罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第5章:藉基督从死亡中蒙救赎

第1讲:以盼望和患难夸耀

Lectio 1: Gloria in spe et tribulatione

5:1 所以,我们既因信称义,就当藉着我们的主耶稣基督与神和好。(译者:作者所据拉丁文 habeamus 是劝勉式,意为「让我们保持和好」;和合本修订版作陈述式「得以与神和好」。下文按劝勉式解释。) [n. 381]
5:2 我们又藉着他,因信得以进入现在所站立的这恩典中,并以盼望神儿女的荣耀而夸耀。(译者:末句按作者所据拉丁文 gloriae filiorum Dei 译出,以保留「神儿女的荣耀」及本节和下节「夸耀」的论证;和合本修订版作「欢欢喜喜盼望神的荣耀」。) [n. 383]
5:3 不但如此,我们也在患难中夸耀,因为知道患难生忍耐,
5:4 忍耐使人经得起考验,经得起考验又生盼望。(译者:此处按拉丁文 probatio 译出,以保留第388节对「考验」及「经得起考验」的分别解释;和合本修订版作「忍耐生老练,老练生盼望」。)
5:5 盼望不使人蒙羞,因为神的爱,已藉着所赐给我们的圣灵,浇灌在我们心里。(译者:「不使人蒙羞」按拉丁文 non confundit 译出;和合本修订版作「不至于落空」。第390节从蒙羞与未能获得所盼望之事的关系解释此句。) [n. 390]

5:1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: [n. 381]
5:2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. [n. 383]
5:3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
5:4 patientia autem probationem, probatio vero spem,
5:5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. [n. 390]

381. 使徒已经指出基督恩典的必要性,因为没有这恩典,无论外邦人对真理的认识,还是犹太人的割礼和律法,都不能使人得救;现在,他开始赞扬恩典的能力。

381. Postquam Apostolus ostendit necessitatem gratiae Christi, quia sine ea nec cognitio veritatis gentibus, nec circumcisio et lex Iudaeis profuerunt ad salutem, hic incipit commendare virtutem gratiae.

关于这一点,他做两件事。

Et circa hoc duo facit.

首先,指出我们藉恩典获得哪些善;

Primo ostendit quae bona per gratiam consequamur;

其次,指出我们藉恩典脱离哪些恶,在「这就如罪是从一人」等处。

secundo, a quibus malis per eam liberemur, ibi propterea sicut per unum hominem, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,提出达到恩典的方式,或我们来到恩典中的道路;

Primo proponit modum perveniendi, seu viam qua venimus ad gratiam;

其次,指出我们藉恩典获得的善,在「并以盼望荣耀而夸耀」等处。

secundo ostendit bona quae per gratiam consequimur, ibi et gloriamur in spe gloriae, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,劝勉人恰当地运用恩典;

Primo exhortatur ad debitum gratiae usum;

其次,向我们指出进入恩典的途径,在「我们藉着他得以进入」等处。

secundo ostendit nobis gratiae aditum, ibi per quem accessum, et cetera.

382. 所以,他首先说:以上已经说过,凡相信基督复活的人,其信都要被算为义;基督的复活是我们称义的原因。「所以,我们既因信称义」,即藉相信复活而分有复活的效果,「就当与神和好」,就是顺服并听从他。伯 22:21:「你要与神和好,要和平。」伯 9:4:「谁向神刚硬而得平安呢?」

382. Dicit ergo primo: dictum est quod fides reputabitur omnibus ad iustitiam credentibus resurrectionem Christi, quae est causa nostrae iustificationis. Iustificati igitur ex fide, inquantum scilicet per fidem resurrectionis effectum eius participamus, habeamus pacem ad Deum, scilicet subiiciendo nos et obediendo ei. Iob XXII, 21: acquiesce igitur ei et habeto pacem. Iob IX, 4: quis restitit ei, et pacem habuit?

这是「藉着我们的主耶稣基督」,因为他引导我们进入这种和平。弗 2:14:「他自己是我们的和平。」

Et hoc per Iesum Christum Dominum nostrum, qui nos ad istam pacem perduxit. Eph. II, 14: ipse est pax nostra.

383. 因此,他补充「我们藉着他得以进入」,即藉基督,如同藉中保。提前 2:5:「在神和人之间也只有一位中保」,等等。弗 2:18:「我们双方藉着他,在同一位圣灵里得以进到父面前。」

383. Unde subdit per quem, Christum accessum habemus, scilicet tamquam per mediatorem. Tim. II, 5: mediator Dei et hominum, et cetera. Eph. II, 18: per ipsum accessum habemus ambo in uno Spiritu ad Patrem.

