第1讲:保罗对犹太人的爱
Lectio 1: Dilectio Pauli pro Judaeis
9:1 我在基督里说真话,不说谎话;我的良心被圣灵感动为我作证。 [n. 735]
9:2 我非常忧愁,心里时常伤痛。 [n. 737]
9:3 为我弟兄,我骨肉之亲,就是自己被诅咒,与基督分离,我也曾愿意。(译者:和合本修订版作「我也愿意」;这里依拉丁文 optabam 保留过去时「曾愿意」,作者以下特别讨论它与现在时「愿意」的区别。) [n. 739]
9:4 他们是以色列人,那儿子的名分、荣耀、约、律法的颁布、敬拜的礼仪、应许都是给他们的。(译者:拉丁文 testamentum 为单数,译作「约」;和合本修订版作「诸约」。) [n. 742]
9:5 列祖是他们的,基督按肉体说也是从他们出来的;他是在万有之上的神,当受称颂,直到永远。阿们!(译者:和合本修订版正文将后句译为「愿在万有之上的神被称颂」;拉丁文明确以基督为「是在万有之上的神」的主语,作者以下据此论证基督的神性,故这里依拉丁文译出。) [n. 745]
9:1 Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: [n. 735]
9:2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. [n. 737]
9:3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, [n. 739]
9:4 qui sunt Israëlitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: [n. 742]
9:5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. [n. 745]
735. 上文,使徒论证了恩典的必要性与效力;这里,他开始讨论恩典的根源:恩典究竟只因神的拣选而赐下,还是因先前行为的功德而赐下。引发这讨论的缘由是:犹太人看似专心事奉神,却从恩典中失落;外邦人先前远离神,却蒙准进入恩典。
735. Apostolus supra necessitatem et virtutem gratiae demonstravit, hic incipit agere de origine gratiae, utrum ex sola Dei electione detur aut detur ex meritis praecedentium operum, occasione accepta ex eo quod Iudaei, qui videbantur divinis obsequiis mancipati, exciderant a gratia, gentiles autem ad eam erant admissi, qui prius fuerant a Deo alieni.
因此,他首先讨论外邦人的蒙拣选;
Primo igitur agit de electione gentium;
其次讨论犹太人的跌倒,在第 10 章「弟兄们,我心里所愿的」等语那里。
secundo de casu Iudaeorum cap. X fratres voluntas quidem cordis mei, et cetera.
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先述说犹太人的尊荣;
Primo commemorat dignitatem Iudaeorum;
其次说明外邦人怎样被提升到这尊荣,即在「这不是说神的话落了空」那里。
secundo ostendit quomodo gentiles ad illam dignitatem sunt assumpti, ibi non autem quod exciderit.
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先,使徒表明自己对犹太民族的感情,免得他已经说过或将要说的责备他们的话,看似出于仇恨;
Primo Apostolus ostendit affectum suum ad gentem Iudaeorum, ne ea quae contra eos dixit vel dicturus est, ex odio dicere videatur;
其次说明他们的尊荣,即在「他们是以色列人」等语那里。
secundo eorum dignitatem ostendit, ibi qui sunt Israelitae, et cetera.
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先确认自己将要说的话;
Primo confirmat ea quae dicturus est;
其次表明自己的感情,即在「我非常忧愁」那里。
secundo demonstrat suum affectum, ibi quoniam mihi tristitia.
736. 关于第一点,他作两件事。
736. Circa primum duo facit.
首先,以直接的断言确认将说的话,说「我说真话」。这最适合传道者,因为他是真理的见证人。箴 8:7 说:「我的口要发出真理。」亚 8:19 说:「你们要喜爱诚实与和平。」
Primo confirmat dicenda per simplicem assertionem, dicens veritatem dico, quod maxime convenit praedicatori, qui est testis veritatis. Prov. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum. Zach. VIII, 19: pacem et veritatem diligite.
由于人有时在自己所说的真话中掺入某种谎言,为排除这一点,他接着说「不说谎话」。弗 4:25 说:「你们要弃绝谎言,每个人要与邻舍说诚实话。」
Et quia quandoque aliquis veritati quam loquitur aliquod mendacium interserit, ad hoc excludendum subdit non mentior. Eph. c. IV, 25: deponentes mendacium loquimini veritatem.
