tradidit se pro nobis. Et ex hoc mors Christi fuit meritoria et satisfactoria pro peccatis nostris, et intantum Deo accepta, quod sufficit ad reconciliationem omnium hominum, etiam occidentium Christum, ex quibus aliqui sunt salvati ipso orante, quando dixit Lc. XXIII, 34: ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.
404. 接着,他说「不但如此」等,指出我们如今藉恩典已经实际获得的善,说:「我们不但夸耀」,即以我们所期待之将来荣耀的盼望夸耀,「也以神为夸耀」,即因为我们如今已经藉信心和仁爱与神结合。林前 1:31、林后 10:17:「要夸耀的,该夸耀主」,等等。这确实是「藉着我们的主耶稣基督」,我们「藉着他,如今」,即在现在这个时期,「已经领受了和好」,使我们从仇敌变成朋友。西 1:20:「藉着他,神使万有与自己和好」,等等。
404. Deinde cum dicit non solum autem, etc., ostendit quae bona iam in re consequimur per gratiam, dicens non solum autem gloriamur, in spe gloriae quam in futuro expectamus, sed in Deo, id est in hoc quod sumus etiam nunc Deo coniuncti per fidem et caritatem, I Cor. I, 31, et II Cor. X, 17: qui gloriatur, in Domino, et cetera. Et hoc quidem per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem, etiam nunc in praesenti tempore, reconciliationem accepimus, ut de inimicis facti simus amici. Col. I, 20: per eum placuit reconciliari omnia, et cetera.
405. 这句话也可以与前面「因他的生得救」相连,即从罪和刑罚中得救;我们不但要从诸恶中得救,还要以神为夸耀,即因为我们将来要与他合一。约 17:21–22:「使他们也在我们里面,使他们合而为一,像我们合而为一。」(译者:原文仅标17:22,而其引句兼取21、22节,今注明。)
405. Posset autem et continuari cum eo quod dictum est: salvi erimus in vita ipsius a peccato et a poena, et non solum salvi erimus a malis, sed etiam gloriamur in Deo, id est per hoc quod erimus idem in futuro cum ipso. Io. XVII, 22: ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus.