罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第9章:神的忿怒与怜悯

第3讲:神拣选的公正

Lectio 3: Iustitia electionis Dei

9:14 这样,我们要怎么说呢?难道神有什么不义吗? [n. 765] 绝对没有! [n. 768]
9:15 因他对摩西说:「我要怜悯我所怜悯的人;我要向我将怜悯的人施怜悯。」(译者:这里依拉丁文保留各动词的时态及重复;和合本修订版作「我要怜悯谁就怜悯谁,要恩待谁就恩待谁」。下文详细解释这些时态与重复。)
9:16 由此看来,这不在于愿意的人,也不在于奔跑的人,而在于施怜悯的神。(译者:和合本修订版作「这不靠人的意愿,也不靠人的努力,只靠神的怜悯」;这里保留拉丁文「愿意的人」「奔跑的人」,以对应作者以下对行动归属的分析。) [n. 775]
9:17 因为经上有话对法老说:「我将你兴起来,特要在你身上彰显我的权能,为要使我的名传遍全地。」 [n. 779]
9:18 由此看来,神要怜悯谁就怜悯谁,要使谁刚硬就使谁刚硬。 [n. 783]

9:14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? [n. 765] Absit. [n. 768]
9:15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam praestabo cujus miserebor.
9:16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. [n. 775]
9:17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. [n. 779]
9:18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. [n. 783]

765. 使徒已先说明,一人被置于另一人之上,是按神的拣选,不是出于行为,而是出于呼召者的恩典;这里,他探究这拣选的公正。

765. Postquam praemisit Apostolus quod secundum Dei electionem unus alteri praefertur non ex operibus, sed ex gratia vocantis hic inquirit de iustitia huius electionis.

首先提出疑难;

Et primo proponit dubitationem;

其次解答,即在「绝对没有!因为他对摩西」等语那里。

secundo solvit, ibi absit. Moysi, et cetera.

第三,对解答提出反对意见,即在「这样,你一定会对我说:为什么还」等语那里。

Tertio obiicit contra solutionem, ibi dicis itaque mihi: quid adhuc, et cetera.

766. 因此,他首先说:前面已说,神不以先前的功德为依据,拣选一个人,却遗弃另一个人。「这样,我们要怎么说呢?难道」由此可以证明,「神有什么不义吗?」

766. Dicit ergo primo: dictum est quod Deus sine merito praecedente unum eligit, et alterum reprobat. Quid ergo dicemus? Numquid per hoc probari potest quod sit iniquitas apud Deum?

看来似乎如此。因为,分配的正义要求对相等者作相等分配;除去功德的差异,人都是相等的。因此,若神不考虑功德,却作不相等的分配,拣选一人、遗弃另一人,那么,他里面似乎有不义。这却违反申 32:4 所说:「他是信实而全无不义的神。」(译者:这里按拉丁文保留「全无不义」,以对应分配正义的论证;和合本修订版作「他是信实无伪的神,又公义,又正直」。)诗 119:137〔武加大本 118:137〕也说:「耶和华啊,你是公义的;你的典章正直!」

Videtur quod sic. Pertinet enim ad iustitiam in distributionibus, ut aequaliter aequalibus distribuatur. Homines autem, remota differentia meritorum, sunt aequales. Si ergo absque consideratione meritorum Deus inaequaliter distribuit, unum eligens et alium reprobans, videtur quod sit in eo iniquitas, quod est contra illud quod dicitur Deut. XXXII, 4: Deus fidelis et absque ulla iniquitate; Ps. CXVIII, 137: iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.

767. 应当知道,奥利金为了解答这个反对意见,陷入了错误。

767. Est autem sciendum quod Origenes hanc obiectionem solvere volens incidit in errorem.

他在《论首要原理》(Periarchon)中主张:神起初只创造了属灵的受造之物,而且全都相等,免得因它们的不相等,按上述推理,把不义归给神;后来,受造之物的差异,才随功过的差异而产生。因为,那些属灵的受造之物中,有些凭爱转向神,程度或多或少,天使的不同等级由此区分;另一些则偏离神,程度或多或少,因而被束缚于较高贵或较卑微的身体,有些是天体,有些是魔鬼的身体,有些是人的身体。照这样,创造并区分物质受造之物的原因,就是属灵受造之物的罪。但这违反创 1:31 所说:「神看一切所造的,看哪,都非常好。」这句话让人明白,产生物质受造之物的原因是良善,正如奥古斯丁在《天主之城》中所说。