我说,进入「这恩典中」,即进入恩典的状态。约 1:17:「恩典和真理却是由耶稣基督来的。」「在其中」,即藉这恩典,我们不仅从罪中复起,还「站立」,以情志在天上的事中坚定挺立。诗 122:2〔武加大本 121:2〕:「我们的脚站在你门内。」又如诗 20:8〔武加大本 19:9〕:「我们却起来,坚立不移。」这是「因信」,即我们藉信获得恩典;并不是说信心先于恩典,因为信心反而是藉恩典而有的。弗 2:8:「你们得救是本乎恩,也因着信。」这就是说,恩典在我们里面的第一个效果,就是信心。(译者:第一处诗篇原文误标「120:21」,今据引文订正为武加大本121:2,即现代编号122:2。)

Accessum, inquam, in gratiam istam, id est, in statum gratiae. Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. In qua, id est, per quam gratiam, non solum resurreximus a peccatis, sed etiam stamus, fixi et erecti per affectum in caelestibus. Ps. CXX, 21: stantes erant pedes nostri. Et iterum: nos autem surreximus, et erecti sumus. Et hoc per fidem, per quam, scilicet, gratiam consequamur, non quia fides praecedat gratiam, cum potius per gratiam sit fides. Eph. II, 8: gratia estis salvati per fidem, scilicet, quia primus effectus gratiae in nobis est fides.

384. 接着,他说「以盼望荣耀而夸耀」等,指出恩典给我们带来的善。

384. Deinde cum dicit gloriamur in spe gloriae, etc. ostendit quae bona nobis per gratiam provenerunt.

首先,他说,藉恩典,我们有盼望的夸耀;

Primo dicit quod per gratiam habemus gloriam spei;

其次,藉恩典,我们有以神为荣的夸耀,在「不但如此」等处。

secundo, quod per gratiam habemus gloriam Dei, ibi non solum autem, et cetera.

关于第一点,他做三件事。

Circa primum tria facit.

首先,指出我们所夸耀的盼望之伟大;

Primo ostendit magnitudinem spei, in qua gloriamur;

其次,指出它的强烈,在「不但如此」等处;

secundo, eius vehementiam, ibi non solum autem, et cetera.

第三,指出它的坚定,在「盼望不至于落空」等处。

Tertio, eius firmitatem, ibi spes autem non confundit, et cetera.

385. 盼望的伟大,是根据所盼望之事的伟大来考察的。他提出这事,说:「我们以盼望神儿女的荣耀而夸耀」,即因为我们盼望获得神儿女的荣耀。

385. Magnitudo autem spei consideratur ex magnitudine rei speratae, quam ponit dicens et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei, id est ex hoc quod speramus nos adepturos gloriam filiorum Dei.

因为藉基督的恩典,我们领受了「儿子名分的灵」,如下文 8:15 所说。智慧篇 5:5:「他怎么也被列在神的儿子中?」儿女应当承受父的产业,下文 8:17:「若是儿女,就是后嗣。」这产业,就是神在自己里面所具有的荣耀。伯 40:9〔武加大本 40:4〕:「你有神那样的膀臂吗?」等等。这样的盼望,是藉基督赐在我们里面的。彼前 1:3–4:「藉着耶稣基督从死人中复活,重生了我们,使我们有活的盼望,好得到不朽坏的基业」,等等。这荣耀,将来要在我们里面完成,如今则已藉盼望在我们里面开始。下文 8:24:「我们得救是在于盼望。」诗 5:11〔武加大本 5:12〕:「愿那爱你名的人都靠你欢欣。」

Per gratiam enim Christi adepti sumus spiritum adoptionis filiorum Dei, ut dicitur infra VIII, 15, et Sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Filiis autem debetur haereditas patris, infra VIII, 17: si autem filii et haeredes. Haec autem haereditas est gloria quam Deus habet in seipso. Iob XL, 4: si habes brachium ut Deus, et cetera. Et huiusmodi spes indita est nobis per Christum. I Petr. I, 3 s.: regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in haereditatem incorruptibilem, et cetera. Et haec gloria, quae in futuro in nobis complebitur, interim nunc in nobis inchoatur per spem. Infra VIII, 24: spe salvi facti sumus. Ps. V, 12: gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum.

