第5讲:对复活的渴望
Lectio 5: Desiderium resurrectionis
8:23 不但如此,就是我们这有圣灵作初熟果子的,也是自己内心呻吟,等候得着儿子的名分,就是我们的身体得救赎。 [n. 675]
8:24 我们得救是在于盼望;可是看得见的盼望就不是盼望。谁还去盼望他所看得见的呢? [n. 681]
8:25 但我们若盼望那看不见的,我们就耐心等候。 [n. 685]
8:26 同样,我们的软弱有圣灵帮助。我们不知道应当祈求什么、怎样祈求,但是圣灵亲自用无可言喻的叹息替我们祈求。(译者:这里依拉丁文明确分出祈求的内容与方式,以对应下文的两重解释;和合本修订版作「我们本不知道当怎样祷告」。) [n. 686]
8:27 那鉴察人心的知道圣灵所体贴的,因为圣灵照着神的旨意替圣徒祈求。 [n. 694]
8:23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. [n. 675]
8:24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? [n. 681]
8:25 Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus. [n. 685]
8:26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. [n. 686]
8:27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis. [n. 694]
675. 上文,使徒从受造之物的等候说明将来荣耀的卓越;现在,他从使徒们的等候说明同一点。伟大的人如此热切等候的,绝不可能是微小的事。
675. Supra ostendit Apostolus excellentiam futurae gloriae ex expectatione creaturae, nunc ostendit idem ex expectatione apostolorum. Non autem potest esse parvum quod a magnis viris expectatur tam anxie.
关于这一点,他作两件事。
Et circa hoc duo facit.
首先提出他的论旨;
Primo proponit quod intendit;
其次证明所提出的论旨,即在「因为我们得救是在于盼望」等语那里。
secundo probat propositum, ibi spe enim, et cetera.
676. 关于第一点,他作三件事。
676. Circa primum tria facit.
首先,提出等候者的尊贵,说:「不但它」,即受造之物,等候神儿女的荣耀,「就是我们自己」,即使徒们,「这有圣灵作初熟果子的」,也是如此。因为,使徒领受圣灵,不仅时间上先于其他人,而且比其他人更为丰盛;正如地里的果实,最早成熟的也更肥美、更受珍视。耶 2:3 说:「以色列归耶和华为圣,作为他初熟的土产。」来 12:22—23 说:「你们是来到……名字记录在天上众长子的盛会。」
Primo proponit dignitatem expectantium cum dicit non solum autem illa, scilicet creatura, expectat gloriam filiorum Dei, sed et nos ipsi, scilicet apostoli, habentes primitias Spiritus Sancti, quia scilicet Spiritum Sanctum et tempore prius, et caeteris abundantius apostoli habuerunt, sicut et in fructibus terrae illud quod primo ad maturitatem pervenit, est pinguius et magis acceptum. Ier. II, 3: sanctus Israel Domino primitiae frugum eius. Hebr. XII, 23: accessistis ad Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelestibus.
由此可知,使徒应当置于所有其他圣徒之上,无论其他圣徒凭何种特恩出众,或童贞、或学识、或殉道;因为使徒更丰盛地领受了圣灵。
Ex quo patet quod apostoli sunt omnibus aliis sanctis, quacumque praerogativa praefulgeant, sive virginitatis, sive doctrinae, sive martyrii, praeferendi, tamquam abundantius Spiritum Sanctum habentes.
677. 不过,有人可以说,有些其他圣徒为基督忍受过比使徒更大的折磨和更严厉的克苦。
677. Sed potest aliquis dicere, quod quidam alii sancti maiora tormenta sustinuerunt, et maiores austeritates propter Christum, quam apostoli.
