第3讲:肉体在罪的律之下
Lectio 3: Caro sub lege peccati
7:14 我们原知道律法是属灵的,我却是属肉体的,是已经卖给罪了。[n. 556]
7:15 因为我所做的,我自己不明白。我所愿意的善,我并不做;我所恨恶的恶,我反而去做。(译者:「善」「恶」两字见作者所用拉丁文本,作者下文分别解释;和合本修订版本节省略这两个名词。)[n. 562]
7:16 如果我所做的是我所不愿意的,我得承认律法是善的。[n. 567]
7:17 事实上,这不是我做的,而是住在我里面的罪做的。[n. 568]
7:18 我也知道,住在我里面的,就是我肉体之中,没有善。因为意愿就在我近旁,只是我找不到成全善的能力。(译者:「意愿就在我近旁」直译 velle adiacet mihi,保留下文关于接近与软弱的解释;末句按拉丁文 perficere「成全」译出,作者将「行一些善」与「完全除去贪欲」加以区分;和合本修订版作「因为立志为善由得我,只是行出来由不得我」。)[n. 572]
7:19 我所愿意的善,我不去做;我所不愿意的恶,我反而去做。
7:20 如果我去做我不愿意做的,就不是我做的,而是住在我里面的罪做的。[n. 582]
7:14 Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. [n. 556]
7:15 Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. [n. 562]
7:16 Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. [n. 567]
7:17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. [n. 568]
7:18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. [n. 572]
7:19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
7:20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. [n. 582]
556. 使徒排除了那些使律法看似为恶、产生恶果的说法以后,这里证明律法是好的。
556. Postquam Apostolus exclusit illa ex quibus lex videbatur esse mala et mali effectus, hic probat legem esse bonam.
对此,他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
首先,从人里面存在着、而律法无力消除的对善的抵抗,证明律法的良善;
Primo probat bonitatem legis ex ipsa repugnantia, quae in homine invenitur ad bonum, quam lex tollere non potest;
其次,在「我真是苦啊」等语处,说明藉什么能够消除这种对律法的抵抗。
secundo ostendit per quod huiusmodi legis repugnantia tolli potest, ibi infelix, et cetera.
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,提出论点;
Primo proponit quod intendit;
其次,在「因为我所做的」等语处,证明论点;
secundo probat propositum, ibi quod enim operor, etc.;
第三,在「所以,我发现」等语处,推出所要的结论。
tertio infert conclusionem intentam, ibi invenio igitur, et cetera.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,提出律法的良善;
Primo proponit legis bonitatem;
其次,在「我却」等语处,提出人的状况。
secundo, hominis conditionem, ibi ego autem, et cetera.
557. 因此,他首先说:前面说过,律法是圣的。这就是他说的:「我们知道」,即我们这些在神的事上有智慧的人,知道「律法」,即旧律法,「是属灵的」,使人与灵相协调。诗 19:7〔武加大本 18:8〕:「耶和华的律法全备。」或者,「是属灵的」,即由圣灵赐下;圣灵在圣经中被称为神的指头。路 11:20:「我若靠着神的指头赶鬼。」(译者:拉丁文直作「神的指头」,作者据此说明圣灵;和合本修订版译作「神的能力」。)因此,出 31:18 说:「耶和华把两块法版交给他,是神用指头写的石版。」
557. Dicit ergo primo: dictum est quod lex est sancta. Et hoc dicit scimus enim, nos qui sumus in divinis sapientes, quod lex, scilicet vetus, spiritualis est, scilicet spiritui homines concordans. Ps.: lex Domini immaculata. Vel spiritualis est, id est a Spiritu Sancto data, qui digitus Dei dicitur in Scripturis. Lc. XI, 20: si in digito Dei eiicio daemonia. Unde dicitur Ex. XXXI, 18: dedit Dominus Moysi duas tabulas lapideas scriptas digito Dei.
然而,新律法不只称为属灵的律法,也称为「圣灵的律」,如后文 8:2 所示;因为它不仅来自圣灵,而且圣灵将它刻在自己所居住的心中。
Lex tamen nova non solum dicitur lex spiritualis, sed lex spiritus, ut patet infra VIII, 2, quia non solum a Spiritu Sancto, est, sed Spiritus Sanctus eam imprimit cordi quod inhabitat.
