罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第7章:律法与罪

第4讲:心灵与肉体的争战

Lectio 4: Pugna mentis contra carnem

7:21 所以,我发现律法与愿意行善的我一致,因为恶就在我近旁。(译者:作者将这里的「律法」理解为摩西律法,并补出「与我一致」;因此按其拉丁文解释译出。和合本修订版作「我觉得有个律,就是我愿意行善的时候,就有恶缠着我」。)[n. 583]
7:22 因为,按着我里面的人,我喜欢神的律,[n. 585]
7:23 但我看出肢体中另有个律和我内心的律交战,把我掳去,使我附从那肢体中罪的律。[n. 586]
7:24 我真苦啊!谁能救我脱离这必死的身体呢?[n. 589]
7:25 是神藉着我们的主耶稣基督所赐的恩典。这样看来,我自己以心灵服事神的律,以肉体服事罪的律。(译者:作者的拉丁文本作「神的恩典」,是上节问题的回答;和合本修订版作「感谢神,靠着我们的主耶稣基督就能」。)[n. 592]

7:21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: [n. 583]
7:22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: [n. 585]
7:23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. [n. 586]
7:24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? [n. 589]
7:25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. [n. 592]

583. 使徒由律法与理性一致,说明律法是好的以后,这里根据先前提出的两点,得出两个结论;

583. Postquam Apostolus ostendit legem esse bonam ex eo quod rationi concordat, hic infert duas conclusiones secundum duo quae posuerat;

第二个在「但我看出另有个律」等语处提出。

secunda ponitur, ibi video autem aliam legem, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,从前述内容得出结论;

Primo infert conclusionem ex dictis;

其次,在「我喜欢」等语处,提出征象,以作更充分的阐明。

secundo ponit signum ad maiorem manifestationem, ibi condelector, et cetera.

584. 前面他提出过两点。第一是「律法是属灵的」。这点既已证明,他便作出这样的结论:「所以,我发现」,即凭经验发现,摩西的「律法」与「愿意行善的我」,即与我的理性一致,因为我藉理性赞同善、厌弃恶,而律法同样命人行善、禁止恶。申 30:14:「因这话离你很近,就在你口中,在你心里,使你可以遵行。」

584. Duo autem supra posuerat. Primum quidem quod lex spiritualis est, quo iam probato, concludit sic: invenio igitur, scilicet per experimentum, legem Moysi consonam esse mihi volenti facere bonum, id est rationi meae, per quam bonum approbo et malum detestor, dum et ipsa lex bonum mandat et malum prohibet. Deut. XXX, 14: iuxta te est verbum valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illud.

律法这样与我一致,是必要的,因为「恶」,即罪或罪欲,「就在我近旁」,即躺在我理性的旁边,仿佛住在我的肉体里面。弥 7:5:「甚至对躺在你怀中的妻子也要守住你的口」,即对肉体也是如此。(译者:原文误标弥迦书 8:5,该书只有七章;实际引文在 7:5,故订正。)

Et hoc modo necessarium fuit quod, id est quia malum, id est peccatum vel fomes peccati, mihi adiacet, id est iuxta rationem meam iacet, quasi carnem meam inhabitans. Mich. VIII, 5: ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui, id est a carne.

585. 随后,他说「因为我喜欢」等语,提出显示律法与理性一致的征象。

585. Deinde cum dicit condelector enim, etc., ponit signum per quod ostenditur quod lex rationi consentiat.

因为人只在与自己相宜的事物中喜悦。但人按理性喜悦神的律法,所以神的律法与理性相宜。这就是他说的:「按着我里面的人,我喜欢神的律。」即按理性和心灵而言,它们被称为里面的人。这不是说灵魂具有人形,如特土良(Tertullianus)所主张的;也不是说唯有灵魂是人,如柏拉图主张人是使用身体的灵魂;而是说,如上文所述,人里面最主要的部分称为人。

Nullus enim delectatur nisi in eo quod est sibi conveniens. Homo autem secundum rationem delectatur in lege Dei; ergo lex Dei est conveniens rationi. Et hoc est quod dicit condelector legi Dei secundum interiorem hominem, id est secundum rationem et mentem, quae interior homo dicitur, non quod anima sit effigiata secundum formam hominis, ut Tertullianus posuit, vel quod ipsa sola sit homo, ut Plato posuit, quod homo est anima utens corpore; sed quia id quod est principalius in homine dicitur homo, ut supra dictum est.

