罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第8章:肉身的救赎

第1讲:藉恩典脱离定罪

Lectio 1: Liberamur gratia a damnatione

8:1 如今,那些在基督耶稣里、不随从肉体行事的人,就不被定罪了。(译者:「不随从肉体行事」见作者所用拉丁文本,和合本修订版 8:1 无此句;下文以此为第二个条件分别论证。)[n. 595]
8:2 因为赐生命的圣灵的律,在基督耶稣里从罪和死的律中把我释放出来。(译者:作者拉丁文本作「我」,和合本修订版作「你」。)[n. 600]
8:3 律法既因肉体软弱而无能为力,神就差遣自己的儿子成为罪身的样子,并因着罪,在肉体中定了罪。(译者:「因着罪」直译 de peccato,保留下文对这短语的多种解释;和合本修订版作「为了对付罪」。)[n. 606]
8:4 为要使律法的称义在我们里面得以成全,[n. 610] 我们是不随从肉体、只随从圣灵去行的人。(译者:「律法的称义」按拉丁文 iustificatio legis 译出,作者以下解释为律法所应许的义,和合本修订版作「律法要求的义」。)[n. 612]
8:5 因为,随从肉体的人体贴肉体的事;随从圣灵的人体贴圣灵的事。[n. 614]
8:6 因为肉体的明智就是死;圣灵的明智就是生命和平安。(译者:作者所用拉丁文 prudentia 是下文按哲学定义详释的「明智」,这里特按此译出;和合本修订版分别作「体贴肉体」「体贴圣灵」。)[n. 617]

8:1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. [n. 595]
8:2 Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. [n. 600]
8:3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, [n. 606]
8:4 ut justificatio legis impleretur in nobis, [n. 610] qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. [n. 612]
8:5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt. [n. 614]
8:6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: [n. 617]

595. 使徒说明我们藉基督的恩典脱离罪和律法以后,这里说明我们藉同样的恩典脱离定罪。

595. Postquam Apostolus ostendit, quod per gratiam Christi liberamur a peccato et lege, hic ostendit quod per eamdem gratiam liberamur a damnatione.

首先,说明藉基督的恩典,我们脱离罪过方面的定罪;

Et primo, ostendit quod per gratiam Christi liberamur a damnatione culpae;

其次,在「基督若在你们里面」等语处,说明藉同样的恩典,我们脱离刑罚方面的定罪。

secundo, quod per eamdem gratiam liberamur a damnatione poenae, ibi si autem Christus, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,提出论点;

Primo proponit quod intendit;

其次,在「因为赐生命的圣灵的律」等语处,证明论点。

secundo probat propositum, ibi lex enim spiritus vitae, et cetera.

596. 关于第一点,他做两件事。首先,提出恩典给予的恩惠,从前文作出这样的结论:神藉耶稣基督的恩典救我脱离这必死的身体,我们的救赎正在于这恩典;「因此,如今」,既已藉恩典得到释放,便「没有任何定罪」存留,因为无论就罪过还是刑罚而言,定罪都被除去了。伯 34:29:「他赐下平安,谁能定罪呢?」(译者:作者所引拉丁文作「赐下平安」,和合本修订版作「他安静,谁能定罪呢」;这里保留恩惠的含义。)

596. Circa primum duo facit. Primo proponit beneficium quod gratia confert, concludens ex praemissis ita: gratia Dei per Iesum Christum liberavit me de corpore mortis huius, in qua existit nostra redemptio, ergo nunc, ex quo sumus per gratiam liberati, nihil damnationis est residuum, quia tollitur damnatio et quantum ad culpam et quantum ad poenam, Iob XXXIV, 29: ipso concedente pacem, quis est qui condemnet?

第二,说明这恩惠给予哪些人。他提出两项所需的条件。第一项是:「那些在基督耶稣里的人」,即藉信心、爱以及信心的圣事结合于他身体的人。加 3:27:「你们凡受洗归入基督的都披戴基督了。」(译者:原文误标 3:17,实际为 3:27,故订正。)约 15:4:「枝子若不常在葡萄树上,自己就不能结果子;你们若不常在我里面,也是这样。」而不在基督耶稣里面的人,则当被定罪;因此,同章接着说〔15:6〕:「人若不常在我里面,就像枝子被丢在外面,枯干了,人捡起来,扔进火里烧了。」

Secundo ostendit quibus hoc beneficium concedatur. Et ponit duas conditiones, quae ad hoc requiruntur. Quarum primam ponit dicens iis qui sunt in Christo Iesu, id est qui sunt ei incorporati per fidem, et dilectionem, et fidei sacramentum. Gal. III, 17: omnes quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Io. XV, 4: sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. Illis vero qui non sunt in Christo Iesu, damnatio debetur, unde, ibidem subditur: si quis in me non manserit, mittetur foras, sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.