558. 随后,他说「我却是属肉体的」等语,说明人的状况。
558. Deinde cum dicit ego autem carnalis sum, etc. ostendit conditionem hominis.
这句话可以有两种解释。一种是使徒代表处于罪中的人说话;奥古斯丁在《八十三问题集》(De diversis quaestionibus octoginta tribus)中作这样的解释。但后来,他在《驳朱利安》(Contra Iulianum)中,解释为使徒以自己的身份说话,即代表处于恩典之下的人说话。
Et potest hoc verbum dupliciter exponi. Uno quidem modo, ut Apostolus loquatur in persona hominis in peccato existentis. Et ita hoc Augustinus exponit in libro LXXXIII Quaestionum. Postea vero in libro contra Iulianum, exponit hoc ut Apostolus intelligatur loqui in persona sua, id est, hominis sub gratia constituti.
因此,我们将继续说明,这些话及以下的话怎样分别按两种方式解释;不过,第二种解释更好。
Prosequamur ergo declarando qualiter haec verba et sequentia diversimode possunt utroque modo exponi, quamvis secunda expositio melior sit.
559. 因此,首先说的「我却」等语,应这样理解:「我」指人的理性,它在人里面居于主导。因此,每个人仿佛就是自己的理性或理智,正如城邦仿佛就是城邦的统治者,以致他所做的,便被看作城邦所做的。
559. Quod ergo dicitur primo ego autem etc., sic intelligendum est, ut ego pro ratione hominis intelligatur, quae est principale in homine; unde videtur unusquisque homo esse sua ratio vel suus intellectus, sicut civitas videtur esse rector civitatis, ita ut quod ille facit, civitas facere videatur.
560. 人称为属肉体的,是因为他的理性属肉体;理性称为属肉体,也有两种意义。一是理性服从肉体,同意肉体所煽动的事,如林前 3:3:「你们中间有嫉妒、纷争,这岂不是属乎肉体」,等等。这是指尚未藉恩典得以恢复的人。另一种是理性受到肉体攻击,因此称为属肉体,如加 5:17:「肉体的情欲和圣灵相争。」在这种意义上,甚至处于恩典之下的人的理性,也称为属肉体。因为这两种属肉体的状况都出于罪,所以他接着说:「是已经卖给罪了。」
560. Dicitur autem homo carnalis, quia eius ratio carnalis est, quae dicitur carnalis dupliciter. Uno modo ex eo quod subditur carni, consentiens his, ad quae caro instigat, secundum illud I Cor. III, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et cetera. Et hoc modo intelligitur de homine nondum per gratiam reparato. Alio modo dicitur ratio esse carnalis, ex eo quod a carne impugnatur, secundum illud Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum. Et hoc modo intelligitur esse carnalis ratio etiam hominis sub gratia constituti. Utraque enim carnalitas provenit ex peccato, unde subdit venumdatus sub peccato.
561. 不过,应注意:包含肉体反抗灵的这种属肉体状况,出于始祖的罪,因为它属于罪欲,而罪欲的败坏来自那罪。但包含服从肉体的这种属肉体状况,不但出于原罪,也出于本罪;人藉本罪顺从肉体的欲望,使自己成为肉体的奴隶。因此,他接着说:「是已经卖给罪了。」即因始祖的罪,或因自身的罪而被卖。
561. Sed tamen notandum quod carnalitas quae importat rebellionem carnis ad spiritum, provenit ex peccato primi parentis, quia hoc pertinet ad fomitem, cuius corruptio ex illo peccato derivatur. Carnalitas autem quae importat subiectionem ad carnem, provenit non solum ex peccato originali, sed etiam actuali, per quod homo obediendo concupiscentiis carnis, servum se carnis constituit; unde subdit venumdatus sub peccato, scilicet vel primi parentis, vel proprio.
他说「被卖」,是因为罪人把自己卖为罪的奴隶,所换得的价钱是满足自己的意志。赛 50:1:「看哪,你们被卖是因你们的罪孽。」
Et dicit venumdatus, quia peccator seipsum vendit in servum peccati, pretio propriae voluntatis implendae. Is. l, 1: ecce in iniquitatibus vestris venditi estis.
