第7讲:没有什么能使我们与神的爱隔绝
Lectio 7: Nihil poterit nos separare a caritate Dei
8:33 谁能控告神所拣选的人呢?有神称他们为义了。 [n. 715]
8:34 谁能定他们的罪呢? [n. 717] 有基督耶稣已经死了,而且复活了,现今在神的右边,也替我们祈求。 [n. 718]
8:35 谁能使我们与基督的爱隔绝呢?难道是患难吗?是困苦吗?是饥饿吗?是赤身露体吗?是危险吗?是迫害吗?是刀剑吗? [n. 721]
8:36 (如经上所记:「我们为你的缘故终日被杀;人看我们如将宰的羊。」) [n. 724]
8:37 然而,靠着爱我们的主,在这一切的事上,我们已经得胜有余了。 [n. 725]
8:38 因为我深信,无论是死,是活,是天使,是掌权的,是有权能的,是现在的事,是将来的事,是强大的力量, [n. 726]
8:39 是高处的,是深处的,是别的受造之物,都不能使我们与神的爱隔绝,这爱是在我们的主基督耶稣里的。(译者:此处依拉丁文保留第 38 节多出的「强大的力量」,并按原文顺序排列第 35 节的诸项;下文分别解释这些词。)[n. 731]
8:33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, [n. 715]
8:34 quis est qui condemnet? [n. 717] Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. [n. 718]
8:35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? [n. 721]
8:36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.) [n. 724]
8:37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. [n. 725]
8:38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, [n. 726]
8:39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.[n. 731]
715. 使徒已经说明,神所提拔的圣徒,不可能因刑罚之恶受到任何损害;这里,他说明他们不可能因罪过之恶受到任何损害。
715. Postquam Apostolus ostendit quod sancti, quos Deus promovet, nullum detrimentum pati possunt, quasi a malo poenae, hic ostendit quod nullum detrimentum pati possunt quasi a malo culpae.
首先说明论旨;
Et primo ostendit propositum;
其次排除一个异议,即在「基督耶稣」等语那里。
secundo excludit quamdam obviationem, ibi Christus Iesus, et cetera.
716. 关于第一点,应当考虑:人因罪过而受到两方面的损害:首先是控告,其次是审判者的定罪。
716. Circa primum considerandum est quod aliquis propter culpam laeditur a duobus. Primo quidem ab accusatione; secundo a iudice condemnante.
所以,他首先说明,没有任何控告能损害神的圣徒;这是由于神的拣选。因为,拣选某人的人,似乎正因这拣选而认可他。而圣徒是神所拣选的。弗 1:4 说:「他从创世以前,在基督里拣选了我们,使我们……成为圣洁。」然而,控告者否定他所控告的人;任何人的控告都不能抗衡神的认可。因此,他说「谁能控告神所拣选的人呢?」即:谁的控告能有效地反对神所拣选、要使之成为圣徒的人?所以,启 12:10 说:「那个……控告我们弟兄的,已经被摔下去了。」
Primo ergo ostendit quod nulla accusatio possit esse sanctis Dei nociva: et hoc ratione divinae electionis. Qui enim aliquem elegit, ex hoc ipso eum approbare videtur. Sancti autem sunt electi a Deo. Eph. c. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Qui autem accusat, improbat eum quem accusat. Non autem valet alicuius accusatio contra Dei approbationem. Et ideo dicit quis accusabit, scilicet efficaciter, adversus electos, id est adversus quos Deus elegit ut sint sancti? Unde dicitur Apoc. XII, 10: proiectus est accusator fratrum nostrorum.
717. 其次,他说明,任何人的控告都不能损害圣徒。
717. Secundo ostendit quod nullius accusatio potest esse sanctis nociva.
他又用神的另一恩惠来说明这一点,即神使我们称义的恩惠。他先提出这恩惠,说「有神称他们为义了」,如上文所说:「所召来的人,他又称他们为义。」林前 6:11 说:「已经称义了。」
Et hoc etiam ostendit ex alio Dei beneficio, quo scilicet Deus nos iustificat; quod quidem beneficium praemittit dicens Deus, scilicet est, qui iustificat, secundum illud quod supra dictum est: quos vocavit, hos et iustificavit. I Cor. VI, 11: sed iustificati estis.