然而,应当知道:主要地、并且就本质性的赏报而言,功德的大小取决于仁爱。本质性的赏报,在于因神而有的喜乐。显然,爱得更多的人,将因神而有更大的喜乐。因此,主向爱自己的人应许那有福的直观,在约 14:21 说:「爱我的人,我父要爱他,我也要爱他,并且要亲自向他显现。」至于按照行为的分量,人因功德而配得的是附加的赏报,即因这些行为而有的喜乐。所以,使徒所作的那些行为,出于更大的仁爱;凭着这仁爱,只要适宜,他们就有心去作远比那些更大的事。
Sed sciendum est quod magnitudo meriti principaliter et respectu essentialis praemii, attenditur secundum caritatem. Consistit enim praemium essentiale in gaudio quod habetur de Deo. Manifestum est autem, quod de Deo plus gaudebunt qui plus amant. Unde et illam visionem beatam Dominus suo dilecto promittit, dicens Io. XIV, 21: si quis diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Sed secundum quantitatem operum, meretur homo praemium accidentale, quod est gaudium de talibus operibus. Apostoli ergo, illa opera quae fecerunt, ex maiori caritate fecerunt, ex qua habebant cor ad multa maiora facienda si fuisset opportunum.
678. 如果有人说,一个人可以如此努力,以至拥有与使徒相等的仁爱,那么,应当说,人的仁爱不是来自自己,而是出于神的恩典;这恩典按弗 4:7 所说,「照基督所量给每个人的恩赐」而赐给各人。
678. Si autem dicat aliquis: potest tantum quis conari quod habebit aequalem caritatem cum apostolis, dicendum, quod caritas hominis non est a seipso, sed ex gratia Dei, quae datur unicuique secundum mensuram donationis Christi, ut dicitur Eph. IV, 7.
神赐给各人的恩典,都与他蒙拣选所要担任的职分相称。譬如,基督作为人,领受了最卓越的恩典,因为他蒙拣选,是为使其人性被摄取而与神的位格合为一。在他以后,蒙福的马利亚具有最充盈的恩典,因为她蒙拣选成为基督之母。在其余的人中,使徒蒙拣选承当更高的尊位:他们直接从基督自己领受关乎救恩的事,再传给别人,使教会在某种意义上建立于他们之上,正如启 21:14 所说:「城墙有十二个根基,根基上有羔羊十二使徒的名字。」所以,林前 12:28 说:「神在教会所设立的:第一是使徒。」因此,神赐给他们的恩典比其他人更丰盛。
Unicuique autem dat gratiam proportionatam ei ad quod eligitur, sicut homini Christo data est excellentissima gratia, quia ad hoc est electus, ut eius natura in unitatem personae divinae assumeretur, et post eum habuit maximam plenitudinem gratiae beata Maria, quae ad hoc est electa ut esset mater Christi. Inter caeteros autem ad maiorem dignitatem sunt electi apostoli, ut scilicet immediate ab ipso Christo accipientes, aliis traderent ea, quae pertinent ad salutem, et sic in eis Ecclesia quodammodo fundaretur, secundum illud Apoc. XXI, 14: murus habebat fundamenta duodecim, et nomina apostolorum erant in eis scripta: et ideo dicitur I Cor. XII, 28: Deus posuit in Ecclesiam primum quidem apostolos. Et ideo Deus eis abundantiorem gratiam prae caeteris tribuit.
679. 其次,他说「我们自己也是内心呻吟」,指出等候的焦切。这种呻吟表示:因所热切渴望、殷切等候之物迟延未至,而感到痛苦。正如箴 13:12 所说:「盼望迟延,令人心忧。」诗 6:6〔武加大本 6:7〕说:「我因呻吟而困乏。」(译者:原注标武加大本 6:6;所引句在通行武加大本为 6:7。)
679. Secundo ponit anxietatem expectationis cum dicit et ipsi intra nos gemimus. Qui quidem gemitus designat afflictionem ex dilatione rei cum magno desiderio expectatae, secundum illud Prov. XIII, 12: spes quae differtur, affligit animam. Ps. VI, 6: laboravi in gemitu meo.