他提出第二项条件,说:「不随从肉体行事的人」,即不追随肉体私欲的人。林后 10:3:「我们虽然在血气中行事,却不凭着血气争战。」

Secundam conditionem ponit dicens qui non secundum carnem ambulant, id est concupiscentiam carnis non sequuntur. II Cor. c. X, 3: in carne ambulantes, non secundum carnem militamus.

597. 有些人想从这些话推出:在那些不在基督耶稣里的不信者身上,连最初的冲动也是致死的罪,尽管他们没有同意这些冲动——同意才是随从肉体行事。因为,那些不随从肉体行事的人,虽按贪欲最初的冲动以肉体服事罪的律,却不因这事被定罪,若其原因是在基督耶稣里,就似乎可以反向推论:不在基督耶稣里的人,会因这事被定罪。

597. Ex his autem verbis aliqui volunt accipere, quod in infidelibus, qui non sunt in Christo Iesu, etiam primi motus sint peccata mortalia, quamvis eis non consentiant, quod est secundum carnem ambulare. Si enim illi qui non secundum carnem ambulant, ex hoc non eis damnabile est, quod carne serviunt legi peccati secundum primos concupiscentiae motus, quia sunt in Christo Iesu, sequitur, a contrario sensu, quod illis, qui non sunt in Christo Iesu, hoc sit damnabile.

他们还为此提出一个理由。他们说:出自当被定罪之罪的习性的行为,必然当被定罪。但原罪当被定罪,因为它使人失去永生;原罪的习性仍存留在原罪未蒙赦免的不信者中。因此,出于原罪的每一个贪欲冲动,在他们里面都是当被定罪的罪。

Ad hoc etiam rationem inducunt. Dicunt enim quod necesse est actum damnabilem esse, qui procedit ex habitu damnabilis peccati. Peccatum autem originale est damnabile, quia privat hominem aeterna vita, cuius habitus manet in infideli, cui non est originalis culpa dimissa. Quilibet ergo motus concupiscentiae, ex originali peccato proveniens, est in eis peccatum damnabile.

598. 首先,应说明这一立场是错误的。

598. Primo autem ostendendum est hanc positionem esse falsam.

最初的冲动之所以不是致死的罪,是因为它尚未达到理性,而罪的完整性质是在理性中实现的。这一原因在不信者里面也成立;因此,不信者的最初冲动不可能是致死的罪。

Primus enim motus habet quod non sit peccatum mortale ex eo quod rationem non attingit, in qua completur ratio peccati. Ista autem causa etiam in infidelibus manet; unde in infidelibus primi motus non possunt esse peccata mortalia.

再者,同一种罪,信徒所犯比不信者更重,如来 10:29:「你们想,他不该受更严厉的惩罚吗?」等等。因此,若不信者的最初冲动是致死的罪,信徒的就更应如此。

Praeterea, in eadem specie peccati, gravius peccat fidelis quam infidelis, secundum illud Hebr. X, 29: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, et cetera. Si ergo primi motus in infidelibus essent peccata mortalia, multo magis in fidelibus.

599. 第二,应回答他们的理由。

599. Secundo respondendum est ad eorum rationes.

首先,他们不能从使徒的经文得出这一点。因为使徒并不是只说,在基督耶稣里的人按贪欲的冲动,以肉体服事罪的律,这一件事不使他们被定罪;而是说,他们完全没有任何定罪。但不在基督耶稣里面,这件事本身就使人当被定罪。

Nam primo quidem ex littera Apostoli hoc habere non possunt. Non enim dicit Apostolus quod hoc solum non sit damnabile his qui sunt in Christo Iesu quod carne serviunt legi peccati, secundum concupiscentiae motus, sed quod omnino nihil est eis damnationis. Illis autem, qui non sunt in Christo Iesu, est hoc ipsum damnabile.

再者,若把这话联系于不在基督耶稣里的人最初的冲动,那么,这些冲动是按照原罪的定罪而当被定罪,因为原罪的定罪仍存留在他们里面;在基督耶稣里的人却已脱离了它。这并不是说,这些冲动又给他们加上新的定罪。

Praeterea, si hoc ad primos motus referatur his qui non sunt in Christo Iesu, sunt damnabiles huiusmodi motus secundum damnationem originalis peccati, quae adhuc in eis manet, a qua sunt liberati hi, qui sunt in Christo Iesu. Non autem sic quod per huiusmodi motus nova addatur eis damnatio.

