第4讲:受造之物等候神的众子显出来
Lectio 4: Creatura revelationem filiorum Dei exspectat
8:18 我认为,现在的苦楚,若比起将来要显现在我们里面的荣耀,是不足介意的。(译者:和合本修订版作「显示给我们」;拉丁文作「在我们里面显现」,作者以下据此解释荣耀的内在真实性。) [n. 652]
8:19 受造之物切望等候神的众子显出来。 [n. 656]
8:20 因为受造之物屈服在虚空之下,不是自己愿意,而是因那使它屈服的叫它如此,却仍有盼望: [n. 661]
8:21 受造之物自身也将从败坏的辖制下得释放,得享神儿女荣耀的自由。(译者:和合本修订版将 20—21 节合译;这里按拉丁文的分节与句法分开,以保留下文的逐句解释。) [n. 666]
8:22 我们知道,一切受造之物一同呻吟,一同忍受阵痛,直到如今。 [n. 670]
8:18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. [n. 652]
8:19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. [n. 656]
8:20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: [n. 661]
8:21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. [n. 666]
8:22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. [n. 670]
652. 使徒已经论证并说明我们借着基督的恩典得释放,现在指出不朽生命延迟赐下的原因。这生命是神儿女的产业,但我们必须与基督一同受苦,才能分享他的荣耀。有人或许会说,非经忍受苦难便不能取得这样的产业,实在沉重;所以,他在这里说明将来的荣耀远超现今的苦难。
652. Postquam Apostolus demonstravit et dixit quod per gratiam Christi liberamur, nunc assignat causam dilationis immortalis vitae, quae est haereditas filiorum Dei, ex eo quod oportet nos Christo compati, ut ad eius gloriae societatem perveniamus. Et quia posset aliquis dicere onerosam esse haereditatem huiusmodi, ad quam non potest nisi per tolerantiam passionum perveniri, ideo hic ostendit excellentiam futurae gloriae ad passiones praesentis temporis.
首先提出他的论旨;
Et primo ponit quod intendit;
其次证明所提出的论旨,即在「因为受造之物切望」等语那里。
secundo probat propositum, ibi nam expectatio, et cetera.
653. 因此,他首先说:前面已说,我们必须受苦,才能得荣耀;为了得到荣耀,我们就不应当逃避苦难。「因为我认为」,我对两者都亲身经历过。德训篇 34:9 说:「经验多的人,富于思想。」他自己忍受过极多苦难,正如林后 11:23 所说:「我比他们忍受更多劳苦,坐过更多次监牢。」他也亲自观见过将来的荣耀,如林后 12:4 所说:「被提到乐园里,听见隐秘的言语」,等等。
653. Dicit ergo primo: dictum est quod oportet nos pati ut et glorificemur, nec debemus refugere passiones, ut gloriam habeamus. Existimo enim, ego, qui utrumque expertus sum, Eccli. XXXIV, 9: vir in multis expertus, cogitabit multa. Ipse abundanter passiones sustinuit, secundum illud II Cor. c. XI, 23: in laboribus et carceribus abundantius. Ipse etiam futurae gloriae contemplator fuit, secundum illud II Cor. XII, 4: raptus in Paradisum, et audivit arcana verba, et cetera.
我说,我认为「现在的苦楚,若比起将来要显现在我们里面的荣耀,是不足介意的」。
Hoc, inquam, existimo quod passiones huius temporis non sunt passiones condignae ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.
654. 他在这里提出四点,说明那荣耀的卓越。首先,他说「将来」,指出其永恒,即在今世时间以后;在今世时间以后,除了永恒,再无别的。因此,那荣耀超越今世苦难,如同永恒超越暂时。林后 4:17 说:「我们这短暂而轻微的苦楚要为我们成就极重、无比、永远的荣耀。」
654. Ubi quatuor ponit ad ostendendum excellentiam illius gloriae. Primo quidem designat eius aeternitatem, cum dicit ad futuram, scilicet post hoc tempus; nihil autem est post hoc tempus nisi aeternitas. Unde illa gloria excedit passiones huius temporis, sicut aeternum temporale. II Cor. IV, v. 17: id enim quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
其次,他说「荣耀」,指出其尊贵,因为这词表示尊贵所具有的某种光辉。诗 149:5 说:「愿圣民因所得的荣耀欢乐!」
Secundo designat eius dignitatem, cum dicit gloriam, quae claritatem quamdam dignitatis insinuat. Ps. CXLIX, 5: exultabunt sancti in gloria.