这种呻吟与其说是外在的,不如说是内在的:既因为它发自内心的情感,也因为它所向的是内在的善。因此,他特意说「内心」。哀 1:22 说:「我叹息甚多。」
Iste autem gemitus non est tam exterius, quam interius, tum quia ex interiori cordis affectu procedit, tum quia est propter interiora bona. Unde signanter dicit intra nos. Thren. I, 22: multi gemitus mei.
680. 第三,他说「等候得着神儿子的名分」,提出所等候的事,即这收纳为儿子的完成。这收纳已经借着圣灵使灵魂称义而开始;本章上文说:「所领受的是儿子名分的灵。」它将借着身体本身的荣耀而完成。因此,上文 5:2 说:「我们因盼望神儿女的荣耀而夸耀。」(译者:这里依作者所引拉丁文保留「儿女」;和合本修订版为「神的荣耀」。)这就是他接着所说「我们的身体得救赎」:正如我们的灵已蒙救赎脱离罪,我们的身体也将蒙救赎脱离败坏和死亡。何 13:14 说:「救赎他们脱离死亡。」(译者:原注误作 13:41,今更正为 13:14。)腓 3:21 说:「把我们这卑贱的身体改变形状。」
680. Tertio ponit rem expectatam dicens adoptionem filiorum Dei expectantes, id est completionem huius adoptionis. Inchoata enim est huiusmodi adoptio per Spiritum Sanctum iustificantem animam. Supra eodem: accepistis spiritum adoptionis filiorum. Consummabitur autem per ipsius corporis glorificationem. Unde supra V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Et hoc est quod subdit redemptionem corporis nostri, ut scilicet sicut spiritus noster redemptus est a peccato, ita corpus nostrum redimatur a corruptione et morte. Os. XIII, 41: de morte redimam eos. Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae.
681. 然后,他说「因为我们得救是在于盼望」等语,以如下论证证明先前所说的:盼望所向的是尚未在目前看见、却在将来等候的事;而我们是借盼望得救的;所以,我们等候救恩在将来的完成。
681. Deinde cum dicit spe enim, etc., probat quod dixerat tali ratione: spes est de his quae non praesentialiter videntur, sed in futuro expectantur. Sed nos sumus salvi facti per spem, ergo expectamus in futurum complementum salutis.
682. 因此,他首先提出小前提,说:我们,即使徒和其他信徒,「得救是在于盼望」,因为我们怀有自己得救的盼望。彼前 1:3 说:「重生了我们,使我们有活的盼望。」诗 62:8〔武加大本 61:9〕说:「百姓啊,要时时倚靠他。」
682. Primo ergo ponit minorem, dicens: nos enim, apostoli et caeteri fideles, spe salvi facti sumus, quia scilicet spem nostrae salutis habemus. I Petr. I, 3: Regeneravit nos in spem vivam. Ps. LXI, 9: Sperate in eum omnis congregatio populi.
683. 其次,他提出大前提,说「可是看得见的盼望」,即目前已经拥有的所盼望之物,「就不是盼望」,即不再是所盼望的,而是已经拥有的。因为盼望就是等候将来。番 3:8 说:「等候我,直到将来我兴起的日子。」(译者:这里依作者所引拉丁文译出;和合本修订版作「你们要等候我,直到我兴起掳掠的日子」。)
683. Secundo ponit maiorem, dicens spes autem, id est, res sperata, quae videtur, quasi praesentialiter habita, non est spes, id est, non est res sperata, sed habita. Spes enim est expectatio futuri. Soph. III, 8: expecta me in die resurrectionis meae in futurum.
684. 第三,他证明大前提,说「人看得见的,还盼望什么呢?」即为何还要盼望?意思是:盼望意味着灵魂朝向尚未拥有之物的运动;但当某物已经拥有,就不再需要朝向它运动。
684. Tertio ponit probationem maioris, dicens nam quod videt quis, quid, id est cur, sperat? Quasi dicat: spes importat motum animae in aliquid non habitum tendentem. Cum autem aliquid iam habetur, non est necessarium ut in id aliquis moveatur.