Ponit enim in suo Periarchon, Deum ab initio solum creaturas spirituales fecisse, et omnes aequales, ne ex eorum inaequalitate posset secundum rationem praedictam iniquitas Deo adscribi, sed postea creaturarum diversitas subsecuta est ex diversitate meritorum. Nam illarum creaturarum spiritualium quaedam per amorem conversae sunt ad Deum plus vel minus, et secundum hoc distincti sunt diversi ordines angelorum: quaedam vero aversae sunt a Deo plus vel minus, et secundum hoc alligatae sunt corporibus vel nobilibus vel ignobilibus, quaedam quidem caelestibus corporibus, quaedam autem corporibus daemonum, quaedam autem corporibus hominum. Et secundum hoc ratio condendi et distinguendi creaturas corporeas, est peccatum spiritualis creaturae. Quod est contra id quod Gen. I, 31 dicitur: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona, per quod datur intelligi quod causa producendi creaturas corporales, est bonitas, ut dicit Augustinus, de Civitate Dei.

768. 因此,应当弃绝这种意见,并考察使徒如何解答疑难,说「绝对没有!因为他对摩西说」,等等。

768. Et ideo, hac opinione reiecta, videndum est qualiter Apostolus dubitationem solvat, cum dicit absit. Moysi enim dicit, et cetera.

关于这一点,他作两件事。

Et circa hoc duo facit.

首先,就对圣徒的爱解答上述反对意见;

Primo solvit obiectionem praedictam quantum ad dilectionem sanctorum;

其次,就对恶人的恨或遗弃解答,即在「因为经上有话」等语那里。

secundo quantum ad odium seu reprobationem malorum, ibi dicit enim Scriptura, et cetera.

关于第一点,他作两件事。

Circa primum duo facit.

首先提出圣经的权威,解答由此展开;

Primo proponit auctoritatem Scripturae ex qua procedit solutio;

其次从中引出结论,即在「由此看来,这不在于愿意的人」等语那里。

secundo ex ea conclusionem inducit, ibi igitur non volentis, et cetera.

769. 他引的是出 33:19 的权威。那里,主按我们的拉丁译本对摩西说:「我愿怜悯谁,就怜悯谁;我愿恩待谁,就恩待谁。」使徒却按七十士译本引用,说「因为」主「对摩西说:我要怜悯我所怜悯的人;我要向我将怜悯的人施怜悯」。按经文字面,我们的一切善都归于神的怜悯。如赛 63:7 所说:「我要照耶和华一切所赐给我们的……述说他的慈爱和美德。」哀 3:22 说:「因耶和华的慈爱,我们不致灭绝,因他的怜悯永不断绝。」

769. Inducit autem auctoritatem quae habetur Exod. XXXIII, 19, ubi dixit Dominus Moysi, secundum litteram nostram: miserebor cui voluero, et clemens ero in quem placuero, sed Apostolus inducit eam secundum litteram Lxx, dicens Moysi enim dicit, Dominus, miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo cui miserebor, ubi secundum superficiem litterae omnia bona nostra Dei misericordiae adscribuntur secundum illud Is. c. LXIII, 7: miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis. Et Thren. III, 22: misericordiae Domini quod non sumus consumpti, multae enim sunt miserationes eius.

770. 《注疏》以两种方式解释这一权威;相应地,也可据此以两种方式解决问题与反对意见。

770. Exponitur autem haec auctoritas in Glossa dupliciter, et secundum hoc ex auctoritate hac dupliciter solvitur quaestio et obiectio.

一种解释是:「我要怜悯我所怜悯的人」,即那配得怜悯的人;又为更明确地表达,重复说「我要向我所怜悯的人施怜悯」,即向我判断为配受怜悯的人施怜悯。正如诗 103:13〔武加大本 102:13〕所说:「耶和华……怜悯敬畏他的人。」

Uno modo sic: miserebor cui misereor, id est illi qui est dignus misericordia; et, ad maiorem expressionem, iterat dicens misericordiam praestabo cui misereor, id est cui dignum iudico misereri: sicut et in Ps. CII, 13 dicitur: misertus est Dominus timentibus se.

按这种理解,神虽然凭怜悯赐下自己的恩惠,却并无不义,因为他按自己判断的正直,赐给应当赐的人,而不赐给不应当赐的人。

Et secundum hoc licet misericorditer sua impendat, tamen ab iniustitia excusatur, quia dat quibus dandum est, et quia non dat cui dandum non est, secundum rectitudinem sui iudicii.