定罪所针对的是不义的人。那么,「谁能定」那些已被神称义之人「的罪呢?」伯 34:29 说:「他若赐平安,谁能定罪呢?」(译者:这里按作者所引拉丁文译出;和合本修订版作「他安静,谁能定罪呢?」)
Condemnatio autem contra iniustos locum habet. Quis est ergo qui condemnet iustificatos a Deo? Iob XXXIV, 29: ipso concedente pacem, quis est qui condemnet?
718. 然后,他说「基督耶稣」,排除异议。有人可能害怕:一个人若违背基督自己的诫命,便会被基督耶稣控告和定罪;正如主在约 5:45 论摩西所说:「有一位告你们的,就是你们所仰望的摩西。」又可能害怕被他定罪,因为徒 10:42 说,「他是神所立定,要作审判活人、死人的审判者」。他自己也没有罪,彼前 2:22 说:「他并没有犯罪。」因此,他似乎有资格控告和定罪,如约 8:7 所说:「你们中间谁没有罪,谁就先拿石头打她!」
718. Deinde, cum dicit Christus Iesus, excludit obviationem. Posset aliquis timere ne a Christo Iesu aliquis accusaretur et condemnaretur tamquam transgressor mandati ipsius Christi, sicut et de Moyse Dominus dicit Io. V, 45: est qui accusat vos Moyses, in quo speratis. Et quod etiam ab ipso condemnaretur, eo quod ipse est constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum, ut dicitur Act. X, 42. Ipse etiam est immunis a peccato, I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, et ideo idoneus videtur ad accusandum et condemnandum, secundum illud Io. VIII, 7: qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
所以,他说「基督耶稣」,仿佛说:难道基督耶稣会控告神所拣选的人,甚至定他们的罪吗?他说明不会,因为基督也按自己的人性,正如按自己的神性一样,将重大的恩惠赐给圣徒。
Et ideo dicit Christus Iesus, quasi diceret: numquid Christus Iesus accusabit adversus electos Dei vel etiam eos condemnabit? Et ostendit quod non, quia etiam ipse secundum humanitatem suam magna beneficia sanctis confert sicut et secundum suam divinitatem.
719. 他提出基督人性的四项恩惠。
719. Et ponit quatuor humanitatis ipsius beneficia.
首先是死亡,说「已经死了」,就是为我们的救恩而死。彼前 3:18 说:「基督也曾一次为我们的罪死了。」(译者:拉丁引文作「死了」;和合本修订版正文作「为罪受苦」,附有「死了」的异文。作者这里据死亡展开。)
Primo quidem mortem, cum dicit qui mortuus est, scilicet pro nostra salute, I Petr. c. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est.
其次是复活。基督借复活使我们活过来,现在赐属灵的生命,最后也赐身体的生命。因此,他接着说「而且复活了」,如上文 4:25 所说:「复活,是为使我们称义。」他又加上「更确切地说」,因为现在纪念他,更应从复活的大能着眼,而非受难的软弱。林后末章〔13:4〕说:「他因我们的软弱被钉在十字架上,却因神的大能仍然活着。」(译者:作者的拉丁引文在「软弱」前有「我们的」;和合本修订版作「他因软弱被钉在十字架上」。)
Secundo, resurrectionem, per quam scilicet nos vivificat, et nunc vita spirituali, et tandem vita corporali. Unde subdit qui et resurrexit, ut supra IV, 25: resurrexit propter iustificationem nostram. Addit autem imo quia potius est nunc commemorandus ex virtute resurrectionis, quam ex infirmitate passionis. II Cor. ult.: nam si crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit ex virtute Dei.
第三,是父的宣认,说「现今在神的右边」:按神性,与父神平等;按人性,享有父最卓越的福分。(译者:原文此处写 confessionem,字面为「宣认」;上下文全在解释与父同坐,故文意可能是 consessionem,「同坐」;这里保留所提供正文,尚无据以改订的版本证据。)这也关乎我们的荣耀,因为弗 2:6 说:「使我们在基督耶稣里……一同坐在天上。」我们既是他的肢体,就在他里面与父神同坐。启 3:21 说:「得胜的,我要赐他在我宝座上与我同坐,就如我得了胜,在我父的宝座上与他同坐一般。」
Tertio, ipsam Patris confessionem, cum dicit qui est a dextris Dei, id est in aequalitate Dei Patris secundum naturam divinam, et in potioribus bonis eius secundum naturam humanam. Et hoc etiam est ad gloriam nostram, quia, ut dicitur Eph. II, 6, consedere nos fecit in caelestibus in Christo Iesu. Inquantum enim nos membra eius sumus, nos in ipso Deo Patri consedemus. Apoc. c. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
第四,是他的代求,说「也替我们祈求」,如同作我们的辩护者。约壹 2:1 说:「在父那里我们有一位中保,就是耶稣基督。」辩护者的职分,不是控告或定罪,而是驳回控告者,阻止定罪。
Quarto, interpellationem eius, cum dicit qui etiam interpellat pro nobis, quasi advocatus noster existens. I Io. II, 1: advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum. Ad officium advocati pertinet, non quod accuset vel condemnet, sed magis accusatorem repellat et condemnationem impediat.