562. 随后,他说「因为我所做的」等语,证明所提出的。
562. Deinde cum dicit quod enim operor, etc., ostendit quod proposuerat.
首先,证明律法是属灵的;
Et primo quod lex sit spiritualis;
其次,在「事实上,这不是我」等语处,证明人是属肉体的,已经卖给罪。
secundo, quod homo sit carnalis, venumdatus sub peccato, ibi nunc autem iam non ego, et cetera.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,提出证明;
Primo proponit probationem;
其次,在「如果我所做的是我所不愿意的」等语处,引出结论。
secundo inducit conclusionem, ibi si autem quod nolo, et cetera.
证明取自人的软弱,他首先提出这种软弱;
Sumitur autem probatio ex hominis infirmitate, quam primo proponit;
其次,在「因为我并不」等语处,提出证明。
secundo adducit probationem, ibi non autem, et cetera.
563. 人的软弱,从他做自己明知不应做的事,也显而易见。因此,经文说:「因为我所做的,我自己不明白」,即我不认为这是应当做的。
563. Infirmitas autem hominis est manifesta et ex hoc quod operatur id quod intelligit non esse operandum; unde dicitur quod enim operor, non intelligo, scilicet esse operandum.
这可以有两种理解。一是指服于罪的人;他在普遍意义上明白不应犯罪,但被魔鬼的诱惑、情绪或败坏习性的倾向战胜,仍然去做。因此,说他做自己明知不应做的事,就是违反良心而行,如路 12:47:「仆人知道主人的意思,却未顺他的意思做,那仆人要多受责打。」
Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo de eo qui est subiectus peccato, qui quidem in universali intelligit non esse operandum peccatum, tamen victus suggestione daemonis vel passione vel inclinatione perversi habitus, operatur illud. Et ideo dicitur operari quod intelligit non esse operandum contra conscientiam faciens; sicut, Lc. XII, v. 47 s.: servus sciens voluntatem domini sui et non faciens, digne plagis vapulabit multis.
另一种理解,是指处于恩典中的人。他虽行恶,却不是在行为上实行,也不是心灵同意,而只是在感觉欲求的情绪中生出贪欲;这贪欲在理性和理智之外,因为它先于理性的判断而发生,等判断来到,这种活动便被阻止。因此,他特意不是说「我明知不应做」,而说「我不明白」,因为这种贪欲的活动发生时,理智尚未审议,也未发出命令。加 5:17:「肉体的情欲和圣灵相争,圣灵和肉体相争。」
Alio modo potest intelligi de eo qui est in gratia constitutus. Qui quidem operatur malum, non quidem exequendo in opere vel consentiente mente, sed solum concupiscendo secundum passionem sensibilis appetitus, et illa concupiscentia est praeter rationem et intellectum, quia praevenit eius iudicium, quo adveniente talis operatio impeditur. Et ideo signanter non dicit intelligo non esse faciendum, sed non intelligo, quia scilicet intellectu nondum deliberato, aut praecipiente, talis operatio concupiscentiae insurgit. Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.
564. 随后,他说「因为我所愿意的,我并不做」等语,藉划分以及效果,证明先前所说的。
564. Deinde cum dicit non enim quod volo, etc., probat quod dixerat et per divisionem et per effectum.
就划分而言,他划分「因为我所做的」等语所包含的两方面,即不行善与行恶;因为不行善的人,也被称为犯罪,即犯失职之罪。
Per divisionem quidem eius, quod dixit quod enim operor, etc., sub quo duo continentur, scilicet non agere bonum et agere malum, quia etiam ille qui non agit bonum, dicitur operari peccatum, peccato omissionis.
而就「我不明白」这句话而言,他藉效果加以证明;因为理智推动意志,意愿就是认识的效果。
Ex parte autem eius quod dixit non intelligo, probat per effectum; quia enim intellectus movet voluntatem, velle est effectus eius, quod est intelligere.