771. 但是,「怜悯那配受怜悯的人」,可以有两种理解。一种是认为,某人因今生先前的行为而配受怜悯,虽然不是像奥利金所主张的那样,因前一生命中的行为。这属于伯拉纠派的异端,他们主张神的恩典按功德赐给人。

771. Sed misereri cui dignum est, potest intelligi dupliciter. Uno modo ut intelligatur aliquis dignus misericordia propter opera praeexistentia in hac vita, licet non in alia, ut posuit Origenes, quod pertinet ad haeresim Pelagianorum, qui posuerunt gratiam Dei hominibus secundum merita dari.

然而,这不能成立,因为如前所说,善的功德本身也是神赐给人的,也是预定的效果。

Sed hoc stare non potest, quia, sicut dictum est, ipsa etiam bona merita sunt homini a Deo, et sunt praedestinationis effectus.

772. 另一种理解是:说某人配受怜悯,不是因为先于恩典的功德,而是因为随恩典而来的功德。譬如,可以说:神赐恩典给某人,并从永恒定意将恩典赐给他,是因为预知他将善用恩典。

772. Alio modo potest intelligi ut aliquis dicatur dignus misericordia, non propter aliqua merita praecedentia gratiam sed propter merita subsequentia, puta ut dicamus quod Deus dat alicui gratiam et proposuit eam ab aeterno illi se daturum, quem praescivit ea bene fore usurum.

《注疏》就是按这种意义理解「他怜悯那应受怜悯的人」。因此,它说:「我要怜悯我将已怜悯的人」,就是:我要借呼召并赐予恩典,怜悯那我预先知道自己将向他施怜悯的人;因为我知道,他将归正并常与我同在。

Et secundum hoc intelligit Glossa quod miseretur cui miserendum est. Unde dicit miserebor cui misertus ero, id est, illi miserebor vocando et gratiam apponendo, cui praescius ero quod misericordiam daturus essem, sciens illum convertendum et apud me permansurum.

然而,这样说似乎也不恰当。

Sed videtur quod nec hoc convenienter dici possit.

显然,预定的效果不能被当作预定的根据,即使这效果被看作存在于神的预知中,也是如此。因为,预定的根据在理解上先于预定,而效果却包含在预定里面。

Manifestum est enim quod nihil potest poni ut ratio praedestinationis, quod est praedestinationis effectus, etiam si accipiatur prout est in Dei praescientia, quia ratio praedestinationis praeintelligitur praedestinationi, effectus autem in ipsa includitur.

显然,神为使人得救而赐给人的每一项恩惠,都是神预定的效果。神的恩惠不仅及于使人称义的恩典之灌注,也及于恩典的运用。正如在自然事物中,神不仅产生事物本身的形式,也产生形式本身的运动与活动;因为神是一切运动的起源,若他的推动作用停止,就没有任何运动或活动从形式中发生。灵魂内恩典或德行的习性与其运用之间的关系,正如自然形式与其活动之间的关系。因此,赛 26:12 说:「我们所做的一切,都是你为我们成就的。」

Manifestum est autem quod omne Dei beneficium quod homini confert ad salutem, est divinae praedestinationis effectus. Divinum autem beneficium non solum extendit se ad infusionem gratiae, qua homo iustificatur, sed etiam ad gratiae usum: sicut etiam in rebus naturalibus non solum Deus causat ipsas formas in rebus, sed etiam ipsos motus et operationes formarum, eo quod Deus est principium omnis motus, cuius operatione cessante a movendo, ex formis nullus motus vel operatio sequitur. Sicut autem se habet habitus gratiae vel virtutis in anima ad usum ipsius, sic se habet forma naturalis ad suam operationem. Et ideo dicitur Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine.

773. 亚里士多德(Aristoteles)针对人的意志活动,以一项特定论证证明这一点。

773. Probat autem hoc speciali ratione Aristoteles de operibus voluntatis humanae.

人既有实行对立行为的能力,譬如坐或不坐,就必须由另一个事物使之成为现实。他通过思量,选取两个对立项中的一个而舍弃另一个,从而使其中一项成为现实。但人既又有思量或不思量的能力,就必须有某个事物使他的思量成为现实。由于这里不能无穷倒推,必然有一个高于人的外在起源,推动他去思量;这不是别的,就是神。

Cum enim homo habeat potentiam ad opposita, puta ad sedendum vel non sedendum, oportet quod reducatur in actum per aliquid aliud. Reducitur autem in actum alterius horum per consilium, ex quo unum oppositorum praeelegit alteri. Sed cum iterum homo habet potentiam consiliandi vel non consiliandi, oportebit esse aliquid per quod reducatur in actum consilii. Et cum in hoc non sit procedere in infinitum, oportet esse aliquod principium extrinsecum superius homine, quod ipsum moveat ad consiliandum, et hoc non est aliud quam Deus.