第三,他说「将要显现」,指出其彰显。现在,圣徒固然有荣耀,但这荣耀隐藏在良心之中。林后 1:12 说:「我们所夸的是……这是我们的良心可以作证的。」然而,那时,这荣耀将在众人面前显现,包括善人和恶人;智慧篇 5:2 论到后者说:「惊奇他竟也意外获得了救恩。」
Tertio designat manifestationem cum dicit quae revelabitur. Nunc enim gloriam quidem habent sancti, sed occultatam in conscientia. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae. Tunc autem gloria illa in conspectu omnium revelabitur, et bonorum et malorum, de quibus dicitur Sap. V, 2: mirabuntur in subitatione insperatae salutis.
第四,他说「在我们里面」,指出其真实性。这世上的荣耀是虚妄的,因为它存在于人以外的事物中,譬如财富的排场和人的评价。诗 49:6〔武加大本 48:7〕说:「自夸钱财多的人。」那荣耀却来自人里面的事物,如路 17:21 所说:「神的国就在你们心里。」
Quarto designat eius veritatem, cum dicit in nobis. Gloria enim huius mundi vana est, quia est in his quae sunt extra hominem, puta in apparatu divitiarum et in opinione hominum. Ps. XLVIII, 7: in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Sed illa gloria erit de eo quod est intra hominem, secundum illud Lc. XVII, 21: regnum Dei intra vos est.
655. 因此,今世的苦难若就其本身来考虑,远远比不上这荣耀的分量。赛 54:7 说:「我离弃你不过片时,却要大施怜悯将你寻回。」但是,若从人出于圣灵在我们里面产生的仁爱,为神而自愿忍受这些苦难来考虑,那么,人就借这些苦难,按相称的功德配得永生。因为,圣灵是泉源,他的水、即他的效果,直涌到永生,如约 4:14 所说。
655. Sic igitur passiones huius temporis, si secundum se considerentur, multum deficiunt a quantitate huius gloriae. Is. LIV, v. 7: ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Sed si considerentur huiusmodi passiones inquantum eas aliquis voluntarie sustinet propter Deum ex caritate, quam in nobis spiritus facit, sic ex condigno per huiusmodi passiones homo meretur vitam aeternam. Nam Spiritus Sanctus est fons cuius aquae, id est effectus, saliunt in vitam aeternam, ut dicitur Io. IV, 14.
656. 然后,他说「因为受造之物切望」等语,借那荣耀的卓越,证明前面的论旨。
656. Deinde cum dicit nam expectatio creaturae, etc. ostendit propositum per excellentiam illius gloriae.
首先,根据受造之物的等候;
Et primo ex expectatione creaturae;
其次,根据使徒们的等候,即在「不但如此」等语那里。
secundo ex expectatione apostolorum, ibi non solum autem, et cetera.
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先提出受造之物的等候;
Primo ponit expectationem creaturae;
其次阐明这种等候,即在「因为受造之物屈服在虚空之下」等语那里。
secundo manifestat eam, ibi vanitati enim, et cetera.
657. 因此,他首先说:前面已说,将来的荣耀超越现在的苦难。而且,这一点是显然的;因为「受造之物的切望」,即受造之物自身在等候,「等候神的众子显出来」。因为,约壹 3:2 说:「我们现在是神的儿女,将来如何还未显明。」圣徒身上作神儿子的尊荣,因外在的苦难而隐藏;但以后,当他们领受不朽而荣耀的生命时,这尊荣就要显现。因此,智慧篇 5:5 以不敬虔者的口吻说:「他怎么也被列在神的儿子中?」
657. Dicit ergo primo: dictum est quod etiam futura gloria excedit passiones praesentes. Et tamen hoc manifestum est; nam expectatio creaturae, id est ipsa creatura expectans, expectat revelationem filiorum Dei: quia, ut dicitur I Io. III, 2: nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Occultatur enim dignitas divinae filiationis in sanctis propter exteriores passiones sed postmodum revelabitur illa dignitas, quando immortalem et gloriosam vitam suscipient, ita quod ex persona impiorum dicitur Sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei.