应当注意:由于盼望在某种意义上出于信心,他便把信心的作用、即指向未见之事,也归给盼望,如来 11:1 所说:「信就是……对未见之事有确据。」
Et est notandum, quod quia spes ex fide quodammodo oritur, attribuit spei opus illud quod est fidei, scilicet esse de non visis, secundum illud Hebr. XI, 1: fides est argumentum non apparentium.
685. 第四,他提出结论,说「但我们若盼望那看不见的」,就由此得出,「我们就耐心等候」。
685. Quarto ponit conclusionem, dicens si autem quod non videmus speramus, sequitur, quod per patientiam expectamus.
应当注意:严格地说,忍耐表示以某种平静的心境忍受患难。下文 12:12 说:「在患难中要忍耐。」然而,因为善的迟延未至也具有某种恶的性质,所以以宁静的心长期等候尚未来到的善,也归于忍耐;不过,这主要属于长久忍耐,如雅 5:7 所说:「弟兄们,你们要忍耐,直到主来。」这里的忍耐兼取两义,因为使徒平静地等候荣耀,同时承受它的迟延和患难。
Unde notandum est, quod proprie patientia importat tolerantiam tribulationum cum quadam aequanimitate. Infra XII, 12: In tribulatione patientes. Quia vero dilatio boni habet quandam rationem mali, inde est quod etiam diutina expectatio bonorum absentium, cum tranquillitate animi, attribuitur patientiae, sed haec maxime ad longanimitatem pertinent, secundum illud Iac. V, 7: Patientes estote, fratres, usque ad adventum Domini. Utroque autem modo patientia hic accipitur: quia apostoli expectabant aequanimiter gloriam, et cum dilatione et tribulatione.
686. 然后,他说「同样」等语,说明在现世生命的缺陷中,我们怎样借圣灵获得帮助。
686. Deinde cum dicit similiter autem, etc., ostendit quomodo per Spiritum Sanctum adiuvamur in defectibus vitae praesentis.
首先,就愿望的满足而言;
Et primo quantum ad completionem desideriorum;
其次,就外在事件的安排而言,即在「我们知道」等语那里。
secundo, quantum ad directionem exteriorum eventuum, ibi scimus autem, et cetera.
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先提出他的论旨;
Primo proponit quod intendit;
其次阐明这论旨,即在「我们本不知道当怎样祷告」等语那里。
secundo manifestat propositum, ibi nam quid oremus, et cetera.
687. 因此,他首先说:前面已说,我们必死的身体将借着圣灵获得生命,那时,我们的软弱将从我们身上除去。「同样」,在今生我们仍受软弱支配的状态中,「我们的软弱有圣灵帮助」,即使他尚未将这软弱完全除去。结 3:14 说:「于是灵将我举起,带着我走。我就去了,十分苦恼,我的灵火热」,仿佛软弱尚未完全止息;「因为耶和华的手与我同在,坚固我。」(译者:末句依作者所引拉丁文译出;和合本修订版作「耶和华的手重重地按在我身上」。作者据此说明圣灵的扶助。)圣灵就是这样带着我。太 26:41 说:「你们心灵固然愿意,肉体却软弱了。」
687. Dicit ergo primo: dictum est quod per Spiritum Sanctum vivificabuntur nostra mortalia corpora, quando auferetur a nobis nostra infirmitas, similiter autem, et in statu huius vitae, in quo adhuc infirmitati subiicimur, Spiritus adiuvat infirmitatem nostram, et si non totaliter eam tollat. Ez. III, v. 14: spiritus quoque elevavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei, quasi infirmitate nondum totaliter cessante, manus enim Domini erat mecum confortans me. Et in hoc spiritus me assumpsit. Matth. XXVI, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