所以,恩典的运用本身也是来自神;但恩典的习性并不因此多余,正如神虽然在万物中运行,自然形式也不因此多余。因为,智慧篇 8:1 说:「从容治理万物。」也就是说,万物通过自己的形式,仿佛自发地倾向神为它们安排的目标。

Sic igitur ipse usus gratiae est a Deo, nec propter hoc superfluit habitus gratiae, sicut nec superfluunt formae naturales, quamvis Deus in omnibus operetur, quia, sicut dicitur Sap. VIII, 1, ipse disponit omnia suaviter, quia scilicet per suas formas omnia inclinantur quasi sponte in id ad quod ordinantur a Deo.

因此,随恩典而来的功德,不可能成为施怜悯或预定的根据;其根据只能是神的意志,他按这意志怜悯地释放某些人。

Sic igitur non potest esse quod merita consequentia gratiam sint ratio miserendi aut praedestinandi, sed sola Dei voluntas, secundum quam misericorditer aliquos liberat.

显然,分配的正义适用于出于应得之债而给予的事物,譬如某些人因功劳而应得工资,那么劳作更多的,就应得到更多工资;但它不适用于某人自愿而出于怜悯所赐的东西。譬如,某人在路上遇见两个穷人,把自己能给的、或打算作为施舍而给的,给了其中一人,他并非不义,而是仁慈。同样,若两人同样得罪某人,而他赦免一人的冒犯,却不赦免另一人的,他对一人是仁慈的,对另一人是公正的,对任何一人都没有不义。

Manifestum est enim quod iustitia distributiva locum habet in his quae dantur ex debito, puta si aliqui meruerunt mercedem, ut plus laborantibus maior merces donetur, non autem habet locum in his quae sponte et misericorditer aliquis dat; puta si aliquis duos pauperes in via inveniens det uni quod potest, vel disponit in eleemosynam dare, non est iniquus sed misericors. Similiter si aliquis, duobus aeque ipsum offendentibus, uni dimittat offensam et non alteri, est misericors uni, et iustus ad alterum, neutri vero iniquus.

因为,所有人都由于始祖的罪,生来负有被定罪的责任;神借恩典释放的人,纯粹出于怜悯而释放。因此,他对那些被释放的人施怜悯,对那些没有被释放的人施公正,却对双方都没有不义。

Cum enim omnes homines propter peccatum primi parentis damnationi nascantur obnoxii, quos Deus per suam gratiam liberat, sola misericordia liberat: et sic quibusdam est misericors, quos liberat, quibusdam autem iustus, quos non liberat, neutris autem iniquus.

所以,使徒以把一切归于神怜悯的经文权威解答这个问题。

Et ideo Apostolus quaestionem solvit per auctoritatem, quae omnia divinae misericordiae adscribit.

774. 不过,应当知道,神的怜悯可以从三方面考察。首先,是预定;神藉此从永恒定意释放某些人。诗 103:17〔武加大本 102:17〕说:「耶和华的慈爱……从亘古到永远。」(译者:原注标武加大本 102:16;所引句实际为 102:17。)其次,是呼召与称义;神藉此在时间中拯救人。多 3:5 说:「他救了我们……是照他的怜悯。」第三,是借荣耀使人显大,那时他把人从一切悲惨中释放。诗 103:4〔武加大本 102:4〕说:「以仁爱和怜悯为你的冠冕。」

774. Sciendum est tamen quod Dei misericordia secundum tria attenditur. Primo quidem secundum praedestinationem, qua ab aeterno proposuit aliquos liberare. Ps. CII, 16: misericordia eius ab aeterno et usque in aeternum. Secundo, secundum vocationem et iustificationem quibus homines salvat ex tempore. Tit. III, 5: secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Tertio, magnificando per gloriam, quando liberat ab omni miseria. Ps. CII, 4: qui coronat te in misericordia et miserationibus.

因此,他说「我要怜悯」,即借呼召与称义,怜悯「我所怜悯的人」,即我所预定的人;又说「我要施怜悯」,即最终使那我藉呼召与称义所怜悯的人得荣耀。

Et ideo dicit miserebor, scilicet vocando et iustificando, cui misereor, praedestinando et misericordiam praestando, finaliter glorificando eum cui misereor vocando et iustificando.