从表面看来,人里面最主要的是外在的部分,即具有这种形状的身体,称为外面的人;但按真相而言,最主要的是内在的部分,即心灵或理性,这里称为里面的人。诗 119:103〔武加大本 118:103〕:「你的言语在我上膛何等甘美。」加上 12:9:「有我们手中的圣经作安慰。」

Est autem in homine principalius, secundum apparentiam quidem, id quod est exterius, scilicet corpus sic effigiatum, quod dicitur homo exterior; secundum veritatem autem id quod est intrinsecum, scilicet mens vel ratio, quae hic dicitur homo interior. Ps. CXVIII, 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. I Mach. XII, 9: habentes solatio libros sanctos, qui in manibus nostris sunt.

586. 随后,他说「但我看出」等语,提出另一个结论,与前面「我却是属肉体的」等语所提出的相对应。

586. Deinde cum dicit video autem, etc., ponit aliam conclusionem quae respondet ei quod supra posuerat dicens ego autem carnalis sum, et cetera.

他说:「我看出肢体中另有个律。」这就是罪欲。它可称为律,有两个理由。一是因为效果相似:正如律法引导人行善,罪欲也引导人犯罪。二是相对于其原因而言。

Dicens video aliam legem in membris meis, quae est fomes peccati, quae quidem potest dici lex duplici ratione. Uno modo propter similes effectus, quia sicut lex inducit ad bonum faciendum, ita fomes inducit ad peccandum. Alio modo per comparationem ad causam.

587. 罪欲既是罪的某种惩罚,就有两个原因。一是罪本身;罪在犯罪者里面取得统治权,给他加上一个律,即罪欲,如同主人给被征服的奴仆加上律法。罪欲的另一原因是神;神把这种惩罚加于犯罪的人,使人的较低能力不服从他的理性。在这意义上,较低能力的不服从本身,即所谓罪欲,之所以称为律,是因为它由神的正义之律引入;如同公正法官的判决,具有法律效力,正如撒上 30:25〔拉丁本《列王纪》一〕:「从那日起,大卫定此为以色列的律例典章,直到今日。」

587. Cum autem fomes sit quaedam poena peccati, duplicem causam habet: unam quidem ipsum peccatum, quod in peccante dominium accepit, et ei legem imposuit, quae est fomes, sicut dominus servo victo legem imposuit. Alia causa fomitis est Deus qui hanc poenam homini peccanti indidit, ut rationi eius inferiores vires non obedirent. Et secundum hoc ipsa inobedientia inferiorum virium, quae dicitur fomes, lex dicitur inquantum est per legem divinae iustitiae introducta, sicut iusti iudicis sententia quae legem habet, secundum illud I Reg. XXX, 25: et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et praefinitum, et quasi lex in Israel usque ad diem hanc.

588. 这律起初存在于感觉欲求中,却扩展到所有服从贪欲而犯罪的肢体。上文 6:19:「你们从前怎样把肢体献给不洁作奴隶」,等等。因此,他说「在我的肢体中」。

588. Haec autem lex originaliter quidem consistit in appetitu sensitivo, sed diffusive invenitur in omnibus membris, quae deserviunt concupiscentiae ad peccandum. Supra VI, 19: sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et cetera. Et ideo dicit in membris meis.

这律在人里面有两个效果。首先,它抵抗理性;就此他说:「和我内心的律交战」,即与摩西律法交战;摩西律法称为内心的律,是因为它与心灵一致。或者,是与自然律交战;自然律称为内心的律,是因为它按本性被赋予心灵。上文 2:15:「他们显明律法的功用刻在他们心里。」加 5:17 论这种抵抗说:「肉体的情欲和圣灵相争。」

Haec autem lex duos effectus in homine habet. Primo namque resistit rationi, et quantum ad hoc dicit repugnantem legi mentis meae, id est legi Moysi, quae dicitur lex mentis inquantum consonat menti, vel legi naturali, quae dicitur lex mentis quia naturaliter menti indita est. Supra II, 15: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Et de hac repugnantia dicitur Gal. V, v. 17: caro concupiscit adversus spiritum.

