第2讲:应许的儿女
Lectio 2: Filii promissionis
9:6 这不是说神的话落了空。因为从以色列生的不都是以色列人, [n. 748]
9:7 也不因为是亚伯拉罕的后裔就都是他的儿女;惟独「从以撒生的才要称为你的后裔。」 [n. 751]
9:8 这就是说,肉身所生的儿女不是神的儿女,惟独那应许的儿女才算是后裔。 [n. 753]
9:9 因为所应许的话是这样:「到明年这时候我要来,撒拉必会生一个儿子。」 [n. 754]
9:10 不但如此,利百加也是这样。她与我们的祖宗以撒一次同房,就怀了孕。(译者:和合本修订版作「她从一个人,就是从我们的祖宗以撒怀了孕」;作者所用拉丁文明确说「一次同房」,下文据此强调两子受孕的条件相同。) [n. 755]
9:11 双胞胎还没有生下来,善恶还没有行出来,为要贯彻神拣选人的旨意, [n. 757]
9:12 不是凭着人的行为,而是凭着那呼召人的,神就对利百加说:「将来,大的要服侍小的。」 [n. 760]
9:13 正如经上所记:「雅各是我所爱的;以扫是我所恶的。」 [n. 762]
9:6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitae: [n. 748]
9:7 neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: [n. 751]
9:8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. [n. 753]
9:9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius. [n. 754]
9:10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. [n. 755]
9:11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), [n. 757]
9:12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, [n. 760]
9:13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. [n. 762]
748. 使徒已经提出犹太人的尊荣,现在说明,这尊荣不属于那些按肉体出自古代列祖的人,而属于神所拣选的属灵后裔。
748. Postquam Apostolus posuit dignitatem Iudaeorum, nunc ostendit quod ista dignitas non pertineat ad eos qui carnaliter processerunt ab antiquis patribus sed ad spirituale semen quod est a Deo electum.
首先,他说明,这样的尊荣出于神的拣选;
Et primo ostendit, quod huiusmodi dignitas proveniat ex electione divina;
其次,他说明,这拣选共同涉及犹太人和外邦人,即在「他所召的不但是」等语那里。
secundo ostendit, quod haec electio communiter pertinet ad Iudaeos et ad gentiles, ibi quos etiam vocavit non solum, et cetera.
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先,说明人怎样因神的拣选获得属灵的尊荣;
Primo ostendit quomodo ex electione divina homines spiritualem dignitatem consequuntur;
其次,提出有关神拣选之公正的问题,即在「这样,我们要怎么说呢?」那里。
secundo movet quaestionem de iustitia divinae electionis, ibi quid ergo dicemus?
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先提出论旨;
Primo proponit quod intendit;
其次说明论旨,即在「惟独从以撒」等语那里。
secundo ostendit propositum, ibi sed in Isaac, et cetera.
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先提出神拣选的坚定不移;
Primo ponit firmitatem divinae electionis;
其次说明这拣选在谁身上实现,即在「因为不都是」等语那里。
secundo ostendit in quibus impleatur, ibi non enim omnes, et cetera.
749. 因此,他首先说:前面已经说过,应许、儿子的名分和荣耀都是他们的,而我为他们的跌倒非常忧愁,时常伤痛。但不应把这事理解为「神的话落了空」,即成了徒然,因为这话即便不在某些跌倒者身上实现,仍在其他人身上实现。赛 55:11 说:「我口所出的话……绝不徒然返回」,等等。诗 119:89〔武加大本 118:89〕说:「耶和华啊,你的话安定在天,直到永远。」
749. Dicit ergo primo: ita dictum est quod eorum sunt promissa et adoptio filiorum et gloria, pro quorum casu est mihi magna tristitia et continuus dolor. Non autem est hoc sic intelligendum, quod verbum Dei exciderit, id est frustratum sit, quia et si non habet locum in quibusdam qui exciderunt, habet tamen locum in aliis. Is. LV, 11: verbum quod egreditur ex ore meo, non revertetur ad me vacuum, et cetera. Ps. CXVIII, 89: in aeternum, Domine, permanet verbum tuum.