这解释更符合我们的拉丁译本:「我愿怜悯谁,就怜悯谁;我愿恩待谁,就恩待谁。」这里显然把神的怜悯,归于神的意志本身,而不是归于功德。

Et hic sensus magis concordat cum nostra littera, quae dicit: Miserebor cui voluero, et clemens ero cui mihi placet. Ubi manifeste non meritis, sed soli divinae voluntati adscribitur divina misericordia.

775. 然后,他说「由此看来,这不在于愿意的人」等语,从上述权威得出论旨。

775. Deinde, cum dicit igitur non volentis, etc., concludit propositum ex praemissa auctoritate.

这个结论可以有多种理解。第一种是:「所以」,人的救恩本身「不在于愿意的人,也不在于奔跑的人」,就是说,不是因某人的意愿或外在行为而应当赐给他;外在行为称为奔跑,如林前 9:24 所说:「你们也要这样跑,好使你们得着奖赏。」救恩「在于施怜悯的神」,即纯粹出于神的怜悯。这一点尤其可由所引权威得出。申 9:4 说:「你心里不可说:『耶和华领我得这地是因我的义。』」

Et potest haec conclusio multipliciter intelligi; uno modo sic: igitur, ipsa salus hominis, non est volentis neque currentis, id est non debetur alicui per aliquam eius voluntatem, vel exteriorem operationem, quae dicitur cursus secundum illud I Cor. IX, 24: sic currite ut comprehendatis, sed est miserentis Dei, id est, procedit ex sola Dei misericordia, et maxime sequitur ex auctoritate inducta Deut. IX, 4: nec dicas in corde tuo: propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem.

776. 也可以有另一种理解:一切出于神的怜悯,「所以不在于愿意的人」,即愿意这件事不出于愿意的人;「也不在于奔跑的人」,即奔跑这件事不出于奔跑的人;两者都「在于施怜悯的神」。如林前 15:10 所说:「不是我,而是神的恩典与我同在。」约 15:5 说:「离了我,你们就不能做什么。」

776. Potest autem et aliter intelligi ut sit sensus: omnia procedunt ex Dei misericordia, igitur non est volentis, scilicet velle, neque currentis, scilicet currere, sed utrumque est miserentis Dei, secundum illud I Cor. c. XV, 10: non autem ego, sed gratia Dei mecum. Et Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere.

777. 然而,如果使徒这话只表示这一点,那么,由于恩典没有人的自由抉择,也不愿意或奔跑,就可以反过来说:「不在于施怜悯的神,而在于愿意和奔跑的人。」但敬虔的耳朵不能容忍这说法。

777. Sed si hoc solum in hoc verbo intellexisset Apostolus, cum etiam gratia sine libero arbitrio hominis non velit neque currat, potuisset e converso dicere: non est miserentis Dei, sed volentis et currentis, quod aures piae non ferunt.

因此,这些话还应当有更深的意思,就是把首要地位归于神的恩典。

Unde plus aliquid est ex his verbis intelligendum, ut scilicet principalitas gratiae Dei attribuatur.

因为,行动总是更多地归于首要的行动者,而不是次要的行动者。譬如,我们说,造木柜的不是斧子,而是工匠借斧子来造。人的意志被神推动而趋向善。因此,上文 8:14 说:「凡被神的灵引导的都是神的儿子。」所以,人的内在活动,不应主要归于人,而应归于神。腓 2:13 说:「是神在你们心里运行,使你们又立志又实行,为要成就他的美意。」

Semper enim actio magis attribuitur principali agenti, quam secundario, puta si dicamus quod securis non facit arcam, sed artifex per securim. Voluntas autem hominis movetur a Deo ad bonum. Unde supra VIII, v. 14 dictum est: qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Et ideo hominis operatio interior non est homini principaliter, sed Deo attribuenda. Phil. II, 13: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate.

778. 但是,如果愿意不出于愿意的人,奔跑不出于奔跑的人,而出于推动人去这样做的神,那么,人似乎不是自己行动的主人,而这主人身份正属于自由抉择。

778. Sed si non est volentis velle, neque currentis currere, sed Dei moventis ad hoc hominem, videtur quod homo non sit dominus sui actus, quod pertinet ad libertatem arbitrii.

所以应当说,神推动万物,但方式不同:他按照每一事物本性的方式推动它。因此,人被神推动去愿意和奔跑,是以自由意志的方式。因此,愿意和奔跑属于作为自由行动者的人;但它们不属于作为首要推动者的人,而属于神。

Et ideo dicendum est, quod Deus omnia movet, sed diversimode, inquantum scilicet unumquodque movetur ab eo secundum modum naturae suae. Et sic homo movetur a Deo ad volendum et currendum per modum liberae voluntatis. Sic ergo velle et currere est hominis, ut libere agentis: non autem est hominis ut principaliter moventis, sed Dei.