其次,他以誓言确认将说的话。誓言是借不谬真理的见证所作的某种确认,而圣徒有这样的见证者。首先是神,如伯 16:19〔武加大本 16:20〕所说:「看哪,在天有我的见证。」因此,他说「在基督」耶稣「里」,就是凭着基督耶稣;他是真理,毫无虚谎。林后 1:19 说:「在你们中间传神的儿子耶稣基督,从没有『又是又非』的。」其次,圣徒不谬的见证者是他们的良心,所以他接着说「我的良心为我作证」。林后 1:12 说:「我们所夸的是……这是我们的良心可以作证的。」而因为良心若不受圣灵纠正,有时也会出错,他就接着说「在圣灵里」。上文 8:16 说:「圣灵亲自向我们的灵作见证。」(译者:拉丁文作「向我们的灵作见证」,作者藉此说明圣灵使良心得到纠正;和合本修订版作「圣灵自己与我们的灵一同见证」。)
Secundo confirmat quae dicenda sunt per iuramentum, quod est quaedam confirmatio per testimonium infallibilis veritatis. Tales autem sunt testes sanctorum. Primo quidem Deus, secundum Iob XVI, 20: ecce in caelo testis meus. Et ideo dicit in Christo Iesu, id est, per Christum Iesum, qui est veritas absque mendacio. II Cor. I, 19: Dei enim Filius qui praedicatus est in vobis, non fuit in illo est, et non. Secundo testis infallibilis sanctorum est eorum conscientia, unde subdit testimonium perhibente mihi conscientia mea. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et quia interdum conscientia errat, nisi per Spiritum Sanctum rectificetur, subdit in Spiritu Sancto. Supra VIII, 16: ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro.
737. 然后,他说「我非常忧愁」等语,以自己因犹太人跌倒而遭受的忧伤,表明他对他们的感情。对于这忧伤,
737. Deinde cum dicit quoniam tristitia, etc., ostendit suum affectum ad Iudaeos per dolorem, quem de eorum casu patiebatur, quem quidem
他首先加以陈述;
primo exponit;
其次提出其征象,说「我曾愿意」,等等。
secundo eius signum ponit cum dicit optabam, et cetera.
738. 他从三个方面强调自己的忧伤。
738. Exaggerat autem suum dolorem tripliciter.
首先,指出它的深重:「我非常忧愁」,因为所关涉的是极大的恶,即如此大的民族的败亡。哀 2:13 说:「你的裂伤大如海。」
Primo quidem ex eius magnitudine: quoniam mihi tristitia est magna, quia scilicet est de magno malo, id est de excidio tantae gentis. Thr. II, 13: magna est velut mare contritio tua.
但德训篇 30:22 所说「不要使你的心灵沉陷在忧愁里」,似乎与此相反。这话似乎赞同斯多亚派的意见;他们把一切忧愁都从智者的心中排除。因为,忧愁针对眼前的恶,而智者并无眼前的恶,所以忧愁不能属于他。他们认为,除了道德上的善以外,没有什么是善;除了罪以外,没有什么是恶。
Sed contra hoc videtur esse quod dicitur Eccli. XXX, 22: tristitiam non des animae tuae, quod videtur sententiae Stoicorum consonare, qui tristitiam omnino ab animo sapientis propellebant. Cum enim tristitia sit de malo praesenti, non potest sapienti competere, cui nullum malum est praesens. Non enim aestimabant aliquid esse bonum nisi honestum, et malum nisi peccatum.
然而,这种意见可以从两方面驳斥。首先,身体的缺陷虽然不是绝对的恶,即使人成为恶人的恶,却仍是本性所厌恶的某些恶。所以,经文也记载主因这些事忧伤,太 26:38 说:「我心里非常忧伤,几乎要死。」
Sed haec opinio refellitur dupliciter. Primo quidem quia corporales defectus licet non sint simpliciter mala, quibus scilicet homines fiant mali, sunt tamen quaedam mala, quae natura abhorret. Unde et Dominus pro his tristatus legitur Matth. XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad mortem.