他们第二个异议,也不能必然推出其所要的结论。因为,并非凡出自当被定罪之罪的习性的行为,本身也都当被定罪;唯有经理性同意而完整的行为才如此。例如,某人若有通奸的习性,通奸的贪欲冲动作为不完整的行为,在他里面并不是致死的罪;唯有经理性同意而完整的冲动,才是致死的罪。此外,出自这种习性的行为,其定罪的性质并不异于这习性所具有的定罪性质。按照这一点,不信者最初的冲动,因其出于原罪,所带来的只是原罪的定罪,而非致死之本罪的定罪。

Quod etiam secundo obiiciunt non ex necessitate concludit quod intendunt. Non enim verum est, quod actus quilibet procedens ex habitu peccati damnabilis sit etiam et ipse damnabilis, sed solum quando est actus perfectus per consensum rationis. Si enim in aliquo sit habitus adulterii, motus concupiscentiae adulterii, qui est actus imperfectus, non est in eo peccatum mortale, sed solum motus perfectus qui est per consensum rationis. Et praeterea actus, ex tali habitu procedens, non habet aliam rationem damnationis ab ea, quae est secundum rationem habitus. Et secundum hoc primi motus in infidelibus ex eo quod procedunt a peccato originali, non afferunt damnationem peccati mortalis, sed solum originalis.

600. 随后,他说「律」等语,证明先前所说的。

600. Deinde, cum dicit lex, etc., probat quod dixerat.

首先,就第一项条件证明,即他说那些在基督耶稣里的人没有任何定罪;

Et primo quantum ad primam conditionem qua dixerat nihil esse damnationis his qui sunt in Christo Iesu;

其次,就第二项条件,即「不随从肉体行事的人」,在「我们不随从肉体行事」等语处加以证明。

secundo, quantum ad secundam conditionem, qua dixerat qui non secundum carnem ambulant, ibi qui non secundum carnem ambulamus, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,提出证明;

Primo ponit probationem;

其次,在「律法所不能做的」等语处,从原因阐明所预设的。

secundo manifestat quod supposuerat per causam, ibi nam quod impossibile erat legi, et cetera.

601. 关于第一点,他提出这样的推理。

601. Circa primum ponit talem rationem.

圣灵的律使人脱离罪与死;但圣灵的律是在耶稣基督里;因此,人因在基督耶稣里,就脱离罪与死。

Lex spiritus liberat hominem a peccato et morte; sed lex spiritus est in Iesu Christo: ergo, per hoc quod aliquis est in Christo Iesu, liberatur a peccato et morte.

圣灵的律使人脱离罪与死,他这样证明:圣灵的律是生命的原因,而生命排除罪以及作为罪之效果的死,因为罪本身也是灵魂属灵的死亡;因此,圣灵的律使人脱离罪与死。但定罪唯有藉罪与死才存在;所以,在基督耶稣里的人没有任何定罪。

Quod autem lex spiritus liberet a peccato et morte, sic probat: lex spiritus est causa vitae, sed per vitam excluditur peccatum et mors, quae est effectus peccati, nam et ipsum peccatum est spiritualis mors animae: ergo lex spiritus liberat hominem a peccato et morte. Damnatio autem non est nisi per peccatum et mortem: ergo his qui sunt in Christo Iesu nihil damnationis existit.

这就是他说的:「因为圣灵的律」,等等。

Hoc est ergo quod dicit lex enim spiritus, et cetera.

602. 这律,在一种意义上可以指圣灵本身,即:「圣灵的律」意为圣灵本身就是这律法。

602. Quae quidem lex potest dici, uno modo, Spiritus Sanctus, ut sit sensus: lex spiritus, id est lex quae est spiritus.

因为律法的颁布,是为了藉它引人向善;因此,哲学家在《伦理学》第二卷也说,立法者的意图,是使公民成为好人。人的法律只藉告知人应当做什么来达到这点;但住在人心中的圣灵,不仅光照理智,使人知道应当做什么,而且倾动人的意向,使他正当地行动。约 14:26:「但保惠师,就是父因我的名所要差来的圣灵,他要把一切的事教导你们」,这是第一点;「并且要使你们想起」,这是第二点,「我对你们所说的一切话。」

Lex enim ad hoc datur, ut per eam homines inducantur ad bonum; unde et Philosophus in II Ethic. dicit quod intentio legislatoris est cives facere bonos. Quod quidem lex humana facit, solum notificando quid fieri debeat; sed Spiritus Sanctus, mentem inhabitans, non solum docet quid oporteat fieri, intellectum illuminando de agendis, sed etiam affectum inclinat ad recte agendum. Io. XIV, 26: Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, quantum ad primum, et suggeret vobis omnia, quantum ad secundum, quaecumque dixero vobis.