720. 说他替我们代求,有两种意义。
720. Dicitur autem pro nobis interpellare dupliciter.
一种是为我们祷告,如约 17:20 所说:「我不但为这些人」,即使徒,「祈求,也为那些藉着他们的话信我的人祈求。」如今,他为我们的代求,就是他对我们得救的意愿。约 17:24 说:「我在哪里,愿……他们也同我在哪里。」
Uno modo pro nobis orando, secundum illud Io. XVII, 20: non pro his rogo tantum, scilicet apostolis, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me. Nunc autem eius interpellatio pro nobis est voluntas ipsius de nostra salute. Io. XVII, 24: volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum.
另一种是,他在父面前呈现为我们摄取的人性,以及在这人性中完成的奥秘,以此替我们代求。来 9:24 说:「进到天上,如今为我们出现在神面前。」
Alio modo interpellat pro nobis humanitatem pro nobis assumptam et mysteria in ea celebrata conspectui Paterno repraesentando. Hebr. IX, 24: introivit in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.
721. 然后,他说「那么,谁能使我们隔绝」等语,从前面的论述引出结论。由于这结论对没有亲身经验的人,似乎难以置信,他以问句方式提出。因此,他作三件事。
721. Deinde cum dicit quis ergo nos separabit, etc., infert conclusionem ex dictis. Et quia haec conclusio quasi incredibilis videtur inexpertis, proponit eam per modum quaestionis; unde tria facit.
首先提出问题;
Primo proponit quaestionem;
其次说明提出这问题的必要性,即在「如经上所记」等语那里;
secundo ostendit necessitatem quaestionis propositae, ibi sicut scriptum est, etc.;
第三提出解答,即在「在这一切的事上」等语那里。
tertio ponit solutionem, ibi in his omnibus, et cetera.
722. 这问题可以通过两种推理,从上述论点得出。
722. Potest autem haec quaestio ex praemissis duplici ratione concludi.
第一种是这样:神赐给我们的恩惠如此之多,又如此有效,无人能够抗衡。而上述一切恩惠都以此为目的:使我们「在爱中生根立基」,如弗 3:17 所说。「那么,谁能使我们与基督的爱隔绝呢?」即我们借以爱基督和邻舍的爱;这是遵照他自己在约 13:34 所吩咐的:「我赐给你们一条新命令」,等等。
Primo quidem sic: tot beneficia sunt nobis divinitus collata, et tam efficacia, ut nullus contra ea possit. Omnia autem praedicta beneficia ad hoc tendunt, ut nos simus in caritate radicati et fundati, ut dicitur Eph. c. III, 17. quis ergo nos separabit a caritate Christi? Qua scilicet Christum diligimus et proximum, secundum quod ipse praecepit, Io. XIII, 34: mandatum novum do vobis, et cetera.
另一种是这样:前面说,神赐给圣徒极大的恩惠;因思量这些恩惠,对基督的爱在我们心中如此燃烧,没有什么能将它熄灭。歌末章〔8:7〕说:「爱情,众水不能熄灭。」
Alio modo sic: dictum est, quod magna beneficia Deus sanctis suis confert, ex quorum consideratione adeo caritas Christi in cordibus nostris fervet, quod nihil eam extinguere potest. Cant. ult.: aquae multae non potuerunt extinguere caritatem.
723. 他列举了种种恶,人可能因遭受这些恶而被迫舍弃对基督的爱。
723. Proponit autem mala, per quorum passionem aliquis cogi posset, ut caritatem Christi desereret.
首先,提出关乎生命的事;其次,提出关乎死亡的事。
Et primo ponit ea quae pertinent ad vitam; secundo, id quod pertinet ad mortem.