其次,既然人出于仁爱,应当爱邻舍如同自己,那么,智者也会因邻舍的罪而有可称许的忧伤,正如因自己的罪而忧伤。因此,使徒在林后 12:21 说:「因许多人从前犯罪……而悲伤。」(译者:原注误作林前 12:21,实际为林后 12:21。)
Secundo cum ex caritate homo debet suum diligere proximum sicut seipsum, imminet sapienti tristitia laudabilis de peccato proximi, sicut de peccato sui ipsius; unde Apostolus dicit I Cor. XII, 21: et lugeam multos ex eis qui peccaverunt.
因此,所谴责的是出于爱世界、产生死亡的世俗忧愁;但「依着神的意思而忧愁」,就是出于爱神的仁爱,却使人「以致得救」,如林后 7:10 所说。他这里的忧愁,正属此类。
Sic igitur reprobatur saeculi tristitia quae mortem operatur, procedens ex amore saeculi: sed tristitia quae est secundum Deum, utpote ex divina caritate procedens, salutem operatur, ut dicitur II Cor. VII, 10. Et talis fuit ista tristitia.
其次,他从持续性强调这忧伤,所以接着说「时常伤痛」。并不是他每一刻都实际感到悲痛,而是在习性上如此。耶 9:1 说:「我好为我百姓中被杀的人昼夜哭泣。」
Secundo exaggerat eam ex continuitate; unde subdit et continuus dolor. Non quod continuo actu doleret, sed secundum habitum. Ier. IX, 1: ut plorem die ac nocte interfectos populi mei.
第三,他从真实性强调这忧伤,说「心里」。它并非表面的,而是扎根于心中。哀 1:22 说:「我叹息甚多,心中发昏。」
Tertio exaggerat eam ex sui veritate, et dicit cordi meo; non enim erat superficialis, sed in corde radicata. Thr. I, 22: multi gemitus mei et cor meum moerens.
739. 然后,他说「因为我曾愿意」等语,提出忧伤的征象:「因为我自己曾愿意」,就是上文所表明、对基督的爱如此炽热的我,「为我弟兄被诅咒,与基督分离」。
739. Deinde cum dicit optabam enim, etc., ponit signum doloris dicens: optabam enim ego ipse, qui tam fervens sum in caritate Christi, ut supra ostensum est, anathema esse a Christo pro fratribus meis.
这里,首先应当知道,anathema 是希腊语,由 ana,即「向上」,与 thesis,即「安置」,组成,因此 anathema 仿佛是「置于上方之物」。因为,从战利品中取到某种不愿让人使用的东西时,人们就把它悬挂在庙里。这种用法流传至今,凡从人们共同使用中分别出来的东西,都称为 anathemata。因此,书 6:17 说:「这城和其中所有的都要永献给耶和华作当毁灭的。」
Ubi, primo, sciendum est quod anathema est Graecum et componitur ab ana quod est sursum, et thesis quod est positio, ut dicatur anathema quasi sursum positum: quia scilicet cum capiebatur aliquid in praeda quod nolebant esse in usu hominum, suspendebant illud in templo. Et inolevit usque adhuc ut ea quae sunt separata ab hominum communi usu, anathemata vocarentur; unde Ios. VI, v. 17 dicitur: sit civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino.