603. 在另一种意义上,「圣灵的律」可以指圣灵特有的效果,即藉仁爱运行的信心。它既在内心教导人应当做什么,如约壹 2:27:「他的恩膏在凡事上教导你们」,也倾动人的意向去行动,如林后 5:14:「基督的爱激励我们。」(译者:原文只说「下文」,但恩膏的引文实际出自约壹 2:27,故明确其出处。)

603. Alio modo lex spiritus potest dici proprius effectus Spiritus Sancti, scilicet fides per dilectionem operans. Quae quidem et docet interius de agendis, secundum illud infra: unctio docebit vos de omnibus, et inclinat affectum ad agendum, secundum illud II Cor. V, 14: caritas Christi urget nos.

这「圣灵的律」称为新律法,它或是圣灵本身,或是圣灵在我们心中所成就的。耶 31:33:「我要将我的律法放在他们里面,写在他们心上。」但关于旧律法,他上文只说它是属灵的,即由圣灵赐下的。

Et haec quidem lex spiritus dicitur lex nova, quae vel est ipse Spiritus Sanctus, vel eam in cordibus nostris Spiritus Sanctus facit. Ier. XXXI, 33: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum superscribam eam. De lege autem veteri supra dixit solum quod erat spiritualis, id est a Spiritu Sancto data.

604. 这样考察前述内容,就会发现使徒提出了四种律。第一是摩西律法,他论它说:「按着我里面的人,我喜欢神的律。」第二是罪欲的律,他论它说:「我看出肢体中另有个律。」第三,按一种解释,是自然律,他接着论它说:「和我内心的律交战。」第四,他说「圣灵的律」,提出新律法。

604. Et sic praedicta considerantes, inveniemus quatuor leges ab Apostolo esse inductas. Primo, legem Moysi, de qua dicit: condelector legi Dei secundum interiorem hominem, secundo, legem fomitis, de qua dicit: video aliam legem in membris meis, tertio, legem naturalem secundum unum sensum, de qua subdit: repugnantem legi mentis meae, quarto tradit legem novam, cum dicit: lex spiritus.

605. 他加上「赐生命的」,因为正如自然的气息产生自然生命,神的灵也产生恩典的生命。约 6:63〔拉丁本 6:64〕:「圣灵赐人生命。」结 1:20:「生命的灵在轮中。」(译者:这里按作者所引拉丁文保留「生命的灵」,以对应「赐生命」的论证;和合本修订版作「活物的灵在轮中」。)

605. Et addit vitae; quia sicut spiritus naturalis facit vitam naturae, sic Spiritus divinus facit vitam gratiae. Io. VI, 64: Spiritus est qui vivificat; Ez. I, 20: Spiritus vitae erat in rotis.

他又加上「在基督耶稣里」,因为这灵只赐给在基督耶稣里的人。正如自然的气息不能达到未与头相连的肢体,圣灵也不临到未与元首基督相连的人。约壹 3:24:「我们知道神住在我们里面,这是由于他所赐给我们的圣灵。」(译者:保留原文所标 3:24;作者引文措辞也与 4:13 相近,后者作「因为神将他的灵赐给我们」。)徒 5:32:「神赐给顺从的人的圣灵。」(译者:原文误标 5:2,实际见 5:32。)

Addit autem in Christo Iesu, quia scilicet iste Spiritus non datur nisi his qui sunt in Christo Iesu. Sicut enim spiritus naturalis non pervenit ad membrum quod non habet connexionem ad caput, ita Spiritus Sanctus non pervenit ad hominem qui non est capiti Christo coniunctus. I Io. III, 24: in hoc scimus quod ipse manet in nobis, quia de Spiritu suo ipse dedit nobis. Act. V, 2: Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.

我说,这律因为在基督耶稣里,就「把我释放出来」。约 8:36:「神的儿子若使你们自由,你们就真正自由了。」而且是「从罪的律」中释放,即从使人倾向罪的罪欲之律中释放。或者,「从罪的律」中释放,即从对罪的同意和实行中释放,罪仿佛律法一样束缚着人。因为罪藉圣灵得赦免。约 20:22—23:「领受圣灵吧!你们赦免谁的罪,谁的罪就得赦免。」也从「死」中释放,不但属灵的死,而且肉身的死,如下文将证明的。这是因为他是赐生命的灵。结 37:9:「气息啊,要从四方而来,吹在这些被杀的人身上,使他们活过来。」

Haec, inquam, lex eo quod est in Christo Iesu, liberavit me. Io. VIII, 36: si Filius vos liberaverit, vere liberi estis. Et hoc a lege peccati, id est a lege fomitis quae inclinat ad peccatum. Vel a lege peccati id est a consensu et operatione peccati, quod hominem tenet ligatum per modum legis. Per Spiritum enim Sanctum remittitur peccatum. Io. XX, v. 22: accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et mortis, non solum spiritualis sed etiam corporalis, ut infra probabitur. Et hoc ideo quia est Spiritus vitae. Ez. XXXVII, 9: a quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos et reviviscant.