750. 然后,他说「因为不都是」等语,说明神的话怎样、在谁身上落了空。(译者:所提供拉丁文为 verbum Dei exciderit,「神的话落了空」,未含否定词;按前后论证,这里所要说明的是神的话并未落空,以及它在何人身上实现。这里保留原文说法并指出其上下文上的疑难。)
750. Deinde cum dicit non enim, etc., ostendit quomodo et in quibus verbum Dei exciderit.
关于这一点,应当考虑:犹太人尤其以两位祖先夸耀,即首先从主领受割礼之约的亚伯拉罕,如创 17:10 所载,以及其全部后裔都被算在神子民之中的雅各、即以色列。以撒却不是如此,因为他的儿子以扫的后裔不属于神的子民。
Circa quod considerandum est quod Iudaei de duobus praecipue gloriabantur, videlicet de Abraham qui primo accepit pactum circumcisionis a Domino, ut dicitur Gen. c. XVII, 10, et de Iacob sive Israel, cuius tota posteritas in populo Dei connumerabatur. Non autem ita fuit de Isaac; nam posteritas filii eius Esau ad populum Dei non pertinebat.
因此,使徒首先以雅各为参照说明论旨,说「从以色列生的不都是真以色列人」:即并非所有按肉体出自雅各的人,都是神应许所属的真以色列人;真以色列人是那些正直、借信心看见神的人。赛 44:2 说:「我所拣选的至正直者。」(译者:拉丁文将耶书仑的名义译为「至正直者」;和合本修订版保留为「我所拣选的耶书仑」。这里保留作者论证所据的字义。)所以,主在约 1:47 对拿但业说:「看哪,这真是个以色列人!他心里是没有诡诈的。」「以色列」这个名字,是天使给雅各起的,如创 32:28 所示。
Unde Apostolus ostendit propositum, primo quidem per comparationem ad Iacob, dicens non enim omnes qui sunt ex Israel, id est ex Iacob secundum carnem progeniti, hi sunt veri Israelitae ad quos pertinent Dei promissa, sed illi qui sunt recti et videntes Deum per fidem. Is. XLIV, 2: rectissime quem elegi. Unde et Dominus dixit Nathanaeli Io. I, 47: ecce verus Israelita, in quo dolus non est. Hoc autem nomen Israel impositum fuit Iacob ab angelo, ut patet Gen. c. XXXII, 28.
其次,他以亚伯拉罕为参照说明同一点,说「也不因为是亚伯拉罕」肉身的「后裔,就都是」神应许赐福的亚伯拉罕属灵儿女;只有那些效法他的信心与行为的人才是。约 8:39 说:「你们若是亚伯拉罕的儿女,就会做亚伯拉罕所做的事。」
Secundo ostendit idem propter comparationem ad Abraham, dicens neque omnes qui sunt carnale semen Abrahae, sunt spirituales Abrahae filii, quibus Deus benedictionem repromisit, sed solum illi qui eius fidem et opera imitantur. Io. VIII, 39: si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.
751. 然后,他说「惟独从以撒」等语,阐明论旨。
751. Deinde, cum dicit sed in Isaac, etc., manifestat propositum.
首先,就亚伯拉罕而言;
Et primo quantum ad Abraham;
其次,就雅各而言,即在「不但她如此」等语那里。
secundo quantum ad Iacob, ibi non solum autem illa, et cetera.
752. 关于第一点,他作三件事。首先提出圣经的权威,说「惟独从以撒生的才要称为你的后裔」。这是主对亚伯拉罕所说的,如创 21:12 所载,当时正在处理以实玛利被赶出去的事。
752. Circa primum tria facit. Primo proponit auctoritatem Scripturae, dicens sed in Isaac vocabitur tibi semen. Hoc Dominus dixit Abrahae, ut habetur Gen. XXI, 12, ubi agebatur de expulsione Ismaelis.
意思是:并非所有按肉体由亚伯拉罕生的人,都属于蒙应许的那后裔,正如加 3:16 所说「那些应许原是向亚伯拉罕和他后裔说的」;只有那些与以撒相似的人才属于这后裔。
Quasi dicat: non omnes qui nati sunt carnaliter ab Abraham pertinent ad illud semen, cui facta est repromissio, secundum illud Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius, sed illi qui similes sunt Isaac.