740. 所以,他说「我自己曾愿意被诅咒,与基督分离」,即与他隔开;这可以有两种方式。
740. Dicit ergo optabam ego ipse anathema esse a Christo, id est separatus ab eo, quod quidem fit dupliciter.
一种是借罪过与基督分离:人不遵守基督的诫命,就与基督的爱分离。约 14:15 说:「你们若爱我,就会遵守我的命令。」但是,使徒无论为了什么原因,都不能愿意以这种方式受诅咒、与基督分离,如上文 8:35 所说的已经表明。因为,这违反仁爱的秩序;按照这秩序,人有义务爱神胜过一切,也有义务爱自己的救恩胜过他人的救恩。因此,他不是说「我愿意」,而是说「我曾愿意」,即在尚未信的时候。不过,按这种解释,使徒说的就不是什么了不起的事,因为那时他也为了自己而愿意与基督分离。因此,有一种《注疏》将他所说「我非常忧愁」,解释为他为过去愿意与基督分离的罪恶状态而忧伤。
Uno modo per culpam, per quam aliquis a caritate Christi separatur, eius praeceptum non servans. Io. XIV, 15: si diligitis me, mandata mea servate. Sic autem Apostolus non poterat optare esse anathema a Christo pro quacumque causa, ut ex supra dictis in VIII, 35, patet. Est enim hoc contra ordinem caritatis, quo quis tenetur Deum super omnia diligere et salutem suam plusquam salutem aliorum. Et ideo non dicit, opto sed optabam, scilicet, tempore infidelitatis. Sed secundum hoc nihil magnum dicit Apostolus, quia tunc etiam propter se volebat esse separatus a Christo. Unde et quaedam Glossa exponit quod dicit, tristitia magna est mihi, de tristitia qua dolebat de praeterito statu peccati, in quo a Christo voluerat esse separatus.
另一种方式,人可以与基督分离,即与在荣耀中享有基督的福乐分离。
Alio modo potest aliquis esse separatus a Christo, id est a fruitione Christi quae habetur in gloria.
使徒为了外邦人的救恩,尚且愿意这样与基督分离,何况为了犹太人的归正!正如腓 1:23—24 所说:「我情愿离世与基督同在,因为这是好得无比的;然而,我为你们肉身活着更加要紧。」按这种方式,他说「我曾愿意」,就是如果可能的话,「受诅咒」,即完全或暂时与荣耀分离,为要藉犹太人的归正尊荣基督。如箴 14:28 所说:「君王的荣耀在乎民多。」所以,金口约翰在《论心灵的痛悔》中说:「爱如此征服了他的整个心灵,以至对于那比其他一切更可爱的、与基督同在的事,他也因这样能使基督喜悦,而反过来甘愿舍弃;甚至天国这看似为基督劳苦的赏报,他也同样甘愿让出。」
Sic autem separari a Christo volebat Apostolus pro salute gentilium, nedum pro conversione Iudaeorum, secundum illud Philipp. c. I, 23 s.: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo melius; permanere in carne necessarium propter vos. Et hoc modo dicebat optabam, scilicet si fieri posset, anathema esse, id est separatus a gloria, vel simpliciter vel ad tempus, propter honorem Christi, qui est ex conversione Iudaeorum, secundum illud Prov. XIV, 28: in multitudine populi dignitas regis. Unde Chrysostomus dicit in libro de Compunctione cordis: ita totam eius mentem devicit amor, ut etiam eo quod prae caeteris omnibus amabilius erat esse cum Christo, rursum idipsum, quia ita placeret Christo contemneret, sed et caelorum regna, quod videbatur laborum esse remuneratio pro Christo, nihilominus cedere pateretur.
741. 他接着说「为我弟兄」,指出这深厚感情的原因。因此,德训篇 25:1—2 说,有「三件事也是主与世人喜爱的,就是……兄弟和睦」,等等。为免将这句话理解为那些在基督里属灵的弟兄,如太 23:8 所说「你们都是弟兄」,他加上「就是我骨肉之亲」。林后 11:22 说:「他们是亚伯拉罕的后裔吗?我也是。」
741. Et causam tanti affectus ostendit subdens pro fratribus meis. Unde Eccli. XXV, v. 1 s. dicitur, quod tria sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et cetera. Et ne hoc intelligeretur de his qui erant spiritualiter in Christo fratres, secundum illud Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis, subiungit qui sunt cognati mei secundum carnem. II Cor. XI, 22: semen Abrahae sunt, et ego.
742. 然后,他说「他们是以色列人」,指出犹太人的尊荣,好表明他的忧伤,是因为这正在败亡的民族昔日的尊荣而具有道理,而不只是出于骨肉的感情。因为,正如《注疏》所说,「失去尊荣,比从未拥有尊荣,是更大的恶。」
742. Deinde cum dicit qui sunt Israelitae ostendit dignitatem Iudaeorum, ut eius tristitia videretur esse rationabilis propter pristinam dignitatem populi pereuntis, propensius enim est malum dignitatem perdidisse, quam numquam habuisse, ut dicit Glossa et non solum ex affectu carnali procedens.