606. 随后,他说「律法所不能做的」等语,阐明先前所说的,即在基督耶稣里的生命之律使人脱离罪;至于使人脱离死,将在下文证明。他从基督道成肉身取原因,证明这一点。

606. Deinde cum dicit nam quod impossibile, etc. manifestat quod dixerat scilicet quod lex vitae, quae est in Christo Iesu, liberat a peccato: nam quod liberet a morte infra probabitur. Et hoc probat per causam quae sumitur ex incarnatione Christi.

关于道成肉身,他提出三点。

Circa quam tria ponit.

第一,道成肉身的必要性;

Primo, necessitatem Incarnationis,

第二,在「神差遣自己的儿子」处,提出道成肉身的方式;

secundo, modum Incarnationis ibi Deus Filium suum,

第三,在「并因着罪」处,提出道成肉身的果效。

tertio, Incarnationis fructum ibi et de peccato.

为使解释更加明白,我们先取第二点,再取第三点,最后取第一点,解释如下。

Et ut planior fiat expositio accipiemus primo secundum, secundo tertium, tertio primum, hoc modo.

607. 我说,在基督耶稣里赐生命的圣灵之律使人脱离罪,是正确的;因为父「神差遣自己的儿子」,即他本有的、与他同一本质而同样永恒的儿子,如诗 2:7:「耶和华对我说:『你是我的儿子』」,等等。「差遣」,不是新近创造或制作,而是差遣那已经存在的。太 21:37:「最后他打发自己的儿子到他们那里去。」这并非使他到了原先不在之处,因为约 1:10 说,「他在世界」;而是使他以原先未有的方式在世界中,即藉所取的人肉身,可见地在世界中。因此,同章接着说〔1:14〕:「道成了肉身,我们也见过他的荣光。」巴 3:38:「此后,他在地上显现。」(译者:作者所引拉丁文以阳性指称者为主语,用来说明神子的显现;思高本作「从此智慧在地上出现」。)

607. Recte dico quod lex spiritus vitae in Christo Iesu liberat a peccato, nam Deus, Pater, Filium suum, id est proprium consubstantialem sibi et coaeternum, Ps. II, 7: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, et cetera. Mittens, non de novo creans vel faciens, sed quasi praeexistentem misit. Matth. XXI, 37: Novissime misit ad eos Filium suum, non quidem ut esset ubi non erat, quia, ut dicitur Io. I, 10, In mundo erat, sed ut esset modo quo non erat in mundo, id est, visibiliter per carnem assumptam; unde ibidem sequitur: Verbum caro factum est, et vidimus gloriam eius. Bar. c. III, 38: Post hoc in terris visus est.

608. 因此,这里接着说:「成为罪身的样子。」这不可理解为他没有真实肉身,而只有肉身的样子,仿佛幻影,如摩尼教徒所说;因为主自己在路 24:39 说:「魂无骨无肉,你们看,我是有的。」所以,经文不仅说「成为肉身的样子」,而是说「成为罪身的样子」。

608. Et ideo hic subditur in similitudinem carnis peccati. Quod non est sic intelligendum, quasi veram carnem non habuerit sed solum carnis similitudinem, quasi phantasticam, sicut Manichaei dicunt, cum ipse Dominus dicat Lc. ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Unde non subdit solum, in similitudinem carnis, sed in similitudinem carnis peccati.

因为他没有罪身,即不是带着罪而受孕的肉身;他的肉身由圣灵而受孕,而圣灵除去罪。太 1:20:「因她所怀的孕是从圣灵来的。」因此,诗 26:11〔武加大本 25:11〕说:「我在无罪中进入」,即进入世界。(译者:作者按拉丁文 ingressus「进入」解释基督的降生,此处保留这一读法;和合本修订版作「至于我,却要行事纯正」。)但他具有「罪身的样子」,即在能够受苦这一点上与罪人的肉身相似;因为人的肉身在犯罪以前,并不受制于痛苦。来 2:17:「他凡事应当与他的弟兄相同,为要成为慈悲的。」

Non enim habuit carnem peccati, id est, cum peccato conceptam, quia caro eius fuit concepta per Spiritum Sanctum qui tollit peccatum. Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Unde Ps. XXV, 11 dicit: ego in innocentia mea ingressus sum, scilicet in mundum. Sed habuit similitudinem carnis peccati, id est, similem carni peccatrici in hoc quod erat passibilis. Nam caro hominis, ante peccatum, passioni subiecta non erat. Hebr. II, 17: debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret.