753. 然后,他说「这就是说,肉身所生的儿女不是」等语,按照所引权威与论旨的关系加以解释。
753. Deinde, cum dicit id est, non qui filii, etc., exponit auctoritatem inductam secundum quod facit ad propositum.
为阐明这一点,应当引使徒在加 4:22—23 的话:「亚伯拉罕有两个儿子,一个是使女生的,一个是自由的妇人生的……那使女所生的」,即以实玛利,「是按着肉体生的」,因为他按照肉体的规律和通常情形,由一位年轻女子所生;「那自由的妇人所生的」,即以撒,「是凭着应许生的」,而不是按着肉体,即不是按照肉体的规律和通常情形,因为他由一个不生育的老妇人生下,如创 18:10 所载。不过,他仍是按肉体所生的,即就从父母领受的肉体实体而言。
Ad cuius evidentiam accipiendum est quod Apostolus dicit Gal. IV, 22 s.: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed qui de ancilla, scilicet Ismael, secundum carnem natus est, quia scilicet secundum legem et consuetudinem carnis ex iuvencula natus est; qui autem ex libera, scilicet Isaac, per repromissionem, et non secundum carnem, id est non secundum carnis legem et consuetudinem, quia natus est ex sterili et vetula, ut habetur Gen. XVIII, 10, quamvis sit natus secundum carnem, id est secundum substantiam carnis quam accepit a parentibus.
使徒由此得出,那些「肉身所生的儿女」,并不单因按肉体出自亚伯拉罕,就被收纳为神的儿女;「惟独那应许的儿女,才算是」蒙应许的「后裔」,即凭神应许的恩典,因效法信心而成为亚伯拉罕儿女的人。如太 3:9 所说:「神能从这些石头中给亚伯拉罕兴起子孙来。」正如按肉体所生的以实玛利没有被算为后裔,凭应许所生的以撒却被算为后裔。
Ex quo Apostolus hic accipit quod illi non adoptantur in filios Dei, qui sunt filii carnis, id est ex hoc ipso quod secundum carnem progeniti sunt ab Abraham, sed illi aestimantur in semine, quibus facta est repromissio, qui sunt filii promissionis, id est illi qui ex gratia promissionis divinae facti sunt filii Abrahae secundum imitationem fidei, secundum illud Matth. III, 9: potens est Deus de lapidibus his suscitare filios Abrahae. Sicut etiam Ismael, secundum carnem natus, non est computatus in semine, sed Isaac per repromissionem natus.
754. 第三,在「因为所应许的」等语那里,他证明自己前面的解释是恰当的,即以撒表示应许的儿女,因为以撒就是凭应许而生的。
754. Tertio, ibi promissionis enim, etc., probat convenientem fuisse suam expositionem, qua per Isaac significari dixit eos qui sunt filii repromissionis, quia scilicet Isaac per promissionem natus est.
所以,他说「因为所应许的话是这样」,即天使、更确切地说是在天使里面的主,在创 18:10 对亚伯拉罕所说:「到明年这时候我要来」,这表示恩典的时期。加 4:4 说:「等到时候成熟,神就差遣他的儿子。」「撒拉必会生一个儿子」,即凭应许的恩典。所以,加 4:5 也说:「使我们获得儿子的名分。」
Unde dicit promissionis enim, hoc verbum est quod angelus, imo Dominus in angelo, dixit ad Abraham Gen. XVIII, 10: secundum hoc tempus veniam, quo significatur tempus gratiae. Gal. IV, 4: cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Et erit Sarae filius, scilicet per gratiam repromissionis. Unde et Gal. IV, 5 dicitur: ut adoptionem filiorum reciperemus.
755. 然后,他说「不但她如此」等语,就雅各而言阐明论旨。
755. Deinde, cum dicit non solum autem illa, etc., manifestat propositum quantum ad Iacob.
首先提出论旨;
Et primo ponit quod intendit;
其次阐明论旨,即在「因为双胞胎还没有生下来」等语那里。
secundo manifestat propositum, ibi cum enim nondum nati, et cetera.
756. 因此,他首先说:「不但她」,即撒拉,得了一个应许所涉及的儿子,「就是利百加」也在腹中「怀了」两个儿子,一个属于应许,另一个只属于肉体;而这是「与我们的祖宗以撒一次同房」而怀的。创 25:21 及以下说:「以撒因他妻子不生育,就为她祈求耶和华……他的妻子利百加就怀了孕。胎儿们在她腹中彼此相争。」
756. Dicit ergo primo: non solum illa, scilicet Sara, habuit filium de quo facta est promissio, sed et Rebecca habens in utero duos filios, quorum unus pertinebat ad promissionem, alius ad carnem solum, et hoc ex uno concubitu Isaac patris nostri. Dicitur enim Gen. XXV, 21 ss. quod Isaac rogavit pro uxore sua eo quod sterilis esset, et dedit Dominus conceptum Rebeccae, sed collidebantur in ventre eius parvuli.