565. 因此,就遗漏善而言,他首先说:「我所愿意行的善,我并不做。」
565. Dicit ergo primo quantum ad omissionem boni non enim ago hoc bonum, quod volo agere.
这可以理解为处于罪中的人;这样,他所说的「做」,应当按完整的行为来理解,即经理性同意而在外在行为中实行的活动。而他说的「愿意」,不应理解为发令实行的完整意愿,而应理解为某种不完整的意愿:人普遍地愿意善,如同普遍地对善具有正确判断;但这判断被败坏的习性或情绪扭曲,这意愿也在个别事项上败坏了,使人不去做他普遍地明白应做、也愿意去做的事。
Quod quidem uno modo potest intelligi de homine sub peccato constituto: et sic hoc quod dicit ago est accipiendum secundum actionem completam, quae exterius opere exercetur per rationis consensum. Quod autem dicit volo est intelligendum non quidem de voluntate completa, quae est operis praeceptiva, sed de voluntate quadam incompleta, qua homines in universali bonum volunt, sicut et in universali habent rectum iudicium de bono, tamen per habitum vel passionem perversam pervertitur hoc iudicium et depravatur talis voluntas in particulari, ut non agat quod in universali intelligit agendum et agere vellet.
若理解为藉恩典得以恢复的人,就须反过来:把「愿意」理解为完整的意愿,持续到选择某项具体行为;把「做」理解为不完整的活动,仅存在于感觉欲求中,尚未达到理性的同意。因为处于恩典之下的人,确实愿意保守自己的心灵免于邪恶的贪欲,却由于感觉欲求中生出失序的贪欲活动,未能成就这善。他在加 5:17 所说的相似:「使你们不能做所愿意做的。」
Secundum autem quod intelligitur de homine per gratiam reparato, e converso oportet intelligere per hoc quod dicit volo voluntate completa perdurante in electione particularis operationis, ut per hoc quod dicit ago intelligatur actio incompleta, quae consistit tantum in appetitu sensitivo non perveniens usque ad rationis consensum. Homo enim sub gratia constitutus, vult quidem mentem suam a pravis concupiscentiis conservare, sed hoc bonum non agit propter motus inordinatos concupiscentiae insurgentes in appetitu sensitivo. Et simile est quod dicit Gal. V, 17: ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
566. 第二,就实行恶而言,他接着说:「我所恨恶的恶,我反而去做。」若理解为罪人,「恨恶」就指某种不完全的憎恶,因为每个人都自然地憎恶恶。而「做」则指完整的活动,即按理性的同意,在行为中实行。因为对恶的一般憎恶,会因习性或情绪的倾向,在某项具体选择上消失。
566. Secundo quantum ad perpetrationem mali, subdit: sed quod odi malum, illud facio. Quod quidem si intelligatur de homine peccatore, per hoc quod dicit odi intelligatur quoddam odium imperfectum, secundum quod omnis homo naturaliter odit malum. Per hoc autem quod dicit facio intelligatur actio perfecta per operis executionem secundum rationis consensum. Nam illud odium mali in universali, tollitur in particulari eligibili per inclinationem habitus vel passionis.
若理解为处于恩典之下的人,「做」则反指不完整的活动,仅存在于感觉欲求的贪欲中。「恨恶」指完全的憎恶,使人持续厌弃恶,直到最终拒绝它。诗 139:22〔武加大本 138:22〕对此说:「我恨恶他们到极点」,即就恶人是罪人而言恨恶他们。加下 3:1:「因大祭司敖尼雅(Onias)的虔敬,以及其他人恨恶邪恶,法律仍得到极好的遵守。」(译者:作者所引拉丁文把「恨恶邪恶」也归于其他人;思高本作「敖尼雅作大司祭的时候,因他的热诚和嫉恶的心……人民无不奉公守法」。这里按作者引文保留主语区别。)
Si vero intelligitur de homine sub gratia constituto, per hoc quod dicit facio intelligitur e converso actio imperfecta, quae consistit in sola concupiscentia appetitus sensitivi. Per hoc quod dicit odi intelligitur odium perfectum quo quis perseverat in detestationem mali usque ad finalem reprobationem ipsius, de quo dicitur in Ps. CXXXVIII, 22: perfecto odio oderam illos, scilicet malos, inquantum sunt peccatores. II Mach. III, 1: cum leges adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem, et alios odio habentes malum.
