罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第9章:神的忿怒与怜悯

第4讲:忿怒与怜悯的器皿

Lectio 4: Vasa irae et misericordiae

9:19 这样,你会对我说:「那么,他为什么还指责人呢?有谁能抗拒他的旨意呢?」
9:20 你这个人哪,你是谁,竟敢向神顶嘴呢?受造之物岂会对造他的说:「你为什么把我造成这样呢?」 [n. 788]
9:21 难道陶匠没有权从一团泥里拿一块做成贵重的器皿,又拿一块做成卑贱的器皿吗? [n. 791]
9:22 倘若神要显明他的愤怒,彰显他的权能,就多多忍耐宽容那应受愤怒、适于遭毁灭的器皿, [n. 793]
9:23 为要把他丰盛的荣耀彰显在那蒙怜悯、他早已预备得荣耀的器皿上——(译者:这里依拉丁文保留未完成的条件句,作者在下文第 795 节补出其结论;第 22 节「适于」对照第 23 节「他预备」,也按原文保留,以对应作者对二者的区别。和合本修订版第 22 节作「预备遭毁灭」,并将该节补足为问句。)

9:19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?
9:20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? [n. 788]
9:21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? [n. 791]
9:22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum, [n. 793]
9:23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.

786. 对上述问题作了解答以后,使徒在这里针对这解答提出反对意见,特别针对最后的结论:「他要怜悯谁就怜悯谁,要使谁刚硬就使谁刚硬。」

786. Posita solutione praemissae quaestionis, hic Apostolus contra ipsam solutionem obiicit, et praecipue contra ultimam conclusionem qua dictum est: Cuius vult miseretur, et quem vult indurat.

因此,他首先提出反对意见;

Primo ergo ponit obiectionem;

其次提出解答,即在「你这个人哪,你是谁」等语那里。

secundo solutionem, ibi O homo, tu quis es, et cetera.

787. 因此,他首先说:前面已说,神要怜悯谁就怜悯谁,要使谁刚硬就使谁刚硬,「这样,你会对我说:还要探究什么呢?」即:这里所发生的善恶既全都归于神的意志,而这意志是充分的原因,因为没有人能抗拒它,那么,还需要进一步探究它们的原因吗?所以,他接着说「有谁能抗拒他的旨意呢?」传 1:13 说:「我用智慧专心探寻、考察天下所发生的一切事。」(译者:本讲开头经文作 queritur,「他责问、埋怨」;此处引句作 quaeritur,可解释为「被探究」「被要求」。作者以下依次讨论探究、责问、要求三种理解,故相应译出。)

787. Dicit ergo primo: dictum est quod Deus cuius vult miseretur, et quem vult indurat, dicis itaque mihi: quid adhuc quaeritur? Id est, quid oportet ulterius quaerere de causa bonorum et malorum quae hic aguntur, cum omnia voluntati divinae attribuantur, quae est causa sufficiens, eo quod nullus potest ei resistere? Unde sequitur voluntati eius quis resistit? Eccle. I, 13: proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole.

或者,「为什么还责问呢?」即神为何在人犯罪时责问他们,如赛 1:2 所说:「我养育儿女,将他们养大,他们竟悖逆我」,等等。他的责问似乎不公正,因为一切都出于他的意志,而没有人能抗拒它。所以,他接着说「有谁能抗拒他的旨意呢?」

Vel aliter quid adhuc quaeritur, id est conqueritur Deus de hominibus quando peccant, sicut Is. I, 2: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me, et cetera. Ideo autem videtur iustam querimoniam non habere, quia ex voluntate eius totum procedit, cui nullus potest resistere. Unde subdit voluntati eius quis resistit?