688. 然后,他说「我们本不知道当怎样祷告」等语,阐明先前所说的。
688. Deinde cum dicit nam quid oremus, etc., manifestat quod dixerat.
首先,指出圣灵帮助的必要性,这涉及现世生命的软弱;
Et primo ostendit necessitatem auxilii Spiritus, quod pertinet ad infirmitatem praesentis vitae;
其次,指出帮助的方式,即在「但是圣灵亲自」等语那里;
secundo ostendit modum auxilii, ibi sed ipse Spiritus, etc.;
第三,指出帮助的效力,即在「那鉴察人心的」那里。
tertio ostendit efficaciam auxilii, ibi qui autem scrutatur.
689. 因此,他首先说:我说「我们的软弱有圣灵帮助」是恰当的,「因为」我们的软弱之一,就是「不知道应当祈求什么、怎样祈求」。伯 3:23 说:「这人的道路遮隐,神又四面围困他。」
689. Dicit ergo primo: recte dico quod Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam in hoc patimur infirmitatem quod nescimus quid oremus, sicut oportet. Iob III, v. 23: viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
690. 应当考虑,使徒说我们不知道两件事:在祷告中应当求什么,以及应当怎样求;但这两点似乎都不正确。
690. Et est considerandum quod duo dicit nos Apostolus nescire, scilicet quid orando petamus, et modum quo petere oporteat; sed utrumque videtur esse falsum.
因为,第一,我们知道该求什么:主在太 6:9 已经教导我们:「愿人都尊你的名为圣」,等等。
Nam primum scimus quid oremus: quia hoc nos Dominus docuit Matth. VI, 9: sanctificetur nomen tuum, et cetera.
然而,应当说:一般地,我们确实能够知道祈求什么才合宜;但在个别的事情上,我们无法知道。
Sed dicendum quod in generali quidem possumus scire quid convenienter oremus, sed in speciali hoc non possumus scire.
首先,假如我们渴望实行某种德行的作为,也就是履行神的旨意,使其在地上如同在天上;那么,这种德行的作为可能不适合这个人或那个人。譬如,对于一个能在行动生活中有益地进步的人,默观的安静并不合宜;反过来也一样。教宗额我略在《约伯记伦理释义》中解释伯 5:26「你必寿高年迈才归坟墓」时,就这样说。因此,箴 14:12 说:「有一条路,人以为正,至终成为死亡之路。」
Primo quidem, quia si desideramus aliquod opus virtutis facere, quod est implere voluntatem Dei, sicut in caelo et in terra, potest contingere quod illud opus virtutis non est huic vel illi congruum: sicut alicui qui utiliter potest in actione proficere, non expedit contemplationis quies, et e converso, ut Gregorius dicit in Moralibus super illud Iob V, v. 26: ingrediens in abundantia sepulchrum. Unde dicitur Prov. XIV, 12: est via quae videtur homini iusta, novissima autem illius ducunt ad mortem.
其次,有人渴求某种现世之善以维持生活,也就是求日用的饮食;但这事却变成他死亡的危险。许多人正因财富而灭亡。传 5:13〔武加大本 5:12〕说:「财主积存财富,反害自己。」
Secundo aliquis desiderat aliquod temporale bonum ad sustentationem vitae, quod est petere panem quotidianum, quod tamen sibi vertitur in periculum mortis. Multi enim propter divitias perierunt. Eccle. V, 12: divitiae conservatae in malum domini sui.
第三,有人渴望摆脱某种试探的困扰,而这试探却有助于保守他的谦卑。譬如,保罗曾求去掉自己身上的刺,但这刺正是赐给他,好使他不因所受启示之大而自高,如林后 12:7 所说。
Tertio aliquis desiderat liberari ab aliqua molestia tentationis, quae tamen est sibi ad custodiam humilitatis: sicut Paulus petiit amoveri a se stimulum, qui tamen erat ei datus ne eum magnitudo revelationum extolleret, ut dicitur II Cor. XII, 7.