386. 接着,他说「不但如此」等,指出这种盼望的强烈。

386. Deinde cum dicit non solum autem, etc., ostendit vehementiam huius spei.

因为,强烈盼望某事的人,甚至甘愿为它承受艰难和苦楚;如病人强烈盼望健康,就甘愿喝苦药,好藉它康复。因此,我们因基督而有的盼望之强烈,其标记就是:我们不仅以将来荣耀的盼望夸耀,连为此而受的苦也夸耀。所以,他说「我们不但夸耀」,即以荣耀的盼望夸耀,「也在患难中夸耀」,因为我们藉患难进入荣耀。徒 14:22〔武加大本 14:21〕:「我们进入神的国,必须经历许多艰难。」雅 1:2:「我的弟兄们,你们遭受各种试炼时,都要认为是大喜乐。」

Qui enim vehementer aliquid sperat, libenter sustinet propter illud etiam difficilia et amara, sicut infirmus si vehementer sperat sanitatem, libenter bibit potionem amaram ut sanetur per ipsam. Signum ergo vehementis spei quam habemus propter Christum est quod non solum gloriamur ex spe futurae gloriae, sed etiam de malis quae pro ipsa patimur, unde dicit non solum autem gloriamur, scilicet in spe gloriae, sed etiam gloriamur in tribulationibus, per quas ad gloriam pervenimus. Act. XIV, 21: per multas tribulationes oportet nos introire in regnum caelorum. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis.

387. 他接着说「因为知道」等,指出原因。

387. Et causam ostendit consequenter, dicens scientes, etc.

这里他依次提出四项,其中第一项是患难;论到它,他说「患难生忍耐」。这并不是说,患难是忍耐的动力因,而是说,患难是实行忍耐行为的质料与机会。下文 12:12:「在患难中要忍耐。」

Ubi quatuor per ordinem ponit, quorum primum est tribulatio, de qua dicitur quod tribulatio patientiam operatur; non quidem sic quod tribulatio sit eius causa effectiva, sed quia tribulatio est materia et occasio exercendi patientiae actum. Infra XII, 12: in tribulatione patientes.

388. 第二,他说「忍耐使人经得起考验」,提出忍耐的效果。德训篇 2:5:「因为金银应在火里锻炼,神所喜悦的人,也应在谦卑的火炉中锻炼。」(译者:本段以「考验」及「经得起考验」表达 probatio 的两个意义;和合本修订版罗5:4作「老练」。)

388. Secundo ponit patientiae effectum, cum dicit patientia probationem. Eccli. II, 5: in igne probatur aurum et argentum: homines vero receptibiles in camino humiliationis.

显然,为了更爱的事物,我们容易承受某种事物的损失。因此,一个人为获得永恒的善,而忍耐身体和现世事物方面的损失,就由此充分证明,他更爱永恒的善,胜于现世的善。

Manifestum est enim quod detrimentum alicuius rei de facili sustinemus, propter rem quam magis amamus. Unde si aliquis in rebus corporalibus et temporalibus patienter sustinet propter bona consequenda aeterna, sufficienter ex hoc probatur quod talis plus amet bona aeterna quam temporalia.

但与这里所说相反,雅 1:3 说:「你们的信心经过考验,就生忍耐。」

Sed contra id quod hic dicitur est illud Iac. I, 3: probatio fidei vestrae patientiam operatur.

对此应当说,「考验」(probatio)可以有两种理解。第一,就受考验者而言;这样,考验就是使人受试验的患难本身。因此,说患难产生忍耐,与说患难考验忍耐,是同一回事。第二,「考验」可以指「已经经得起考验」;这里说忍耐使人经得起考验,就是按这个意思理解,因为人忍耐承受患难,就因此成为已经经得起考验的人。

Dicendum est autem quod probatio dupliciter potest intelligi. Uno modo secundum quod est in probato, et sic probatio est ipsa tribulatio per quam homo probatur. Unde idem est dictu quod tribulatio patientiam operatur, et quod tribulatio probat patientiam. Alio modo accipitur probatio pro probatum esse. Et ita accipitur hic quod patientia probationem operatur, quia ex hoc quod homo patienter tribulationem sustinet, redditur iam probatus.

389. 第三,他补充第三项,说「经得起考验又生盼望」。这是因为一个人既已经经得起考验,他自己和别人就能盼望他被接纳,领受神的产业。智慧篇 3:5:「神试验了他们,发觉他们配作自己的人。」

389. Tertio, subdit tertium, dicens probatio vero spem, scilicet operatur, quia scilicet, per hoc quod aliquis iam probatus est, potest de eo spes haberi et ab ipso et ab aliis quod ad haereditatem Dei admittatur. Sap. III, 5: Deus probavit illos et invenit illos dignos se.

所以,从始至终可见,患难为盼望预备道路。因此,一个人若强烈地以盼望夸耀,也就会以患难本身夸耀。

Sic igitur de primo ad ultimum patet, quod tribulatio viam parat ad spem. Unde si aliquis vehementer gloriatur de spe, consequens est, ut de ipsis tribulationibus glorietur.