或者,「还要求什么呢?」即还要求人行善避恶做什么?弥 6:8 说:「世人哪,耶和华已指示你何为善。他向你所要的是什么呢?」等等。要求某人做不在其能力范围之内的事,是徒然的;而依上述论点,一切似乎都归于不可抗拒的神的意志,那么,似乎没有什么事在人能力之内。接着说「因为有谁能抗拒他的旨意呢?」仿佛说:没有人。以斯帖记补录丙 2〔武加大本 13:9〕说:「若你愿意……谁也不能反抗。」这似乎就是使徒的用意。

Vel aliter quid adhuc quaeritur, scilicet ab homine ut faciat bonum vel vitet malum. Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te, et cetera. Frustra autem requiritur ab aliquo quod non est in eius potestate. Nihil autem in hominis potestate esse videtur secundum praedicta, quibus omnia divinae voluntati videntur adscribi, cui resisti non potest. Sequitur voluntati enim eius quis resistit? Quasi diceret: nullus. Esth. XIII, 9: non est qui tuae possit resistere voluntati. Et haec videtur esse intentio Apostoli.

788. 然后,他说「你这个人哪,你是谁」等语,回答上述问题。

788. Deinde cum dicit O homo, tu quis es, etc. respondet praemissae quaestioni.

为理解他的回答,应当考虑:关于善人的拣选和恶人的遗弃,可以提出两种问题。一种是一般的问题:神为何愿意使某些人刚硬,却怜悯另一些人?另一种是个别的问题:为何愿意怜悯这一个,却使这一个或那一个刚硬?

Ad cuius responsionis intellectum considerandum est, quod circa electionem bonorum et reprobationem malorum duplex quaestio potest moveri. Una quidem in generali, quare Deus velit quosdam indurare, et quorumdam misereri. Alia vero in speciali, quare velit huius misereri et hunc vel illum indurare.

前一个问题,可以说明其理由;后一个问题,除了神的意志本身以外,不能说明其他理由。在人间事务中,有一个明显的例子:某人想建房,聚集了许多相似而相等的石头。他为何把一些放在上面、一些放在下面,可以从目的方面说明:为了使他打算建造的房屋完善,既需要由下方石头组成的地基,也需要由上方石头组成的墙顶。但为何把这些石头放在上面、那些放在下面,除了工匠愿意如此,就没有其他理由。

Et potest quidem ratio huius quaestionis assignari; secundae autem quaestionis non potest assignari ratio, nisi simplex Dei voluntas, cuius exemplum patet in rebus humanis. Si enim aliquis aedificare volens, haberet multos lapides similes et aequales congregatos, posset ratio assignari quare quosdam ponat in summo et quosdam in imo ex parte finis, quia ad perfectionem domus quam facere intendit, requiritur et fundamentum quod habet lapides in imo, et cacumen parietis quod habet lapides in summo. Sed quare ponat hos lapides in summo et hos in imo, non habet aliquam rationem, nisi quia artifex voluit.

因此,使徒首先就第二个问题回答疑难,即神为何怜悯这个人,却使那个人刚硬;

Primo igitur Apostolus respondet dubitationi quantum ad quaestionem secundam, quare scilicet huius hominis misereatur et illum induret;

其次,就第一个问题回答,即神为何怜悯一些人,却使另一些人刚硬,在「倘若神愿意」等语那里。

secundo quantum ad quaestionem primam, quare scilicet quibusdam misereatur, et quosdam induret, ibi quod si volens Deus, et cetera.

关于第一点,他作三件事。

Circa primum tria facit.

首先责备发问者的僭越;

Primo arguit praesumptionem quaerentis;

其次引入解答问题的权威,即在「受造之物岂会说」等语那里;

secundo inducit auctoritatem quae quaestionem solvit, ibi numquid dicit figmentum, etc.;

第三解释这权威,即在「难道没有权」等语那里。

tertio exponit auctoritatem, ibi an non habet potestatem, et cetera.