743. 他从三个方面说明他们的尊荣。
743. Ostendit autem eorum dignitatem tripliciter.
首先,就他们的民族而言,说「他们是以色列人」,即出于雅各的家族;雅各被称为以色列,如创 32:28 所载。林后 11:22 说:「他们是以色列人吗?我也是。」这关乎尊荣,因为申 4:7 说:「没有别的民族如此伟大」,等等。(译者:这里保留作者拉丁引文中对民族尊荣的直接陈述;和合本修订版以「哪一大国有神明与他们相近」引出反问。)
Primo quidem quantum ad suam gentem, cum dicit qui sunt Israelitae, id est, a genere Iacob descendentes, qui est dictus Israel, Gen. XXXII, 28, et II Cor. XI, 22: Israelitae sunt, et ego. Et hoc ad dignitatem pertinet. Dicitur enim Deut. IV, 7: non est alia natio tam grandis, et cetera.
744. 其次,从神的恩惠说明这民族的尊荣。其中先提属灵的恩惠。一种涉及现在;就此,他说「儿子的名分是他们的」。所以,出 4:22 说:「以色列是我的儿子,我的长子。」这是就那民族中的属灵之人而说的。至于属肉体的人,他在上文 8:15 暗示,他们所领受的是使人害怕的奴仆的灵。他又提出另一种涉及将来的恩惠,说「荣耀」,即应许给他们的神儿女的荣耀。出埃及记末章〔40:34〕所记「耶和华的荣光充满了帐幕」,就是这荣耀的标记。
744. Secundo ostendit dignitatem illius gentis ex Dei beneficiis, inter quae primo ponit spiritualia beneficia, quorum unum respicit praesens; et quantum ad hoc dicit quorum est adoptio filiorum Dei; unde dicitur Exod. c. IV, 22: primogenitus meus Israel. Et hoc quidem dicitur quantum ad spirituales viros qui fuerunt in illo populo. Quantum ad carnales vero supra VIII, 15 innuit, quod acceperunt spiritum servitutis in timore. Aliud vero beneficium ponit quod respicit futurum, cum dicit et gloria, scilicet filiorum Dei eis repromissa. In cuius signum legitur Ex. ult. quod gloria Domini implevit tabernaculum.
然后,他提出其他作为预表的恩惠,其中有三项预表现在的属灵恩惠。第一项是「约」,即赐给亚伯拉罕的割礼之约,如创 17:2 所载。不过,这也可以指先向犹太人宣讲的新约。因此,主在太 15:24 说:「我奉差遣只到以色列家迷失的羊那里去。」耶 31:31 也说:「我要与以色列家……另立新的约。」第二项是赐给摩西的律法,所以他接着说「律法的颁布」。德训篇 24:33 说:「摩西颁布给我们的律法。」第三项是对神的敬拜,说「敬拜的礼仪」;他们藉此事奉神,而所有其他民族都事奉偶像。赛 44:1 说:「我的仆人雅各,我所拣选的以色列啊,现在你当听。」
Deinde ponit alia beneficia figuralia, quorum tria sunt figura praesentis spiritualis beneficii. Et horum primum est testamentum, id est, pactum circumcisionis Abrahae datum, ut dicitur Gen. XVII, 2. Quamvis hoc possit referri ad testamentum novum, quod primo Iudaeis est praedicatum. Unde et Dominus dicebat, Matth. XV, 24: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Et Ier. c. XXXI, 31 dicitur: reriam domui Israel foedus novum. Secundum est lex data Moysi. Unde et subdit legislatio. Eccli. XXIV, 33: legem mandavit nobis Moyses. Tertium est cultus divinus, cum dicit et obsequium, quo scilicet Deo serviebant, omnibus aliis gentibus servientibus idolis. Is. XLIV, 1: et nunc audi, serve meus Iacob, et Israel quem elegi.