第二个效果,是使人陷于奴役。就此,他接着说:「把我掳去」,或按另一读法,「把我带去作俘虏」,「在那肢体中罪的律之下」,即在我自身之中;这是希伯来语的说法,以名词代替代词。

Secundus effectus est quod hominem in servitutem redigit. Et quantum ad hoc subdit et captivantem me, vel captivum me ducentem, secundum aliam litteram, in lege peccati, quae est in membris meis, id est in meipso, more Hebraicae locutionis, secundum quam ponuntur nomina loco pronominum.

罪的律以两种方式掳掠人。一是藉同意和行为掳掠罪人;另一是就贪欲的活动掳掠处于恩典之下的人。诗 126:1〔武加大本 125:1〕论这种被掳说:「当耶和华使锡安被掳的人归回的时候。」

Lex autem peccati captivat hominem dupliciter. Uno modo hominem peccatorem per consensum et operationem; alio modo hominem sub gratia constitutum quantum ad concupiscentiae motum. De hac captivitate dicitur in Ps. CXXV, 1: in convertendo Dominus captivitatem Sion.

589. 随后,他说「我真苦啊」等语,论述从罪的律中获得释放;对此,他做三件事。

589. Deinde cum dicit infelix ego homo, etc., agit de liberatione a lege peccati, et tria circa hoc facit.

首先,提出问题;

Primo quidem ponit quaestionem;

其次,在「神的恩典」等语处,提出回答;

secundo ponit responsionem, ibi gratia Dei, etc.;

第三,在「这样看来,我自己」等语处,得出结论。

tertio infert conclusionem, ibi igitur ego ipse, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

590. 一是承认自己的悲惨,说:「我真苦啊!」这是因为罪住在人里面:或只就肉体而言,如在义人里面;或也就心灵而言,如在罪人里面。箴 14:34:「罪使百姓悲惨。」(译者:作者所引拉丁文强调「悲惨」,和合本修订版作「罪恶是百姓的羞辱」;此处保留作者据以论证的措辞。)诗 38:6〔武加大本 37:7〕:「我疼痛,大大蜷曲。」

590. Unum quidem confitetur, scilicet suam miseriam, cum dicit infelix ego homo; quod quidem est per peccatum quod in homine habitat, sive quantum ad carnem tantum sicut in iusto, sive etiam quantum ad mentem sicut in peccatore. Prov. XIV, 34: miseros facit populos peccatum. Ps. XXXVII, v. 7: miser factus sum et curvatus sum usque in finem.

591. 另一是发问:「谁能救我脱离这必死的身体呢?」这似乎是怀着渴望的人的发问,如诗 142:7〔武加大本 141:8〕:「求你从被囚之地领我出来。」(译者:原文引武加大本 141:10,但所引语句实际在 141:8,故订正。)

591. Aliud autem quaerit dicens quis me liberabit de corpore mortis huius? Quae quidem videtur quaestio esse desiderantis, secundum illud Ps. CXLI, 10: educ de carcere animam meam.

然而应知道:对于人的身体,可以考虑身体本性本身,它与灵魂相宜,因此灵魂不愿与它分离。林后 5:4:「并不是愿意脱下地上的帐篷,而是愿意穿上天上的居所。」也可以考虑身体的败坏,它压迫灵魂,如智 9:15:「这必腐朽的肉身,重压着灵魂」,等等。

Sciendum est tamen, quod in corpore hominis considerari potest natura ipsa corporis quae est conveniens animae, unde ab ea non vult separari, II Cor. V, 4: nolumus expoliari, sed supervestiri, et iterum corruptio corporis, quae aggravat animam, secundum illud Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et cetera.

因此,他特别说:「脱离这必死的身体。」

Et ideo signanter dicit de corpore mortis huius.