对于活着时可能必须忍受的事,他先提现在的恶,后提将来的恶。
Circa vero ea quae in vita imminent sustinenda, primo ponit mala praesentia; secundo, futura.
对于现在的恶,又先提忍受恶的事,后提缺乏善的事。
Circa praesentia vero primo ponit ea quae pertinent ad tolerantiam malorum; secundo, ea quae pertinent ad defectum bonorum.
所遭受的恶,可以从两方面考虑。
Mala autem perpessa considerari possunt dupliciter.
一种是,从承受者这方面考虑。他以两种方式受到这些恶的折磨:一是身体上外在的折磨,「患难」就属于这一类。拉丁语 tribulatio 源于 tribuli,即带刺的草。创 3:18 说:「土地必给你长出荆棘和蒺藜来。」所以,一个人受到外在的刺痛,就称为受患难。不过,义人不会因此被胜过。诗 34:19〔武加大本 33:20〕说:「义人多有苦难,但耶和华救他脱离这一切。」(译者:原注标武加大本 33:19;所引句在通行武加大本为 33:20。)人也会因这些恶而在内心焦虑,特别是看不见可以转向哪里、怎样逃脱的时候。就此,他接着说「是困苦吗?」但以理书补篇 13:22 说:「我真是左右为难,不知道该怎样选择。」(译者:思高本此处作「我真是左右为难!」,作者所引拉丁文另有「不知道该怎样选择」,与这里无法找到出路的解释相应,故一并译出。)
Uno modo secundum quod sunt in patiente, qui dupliciter ab eis affligitur, scilicet exterius secundum corpus. Et ad hoc pertinet tribulatio. Dicitur enim a tribulis, quae sunt herbae pungitivae. Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi. Unde aliquis tribulari dicitur, cum exterius pungitur. Nec tamen propter hoc iusti vincuntur. Ps. XXXIII, v. 19: multae tribulationes iustorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus. Affligitur etiam homo ab eis per interiorem anxietatem cordis, dum scilicet aliquis non videt quo divertat, vel quomodo evadat. Et quantum ad hoc subdit an angustia? Dan. XIII, v. 22: angustiae mihi sunt undique, et quid eligam ignoro.
另一种是,从施加者这方面考虑这些恶。就此,他接着说「是迫害吗?」虽然迫害严格地说,似乎是指一个人追逐另一个人,迫使他逃走,如太 10:23 所说:「有人在这城迫害你们,就逃到另一城去」;但广义而言,迫害可以指施加任何损害。诗 119:157〔武加大本 118:157〕说:「迫害我的、抵挡我的甚多。」
Alio modo huiusmodi mala considerari possunt secundum quod sunt in agente. Et quantum ad hoc subdit an persecutio? Quamvis enim persecutio ad hoc proprie pertinere videatur, quod aliquis alium persequitur effugando, secundum illud Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, tamen communiter persecutio accipi potest pro inflictione cuiuslibet nocumenti. Ps. CXVIII, 157: multi qui persequuntur me et tribulant me.
然后,他提出剥夺维持生命所必需的善所造成的恶,即食物和衣服。如提前 6:8 所说:「只要有衣有食,我们就该知足。」食物被剥夺,就产生饥饿,因此他接着说「是饥饿吗?」衣服被剥夺,就产生赤身露体,因此他接着说「是赤身露体吗?」林前 4:11 说:「直到如今,我们还是又饥又渴,又赤身露体。」
Deinde ponit mala quae pertinent ad subtractionem bonorum, quae sunt necessaria vitae, scilicet cibus et vestimenta, secundum illud I Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Ad subtractionem autem cibi pertinet fames, unde subdit an fames? Ad subtractionem autem vestitus pertinet nuditas. Unde subdit an nuditas? I Cor. IV, 11: usque in hanc horam esurimus, et sitimus, et nudi sumus.
至于将来的恶,他接着说「是危险吗?」即将来可能临到的危险。林后 11:26 说:「江河的危险,盗贼的危险。」
Quantum ad mala futura subdit an periculum, scilicet imminens in futurum? II Cor. c. XI, 26: periculis fluminum, periculis latronum.
至于死亡,他接着说「是刀剑吗?」来 11:37 说:「被刀杀。」
Quantum autem ad mortem subdit an gladius? Hebr. XI, 37: in occisione gladii mortui sunt.