789. 因此,他首先说:「你这个人哪」,你既脆弱又无知,「你是谁,竟敢向神答辩呢?」如果神要与你争讼,你从哪里有足够能力回答他?伯 9:3 说:「人若想要与他争辩,千次中也不能回答一次。」又如伯 40:2〔武加大本 39:32〕所说:「与神辩驳的可以回答吧!」

789. Dicit ergo primo: O homo, qui es fragilis et ignorans, tu quis es qui respondeas Deo? Unde sufficis ad respondendum ei, si voluerit tecum iudicio contendere? Iob IX, 3: si voluerit contendere iudicio cum illo, non poterit ei respondere unum pro mille. Et, sicut dicitur Iob XXXIX, 32, qui arguit Deum, debet ei respondere.

这里让人明白,不应为了穷尽理解而探究神判断的理由,因为这些理由超越人的理性。德训篇 3:22 说:「超乎你能力的事,你不要研究。」箴 25:27 说:「穷究威严的人,将被荣耀压倒。」(译者:这里依作者所引拉丁文译出;和合本修订版作「自求荣耀也是一样」,所用读法不同。)

In quo datur intelligi quod homo non debet scrutari rationem divinorum iudiciorum cum intentione comprehendendi, eo quod excedant rationem humanam. Eccli. III, 22: altiora te ne quaesieris. Prov. XXV, 27: perscrutator maiestatis opprimetur a gloria.

790. 然后,他说「受造之物岂会说」等语,引用赛 45:9 的权威:「泥土岂可对塑造它的说:『你做的是什么?你所做的物怎么没有把手呢?』」

790. Deinde cum dicit numquid dicit figmentum, etc., inducit auctoritatem, quae habetur Is. XLV, 9: numquid dicit lutum figulo suo: quid facis? Et opus tuum sine manibus est.

这里应当考虑:如果工匠以卑贱的材料造出美丽、适于高贵用途的器皿,这全归功于工匠的良善,譬如以泥制作适合尊贵筵席的盘子和壶。反之,如果他用卑贱材料、譬如泥,造适于卑微用途的器皿,譬如厨房或类似工作所用的器具,那么,即使器皿有理性,也不能抱怨。不过,若工匠用在其工作以前就有的贵重材料,譬如金子和宝石,造出专供卑微用途的器皿,它就可以抱怨。

Ubi considerandum est quod si aliquis artifex ex materia vili faciat vas pulchrum et nobilibus actibus accommodatum, totum adscribitur bonitati artificis, puta si ex luto faciat scutellas et urceos ad nobilem mensam decentes. Si vero ex vili materia, puta ex luto, faciat vas accommodatum vilibus usibus, puta coquinae vel huiusmodi officiis, non posset vas conqueri si rationem haberet. Posset enim conqueri si ex materia pretiosa quae praeiacet artificis operationi, puta ex auro et lapidibus pretiosis faceret vas ad vilia officia deputatum.

人性由于自身的材料而卑微,因为创 2:7 说:「神用地上的尘土造人。」但人性由于那藉一人进入世界的罪之败坏,而更为卑微。因此,人被比作泥土是恰当的。伯 30:19 说:「我被比作泥土,我就像尘土和灰烬一样。」(译者:作者所引拉丁文首句作「我被比作泥土」,承接这里将人比作泥土的解释;和合本修订版首句作「神把我扔在淤泥之中」。)所以,人拥有的任何善,都应归于神的良善,视神为首要的行动者。赛 64:8 说:「耶和华啊,现在你仍是我们的父!我们是泥,你是陶匠;我们都是你亲手所造的。」反之,如果神没有提升人趋向更好的境况,而把他留在自己的软弱中,派给他最低微的用途,神就没有对他造成任何足以使他有正当理由抱怨神的侵害。

Humana autem natura vilitatem habet ex sua materia, quia, ut dicitur Gen. II, 7: fecit Deus hominem de limo terrae, sed maiorem vilitatem habet ex corruptione peccati, quae per unum hominem in hunc mundum intravit. Et ideo homo luto merito comparatur Iob XXX, 19: comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri. Unde quicquid boni habet homo debet bonitati divinae quasi principali agenti adscribere. Is. LXIV, v. 8: nunc, Domine, Pater es tu, nos vero lutum, et fictor noster tu, et opus manuum tuarum omnes nos. Si vero Deus hominem ad meliora non promoveat, sed in sua infirmitate eum dimittens, deputat eum ad infimum usum, nullam ei facit iniuriam: ut possit iuste de Deo conqueri.