然后,他提出关乎将来荣耀的事,说「应许」。因为,旧约中藉基督而得实现的应许,看来主要是向犹太人作出的。因此,下文 15:8 说:「我说,基督是……作了受割礼的人的执事,要证实所应许列祖的话」,等等。给他们的许多应许,确实关乎地上的福分,如利 26:3 及以下、申 28:1—14 所示;但这些现世福分预表着属灵的善。
Deinde ponit id quod pertinet ad futuram gloriam, cum dicit et promissa. Promissiones enim factae in Veteri Testamento impletae per Christum, Iudaeis praecipue factae videntur. Unde dicitur infra XV, 8: dico Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis ad confirmandas promissiones patrum, et cetera. Fuerunt autem eis multae promissiones factae de bonis terrenis, ut patet Lev. XXVI, v. 3 s., et Deut. XXVIII, 1–14. Sed per illa temporalia bona spiritualia figurabantur.
745. 第三,他从血统描述犹太人的尊荣,说「列祖是他们的」,因为按肉体说,他们出自那些极蒙神悦纳的先祖。申 4:37 说:「他爱你的列祖,拣选他们的后裔。」何 9:10 说:「我看见你们的祖先,如春季无花果树上初熟的果子。」
745. Tertio autem describit dignitatem Iudaeorum ex origine, cum dicit quorum patres, quia scilicet secundum carnem sunt progeniti ab illis patribus qui fuerunt maxime Deo accepti. Deut. IV, 37: dilexi patres tuos, et elegi semen eorum. Os. IX, 10: quasi prima poma ficulneae eius vidi patres eorum.
746. 第四,他从后裔说明他们的尊荣,说「基督按肉体说也是从他们出来的」,如基督自己在约 4:22 所说:「救恩是从犹太人出来的。」
746. Quarto ostendit dignitatem eorum ex prole cum dicit ex quibus est Christus secundum carnem, sicut ipse dicit. Io. IV, v. 22: salus ex Iudaeis est.
747. 为免这事显得微小,他指出基督的尊荣,说「他是在万有之上的神,当受称颂,直到永远。阿们!」约壹末章〔5:20〕说:「这是真神,也是永生。」
747. Et ne hoc parum videatur, ostendit Christi dignitatem, dicens: qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen. I Io. ult.: hic est verus Deus et vita aeterna.
这些话驳倒了四种异端。首先是摩尼(Manichaeus)的异端,主张基督的身体是幻象,并不真实。他说「按肉体」,就排除了这主张。因为基督有真实的肉身,如路加福音末章〔24:39〕所说:「魂无骨无肉,你们看,我是有的。」
In quibus verbis quatuor haereses destruuntur. Primo quidem Manichaei, qui dicebat Christum habuisse corpus phantasticum et non verum, quod removet per hoc quod dicit secundum carnem. Habet enim veram carnem, secundum illud Lc. ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
其次,是瓦伦廷(Valentinus)的异端,主张基督的身体并非取自人类的血肉,而是从天上带来的。他说基督「按肉体」出于犹太人,就排除了这主张。如太 1:1 所说:「大卫的子孙耶稣基督的家谱。」
Secundo, haeresis Valentini qui dicit Christum non de massa humani generis, sed de caelo corpus attulisse. Quod quidem excludit in hoc quod dicit Christum ex Iudaeis secundum carnem esse, secundum illud Matth. I, v. 1: liber generationis Iesu Christi filii David.
第三,是聂斯托利的异端,主张人子与神的儿子是两个不同者。使徒在这里反对他说:「按肉体出于列祖的那一位,就是在万有之上的神。」
Tertio, haeresis Nestorii qui posuit alium esse Filium hominis alium Dei: contra quem Apostolus hic dicit, quod ille est ex patribus secundum carnem qui est Deus super omnia.
第四,排除亚略的异端;他主张基督低于父,并且由无中受造。针对前一点,使徒说「他在万有之上」;针对后一点,说「他当受称颂,直到永远」。因为,良善永远长存,只能就神而言。
Quarto, excluditur haeresis Arii qui dicebat Christum esse minorem Patre et quod est creatus ex nihilo. Contra quorum, primum dicit quod est super omnia; contra secundum, quod est benedictus per omnia saecula. Hoc enim de solo Deo dicendum est, quod eius bonitas duret in saecula.