724. 然后,他说「如经上所记」等语,说明这问题的必要性,因为他指出,圣徒为了爱基督,必须准备承受这一切。
724. Deinde cum dicit sicut scriptum est, etc., ostendit huius quaestionis necessitatem per hoc quod dicit, quod sanctis omnia ista imminebant patienda propter Christi caritatem.
他引用诗人的话,如同代表殉道者说出。首先,其中提出受苦的原因。正如奥古斯丁所说,「使人成为殉道者的,不是刑罚,而是原因。」所以,他说「为你的缘故」。太 10:39 说:「为我丧失性命的,要得着性命。」这里的性命就是生命。彼前 4:15—16 说:「不可有人因为杀人、偷窃……而受苦……若有人因是基督徒而受苦,不要引以为耻。」为基督受苦的,不仅是为相信基督而受苦的人,也包括出于爱基督,为任何正义的作为而受苦的人。太 5:10 说:「为义受迫害的人有福了!」
Et inducit verba Psalmistae, quasi in persona martyrum proposita, in quibus, primo, ponit causam passionis. Martyrem enim non facit poena, sed causa, ut dicit Augustinus. Unde dicit propter te. Matth. X, 39: qui perdiderit animam suam, id est vitam, propter me, inveniet eam. I Petr. IV, 15 s.: nemo vestrum patiatur ut fur, aut homicida; si autem ut Christianus, non erubescat. Patitur etiam propter Christum, non solum qui patitur propter fidem Christi, sed etiam qui patitur pro quocumque iustitiae opere, pro amore Christi. Matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.
其次,他说「被杀」,提出受苦的严重程度,即被交于死。斯 7:4 说:「我和我的本族被出卖了,要被剪除,杀戮,灭绝。」
Secundo ponit gravitatem passionis, cum dicit mortificamur, id est morti tradimur. Esth. VII, 4: traditi sumus ego et populus meus, ut conteramur et pereamus.
第三,他说「终日」,提出迫害的持续性,即贯穿整个一生。林后 4:11 说:「我们这活着的人常为耶稣被置于死地。」
Tertio continuitatem persecutionis, cum dicit tota die, id est, per totum tempus vitae. II Cor. IV, 11: semper nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum.
第四,他说「人看我们如将宰的羊」,提出迫害者杀戮的急切:如同那些已被指定在屠场宰杀、人们专意要杀的羊。圣徒也这样被人蓄意而用心地杀害。约 16:2 说:「时候将到,凡杀你们的还以为是在事奉神。」亚 11:4—5 说:「你要牧养这群将宰的羊。买羊的宰了他们。」
Quarto promptitudinem persequentium ad occidendum, cum dicit aestimati sumus ut oves occisionis, id est deputatae ut occidantur in macello, quae cum studio occiduntur. Ita et sancti ex proposito et cum studio occidebantur. Io. XVI, 2: venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Zac. XI, 4: pasce pecora occisionis, quae qui possidebant, occidebantur.
725. 然后,他说「然而,在这一切的事上」,解答问题。
725. Deinde cum dicit sed in his omnibus, solvit quaestionem.
首先提出解答,说「然而,在这一切的事上」,即我前面所列举的恶中,「我们得胜有余」,因为在一切事情中,我们都保持仁爱完整无损。智慧篇 10:12 说:「在他搏斗时,使他获胜。」
Et, primo, proponit solutionem dicens sed in his omnibus, scilicet malis quae supra posui, superamus, dum scilicet circa omnia illibatam caritatem servamus. Sap. c. X, 12: certamen forte dedit illi ut vinceret.
这并非凭我们的能力,而是靠基督的帮助。因此,他接着说「靠着爱我们的主」,即凭他的帮助,或凭我们对他的爱慕;并不是我们先爱他,而是如约壹 4:19 所说,「神先爱我们」。(译者:原注作约 4:19,漏写「一」;实际为约壹 4:19。)林前 15:57 也说:「感谢神,他使我们藉着我们的主耶稣基督得胜。」
Et hoc non nostra virtute, sed per auxilium Christi, unde subdit propter eum qui dilexit nos, id est propter eius auxilium, vel propter affectum quem ad eum habemus, non quasi nos primo dilexerimus eum sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur Io. IV, v. 19; et I Cor. XV, 57: gratias Deo qui dedit nobis victoriam per Iesum Christum.