390. 接着,他说「盼望不至于落空」,指出这种盼望的坚定。

390. Deinde cum dicit spes autem non confundit, ostendit huiusmodi spei firmitatem.

首先,他提出这一点,说:「盼望」,即我们藉以盼望神儿女荣耀的这种盼望,「不使人蒙羞」,就是不会落空,除非人自己亏负了这盼望。因为,未能获得所盼望之事的人,被说成因自己的盼望而蒙羞。诗 31:1〔武加大本 30:2〕:「耶和华啊,我投靠你,求你使我永不羞愧。」德训篇 2:11:「有谁依赖了上主,而受了耻辱?」(译者:原文此处写 Eccle.,通常表示传道书,但引文出自 Eccli.,即德训篇,今订正。)

Et primo ponit eam, dicens spes autem, scilicet haec qua speramus gloriam filiorum Dei, non confundit, id est, non deficit, nisi homo ei deficiat. Ille enim dicitur a spe sua confundi, qui deficit ab eo quod sperat, Ps. XXX, 2: in te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Eccle. II, 11: nullus speravit in Domino, et confusus est.

391. 第二,在「因为神的爱」等处,他提出盼望确实性的两个论据。

391. Secundo, ibi quia caritas Dei, etc., ponit certitudinis spei duplex argumentum,

第一个来自圣灵的恩赐;

quorum primum est ex dono Spiritus Sancti,

第二个来自基督的死,在「因为基督为何」等处。

secundum ex morte Christi, ibi ut quid enim Christus, et cetera.

392. 所以,他首先说:我们可以从以下事实知道盼望不使人蒙羞:「因为神的爱,已藉着所赐给我们的圣灵,浇灌在我们心里。」

392. Dicit ergo primo: ex hoc possumus scire quod spes non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.

「神的爱」可以有两种理解。第一,指神爱我们的爱,耶 31:3:「我以永远的爱爱你。」第二,也可以指我们爱神的仁爱,下文 8:38–39:「我深信,无论是死,是活,都不能使我们与神的爱隔绝。」这两种神的爱,都藉所赐给我们的圣灵,浇灌在我们心里。

Caritas Dei autem dupliciter accipi potest. Uno modo pro caritate qua diligit nos Deus, Ier. XXXI, 3: caritate perpetua dilexi te, alio modo potest dici caritas Dei, qua nos Deum diligimus, infra VIII, 38 s.: certus sum quod neque mors neque vita separabit nos a caritate Dei. Utraque autem caritas Dei in cordibus nostris diffunditur per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.

因为圣灵是父与子的爱;圣灵赐给我们,就是我们被引入对这爱——即圣灵——的分有之中,而藉这种分有,我们成为爱神的人。我们爱他这件事,也就是他爱我们的标记。箴 8:17:「爱我的,我也爱他。」并「不是我们」先「爱神,而是神」先「爱我们」,如约壹 4:10 所说。

Spiritum enim Sanctum, qui est amor Patris et Filii, dari nobis, est nos adduci ad participationem Amoris, qui est Spiritus Sanctus, a qua quidem participatione efficimur Dei amatores. Et hoc quod ipsum amamus, signum est, quod ipse nos amet. Prov. VIII, 17: ego diligentes me diligo. Non quasi nos primo dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur I Io. IV, 10.

神爱我们的爱,被说成浇灌在我们心里,是因为藉印在我们里面的圣灵恩赐,这爱在我们心里清楚显明。约壹 3:24:「从这一点,我们知道神住在我们里面」,等等。(译者:原文作约 3:24;实际引文出自约壹 3:24,今订正。)

Dicitur autem caritas, qua nos diligit, in cordibus nostris diffusa esse, quia est in cordibus nostris patenter ostensa per donum Sancti Spiritus nobis impressum. Io. III, 24: in hoc scimus, quoniam manet in nobis Deus, et cetera.

我们爱神的仁爱,被说成浇灌在我们心里,是因为它扩展到灵魂的一切品行和行动,使之完善;如林前 13:4 所说:「爱是恒久忍耐;又有恩慈」,等等。

Caritas autem qua nos Deum diligimus, dicitur in cordibus nostris diffusa, id est quia ad omnes mores et actus animae perficiendos se extendit; nam, ut dicitur I Cor. XIII, 4: caritas patiens est, benigna est, etc.

393. 从这段话的两种理解,都能得出「盼望不使人蒙羞」。若把神的爱理解为神爱我们的爱,显然,他不会拒绝把自己赐给所爱的人。申 33:3:「他实在疼爱万民。他的众圣徒都在你手中。」同样,若把神的爱理解为我们爱神的仁爱,显然,他为爱自己的人预备了永恒的善。约 14:21:「爱我的人,我父要爱他」,等等。

393. Ex utroque autem intellectu horum verborum concluditur, quod spes non confundit. Si enim accipiatur caritas Dei qua nos diligit Deus, manifestum est quod his quos diligit seipsum non negabit. Deut. XXXIII, 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Similiter etiam si caritas Dei accipiatur qua nos Deum diligimus, manifestum est, quod se diligentibus bona aeterna praeparavit. Io. XIV, 21: si quis diligit me, diligetur a Patre meo, et cetera.