791. 然后,他说「难道没有权」等语,使徒解释先知的话。

791. Deinde cum dicit an non habet potestatem, etc., exponit Apostolus verba prophetae.

意思是:之所以说「受造之物」、即陶器,不能对制作它的说「你为什么把我造成这样呢?」,是因为陶匠有自由的权力,用泥料制作自己喜悦的任何作品。因此,他说「难道陶匠」,即用卑贱材料工作的人,「没有权」,即自由的权力,「从同一团泥里」,即卑贱的材料里,在不侵害任何人的情况下,「做成一个贵重的器皿」,即供尊贵之用,「另一个卑贱的器皿」,即供较低微的用途吗?提后 2:20 说:「大户人家不但有金器银器,也有木器瓦器;有作为贵重之用的,有作为卑贱之用的。」

Quasi dicat: hoc est dictum figmentum, id est vas fictile, non posset dicere fictori quid me fecisti sic? Quia figulus liberam potestatem habet ex materia luti opus facere quodcumque sibi placuerit. Unde dicit an non habet potestatem, scilicet liberam, figulus luti, qui scilicet operatur in vili materia, ex eadem massa, scilicet vilis materiae, facere, absque alicuius iniuria, aliud quidem vas in honorem, id est in honorabiles usus, aliud vero in contumeliam, id est in usus viliores. II Tim. II, 20: In magna enim domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed etiam lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.

同样,神有自由的权力,从人类同一败坏的材料中,如同从一团泥中,在不侵害任何人的情况下,使某些人预备得荣耀,却让另一些人留在悲惨中。耶 18:6 说:「以色列家,看哪,泥在陶匠的手中怎样,你们在我的手中也怎样。」

Et similiter Deus liberam potestatem habet facere ex eadem corrupta materia humani generis, sicut ex quodam luto, nulli faciendo iniuriam, quosdam homines praeparatos in gloriam, quosdam autem in miseria derelictos. Ier. XVIII, 6: sicut lutum in manu figuli, ita in manu mea vos, domus Israel.

792. 然后,他说「倘若神愿意」等语,解答第一个问题:神为何愿意怜悯一些人,却让另一些人留在悲惨中;或为何拣选一些人,遗弃另一些人。

792. Deinde cum dicit quod si volens Deus, etc., solvit primam quaestionem, scilicet quare Deus velit quibusdam misereri, et quosdam in miseria derelinquere, sive quosdam eligere et quosdam reprobare.

关于这一点,应当考虑:神一切作为的目的,是显明神的良善。箴 16:4 说:「耶和华为自己造了万物。」(译者:拉丁文为 propter semetipsum,「为自己」;和合本修订版作「造万物各适其用」。作者此处据拉丁文论神作为的目的。)所以上文 1:20 说,「神的永能和神性……虽然眼不能见,但藉着所造之物就可以了解看见」。

Circa quod considerandum est, quod finis omnium divinorum operum est manifestatio divinae bonitatis. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est Dominus. Unde supra I, 20 dictum est quod invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

神良善的卓越如此之大,无法用一种方式或在一个受造之物中充分显明。因此,他造了不同的受造之物,使这良善以不同方式在其中显明。尤其是在有理性的受造之物中:对于那些他按罪责惩罚的人,显明他的正义;对于那些他出于恩典释放的人,显明他的怜悯。因此,为使两者都在人中显明,他怜悯地释放了一些人,但不是所有人。

Tanta est autem divinae bonitatis excellentia, quod non potest uno modo nec in una creatura sufficienter manifestari. Et ideo diversas creaturas condidit, in quibus diversimode manifestatur. Praecipue autem in creaturis rationalibus, in quibus eius iustitia manifestatur quantum ad illos quos pro eorum meritis punit, misericordia vero in illis quos ex sua gratia liberat. Et ideo ut utrumque in hominibus manifestaretur, quosdam misericorditer liberavit, sed non omnes.