726. 其次,在「我深信」那里,他阐明解答,表明圣徒的仁爱不能被分离。
726. Secundo, ibi certus sum, manifestat solutionem, ostendens inseparabilem esse sanctorum caritatem.
首先,说明现存的受造之物不能使它分离;
Et primo ostendit quod non potest separari a creaturis quae sunt;
其次,说明即使尚不存在、但可能存在的受造之物,也不能使它分离,即在「也不是别的受造之物」那里。
secundo, quod nec etiam a creaturis quae non sunt, sed esse possent, ibi neque creatura alia.
727. 关于第一点,他作两件事。
727. Circa primum duo facit.
首先,提出人身上的事,说「因为我深信,无论是死」,这是最可怕的事,「是活」,这是最可欲的事,都「不能使我们与神的爱隔绝」。下文 14:8 说:「我们若活,是为主而活;我们若死,是为主而死。」
Primo ponit ea quae sunt in homine, dicens certus sum enim, quia neque mors, quae est praecipuum inter terribilia, neque vita, quae est praecipuum inter appetibilia, scilicet poterit nos separare a caritate Dei. Infra c. XIV, 8: sive vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur.
这两项包含了前面所说的一切。因为,前面的六项关乎生命;另有一项、即刀剑,关乎死亡,如上文所述。
In his autem duobus includuntur omnia quae supra posuit. Nam sex praecedentia pertinent ad vitam; unum autem, scilicet gladius, pertinet ad mortem, ut supra dictum est.
728. 然后,他提出外在的事物;其中先提属灵的受造之物,说「也不是天使」,即受派看顾各个人的较低等级天使。诗 91:11〔武加大本 90:11〕说:「他要为你命令他的使者。」「也不是掌权的」,即受派看顾各民族的天使。但 10:20—21 说:「现在我要回去与波斯的领袖争战,我去了之后,看哪,希腊的领袖必来……除了你们的天使米迦勒之外,没有人帮助我。」他又加上「也不是有权能的」,这是执行服役职分的天使中最高的一等。路 21:26 说:「天上的权能都要震动。」(译者:这里保留拉丁文 virtutes「权能」,作者将它理解为天使等级;和合本修订版作「天上的万象都要震动」。)
728. Deinde ponit ea quae sunt exterius, inter quae, primo, ponit spirituales creaturas, dicens neque angeli, qui scilicet sunt minores deputati ad custodiam hominum singulorum. Ps. XC, 11: angelis suis mandavit de te. Neque principatus, scilicet qui sunt deputati ad custodiam gentium. Dan. X, v. 20 s.: nunc revertar ut praelier adversus principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens, et nemo est adiutor meus, nisi Michael noster princeps. Addit autem neque virtutes, qui est supremus ordo ministrantium. Lc. XXI, 26: virtutes caelorum movebuntur.
这可以有两种理解。一种是指与圣徒争战的恶天使。弗 6:12 说:「我们的争战并不是对抗有血有肉的人,而是对抗那些执政的、掌权的。」另一种是指善天使。照这种理解,正如金口约翰在《论心灵的痛悔》(De compunctione cordis)中所说:保罗这样说,并不是因为天使有可能意图使他与基督分离,而是作为一种说法,宁愿说连不可能的事都有可能发生,也不说自己会与基督的爱分离;他借此显示自己里面爱神的力量何等强大,并将这力量摆在众人眼前。因为,恋慕者的习惯就是如此:他们不能把自己的爱隐藏在沉默中,而要向亲友申述、倾诉,不能把自己的火焰压在胸中。他们一再讲述,好借不断讲述,获得爱情的慰藉,使无限的炽热稍得清凉。因此,这位有福的、极其爱慕基督的人,也是这样做的:一切现存的、将来的、可能发生的、完全不可能发生的事,他都用一句话一并包括。加 1:8 也类似地说:「但无论是我们或是天上来的使者,若传福音给你们,与我们所传给你们的不同,他该受诅咒!」
Potest autem hoc intelligi dupliciter. Uno modo de malis angelis, qui contra sanctos decertant. Eph. VI, 12: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Alio modo potest intelligi de bonis. Et secundum hoc, ut Chrysostomus dicit in libro de Compunctione cordis, hoc dicebat, non quod angeli affectare possent aliquando eum a Christo separare, sed etiam ea quae sunt impossibilia, verbi gratia, fieri posse dixit magis quam se ab amore Christi seiungi: ut per hoc quanta in eo vis esset divinae caritatis ostenderet, atque omnibus ante oculos poneret. Hic enim amantium mos est, ut amorem suum silentio tegere nequeant: sed necessariis suis et charis asserunt et produnt, et flammas suas infra pectus cohibere non possunt. Enarrant ea frequentius, ut ipsa assiduitate narrandi amoris sui solatium capiant, et refrigeria immensi ardoris assumant. Sic ergo facit beatus hic eximius amator Christi, omnia quae sunt et quae erunt, quaeque accidere possunt, et quae omnino non possunt, simul uno sermone complectitur. Et simile est quod dicitur Gal. c. I, 8: sed licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis, praeter quam quod evangelizavi vobis, anathema sit.