779. 然后,他说「因为经上有话」等语,就恶人的遗弃解答前面的问题。

779. Deinde, cum dicit dicit enim Scriptura, etc., solvit quaestionem praemissam quantum ad reprobationem malorum.

首先引用权威;

Et primo inducit auctoritatem;

其次引出结论,即在「由此看来,神要怜悯谁就怜悯谁」等语那里。

secundo infert conclusionem, ibi ergo cui vult miseretur, et cetera.

780. 因此,他说:以上已经表明,就神从永恒爱义人而言,神没有不义;而就他从永恒遗弃恶人而言,也没有不义。因为,出 9:16 「经上有话」出于神的口,说:「我将你兴起来」,或按另一译本,「我使你存活」,「特要在你身上彰显我的权能,为要使我的名传遍全地。」我们的拉丁译本则是:「我设立你,正是为要在你身上彰显我的大能,使我的名传遍全地。」(译者:这里按原文保留「兴起」「使存活」「设立」三种读法,供下文逐一解释;和合本修订版出 9:16 作「我让你存活」。)

780. Dicit ergo: ita ostensum est quod non est iniquitas apud Deum, quantum ad hoc quod ab aeterno diligit iustos. Sed etiam nec quantum ad hoc quod ab aeterno reprobat malos. Dicit enim Scriptura ex ore Dei, Ex. IX, 16: quia in hoc ipsum excitavi te, vel servavi te, secundum aliam litteram, ut ostendam in te virtutem meam ut annuntietur nomen meum in universa terra. Nostra autem littera sic habet: et idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, ut enarretur nomen meum in omni terra.

781. 这里,首先应当考虑,神对被遗弃者做什么。他说「我使你存活,正是为此」,就指出这一点:你因已作的恶,本来配死,上文 1:32 说「做这样事的人是该死的」;但我没有立刻使死亡临到你,而让你继续活着,目的是随后所说,「为要彰显」,等等。

781. Ubi primo, consideratum est quid Deus circa reprobos faciat, quod ostendit dicens in hoc ipsum servavi te, id est dignus eras mori propter mala quae feceras, supra c. I, 32: qui talia agunt, digni sunt morte, sed tamen non statim tibi mortem induxi sed servavi te in vita eo fine quo sequitur, ut scilicet ostendam, et cetera.

「我将你兴起来」也可以按这个意思理解:你按自己的罪责,在我面前已经是死的,我却准许你活着,如同把你兴起。由此可见,神对被遗弃者没有不义,因为他们按自己的罪责,本配立刻被毁灭;他让他们继续活着这件事本身,就出于他极大的良善。耶 10:24 说:「耶和华啊,求你按公平管教我,不要在你的怒中惩治我,免得你使我归于无有。」

Et in hoc etiam sensu potest legi quod dicitur excitavi te, id est, cum apud me pro tuis meritis mortuus esses, concessi tibi vitam, quasi te excitarem. In quo apparet quod Deus iniquitatem reprobis non facit, cum ipsi ex suis meritis essent digni statim consumi, sed hoc ipsum quod eos servat in vita, procedit ex nimia sua bonitate. Ier. X, 24: corripe me, Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.

另一种解释是:「我兴起你」去犯罪,使你变得更坏。但这不能理解为神在人里面产生邪恶,而应理解为容许,即他按自己公正的审判,因某些人先前的不义,容许他们陷于罪中,如上文 1:28 所说:「神就任凭他们存扭曲的心。」(译者:原注标 1:24,所引句实际为 1:28。)

Alio modo potest intelligi excitavi te, in peccatum, ut deterior fias. Quod quidem non est intelligendum hoc modo quod Deus in homine causet malitiam, sed est intelligendum permissive, quia scilicet ex iusto suo iudicio permittit aliquos ruere in peccatum propter praecedentes iniquitates, sicut supra I, 24 dictum est: tradidit eos Deus in reprobum sensum.