所以,他首先提出遗弃恶人的理由;其次提出拣选善人的理由,即在「为要显明丰盛」等语那里。

Primo ergo ponit rationem reprobationis malorum; secundo ponit rationem electionis bonorum, ibi ut ostenderet divitias, et cetera.

793. 对于双方,都应当注意三方面的区别。

793. Est autem in utrisque triplex differentia attendenda.

第一,在目的方面;第二,在用途方面;第三,在神的行动方面。

Prima quidem secundum finem; secunda, secundum usum; tertia, secundum divinum actum.

遗弃恶人、或使恶人刚硬的目的,是显明神的正义与能力。就此,他说「倘若」,也就是「然而,如果」,「神要显明他的愤怒」,即施行惩罚的正义。因为,说神愤怒,不是指情感的激动,而是指惩罚的效果。上文 1:18 说:「神的愤怒……显明」,等等。他又加上「彰显他的权能」,因为神对恶人,不仅使用忿怒、即惩罚,惩治那些服在他以下的人,也用自己的能力使他们服在他以下。腓 3:21 说:「按着那能使万有归服自己的大能。」出 14:30—31 说:「以色列人看见埃及人死在海边……看见耶和华向埃及人所施展的大能。」(译者:原注只标 14:31;所引内容包括 14:30—31。)

Finis autem reprobationis vel obdurationis malorum est manifestatio divinae iustitiae et virtutis. Et quantum ad hoc dicit quod, id est sed, si Deus volens ostendere iram suam, id est iustitiam vindicativam. Non enim dicitur ira in Deo secundum affectus commotionem, sed secundum effectus vindictae. Supra I, 18: revelatur ira Dei, et cetera. Addit autem et notam facere potentiam suam, quia Deus contra malos non solum utitur ira, id est vindicta, puniendo eos sibi subiectos, sed etiam sua potentia subiiciendo sibi. Phil. c. III, 21: secundum operationem qua potest etiam sibi subiicere omnia. Ex. XIV, 31: viderant Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos.

神使用恶人的用途,是忿怒、即刑罚。因此,他称他们为「忿怒的器皿」,即正义的工具;神使用他们,显明他的忿怒,即施行惩罚的正义。弗 2:3 说:「我们生来就是可怒之子。」(译者:这里保留拉丁文「忿怒之子」的意象,以对应「忿怒的器皿」;和合本修订版作「生来就是该受惩罚的人」。)

Usus autem malorum ad quem utitur eis Deus est ira, id est poena. Et ideo vocat eos vasa irae, id est, iustitiae instrumenta, quibus Deus utitur ad ostendendam iram, id est iustitiam vindicativam. Eph. II, 3: eramus natura filii irae.

至于神对他们所作的行动,并不是使他们形成趋恶的倾向,因为他们自己由于原罪的败坏,就有趋恶的倾向。所以,他说「适于遭毁灭的器皿」,即在自身中具有受永远定罪的适合状态。创 6:5 说:「耶和华见人在地上罪大恶极,终日心里所想的尽都是恶事。」神对他们所做的,仅仅是容许他们行自己所贪欲的事。因此,他特意说「宽容」。他没有立即施罚,也就显示了他的忍耐,所以又说「多多忍耐」。德训篇 5:4 说:「主是富于含忍的报复者。」

Actus vero quem Deus erga eos exercet, non est quod disponat eos ad malum, quia ipsi de se habent dispositionem ad malum ex corruptione primi peccati. Unde dicit vasa apta in interitum, id est, in se habentia aptitudinem ad aeternam damnationem. Gen. VI, v. 5: videns Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio humani cordis intenta esset ad malum omni tempore. Hoc autem solum Deus circa eos agit, quod eos permittit agere quae concupiscunt. Unde signanter dicit sustinuit. Et hoc eius patientiam demonstrat, quod non statim vindictam infert. Unde addit in multa patientia. Eccli. V, 4: Altissimus est patiens redditor.