应当注意,使徒提出这点,是为反对那些以为自己会因祖先的功德而获得神的义的犹太人。结 14:16 论义人所说的话正反对他们:「他们不能救儿子女儿,只有他们自己因自己的义可以得救。」(译者:作者所引拉丁文另有「因自己的义」,与这里讨论义和功德的论证有关;和合本修订版 14:16 未载此语,同章 14:14、20 有「因自己的义救自己的命」。)所以,约翰也在太 3:9 对犹太人说:「不要自己心里说:『我们有亚伯拉罕为祖宗。』」等等。因此,为反对他们的意见,他先提出:亚伯拉罕的两个儿子,一个蒙拣选,另一个被遗弃。
Et est notandum quod hoc Apostolus inducit contra Iudaeos, qui reputabant se Dei iustitiam adepturos propter merita patrum, contra quos dicit de viris iustis Ez. XIV, 16, quod filium et filiam non liberabunt, sed ipsi in iustitia sua liberabuntur. Unde et Ioannes Iudaeis dicebat Matth. III, 9: ne coeperitis dicere: patrem habemus Abraham, et cetera. Contra horum opinionem ergo primo induxerat quod de filiis Abrahae unus erat electus, et alius reprobatus.
然而,他们可能把这归于母亲的不同,因为以实玛利由使女所生,以撒由自由妇人所生;或者归于父亲功德的不同,因为亚伯拉罕生以实玛利时尚未受割礼。所以,为排除一切推托,他提出一个例子:两人中一个被拣选,另一个被遗弃,而他们不仅出于同一个父亲,也出于同一个母亲,并在同一个时期,甚至因同一次同房而受孕。
Possent autem hoc adscribere vel diversitati matrum, quia Ismael natus est de ancilla et Isaac de libera; vel diversitati meritorum patris, quia Ismaelem genuit incircumcisus. Ut igitur omne subterfugium excludatur, inducit exempla, ubi unus eligitur et alius reprobatur eorum, qui non solum ab uno patre sed etiam ab una matre sunt geniti et eodem tempore, imo ex uno concubitu.
757. 然后,他说「还没有」等语,说明论旨,
757. Deinde, cum dicit cum nondum, etc., ostendit propositum,
首先,依据创 25:23 的权威;(译者:原注作 25:24,所论「大的要服侍小的」实际见 25:23。)
et primo per auctoritatem Gen. XXV, 24;
其次,依据先知的权威,即在「正如经上所记」等语那里。
secundo per auctoritatem prophetae, ibi sicut scriptum est, et cetera.
758. 关于第一点,他作三件事。首先,指出应许的时间,说利百加的两个儿子中,一个因应许被置于另一个之上,是在「双胞胎还没有生下来」的时候。
758. Circa primum tria facit. Primo designat tempus promissionis, et dicit quod per repromissionem est unus filiorum Rebeccae alii praelatus, cum nondum nati fuissent.
正如他用前面的论述排除了犹太人依靠父辈功德的意见,他也用这一点排除摩尼教的错误;他们把临到人身上事情的差异归于出生,认为各人的生死依照出生时的星象来安排。耶 10:2 反对这种观点说:「任凭列国因天象惊惶,你们不要惊惶。」
Et sicut per superiora exclusit opinionem Iudaeorum de meritis patris confidentium, ita etiam per hoc excludit errorem Manichaeorum, qui diversitatem eorum quae hominibus accidunt, nativitati adscribunt, ut scilicet uniuscuiusque vita et mors disponatur secundum constellationem sub qua natus est, contra quod dicitur Ier. X, 2: a signis caeli nolite metuere quae gentes timent.
他又加上「善恶还没有行出来」,由此排除伯拉纠派的错误。他们说,恩典按照先前的功德而赐下;但多 3:5 却写道:「他救了我们,并不是因我们自己所行的义,而是照他的怜悯。」
Subdit autem aut aliquid egissent boni aut mali, ubi excluditur error Pelagianorum, qui dicunt secundum merita praecedentia gratiam dari, cum tamen scriptum sit Tit. III, v. 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
利百加的两个儿子中,一个在出生和行事以前,就被置于另一个之上,这表明上述两种意见都是错误的。
Utrumque autem horum ostenditur falsum per hoc quod ante nativitatem et ante opera unus filiorum Rebeccae alteri est praelatus.