然而,我认为,这里还应当理解更进一步的意思:人藉某种内在的推动,被神推动而趋向善或恶。所以,奥古斯丁在《论恩典与自由抉择》(De gratia et libero arbitrio)中说,神在人心里运行,使他们的意志倾向他所愿意的任何方向:按自己的怜悯倾向善,或按他们的罪责倾向恶。因此,经文经常说神兴起某些人去行善,如但以理书补篇 13:45 所说:「神感动了一个青年人的圣善心灵。」也说神兴起某些人去行恶,如赛 13:17—18 所说:「我必激起玛代人……他们要用箭杀死幼童。」(译者:原注只标 13:17,所引内容延至 13:18;拉丁文作「用箭杀死幼童」,和合本修订版作「用弓击溃青年」。)

Sed aliquid amplius videtur mihi in hoc esse intelligendum, quia, videlicet, instinctu quodam interiori moventur homines a Deo ad bonum et ad malum. Unde Augustinus dicit in libro de Gratia et libero arbitrio, quod Deus operatur in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum. Unde et Deus dicitur saepius suscitare aliquos ad bonum, secundum illud Dan. XIII, 45: suscitavit Deus spiritum pueri iunioris. Dicitur etiam suscitare aliquos ad malum faciendum, secundum illud Is. XIII, 17: suscitabo Medos qui sagittis parvulos interficiant.

然而,推动人趋善与趋恶的方式不同:神作为善的创造者,直接而本然地使人的意志倾向善;说神使人倾向恶、或兴起人去行恶,则是就提供机会而言。即神从内在或外在,向人提出某件本身引向善的事,人却因自己的邪恶,歪曲地把它用来行恶。上文 2:4—5 说:「不知道他的恩慈是领你悔改吗?你竟放任你刚硬不悔改的心,为自己累积愤怒!在愤怒的日子」,等等。伯 24:23 说:「神给他悔改的机会,他却滥用这机会而骄傲。」(译者:这里依作者所引拉丁文译出,以保留「滥用」的论证;和合本修订版作「神使他安稳,他就有所倚靠;神的眼目看顾他们的道路」。)

Aliter tamen ad bona, aliter ad mala: nam ad bona inclinat hominum voluntates directe et per se, tamquam actor bonorum; ad malum autem dicitur inclinare vel suscitare homines occasionaliter, inquantum scilicet Deus homini aliquid proponit vel interius, vel exterius, quod, quantum est de se, est inductivum ad bonum; sed homo propter suam malitiam perverse utitur ad malum. Supra II, 4: ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit: secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae. Et Iob XXIV, 23: dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbia.

同样,神本身在内心推动人向善,譬如推动君王保护其国的权利,或惩罚叛乱者;恶人却按自己心中的邪恶,滥用这种善的推动。赛 10:6 清楚显示这一点,那里论亚述说:「我要差遣他攻击亵渎的国,吩咐他对付我所恼怒的民,抢走掳物」,等等;随后说:「然而,这并非他的意念,他的心不是这样打算;他的心要摧毁。」法老的情形也是这样:他受到神的推动去保护自己的国家,却把这种推动滥用于残酷。

Et similiter Deus quantum est de se, interius instigat hominem ad bonum, puta regem ad defendendum iura regni sui, vel ad puniendum rebelles. Sed hoc instinctu bono malus homo abutitur secundum malitiam cordis sui. Et hoc patet Is. X, 6, ubi dicitur de Assur: ad gentem fallacem mittam eum, contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia, et cetera. Et post: ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita aestimabit, sed ad conterendum erit cor eius. Et hoc modo circa Pharaonem accidit, qui cum a Deo excitaretur ad regni sui tutelam, abusus est hac excitatione in crudelitatem.

782. 其次,必须考虑,神部分实行、部分容许这些事,是为了什么目的。

782. Secundo, oportet considerare quo fine Deus ista partim faciat et partim permittat.

应当考虑:神在受造之物中运行,为要显明自己。如上文 1:20 所说:「神的永能和神性……虽然眼不能见,但藉着所造之物就可以了解看见。」所以,这样的兴起也指向同一目的。对于在场的人,「为要在你身上彰显我的权能」;出 14:31 说:「以色列人看见耶和华向埃及人所施展的大能。」对于不在场的人,「为要使我的名传遍全地」;诗 96:3〔武加大本 95:3〕说:「在列国中述说他的荣耀!」

Est enim considerandum, quod Deus operatur in creaturis ad suam manifestationem, secundum illud supra I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Unde et huiusmodi excitatio in hoc ipsum ordinatur, et quantum ad praesentes, ut ostendam in te virtutem meam, Ex. XIV, 31: viderunt filii Israel manum magnam, quam exercuerat Dominus contra Aegyptios, et quantum ad absentes, ut annuntietur nomen meum in universa terra. Ps. XCV, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius.