567. 随后,他说「如果我所做的是我所不愿意的」等语,从前述人的状况,得出律法是好的结论,说:「如果我所做的是我所不愿意的」,不论按上述哪种方式理解,正因为我不愿意恶,「我就承认律法是善的」,因为它禁止了我按本性所不愿意的恶。
567. Deinde cum dicit si autem quod nolo etc., concludit ex praemissa dispositione hominis, quod lex sit bona, dicens si autem quod nolo, illud facio, quocumque dictorum modorum intelligatur, hoc ipso quod nolo malum, consentio legi, quoniam bona est, in hoc quod prohibet malum, quod ego naturaliter nolo.
因为显然,人按理性意愿善、逃避恶的倾向,或出于本性,或出于恩典,而二者都是好的。因此,律法命人行善,禁止恶,与这种倾向一致,根据同样的理由,它也是好的。箴 4:2:「因我给你们好的教导,不可离弃我的教诲。」
Manifestum est enim quod inclinatio hominis secundum rationem ad volendum bonum et fugiendum malum est secundum naturam vel gratiam, et utraque est bona. Unde et lex, quae huic inclinationi consentit praecipiendo bonum et prohibendo malum, eadem ratione est bona. Prov. IV, 2: donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis, et cetera.
568. 随后,他说「事实上,我」等语,证明先前关于人的状况所说的,即人属肉体,已经卖给罪。
568. Deinde cum dicit nunc autem ego, etc., probat quod dixerat de conditione hominis, scilicet quod sit carnalis venumdatus sub peccato.
对此,他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先,提出论点;
Primo proponit quod intendit;
其次,在「我也知道」等语处,证明论点;
secundo probat propositum, ibi scio enim, etc.;
第三,在「如果我所做的是我所不愿意的」等语处,得出所要的结论。
tertio concludit intentum, ibi si autem quod nolo, et cetera.
569. 属肉体、已经卖给罪的人,在某种意义上是罪的奴隶,这从下面一点显明:不是他自己行动,而是罪推动他。因为自由的人自己行动,不由他人推动。
569. Quod autem homo carnalis venumdatus sub peccato, quasi aliqualiter sit servus peccati, ex hoc apparet quod ipse non agit sed agitur a peccato. Ille enim qui est liber, ipse per seipsum agit et non ab alio agitur.
因此,他说:前面说过,我藉理智和意志「承认律法」;但「现在」,当我行违反律法的事时,「这已经不是我做的」,即我违反律法所行的事,「而是住在我里面的罪做的」。这样,罪仿佛在我里面具有统治权而行动,就显明我是罪的奴隶。
Et ideo dicit: dictum est quod per intellectum et voluntatem consentio legi, nunc autem, dum contra legem facio, ego iam non operor illud quod facio contra legem, sed peccatum, quod in me habitat, et sic patet me esse servum peccati, in quantum peccatum, in me quasi dominium habens, operatur.
570. 将这理解为处于恩典之下的人,是正确而容易的:他按属于肉体的感觉欲求贪求恶,并不是出于理性的活动,而是出于罪欲的倾向。所谓人做某事,是指理性做它,因为人之所以为人,在于理性;因此,不出于理性而出于罪欲的贪欲活动,并非人所做,而是罪欲所做,这里将罪欲称为罪。雅 4:1:「你们中间的冲突是哪里来的?争执是哪里来的?不是从你们肢体中交战着的私欲来的吗?」
570. Et hoc quidem recte ac faciliter potest intelligi de homine sub gratia constituto, quod enim concupiscit malum secundum appetitum sensitivum ad carnem pertinentem, non procedit ex opere rationis, sed ex inclinatione fomitis. Illud autem homo dicitur operari quod ratio operatur, quia homo est id quod est secundum rationem: unde motus concupiscentiae, qui non sunt a ratione sed a fomite, non operatur homo sed fomes peccati, qui hic peccatum nominatur. Iac. IV, 1: unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris?
但若指处于罪中的人,就不能严格这样理解,因为他的理性同意罪,因此是他自己在做。所以奥古斯丁说,《注疏》也载有这话:「一个人若同意自己肉体的私欲,决定并定意实行肉体所欲求的,却以为自己仍可以说『这不是我做的』,就大错特错了。」
Sed de homine sub peccato constituto hoc proprie intelligi non potest, quia eius ratio peccato consentit, et ideo ipsemet operatur. Unde dicit Augustinus, et habetur in Glossa: multum fallitur homo, qui consentiens est concupiscentiae carnis suae: et quod illa desiderat decernens facere, et statuens putat sibi adhuc esse dicendum: non ego operor illud.