729. 然后,他又提出可感的受造之物,指出它们的两种区别。
729. Deinde posuit etiam creaturas sensibiles, quarum duplicem diversitatem ponit.
首先,按时间区分为现在和将来。因此,他说「也不是现在的事」,即现今的事,无论带来痛苦还是快乐。林后 4:18 说:「我们不是顾念看得见的。」他又加上「也不是将来的事」;对于将来之事的恐惧或渴望,都不能使我们与基督分离。因此,他在徒 21:13 说:「我为主耶稣的名,不但被人捆绑,就是死在耶路撒冷也是愿意的。」
Primo quidem secundum tempus, quo diversificantur secundum praesens et futurum. Unde dicit neque instantia, id est praesentia sive dolorem sive delectationem inferant. II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis ea quae videntur. Addit autem neque futura, quorum nec timor, nec desiderium potest nos separare a Christo. Unde dicebat Act. c. XXI, 13: ego non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu.
730. 然后,他从大小这方面,提出可感受造之物的区别。首先,说「也不是强大的力量」,涉及能力的大小,即任何强大的受造之物,都不能使我与基督分离,譬如猛烈的火、强大的水。因为歌 8:6 说:「爱情如死之坚强。」
730. Deinde ponit diversitatem sensibilium creaturarum ex parte magnitudinis: et, primo, tangit magnitudinem virtutis, cum dicit neque fortitudo, id est neque quaecumque creatura fortis, potest me separare a Christo, puta fortis ignis, aut fortis aqua: quia, ut Cant. VIII, 6 dicitur, fortis est ut mors dilectio.
731. 然后,他提出爱的大小,用物体所特有的高与深来描述。(译者:原文写 magnitudinem dilectionis,字面为「爱的大小」,与这里按物体的高度、深度解释的上下文不合;据上下文,可能意指 magnitudinem dimensionis,即「尺度的大小」;这里保留所提供正文,尚无据以改订的版本证据。)
731. Deinde ponit magnitudinem dilectionis, describens eam secundum ea quae proprie conveniunt corporibus, scilicet altum et profundum.
因此,他说「也不是高处的」,即有人可能威胁把我从那里推下;正如路 4:29 说,他们「带他到山崖,要把他推下去」。「也不是深处的」,即有人可能威胁把我淹没在其中。诗 69:2〔武加大本 68:3〕说:「我深陷在淤泥中。」(译者:原注标武加大本 68:2;所引句在通行武加大本为 68:3。)
Unde dicit neque altitudo, ex qua, scilicet aliquis mihi minaretur praecipitium, sicut dicitur Lc. IV, 29 quod duxerunt Iesum usque ad supercilium montis ut praecipitarent eum. Neque profundum, in quo aliquis submersionem minaretur. Ps. LXVIII, 2: infixus sum in limo profundi.
这三项也可以指人间的事。一个人可能以三种方式使别人离开神。第一,凭「强力」逼迫;但撒上 2:2〔拉丁本《列王纪一》〕说:「没有强者像我们的神。」(译者:这里依作者所引拉丁文保留「强者」;和合本修订版作「也没有磐石像我们的神」。)第二,凭权威的「高位」令人惊服;但诗 83:18〔武加大本 82:19〕论神说:「惟独你是掌管全地的至高者!」第三,凭智慧的「深奥」诱骗;但伯 11:8 论神说:「比阴间深,你能知道什么?」
Possunt etiam haec tria ad res humanas referri. Tripliciter enim aliquis homo posset a Deo aliquem avertere. Uno quidem modo cogendo per fortitudinem; sed sicut dicitur I Reg. II, 2: non est fortis sicut Deus noster. Secundo, stupefaciendo per altitudinem auctoritatis; sed de eo dicitur in Ps. LXXXII, 19: tu solus altissimus super omnem terram. Tertio, seducendo per profundum sapientiae; sed de eo dicitur Iob XI, 8: profundior Inferno et unde cognosces?