691. 同样,我们似乎也知道应当怎样祷告,如雅 1:6 所说:「只要凭着信心求,一点也不疑惑。」
691. Similiter etiam videtur quod sciamus sicut nos oportet orare: secundum illud Iac. I, 6: postulet in fide nihil haesitans.
对此应当说:一般地,我们能够知道;但在内心的具体活动中,我们不能完全辨明,譬如,我们究竟出于愤怒还是出于对正义的热忱而求某件事。因此,太 20:20 及以下责备了西庇太两个儿子的请求:他们虽然看似请求分享神的荣耀,但他们的请求却出于某种虚荣或骄傲。
Et ad hoc dicendum, quod in generali hoc scire possumus, sed speciali motu cordis nostri usquequaque discernere non possumus, utputa utrum petamus aliquid ex ira, vel ex zelo iustitiae. Unde et Matth. XX, 20, reprobata est petitio filiorum Zebedaei, quia licet viderentur participationem divinae gloriae postulare, tamen ex quadam vana gloria seu elatione procedebat eorum petitio.
692. 然后,他说「但是圣灵亲自」等语,提出圣灵帮助的方式,说「圣灵亲自用无可言喻的叹息替我们祈求」。这似乎支持了亚略和马其顿纽斯(Macedonius)的错误;他们主张圣灵是受造之物,低于父和子。因为,祈求属于居下位者。然而,如果因为经文说他祈求,我们就理解他是能受苦的受造之物,并且低于父;那么,同理,因为经文说他用叹息祈求,我们就必须理解他是能受苦、缺乏福乐的受造之物,而这从未有任何异端分子说过。因为叹息出于痛苦,而痛苦属于悲惨。
692. Deinde, cum dicit sed ipse, etc., ponit modum auxilii Spiritus Sancti, dicens quod ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quod quidem videtur suffragari errori Arii et Macedonii, qui posuerunt Spiritum Sanctum esse creaturam et minorem Patre et Filio; postulare enim est minoris, sed si ex eo, quod dicit eum postulare, intelligamus eum esse passibilem creaturam et Patre minorem, consequens est etiam quod ex eo quod dicit gemitibus postulare, intelligamus eum esse passibilem creaturam beatitudine carentem, quod nullus umquam haereticus dixit. Nam gemitus ex dolore est qui ad miseriam pertinet.
所以,「祈求」应当解释为:他使我们祈求。正如创 22:12 说:「现在我知道你是敬畏神的人了」,意即:我使人知道。
Et ideo exponendum est postulat, id est postulantes nos facit, sicut et Gen. XXII, 12: nunc cognovi quod timeas Dominum, id est, cognoscere feci.
693. 圣灵使我们祈求,是由于他在我们里面产生正直的愿望。因为祈求是某种愿望的表达,而正直的愿望出于仁爱之爱,就是他在我们里面产生的仁爱。上文 5:5 说:「神的爱,已藉着所赐给我们的圣灵,浇灌在我们心里。」
693. Facit autem Spiritus Sanctus nos postulare, inquantum in nobis recta desideria causat. Nam postulatio est quaedam desideriorum explicatio. Desideria autem recta ex amore caritatis proveniunt, quam in nobis scilicet facit. Supra V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
当圣灵引导并推动我们的心时,我们的愿望就只能对我们有益。赛 48:17 说:「我是耶和华……我教导你,使你得益处。」因此,他接着说「替我们」。
Spiritu autem sancto dirigente et instigante cor nostrum, et nostra desideria non possunt esse nisi nobis utilia Is. XLVIII, 17: ego Dominus docens te utilia; et ideo subdit pro nobis.