592. 随后,他说「神的恩典」等语,回答问题。

592. Deinde cum dicit gratia Dei, etc., respondet quaestioni.

因为,即使人赞同理性、反对罪,他也不能凭自身力量脱离身体的败坏,甚至不能脱离灵魂的败坏;唯有藉基督的恩典才能如此,如约 8:36:「神的儿子若使你们自由,你们就真正自由了。」

Non enim homo propriis viribus potest liberari a corporis corruptione, nec etiam animae, quamvis consentiat rationi contra peccatum, sed solum per gratiam Christi, secundum illud Io. VIII, 36: si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.

因此,他接着说:「神的恩典」,即它必救我脱离;这恩典是「藉着耶稣基督」赐下的。约 1:17:「恩典和真理却是由耶稣基督来的。」(译者:这里所释拉丁文罗 7:25 为「神的恩典」,和合本修订版则作「感谢神」,所以作者把它当作「谁能救我」的回答。)

Et ideo sequitur gratia Dei, scilicet me liberabit, quae datur per Iesum Christum. Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

593. 这恩典以两种方式救人脱离这必死的身体。一是使身体的败坏不统治心灵,不把心灵拉去犯罪;二是使身体的败坏完全被除去。

593. Haec autem liberat a corpore mortis huius dupliciter. Uno modo ut corruptio corporis menti non dominetur, trahens eam ad peccandum; alio modo ut corruptio corporis totaliter tollatur.

因此,就第一点而言,罪人适宜说:「恩典救我脱离这必死的身体。」即救我脱离了灵魂因身体败坏而被引入的罪。但义人在这方面已经获得释放;所以,就第二点而言,他适宜说:「神的恩典救我脱离这必死的身体。」即使我的身体中不再有罪或死的败坏;这将在复活时实现。

Quantum ergo ad primum convenit dicere peccatori: gratia liberavit me de corpore mortis huius, id est liberavit me a peccato, in quo est anima inducta ex corporis corruptione. Sed ad hoc iam iustus liberatus est, unde ei competit dicere, quantum ad secundum, gratia Dei liberavit me de corpore mortis huius, ut scilicet in corpore meo non sit corruptio peccati, aut mortis; quod erit in resurrectione.

594. 随后,他说「这样看来,我自己」等语,作出结论;根据前述两种解释,这结论由前文推出的方式各不相同。

594. Deinde cum dicit igitur ego ipse, etc., infert conclusionem quae secundum duas praemissas expositiones diversimode ex praemissis infertur.

若将前面的话解释为代表罪人所说,结论就应这样推出:前面说,神的恩典救我脱离这必死的身体,使我不被它引入罪中;因此,当我已经获得释放时,我就「以心灵服事神的律」,以肉体服事「罪的律」。这罪的律仍作为罪欲留在肉体中,肉体藉它生出与灵相反的贪欲。

Secundum enim quod praemissa verba exponuntur in persona peccatoris, sic inferenda est conclusio: dictum est quod gratia Dei liberavit me a corpore mortis huius, ut scilicet ab ea non deducar in peccatum, ergo quando ero iam liberatus, mente servio legi Dei, secundum carnem autem legi peccati, quae quidem in carne remanet quantum ad fomitem, per quem caro concupiscit adversus spiritum.

但若将前面的话理解为代表义人所说,就应这样推出:「神藉着耶稣基督的恩典」救我「脱离这必死的身体」,使我里面不再有罪与死的败坏。因此,在获得这种释放以前,「我自己」,即同一个我,「以心灵服事神的律」,同意它;「以肉体服事罪的律」,因为我的肉体按肉体的律被推动去贪求。

Si autem praemissa verba intelligantur ex persona iusti, sic est inferendum: gratia Dei per Iesum Christum liberavit me de corpore mortis huius, ita scilicet ut in me non sit corruptio peccati et mortis. Igitur, ego ipse, unus et idem antequam liberer, mente servio legi Dei, ei consentiens, carne autem servio legi peccati, inquantum caro mea, secundum legem carnis, movetur ad concupiscendum.