因此可见,就这件事而言,神没有不义,因为他按受造之物自身的功过,使用自己的受造之物,使自己得荣耀。如果读作「我设立你」,也可以按同一意义解释:我使你的邪恶服从我荣耀的秩序;因为神安排邪恶所归的秩序,却不产生邪恶。

Sic igitur patet quod quantum ad hoc, non est iniquitas apud Deum, quia utitur creatura sua secundum eius merita ad gloriam suam. Et in hoc eodem sensu potest exponi si dicatur, posui te, id est ordinavi malitiam tuam ad gloriam meam; Deus enim malitiam ordinat, sed non causat.

783. 然后,他说「由此看来,神要怜悯谁就怜悯谁」等语,从前面引用的两项权威各引出一个结论。从「我要怜悯我所怜悯的人」,推出「由此看来,神要怜悯谁就怜悯谁」。诗 103:13〔武加大本 102:13〕说:「耶和华……怜悯敬畏他的人。」从「我将你兴起来,正是为此」,推出「要使谁刚硬就使谁刚硬」。赛 63:17 说:「使我们心里刚硬、不敬畏你。」德训篇 33:12 说:「他们中有被他祝福而抬举的……但也有被他诅咒和贬抑……的。」

783. Deinde cum dicit ergo cui vult miseretur, etc.; infert conclusionem quamdam ex utraque auctoritate supra inducta. Nam ex eo quod dictum est miserebor cui misereor, concludit ergo cui vult miseretur. Ps. CII, 13: misertus est Dominus timentibus se. Ex eo vero quod dictum est: in hoc ipsum excitavit te, concludit et quem vult indurat. Is. LXIII, 17: indurasti cor nostrum, ne timeremus te. Eccli. XXXIII, 12: ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis maledixit et humiliavit.

关于神怜悯的说法,以上述论述为前提,就没有疑难。

Et quidem quod dicitur de Dei misericordia, dubitationem non habet, suppositis his quae praemissa sunt.

784. 但关于使人刚硬,似乎有两项疑难。

784. Sed circa indurationem videtur esse duplex dubitatio.

第一,心里刚硬似乎属于罪过,如德训篇 3:27 所说:「心里顽硬的人,终究必有不幸的结局。」因此,如果神使人刚硬,就推得神是罪过的产生者。然而,雅 1:13 反对这一点说:「神是不被恶诱惑的。」

Primo quidem quia duritia cordis ad culpam pertinere videtur, secundum illud Eccli. c. III, 27: cor durum male habebit in novissimo. Si ergo Deus indurat, sequitur quod sit auctor culpae. Contra quod dicitur Iac. I, 13: Deus intentator malorum est.

对此应当说:说神使某些人刚硬,不是直接地说,仿佛他在他们里面产生邪恶;而是间接地说:人从神在其内或其外所作的事中,取了犯罪的机会,而神自己容许这事。因此,说他使人刚硬,并不是说他灌入邪恶,而是说他没有赐下恩典。

Ad quod dicendum quod Deus non dicitur indurare aliquos directe, quasi in eis causet malitiam, sed indirecte, inquantum scilicet ex his quae facit in homine intus vel extra, homo sumit occasionem peccati, et hoc ipse Deus permittit. Unde non dicitur indurare quasi immittendo malitiam, sed non apponendo gratiam.

785. 第二项疑难是:使人刚硬这件事本身,似乎不能归于神的意志,因为帖前 4:3 写道:「神的旨意就是要你们成为圣洁。」提前 2:4 说:「他愿意人人得救。」

785. Secunda dubitatio est, quia ipsa obduratio non videtur divinae voluntati posse adscribi, cum scriptum sit I Thess. IV, 3: haec est voluntas Dei sanctificatio vestra. Et I Tim. II, 4: qui vult omnes homines salvos fieri.

对此应当说:怜悯和正义都包含意志的安排。因此,正如怜悯归于神的意志,属于正义的事也归于神的意志。

Ad quod dicendum est, quod tam misericordia quam iustitia dispositionem voluntatis important. Unde sicut miseratio attribuitur divinae voluntati, ita et id quod est iustitiae.

所以,应当这样理解:「他要怜悯谁就怜悯谁」,即凭他的怜悯;「要使谁刚硬就使谁刚硬」,即凭他的正义。因为,他使之刚硬的人,是罪有应得,配受他使之刚硬,如上文第 1 章所述。

Sic ergo intelligendum est cui vult miseretur, scilicet per suam misericordiam, et quem vult indurat, per suam iustitiam; quia illi, quos indurat, hoc merentur ut indurentur ab ipso, ut supra cap. 1 dictum est.