609. 他接着提出道成肉身的两个效果。第一个是除去罪,他说「因着罪,在肉体中定了罪」,提出这一效果。(译者:「因着罪」按拉丁文 de peccato 译出,以保留以下各解;和合本修订版作「为了对付罪」。)

609. Subdit autem duplicem effectum Incarnationis, quorum primus est remotio peccati, quam ponit dicens de peccato damnavit peccatum in carne.

这可以如此理解:「因着罪」,即因为杀死基督的人受魔鬼煽动,对基督肉身所犯的罪,他便「定了罪」,即毁灭罪;因为魔鬼图谋把无辜者交付死亡,而对这无辜者,魔鬼本无任何权利,所以它理当失去权势。因此,说基督藉自己的受难和死亡毁灭了罪。西 2:15:「将一切执政者、掌权者的权势解除了」,即在十字架上解除了。

Quod quidem potest legi: de peccato, id est, pro peccato commisso in carne Christi, diabolo instigante, ab occisoribus eius. Damnavit, id est destruxit peccatum, quia cum diabolus innocentem, in quo nihil iuris habebat, attentavit morti tradere, iustum fuit ut potestatem amitteret. Et ideo per suam passionem et mortem dicitur peccatum destruxisse. Col. II, 15: expolians, scilicet in cruce, principatus et potestates.

但更好的解释是:「在肉体中定了罪」,即削弱了我们肉体中的罪欲,「因着罪」,即藉他受难和死亡的能力。受难和死亡称为罪,是因为如前所说,具有罪的样子;或者,因为他藉此成为赎罪的祭物,而赎罪祭在圣经中称为「罪」。何 4:8:「他们要吃我百姓的罪。」(译者:作者所引拉丁文以「罪」指赎罪祭;此处保留这一用语,以呈现其论证。和合本修订版作「他们吞吃我百姓的赎罪祭」。)因此,林后 5:21 说:「神使那无罪的,替我们成为罪。」即成为赎罪祭。这样,他为我们的罪作出补赎,除去了世人的罪。约 1:29:「看哪,神的羔羊,除去世人的罪的!」

Sed melius est ut dicatur damnavit peccatum in carne, id est debilitavit fomitem peccati in carne nostra, de peccato, id est ex virtute passionis suae et mortis, quae dicitur peccatum propter similitudinem peccati, ut dictum est, vel quia per hoc factus est hostia pro peccato, quae in Sacra Scriptura dicitur peccatum. Os. IV, 8: peccata populi mei comedent. Unde dicit II Cor. V, 21: eum qui non noverat peccatum pro nobis Deus fecit peccatum, id est hostiam pro peccato. Et ita, satisfaciendo pro peccato nostro, abstulit peccata mundi. Io. I, 29: ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

610. 他随后提出第二个效果,说:「为要使律法的称义」,即律法所应许、有些人期望从律法获得的义,「得以成全」,即完善,「在我们里面」,即在基督耶稣里的我们里面。(译者:「律法的称义」按 iustificatio legis 译出;和合本修订版作「律法要求的义」。)后文 9:30:「那不追求义的外邦人却获得了义,就是因信而获得的义。」林后 5:21 说「神使那无罪的,替我们成为罪」之后,接着说:「好使我们在他里面成为神的义。」

610. Secundum effectum ponit consequenter dicens ut iustificatio legis, id est iustitia quam lex promittebat, et quam ex lege aliqui sperabant, impleretur, id est perficeretur, in nobis, existentibus scilicet in Christo Iesu. Infra IX, 30: gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam quae est ex fide. Et II Cor. V, 21, cum dixisset: eum qui non noverat peccatum Deus pro nobis fecit peccatum, subdit: ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.

611. 这事除藉基督之外,不能以别的方式成就;因此,他先说,在肉体中定罪并成全称义,这是「摩西律法所不能做的」。来 7:19:「律法本来就不能成就什么。」

611. Hoc aliter fieri non poterat quam per Christum et ideo praemisit quod scilicet damnare potest peccatum in carne et implere iustificationem, quod erat impossibile legi Moysi. Hebr. VII, 19: nihil ad perfectum adduxit lex.