794. 然后,对于善人,他同样提出三点。

794. Deinde ex parte bonorum similiter tria ponit.

首先是目的,说「为要显明他丰盛的荣耀」。拣选并怜悯善人的目的,是藉使他们离恶、吸引他们趋向义、最后带领他们进入荣耀,在他们身上显明自己良善的丰盛。这就是他说「为要显明他丰盛的荣耀」的意思。上文 2:4 论这丰盛说:「还是你藐视他丰富的恩慈?」弗 2:4 说:「神有丰富的怜悯。」

Primo quidem finem, cum dicit ut ostenderet divitias gloriae suae. Finis enim electionis et miserationis bonorum est, ut manifestaret in eis abundantiam bonitatis suae, revocando eos a malo, et ad iustitiam eos trahendo, et finaliter eos perducendo in gloriam. Et hoc est quod dicit ut ostenderet divitias gloriae suae, de quibus divitiis supra II, 4: an divitias bonitatis eius contemnis? Eph. II, v. 4: Deus autem qui dives est in misericordia.

他特意说「为要显明他丰盛的荣耀」,因为按神的正义对恶人的定罪与遗弃本身,也显明并彰显圣徒的荣耀,因为他们已从这样的悲惨中得释放。

Signanter autem dicit ut ostenderet divitias gloriae suae, quia ipsa condemnatio et reprobatio malorum, quae est secundum Dei iustitiam, manifestat et commendat sanctorum gloriam, qui ab ipsa tali miseria liberantur.

其次,他说「在蒙怜悯的器皿上」,描述他们的用途。他称善人为「怜悯的器皿」,因为神使用他们作为工具,显明自己的怜悯。德训篇 44:10 说:「都是宽大为怀的人。」

Secundo describit usum eorum, cum dicit in vasa misericordiae. Nominat autem bonos vasa misericordiae, quia utitur eis Deus quasi instrumentis ad suam misericordiam manifestandam. Eccli. XLIV, 10: isti sunt viri misericordiae.

第三,他提出神在他们身上实行的行动。神不是仅仅容忍他们,仿佛他们本身就适于善,而是借呼召他们进入荣耀,预备并安排他们。因此,他说「他早已预备得荣耀的」。诗 65:6〔武加大本 64:7〕说:「以你的能力预备诸山。」(译者:作者所引拉丁文作「预备」,与这里神预备人得荣耀的论述相应;和合本修订版作「用力量安定诸山」。)

Tertio ponit actum quem circa eos Deus exercet. Non enim Deus eos solum sustinet, quasi de se aptos existentes ad bonum, sed eos praeparat et disponit vocando ad gloriam. Unde dicit quae praeparavit in gloriam. Ps. LXIV, 7: praeparans montes in virtute tua.

795. 直到这里,句法都仍有所省略、悬而未结。它的意思是:如果神愿意这样做,而怜悯一些人,使另一些人刚硬,那么,对此有什么可以正当地提出反对的呢?仿佛说:没有什么。他使自己愿意使之刚硬的人刚硬,并不是迫使他们犯罪,而是容忍他们按照自己的倾向趋向恶。

795. Est autem constructio defectiva et suspensiva usque huc, ut sit sensus: si volens Deus hoc facere, quibusdam miseretur et quosdam indurat, quid contra hoc iuste poterit dici? Quasi dicat: nihil. Non enim sic quos vult indurat, ut eos peccare compellat, sed sustinet eos ut secundum suam inclinationem tendant in malum.