571. 不过,虽较牵强,也可以把它解释为罪人。
571. Potest tamen, licet extorte, exponi etiam de homine peccatore.
因为行为主要归于首要行动者,它按照自身特性推动;并不主要归于那按推动它的另一行动者的特性而推动或行动的行动者。显然,人的理性按其自身特性,并不倾向恶;它是受贪欲推动,才倾向恶。因此,理性被贪欲战胜而做出的恶行,并不主要归于理性——这里以「人」表示理性——而更应归于贪欲本身,或使理性倾向恶的习性。
Actio enim maxime attribuitur principali agenti, quod secundum proprietatem suam movet, non autem agenti quod movet vel agit secundum proprietatem alterius a quo movetur. Manifestum est autem quod ratio hominis, secundum illud quod est proprium sibi, non inclinatur ad malum sed secundum quod movetur a concupiscentia. Et ideo operatio mali quam ratio facit, prout est a concupiscentia victa, non attribuitur principaliter rationi, quae hic per hominem intelligitur, sed potius ipsi concupiscentiae vel habitui, ex quo ratio inclinatur ad malum.
所谓罪住在人里面,并不是说罪是某种实物,因为罪是善的缺失;这说法表示此种欠缺持续存在于人里面。
Dicitur autem peccatum habitare in homine, non quasi peccatum sit res aliqua, cum sit privatio boni, sed designatur permanentia huiusmodi defectus in homine.
572. 随后,他说「我也知道」,证明人所行的恶,是住在人里面的罪造成的。
572. Deinde cum dicit scio enim probat quod peccatum habitans in homine, operetur malum quod homo facit.
首先,提出用来证明论点的中项;
Et primo ponit medium ad probandum propositum;
其次,在「因为立志」等语处,阐明这个中项。
secundo illud medium manifestat, ibi nam velle, et cetera.
573. 因此,他首先证明:人所行的恶,是住在人里面的罪造成的。若将这些话理解为处于恩典之下的人,这证明就很清楚;此人藉基督的恩典脱离罪,如上文 6:22 所说。因此,就人里面基督恩典尚未居住的部分而言,他还没有脱离罪。基督的恩典并不住在肉体中,而是住在心灵中;因此,后文 8:10 说:「基督若在你们里面,身体就因罪而死,灵却因义而活。」所以,肉体的贪欲所产生的罪,仍在肉体中掌权。
573. Probat ergo primo quod peccatum habitans in homine operetur malum quod homo facit. Quae quidem probatio manifesta est secundum quod verba referuntur ad hominem sub gratia constitutum, qui est liberatus a peccato per gratiam Christi, ut supra VI, 22 habitum est. Quantum ergo ad eum in quo Christi gratia non habitat, nondum est liberatus a peccato. In carne autem gratia Christi non habitat sed habitat in mente, unde infra VIII, 10 dicitur, quod si Christus in nobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vivit propter iustificationem. Igitur adhuc in carne dominatur peccatum quod operatur concupiscentia carnis.
因为这里的「肉体」,包括感觉能力。肉体正是在这种意义上与灵区分,并抵抗灵:感觉欲求趋向与理性所欲求的相反的事,如加 5:17:「肉体的情欲和圣灵相争。」
Carnem enim hic accipit simul cum viribus sensitivis. Sic enim caro distinguitur contra spiritum et ei repugnat, in quantum appetitus sensitivus tendit in contrarium eius quod ratio appetit, secundum illud Gal. V, v. 17: caro concupiscit adversus spiritum.
574. 因此,他说:前面说过,即使我已经藉恩典得以恢复,罪仍在我里面活动;但应理解为在我的肉体连同感觉欲求里面。「因为我知道」,即凭理性和经验知道,「善」,即使我得以更新的恩典之善,「并不住在我里面」。
574. Dicit ergo: dictum est quod in me, etiam per gratiam reparato, peccatum operatur; sed intelligendum est in me, secundum carnem simul cum appetitu sensitivo. Scio enim, per rationem et experimentum, quod bonum, scilicet gratiae, quo reformatus sum, non habitat in me.