这对律法是不可能的,并非由于律法有欠缺,而是「因为」,即由于,「它因肉体而软弱」;这指肉体的软弱,人因罪欲的败坏而有这种软弱,致使即使律法已经颁布,人仍被贪欲战胜。太 26:41:「你们心灵固然愿意,肉体却软弱了。」上文 6:19:「我因你们肉体的软弱,就以人的观点来说。」

Et hoc quidem erat legi impossibile, non propter defectum legis, sed in quo, id est inquantum, infirmabatur per carnem, id est propter infirmitatem carnis, quae erat in homine ex corruptione fomitis, ex qua proveniebat quod etiam lege data, homo a concupiscentia vincebatur. Matth. XXVI, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Et supra VI, 19: humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae.

由此可见,基督道成肉身是必要的。因此,加 2:21 说:「如果义是藉着律法而获得,那么基督就白白死了。」即无缘无故地死了。所以,基督道成肉身是必要的,因为律法不能使人称为义。

Et ex hoc patet quod necesse fuit Christum incarnari, unde et Gal. II, 21 dicitur: si per legem est iustitia, Christus gratis mortuus est, id est sine causa. Ideo ergo necessarius fuit Christum incarnari, quia lex iustificare non poterat.

612. 随后,他说「不随从肉体」等语,就第二项条件证明论点,说明人若要逃脱定罪,必须不随从肉体行事。

612. Deinde, cum dicit qui non secundum carnem, etc., probat propositum quantum ad secundam conditionem, ostendens quod ad hoc quod aliqui damnationem evadant requiritur quod non secundum carnem ambulent.

对此,他做三件事。

Et circa hoc tria facit.

首先,提出论点;

Primo proponit quod intendit;

其次,在「因为,随从肉体的人」等语处,证明论点;

secundo probat propositum, ibi qui enim secundum carnem, etc.;

第三,在「因为肉体的智慧」等语处,阐明证明中所预设的一点。

tertio manifestat quoddam quod in probatione supposuerat, ibi quoniam sapientia, et cetera.

613. 因此,他首先说:前面说过,律法的称义在我们里面得以成全;「我们」不但在基督耶稣里,而且「不随从肉体,只随从圣灵去行」,即不追随肉体的私欲,而追随圣灵的推动。加 5:16:「你们要顺着圣灵而行。」

613. Dicit ergo primo: dictum est, quod iustificatio legis impletur in nobis, qui scilicet non solum sumus in Christo Iesu, sed etiam non ambulamus secundum carnem, sed secundum Spiritum, id est, qui non sequimur concupiscentias carnis, sed instinctum Spiritus Sancti. Gal. V, 16: Spiritu ambulate.

614. 随后,他说「因为,随从肉体的人」等语,证明先前所说的。

614. Deinde, cum dicit qui enim secundum carnem, etc., probat quod dixerat.

他提出两个三段论。一个从肉体方面提出:凡追随肉体明智的人,都被引向死亡;凡随从肉体的人,都追随肉体的明智;因此,凡随从肉体的人,都被引向死亡。

Et inducit duos syllogismos. Unum quidem ex parte carnis, qui est talis: quicumque sequuntur prudentiam carnis, ducuntur ad mortem; sed quicumque sunt secundum carnem, sequuntur prudentiam carnis: ergo, quicumque sunt secundum carnem, ducuntur ad mortem.

另一个从圣灵方面提出:凡追随圣灵明智的人,都获得生命和平安;凡随从圣灵的人,都追随圣灵的明智;因此,凡随从圣灵的人,都趋向生命和平安。

Alium syllogismum ponit ex parte Spiritus, qui est talis: quicumque sequuntur prudentiam Spiritus, consequuntur vitam et pacem; sed quicumque sunt secundum Spiritum, sequuntur prudentiam Spiritus: ergo, quicumque sunt secundum Spiritum, sequuntur vitam et pacem.

这样就显明:不随从肉体、只随从圣灵行事的人,脱离了罪与死的律。

Et sic patet quod illi, qui non ambulant secundum carnem, sed secundum Spiritum, liberantur a lege peccati et mortis.

615. 因此,他首先提出第一个三段论的小前提,说:「随从肉体的人」,即如同臣属服从肉体的人,如罗 16:18:「这样的人不服侍主,只服侍自己的肚腹」,他们体贴肉体的事,仿佛说,他们具有肉体的智慧。

615. Primo, ergo ponit minorem primi syllogismi, dicens qui enim secundum carnem, id est, qui carni subduntur quasi ei subiecti, Rom. XVI, 18, huiusmodi Domino non serviunt, sed suo ventri, sapiunt ea quae sunt carnis ac si dicat, habent sapientiam carnis.