由此也排除奥利金的错误;他认为人的灵魂与天使同时受造,又因它们在那里所作善恶之事的功过,而得到不同的生活。照这种说法,这里所说「善恶还没有行出来」就不可能为真。伯 38:4、7 反对这种意见说:「晨星一同歌唱、神的众子也都欢呼时,你在哪里?」(译者:原注只标 38:7,实际将 38:4 的「你在哪里」与 38:7 合引;这里依拉丁文保留两句的时间关系;「神的众子」依拉丁文保留,和合本修订版作「神的众使者」。)因为,按奥利金的错误,就可以回答:我当时在那些欢呼的神的众子之中。
Excluditur per hoc etiam error Origenis, qui posuit animas hominum simul cum angelis esse creatas et quod pro meritis eorum, quae ibi egerunt bene vel male, diversitatem vitae sortiuntur, secundum quem non posset esse verum quod hic dicitur: cum nondum aliquid mali vel boni egissent. Contra hoc autem est quod dicitur Iob XXXVIII, 7: ubi eras, cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? Posset enim secundum Origenis errorem responderi: eram inter ipsos Dei filios iubilantes.
759. 其次,他说明,从这个应许、即仍在腹中的双胞胎一人被置于另一人之上,可以得出什么,说「为要使神的旨意」,就是愿意使一人比另一人更显大的旨意,「得以立定」,即坚定不移;这不按照功德,而是「按照拣选」,即神自己自愿地选择一人胜过另一人,不是因为他已经圣洁,而是为使他成为圣洁。如弗 1:4 所说:「他从创世以前,在基督里拣选了我们,使我们……成为圣洁。」这就是预定的旨意;同章〔1:11〕说:「照着自己的旨意所预定的。」
759. Secundo ostendit quid accipi posset ex ipsa promissione, quia unus geminorum in utero existentium alteri est praelatus, dicens ut propositum Dei, scilicet volentis unum prae alio magnificare, maneret, id est firmum esset, et hoc non secundum merita sed secundum electionem, id est inquantum ipse Deus spontanea voluntate unum alteri praelegit, non quia sanctus erat, sed ut sanctus esset, secundum illud Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Hoc autem est propositum praedestinationis, de quo ibidem dicitur: praedestinati secundum propositum voluntatis eius.
760. 第三,他提出应许,说「不是凭着人的行为」,因为如前所说,先前并没有行为;「而是凭着那呼召人的」,即凭呼召者自身的恩典。上文论他说:「他所预定的人,他又召他们来。」于是「有话对她」,即利百加,「说:大的」,即以扫,「要服侍小的」,即雅各。这可以有三种理解。
760. Tertio ponit promissionem, dicens non ex operibus, quae nulla praecesserunt, ut dictum est, sed ex vocante, id est ex ipsa gratia vocantis de quo supra dictum est: quos praedestinavit, hos et vocavit, dictum est ei, scilicet Rebeccae, quia maior, scilicet Esau, serviet minori, scilicet Iacob. Quod quidem tripliciter potest intelligi.
761. 一种是就他们本人而言。这样,应当理解为以扫服侍雅各,不是直接地服侍,而是提供了助益的机会:他对雅各的迫害,成了雅各的益处。如箴 11:29 所说:「愚妄人作心中有智慧者的仆人。」
761. Uno modo secundum eorum personas, et sic intelligitur Esau servisse Iacob, non directe sed occasionaliter, inquantum persecutio quam ei intulit, in eius bonum cessit, secundum illud Prov. XI, 29: qui stultus est serviet sapienti.
第二,可以指二人所出的民族,因为以东人有时臣服于以色列人,如诗 60:8〔武加大本 59:10〕所说:「我要向以东扔鞋。」(译者:原注标武加大本 59:8;所引句在通行武加大本为 59:10。)这似乎也符合创 25:23 前面的话,因为那里先说:「两族要从你身上分立。这族必强于那族;将来大的要服侍小的。」
Secundo potest referri ad populos ex utroque progenitos: quia Idumaei aliquando fuerunt subiecti Israelitis, secundum illud Ps. LIX, 8: in Idumaeam extendam calceamentum meum. Et hoc videtur competere his quae praemittuntur in Gen. XXV, 23. Praemittuntur enim: duo populi ex ventre tuo dividentur: populus populum superabit, et maior minori serviet.