但为免按上文的方式理解为理性,他解释说:「就是在我的肉体之中。」因为在我里面,即在我的心中,这善确实居住着,如弗 3:17:「使基督因着你们的信住在你们心里。」
Sed ne intelligatur secundum rationem, secundum modum superius positum, exponit: hoc est in carne mea. Nam in me, id est, in corde meo, hoc bonum habitat, secundum illud Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris.
575. 由此可见,这句话并不支持摩尼教徒;他们主张肉体按本性不是好的,因此不是神所造的善的受造物,尽管提前 4:4 写着:「神所造之物样样都是好的。」因为使徒这里所论的不是本性之善,而是恩典之善,我们藉此脱离罪。
575. Et per hoc patet, quod hoc verbum non patrocinatur Manichaeis, qui volunt carnem non esse bonam secundum naturam, et ita non esse creaturam Dei bonam, cum scriptum sit I Tim. IV, 4: omnis creatura Dei bona est. Non enim hic Apostolus agit de bono naturae, sed de bono gratiae, quo a peccato liberamur.
576. 但若将这理解为处于罪中的人,加上「就是在我的肉体之中」,便成了多余的。因为在罪人里面,无论肉体还是心灵,都没有恩典之善;除非有人愿意牵强地解释说,这是因为罪作为恩典的缺失,在某种意义上从肉体传到心灵。
576. Si vero hoc referatur ad hominem sub peccato existentem, superflue additur quod dicit hoc est in carne mea. Quia in homine peccatore bonum gratiae non habitat nec quantum ad carnem, nec quantum ad mentem; nisi forte quis extorte velit exponere hoc esse dictum quia peccatum, quod est privatio gratiae, quodammodo a carne derivatur ad mentem.
577. 随后,他说「因为立志」等语,阐明先前所说的。
577. Deinde cum dicit nam velle, etc., manifestat quod dixerat.
首先,从人的能力来说明;
Et primo ex hominis facultate;
其次,在「因为我所愿意的,我不做」等语处,从显示能力的人的行动来说明。
secundo, ex hominis actione, quae facultatem demonstrat, ibi non enim quod volo, et cetera.
578. 首先,就意志描述人的能力;意志似乎在人的掌握之中。因此,他说:「因为意愿就在我近旁」,即它离我很近,仿佛在我的能力范围之内。因为如奥古斯丁所说,没有什么比人的意志本身,更处于人的意志掌握之中。(译者:「意愿就在我近旁」按拉丁文 velle adiacet mihi 译出,保留作者对「近旁」的解释;和合本修订版作「立志为善由得我」。)
578. Facultas autem hominis primo describitur quantum ad voluntatem, quae videtur in hominis esse potestate. Unde dicit nam velle adiacet mihi, id est propinquum est mihi, quasi sub mea potestate existens. Nihil enim est tam in hominis voluntate constitutum, quam hominis voluntas, ut Augustinus dicit.
第二,就效果的完成,提出人的能力,或更确切说,人的困难。他接着说:「我却找不到成全善的能力」,即发现成全善不在我的能力范围内。(译者:「成全」按拉丁文 perficere 译出,保留作者以下所作「行一些善」与「完全除去贪欲」的区分;和合本修订版作「只是行出来由不得我」。)如箴 16:1:「心中的筹谋在乎人」;同章又说〔16:9〕:「人心筹算自己的道路;惟耶和华指引他的脚步。」
Secundo ponit facultatem hominis, vel potius difficultatem, quantum ad consummationem effectus, cum subdit perficere autem bonum non invenio, scilicet in mea potestate existens, secundum illud Prov. XVI, 1: hominis est praeparare animum; et iterum: cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius.
579. 这句话看来支持伯拉纠派:他们说,善行的开端出于我们,因为我们愿意善。而使徒所说的「我却找不到成全善的能力」,似乎正是这个意思。
579. Hoc autem verbum patrocinari videtur Pelagianis, qui dicebant quod initium boni operis est ex nobis in quantum bonum volumus. Et hoc est quod videtur Apostolus dicere: perficere autem bonum non invenio.
但使徒在腓 2:13 排除这种理解,说:「是神在你们心里运行,使你们又立志又实行。」
Sed hunc sensum excludit Apostolus Phil. c. II, 13 dicens: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere.