我们极其渴望、殷切祈求的事若迟延未至,我们便以痛苦和叹息承受;所以,他接着说「用叹息」。这些叹息是圣灵在我们心里产生的,因为他使我们渴望属天的事,而这些事尚未赐给灵魂。这就是圣灵在我们里面产生的鸽子之哀鸣。鸿 2:7 说:「她们被带走,哀鸣如鸽子。」(译者:「被带走」依作者所引拉丁文 minabantur 译出;和合本修订版此处作「宫女捶胸,哀鸣如鸽子」。)
Eius autem quod multum desideramus et desideranter petimus, dilationem cum dolore et gemitibus patimur, et ideo subdit gemitibus, quos scilicet in corde nostro causat, inquantum scilicet nos facit caelestia desiderare, quae differuntur animae. Iste est gemitus columbae, quem Spiritus Sanctus in nobis facit. Nah. II, 7: minabantur gementes ut columbae.
他说「无可言喻的」,或因这叹息是为了无可言喻之物,即天上的荣耀;林后 12:4 说:「听见隐秘的言语,是人不可说的。」或因这些内心活动,既出于圣灵,便无法充分表达。伯 38:37 说:「谁能述说诸天的秩序?」(译者:这里依作者所引拉丁文译出,以对应「无法表达」的解释;和合本修订版作「谁能用智慧数算云彩?」)
Dicit autem inenarrabilibus: aut quia sunt propter rem inenarrabilem, scilicet caelestem gloriam II Cor. XII, 4: audivit arcana verba quae non licet homini loqui, aut quia ipsi motus cordis sufficienter enarrari non possunt, secundum quod a Spiritu Sancto procedunt. Iob XXXVIII, 37: quis enarrabit caelorum rationem?
694. 然后,他说「那鉴察人心的」等语,指出圣灵扶助我们的效力,说「那鉴察人心的」,即神;鉴察人心是神所特有的。诗 7:9〔武加大本 7:10〕说:「神察验人的心肠肺腑。」
694. Deinde, cum dicit qui autem scrutatur, etc., ostendit efficaciam auxilii, quo Spiritus Sanctus nos adiuvat, dicens qui autem scrutatur corda, id est, Deus cui proprium est corda scrutari. Ps. VII, 10: scrutans corda et renes Deus.
说神鉴察人心,不是说他经过探究才认识心中的隐秘,而是说,心中隐藏的事,他都明明知道。番 1:12 说:「我必用灯巡查耶路撒冷。」
Dicitur autem Deus scrutari corda, non quod inquirendo occulta cordis cognoscat, sed quia manifeste scit ea quae in corde latent. Soph. I, 12: scrutabor Ierusalem in lucernis.
我说,鉴察人心的神「知道」,即认可,如提后 2:19 所说:「主认得他自己的人」;他知道「圣灵所愿望的」,就是圣灵使我们渴望的事。诗 38:9〔武加大本 37:10〕说:「主啊,我的心愿都在你面前。」(译者:原注标武加大本 37:9;所引句在通行武加大本为 37:10。)
Deus, inquam, scrutans corda, scit, id est approbat secundum illud II Tim. II, 19: novit Dominus qui sunt eius, quid desideret spiritus, id est, quid desiderare nos faciat. Ps. XXXVII, 9: Domine, ante te omne desiderium meum.
圣灵在圣徒里面产生的这些属灵愿望,之所以蒙神悦纳,是因为他「替圣徒祈求」,即使他们祈求,而且「照着神」,即祈求符合神所喜悦的事。箴 11:23 说:「义人的心愿尽是好的。」主在太 26:39 对父所说的话,就是这个榜样:「不是照我所愿的,而是照你所愿的。」
Ideo autem desideria spiritus quae in sanctis facit Spiritus Sanctus, sunt Deo accepta: quia postulat pro sanctis, id est postulare eos facit, secundum Deum, id est, quod convenit divino beneplacito. Prov. XI, 23: desiderium iustorum omne bonum, in cuius exemplum Dominus Patri dicebat, Matth. XXVI, v. 39: non sicut ego volo, sed sicut tu vis.