第三,可以理解为预表:较大的表示犹太民族,他们首先领受儿子的名分,如出 4:22 所说:「以色列是……我的长子。」较小的表示外邦民族,他们后来蒙召相信;浪子的形象也预表他们。
Tertio potest intelligi figuraliter dictum ut per maiorem intelligatur populus Iudaeorum, qui primo adoptionem filiationis accepit, secundum illud Ex. IV, 22: primogenitus meus Israel, per minorem autem figuratur populus gentilium, qui posterius est ad fidem vocatus, qui etiam figuratur per filium prodigum.
因此,较大的民族服侍较小的民族,是因为犹太人如同我们保管书匣的人,保存着为我们的信仰作见证的书卷。约 5:39 说:「你们查考圣经。」
Maior ergo populus serviet minori, inquantum Iudaei sunt nostri capsarii, custodientes libros ex quibus nostrae fidei testimonium perhibetur. Io. V, 39: scrutamini Scripturas.
762. 然后,他说「正如经上所记」等语,依据先知的权威证明论旨:「正如经上所记」,即玛拉基先知 1:2—3 代表神所说,「雅各是我所爱的;以扫是我所恶的。」
762. Deinde, cum dicit sicut scriptum est, etc., probat propositum ex auctoritate prophetae, dicens sicut scriptum est, scilicet c. I, 2 Malachiae prophetae, ex persona Dei dicentis Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
这里有一种《注疏》说,上文「大的要服侍小的」是按预知而说的;这里所说的,却应按判断来理解:神因雅各的善行而爱他,正如爱所有圣徒一样。箴 8:17 说:「爱我的,我也爱他。」但他因以扫的罪而恶他,如德训篇 12:7 所写:「至高者憎恨罪人。」
Dicit autem hic quaedam Glossa quod id quod supra dictum est maior serviet minori, dictum est secundum praescientiam; quod autem hic dicit, est intelligendum secundum iudicium, quia scilicet Deus propter bona opera dilexit Iacob, sicut et omnes sanctos diligit. Prov. VIII, 17: ego diligentes me diligo. Esau vero odio habuit propter peccata, sicut scriptum est Eccli. XII, 7: Altissimus odio peccatores habet.
然而,神的爱先于人的爱,如约壹 4:10 所说:「不是我们爱神,而是他先爱我们。」(译者:作者所引拉丁文含「先」,据此论证神的爱先于人的爱;和合本修订版 4:10 作「而是神爱我们」,「神先爱我们」见 4:19。)所以必须说,雅各在自己爱神以前,已蒙神所爱。也不能说,神在时间中才开始爱他,否则神的情感就会是可变的。
Sed quia dilectio hominis praevenitur a dilectione Dei, secundum illud I Io. IV, 10: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, oportet dicere quod ante Iacob dilectus sit a Deo, quam ipse Deum dilexerit. Nec potest dici quod Deus ex tempore eum diligere inceperit, alioquin eius affectus esset mutabilis.
因此必须说,神从永恒就爱雅各,如耶 31:3 所说:「我以永远的爱爱你。」
Et ideo oportet dicere quod Deus ab aeterno Iacob dilexit, ut dicitur Ier. XXXI, 3: in caritate perpetua dilexi te.
763. 关于使徒这些话,应当考虑,他在神里面提出了三件关乎圣徒的事,即拣选,借此理解预定,以及神的拣选;这几者在神里面实在上是同一的,但在概念上有别。(译者:所提供拉丁文在这三项的列举中重复「拣选」,未列「爱」;下文实际依次解释「爱、拣选、预定」。这里保留原列举,并指出这一文字疑难。)因为,说神爱某人,是就他单纯地愿某人得善而言;说拣选,是就他藉愿赐某人的善,把这人置于另一人之上而言;说预定,是就他藉爱与拣选,把人导向他所愿赐的善而言。因此,按概念而言,预定在爱之后,正如对目的的意愿,按本性先于引导事物趋向目的。
763. Est autem in his verbis Apostoli considerandum, quod tria ponit in Deo pertinentia ad sanctos, videlicet electionem, per quam intelligitur praedestinatio, et electio Dei, quae quidem realiter sunt idem in Deo, sed differunt ratione. Nam ipsa Dei dilectio dicitur secundum quod vult bonum alicui absolute; electio autem dicitur secundum quod per bonum quod alicui vult, eum alteri praefert; praedestinatio autem est secundum quod hominem dirigit in id bonum quod ei vult, diligendo et eligendo. Et ideo secundum rationem praedestinatio sequitur dilectionem, sicut et voluntas de fine naturaliter praecedit directionem aliquorum in finem.