580. 因此,他说「意愿就在我近旁」,即对于已经藉恩典得以恢复的我,是出于神恩典的运行。藉这恩典,我不但愿意善,也行一些善,因为我在圣灵引导下抵抗贪欲,作与之相反的事;但我在自己的掌握中找不到如何成全这善的能力,即完全除去贪欲的能力。由此表明,恩典之善并不住在肉体中;因为若住在肉体中,正如我藉住在心灵中的恩典而有意愿善的能力,我也会藉住在肉体中的恩典而有成全善的能力。
580. Quod ergo dicit velle adiacet mihi, scilicet per gratiam iam reparato, est ex operatione divinae gratiae, per quam quidem gratiam non solum volo bonum, sed etiam aliquid boni facio, quia repugno concupiscentiae et contra eam ago ductus spiritu, sed non invenio in mea potestate quomodo istud bonum perficiam, ut scilicet totaliter concupiscentiam excludam. Et per hoc manifestatur, quod bonum gratiae non habitat in carne, quia si in carne habitaret, sicut habeo facultatem volendi bonum per gratiam habitantem in mente, ita haberem facultatem perficiendi bonum per gratiam habitantem in carne.
但若指处于罪中的人,可这样解释:「立志」指不完整的意愿,它由于本性的推动,存在于所有犯罪的人里面,使他们愿意善。但这意愿只是靠近人,即躺在人的旁边,仿佛软弱无力,除非恩典赋予意志成全善的效能。
Si vero referatur ad hominem sub peccato constitutum, sic exponi poterit, ut velle accipiatur pro voluntate incompleta, quae ex instinctu naturae in quibuscumque peccantibus est ad bonum. Sed illud velle adiacet homini, id est iuxta hominem iacet, quasi infirmum, nisi gratia voluntati tribuat efficaciam ad perficiendum.
581. 随后,他说「因为我所愿意的,我不做」等语,从人的行动阐明先前所说的;行动是人的能力的征象和效果。人不做自己愿意的善,却做自己不愿意的恶,就显明他找不到成全善的能力。这点前面已经解释。
581. Deinde cum dicit non enim quod volo, etc., manifestat quod dixerat ex actione hominis, quae est signum et effectus facultatis humanae. Ex hoc enim apparet, quod homo non invenit perficere bonum, quia non agit bonum quod vult, sed facit malum quod non vult, et hoc quidem supra expositum est.
582. 随后,他说「如果我所做的是我所不愿意的」等语,得出上文所提出的结论,说:「如果我去做我不愿意做的,就不是我做的,而是住在我里面的罪做的。」这点也已在上文解释。
582. Deinde cum dicit si autem quod nolo, etc., concludit illud quod supra proposuerat, dicens si autem quod nolo illud facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum; et hoc etiam supra expositum est.
但应注意,使徒从同一个中项,即「我做我所不愿意的」,得出了上文提出的两个结论:一是律法的良善,他说:「如果我所做的是我所不愿意的,我得承认神的律法是善的。」另一是罪在人里面掌权,他在这里说:「如果我去做我不愿意做的,就不是我做的,而是住在我里面的罪做的。」这两个结论中的第一个,关联于他所说的「律法是属灵的」;第二个,关联于他所说的「我却是属肉体的,是已经卖给罪了」。但第一个关于律法良善的结论,是从中项里的「我不愿意」得出的,因为他的理性不愿意律法所禁止的事,由此显明律法是好的。而从「我做」这一方面,则得出罪在人里面掌权的结论,因为罪违反理性的意愿而活动。
Sed notandum est quod ex uno et eodem medio, scilicet quod nolo illud facio, Apostolus duo concludit quae supra posuerat, scilicet legis bonitatem, cum dicit: si autem quod nolo illud facio, consentio legi Dei quoniam bona est, et iterum dominium peccati in homine, cum dicit hic si autem quod nolo illud facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Quarum duarum conclusionum prima pertinet ad hoc quod dixerat lex spiritualis est, secunda ad hoc quod dixerat ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Sed primam conclusionem, quae est de bonitate legis, elicit ex illo medio, ratione eius quod dicit nolo, quia eius ratio non vult illud quod lex prohibet, et ex hoc patet legem esse bonam. Sed ex parte eius quod dicit illud facio, concludit in homine dominari peccatum, quod contra voluntatem rationis operatur.