732. 「高处」和「深处」这两项,也可以指顺境和逆境,如林后 6:7 所说:「藉着仁义的兵器在左在右。」或者,按金口约翰在《论心灵的痛悔》中所说:「在我看来,高处和深处所指的,无非是天国和地狱。」仿佛说:即使为了基督,我必须从天国跌落,甚至被拉入地狱,连这也不是我应当惧怕的。
732. Possunt etiam haec duo, altitudo et profundum, ad prospera et adversa referri, secundum illud II Cor. VI, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris. Vel secundum Chrysostomum, in libro de Compunctione cordis, qui ait: altitudo et profundum non mihi aliud indicare videntur, quam regnum caelorum et Gehennam. Quasi dicat: nec si a regno decidere me necesse sit, aut etiam in Gehennam trahi pro Christo, nec hoc mihi quidem metuendum est.
733. 至于那些不存在、但可能存在的事物,他接着说「也不是别的受造之物」。这话按金口约翰的解释,正是指不存在的事物,仿佛一切现存的事物还不够,他还在某种意义上向不存在的事物挑战。
733. Quantum autem ad ea quae non sunt sed possunt esse, subdit neque creatura alia, quod utique secundum Chrysostomum de his dicitur quae non sunt, quasi illi non sufficiant omnia quae sunt, sed illa quae non sunt provocat quodammodo ad certamen.
他说,这一切都「不能使我们与神的爱隔绝」。林前 13:8 说:「爱是永不止息。」这爱神的仁爱「是在我们的主基督耶稣里的」,因为它是借他赐给我们的:他借着圣灵把它赐给我们。路 12:49 说:「我来是要把火丢在地上,假如已经烧起来,不也是我所希望的吗?」
Nihil, inquit, istorum poterit nos separare a caritate Dei. I Cor. XIII, 8: caritas nunquam excidit. Quae quidem caritas Dei est in Christo Iesu Domino nostro, quia scilicet per eum data est nobis, inquantum per Spiritum Sanctum nobis dedit. Lc. XII, 49: ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut accendatur?
734. 然而,传 9:1—2 既然写道:「人不知道自己配得爱还是恨;一切都留待将来,尚不确定」,那么,他说自己确信没有什么能使他与仁爱分离,是什么意思?(译者:这里依作者所引拉丁文译出,末句属武加大本 9:2;和合本修订版 9:1 作「或是爱,或是恨,都在他们面前,但人不能知道」,9:2 则论众人的共同际遇。)
734. Sed cum scriptum sit Eccle. IX, 1: nescit homo utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta: quid est hoc quod dicit se esse certum quod nihil possit eum a caritate separare?
对此可以说,使徒并非单独论及自己,而是代表所有蒙预定者说话;对于他们,他根据预定的确定性,宣告没有什么能使他们与仁爱分离。这种确信也可以出于仁爱本身的力量:就仁爱本身而言,没有任何事物能使他们与仁爱分离,因为他们爱神胜过一切。至于有人有时离开仁爱,并不是由于仁爱的缺陷,而是由于自由抉择的缺陷。
Ad quod dici potest quod Apostolus non loquitur singulariter de seipso, sed loquitur in persona omnium praedestinatorum, de quibus propter certitudinem praedestinationis annuntiat quod nihil eos a caritate possit separare. Potest etiam ista certitudo causari ex virtute caritatis quae, quantum in se est, ab aliquibus non potest separari, cum Deum super omnia diligant. Quod autem aliquis interdum a caritate recedat, non est propter defectum caritatis, sed propter defectum liberi arbitrii.
但是,如果保罗是在论自己,那么,他不可能对此确信,除非或许曾蒙启示,因为有话对他说,如林后 12:9 所记:「我的恩典是够你用的。」因为,就自由抉择的可能性而言,他自己在林前 9:27 别处说:「免得我传福音给别人,自己反而被淘汰了。」
Si autem Paulus hoc dicit de seipso, de hoc certus esse non poterat, nisi forte per revelationem, quia dictum est ei, II Cor. XII, 9: sufficit tibi gratia mea. Nam quantum ad possibilitatem liberi arbitrii, ipse alibi dicit I Cor. IX, 27: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.