然而,拣选与爱的次序,在神和人里面不同。在人里面,拣选先于爱;人的意志因看见所爱事物中的善,而被推动去爱。他因这善,先选择该物胜过另一物,再向所选的事物倾注自己的爱。但神的意志是一切受造之善的原因,所以,使一个受造之物藉拣选而优先于另一个的那种善,是神意志的结果;这意志愿这受造之物得善,正属于爱的概念。因此,神爱某人,并不是因为在他里面选中了某种善;反之,是因为爱他,才藉拣选把他置于他人之上。
Electio autem et dilectio aliter ordinantur in Deo et in homine. In homine enim electio praecedit dilectionem, voluntas enim hominis movetur ad amandum ex bono quod in re amata considerat, ratione cuius ipsam praeelegit alteri et praeelectae suum amorem impendit. Sed voluntas Dei est causa omnis boni quod est in creatura et ideo bonum per quod una creatura praefertur alteri per modum electionis, consequitur voluntatem Dei, quae est de bono illius, quae pertinet ad rationem dilectionis. Unde non propter aliquod bonum quod in homine eligat Deus eum diligit, sed potius eo quod ipsum diligit, praefert eum aliis eligendo.
764. 正如此处所说的爱,属于神永恒的预定,这里所说的恨,也属于神对罪人的遗弃。
764. Sicut autem dilectio de qua hic loquitur, pertinet ad aeternam Dei praedestinationem, ita etiam odium, de quo hic loquitur, pertinet ad reprobationem qua Deus reprobat peccatores.
不能说这种遗弃是在时间中的,因为神的意志中没有任何在时间中的事;它是从永恒就有的。它与爱或预定,在某一方面相同,在另一方面不同。
Nec est dicendum quod ista reprobatio sit temporalis, quia nihil temporale est in voluntate divina, sed est ab aeterno: quae quidem quantum ad aliquid convenit cum dilectione vel praedestinatione, quantum autem ad aliquid differt.
相同之处在于:正如预定是荣耀的预备,遗弃是刑罚的预备。赛 30:33 说:「陀斐特早已预备好了,是为君王预备的。」
Convenit quidem quantum ad hoc quod sicut praedestinatio est praeparatio gloriae, ita reprobatio est praeparatio poenae. Is. c. XXX, 33: praeparata est ab heri Thopheth a rege praeparata.
不同之处在于:预定包含对藉以达到荣耀之功德的预备,遗弃却不包含对藉以达到刑罚之罪的预备。(译者:所提供拉丁文 sed reprobatio importat praeparationem peccatorum 漏掉否定词 non,字面误成「遗弃包含对罪的预备」。此处据已有文献说明补译「不」:《恩典与自由意志》第 6 页注 13 明确指出本节马里耶蒂版漏 non,并参照该文所引 2004 年著作第 262 页注 1 的校订文本。)因此,对功德的预知不能成为预定的任何根据,因为所预知的功德,本身就在预定之内;但对于为被遗弃者预备的刑罚而言,对罪的预知可以成为遗弃的某种根据。意思是:神定意因恶人的罪惩罚他们,而这些罪出于他们自己,不出于神;神却定意因义人的功德赏报他们,而这些功德并非出于他们自己。何 13:9 说:「以色列啊,你的灭亡出于自己,惟独你的帮助在于我。」(译者:这里保留作者所引拉丁文「出于自己」「惟独在于我」的对照;和合本修订版作「以色列啊,你自取灭亡了,因为我才是你的帮助」。)
Differt autem quantum ad hoc quod praedestinatio importat praeparationem meritorum quibus pervenitur ad gloriam, sed reprobatio importat praeparationem peccatorum quibus pervenitur ad poenam. Et ideo praescientia meritorum non potest esse aliqua ratio praedestinationis, quia merita praescita cadunt sub praedestinatione; sed praescientia peccatorum potest esse aliqua ratio reprobationis ex parte poenae, quae praeparatur reprobatis, inquantum scilicet Deus proponit se puniturum malos propter peccata quae a seipsis habent, non a Deo; iustos autem proponit se praemiaturum propter merita quae a seipsis non habent. Os. XIII, 9: perditio tua ex te, Israel, tantum in me auxilium tuum.