因为「体贴肉体的事」,就是赞同并判断随从肉体的事是好的。太 16:23:「你不体会神的心意,而是体会人的意思。」耶 4:22:「有智慧行恶。」

Sapere enim quae sunt carnis est approbare et iudicare bona esse quae sunt secundum carnem. Matth. XVI, 23: non sapis quae Dei sunt, sed quae hominis. Ier. IV, 22: sapientes sunt, ut faciant mala.

616. 第二,他提出第二个三段论的小前提,说:「随从圣灵的人」,即追随圣灵、受圣灵引导的人,如加 5:18:「你们若被圣灵引导,就不在律法之下。」他们「体贴圣灵的事」,即对属灵的事具有正确的认识,如智 1:1:「对上主应有正确的观念。」

616. Secundo, ponit minorem secundi syllogismi, dicens qui vero sunt secundum spiritum, id est, qui Spiritum Sanctum sequuntur, et secundum eum ducuntur secundum illud Gal. V, 18: si Spiritu ducimini, non estis sub lege, sentiunt ea quae sunt spiritus, id est, habent rectum sensum in rebus spiritualibus, secundum illud Sap. I, 1: sentite de Domino in bonitate.

其理由是,正如哲学家在《伦理学》第三卷所说,每个人是什么样的人,目的在他看来就是什么样的。因此,心灵由某种善或恶的习性塑成的人,会按照该习性的要求判断目的。

Et horum ratio est, quia, sicut Philosophus dicit in III Ethic., qualis est unusquisque, talis finis videtur ei. Unde ille cuius est animus informatus per habitum bonum vel malum, existimat de fine secundum exigentiam illius habitus.

617. 第三,他提出第一个三段论的大前提,说:「因为肉体的明智」,等等。(译者:「明智」按拉丁文 prudentia 译出,作者随即从哲学上加以界定;和合本修订版作「体贴肉体」。)

617. Tertio, ponit maiorem primi syllogismi, dicens nam prudentia carnis, et cetera.

为理解这点,应当知道,正如哲学家在《伦理学》第六卷所说,明智是关于应做之事的正确理性。关于应做之事的正确理性预设一件事,并做三件事。它预设目的,目的在行动中如同原理,正如思辨理性预设赖以论证的原理。关于应做之事的正确理性所做的三件事是:第一,正确地筹议;第二,对所筹议的事作正确判断;第三,对所筹议的事作出正确而坚定的命令。

Ad cuius intellectum oportet scire, quod prudentia est recta ratio agibilium, ut dicit Philosophus VI Ethic. Recta autem ratio agendorum unum praesupponit, et tria facit. Praesupponit enim finem qui est sicut principium in agendis, sicut et ratio speculativa praesupponit principia ex quibus demonstrat. Facit autem recta ratio agibilium tria. Nam primo, recte consiliatur; secundo, recte iudicat de consiliatis; tertio, recte et constanter praecipit quod consiliatum est.

因此,「肉体的明智」要求人预设肉体的快乐为目的,并就有助于这一目的的事筹议、判断和发令。因此,这种明智「就是死」,即永死的原因。加 6:8:「顺着肉体撒种的,必从肉体收败坏。」

Sic ergo ad prudentiam carnis requiritur quod aliquis praesupponat pro fine delectabile carnis et quod consilietur et iudicet et praecipiat ea quae conveniunt ad hunc finem. Unde talis prudentia est mors, id est, causa mortis aeternae. Gal. ult.: qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem.

618. 第四,他提出第二个三段论的大前提,说:「圣灵的明智就是生命和平安。」

618. Quarto, ponit maiorem secundi syllogismi, dicens prudentia autem spiritus vita et pax.

按前述解释,当人预设属灵的善为目的,并就恰当指向这目的的事筹议、判断和发令时,就称为「圣灵的明智」。因此,这种明智就是「生命」,即恩典和荣耀之生命的原因。加 6:8:「顺着圣灵撒种的,必从圣灵收永生。」它也是「平安」,即平安的原因,因为平安出自圣灵。诗 119:165〔武加大本 118:165〕:「喜爱你律法的人大有平安。」加 5:22:「圣灵的果子就是仁爱、喜乐、和平。」

Dicitur autem secundum praedicta prudentia spiritus, quando aliquis, praesupposito fine spiritualis boni, consiliatur et iudicat et praecipit quae ordinantur convenienter ad hunc finem. Unde talis prudentia est vita, id est, causa vitae gratiae et gloriae. Gal. ult.: qui seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam. Et est pax, id est causa pacis, nam pax causatur a Spiritu Sancto. Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus legem tuam, Domine. Gal. V, 22: fructus Spiritus caritas, gaudium et pax.