他说「切望等候」,以这种重复表示等候的热切,如诗 40:1〔武加大本 39:2〕所说:「我曾耐性等候耶和华。」(译者:原文所引拉丁文以同根词重复表达「等候」,这里据此解释;原注标 39:1,通行武加大本分节为 39:2。)
Dicit autem expectatio expectat, ut talis geminatio intensionem expectationis designet, secundum illud Ps. XXXIX, 1: expectans expectavi Dominum.
658. 应当知道,这里的「受造之物」可以有三种解释。
658. Sciendum est autem quod creatura hic tripliciter accipi potest.
第一种是指义人。他们特别称为神的受造之物,或因他们持守受造时所有的善,或因他们的卓越,因为一切受造之物在某种意义上都为他们服务。雅 1:18 说:「他按自己的旨意,用真理的道生了我们,使我们在他所造的万物中成为初熟的果子。」
Uno modo homines iusti, qui specialiter creatura Dei dicuntur, vel quia permanent in bono, in quo creati sunt; vel propter excellentiam, quia omnis creatura quodammodo eis deservit. Iac. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius.
这种受造之物、即义人,「等候神的众子荣耀显出来」,作为应许给自己的赏报。多 2:13 说:「等候福乐的盼望,并等候至大的神……的荣耀显现。」
Haec autem creatura, id est homo iustus, expectat revelationem gloriae filiorum Dei, tamquam praemium sibi repromissum. Tit. c. II, 13: expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.
659. 第二种解释,可以称人性本身为受造之物;它是承受恩典之善的主体。在不义的人里面,这人性尚未称义,仿佛尚未成形。
659. Secundo, potest dici creatura ipsa humana natura, quae subiicitur bonis gratiae, quae quidem in hominibus iniustis nondum iustificata est sed est sicut informis.
在已经称义的人里面,它固然已经部分地借恩典成形;但相对于它将借荣耀领受的形式,它仍未成形。
In hominibus autem iam iustificatis, est quidem partim formata per gratiam sed tamen est adhuc informis respectu illius formae, quam est acceptura per gloriam.
因此,受造之物自身、即就本性之善而考察的我们自身,「等候神的众子荣耀显出来」。这种等候也借恩典属于我们,正如《注疏》所说,可以说质料等候形式,或色彩等候图画完成。伯 14:14 说:「我在现今服役的一切日子里等候,直到我的改变来到。」(译者:这里保留拉丁文「改变」以对应作者所论人性的成全;和合本修订版作「直到我退伍的时候来到」。)
Sic igitur ipsa creatura, id est nos ipsi, secundum quod consideramur in bonis naturae, expectat revelationem gloriae filiorum Dei. Quod etiam nobis competit per gratiam, sicut si dicamus quod materia expectat formam, vel colores expectant completionem imaginis, sicut dicit Glossa. Iob XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio mea.
660. 第三种解释,可以指可感的受造之物本身,如这世界的诸元素。智慧篇 13:5 说:「从受造物的伟大和美丽,人可以推想到这些东西的创造者。」
660. Tertio modo potest intelligi de ipsa creatura sensibili, sicut sunt elementa huius mundi, secundum illud Sap. XIII, 5: a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit eorum Creator videri.
这类受造之物可以有两种方式的等候:可感受造之物的等候,就其出于神而言,指向某个目的;而这种情形又有两种。
Huiusmodi autem creatura dupliciter aliquid expectat: nam expectatio creaturae sensibilis, secundum quod est a Deo, ordinatur ad aliquem finem, quod quidem contingit dupliciter.
一种是,神将某种形式和自然能力赋予这类受造之物,使它由此倾向某个自然目的;譬如,我们可以说,树木等候结果,火等候到达上方的位置。
Uno modo secundum quod Deus imprimit aliquam formam et virtutem naturalem huiusmodi creaturae, ex qua inclinatur ad aliquem finem naturalem, puta si dicamus quod arbor expectat fructificationem et ignis expectat locum sursum.
另一种是,神使可感的受造之物指向一个超越它自身自然形式的目的。正如人的身体将披上某种超自然的荣耀形式,全部可感的受造之物,也将在神儿女的荣耀中获得某种荣耀的更新。如启 21:1 所说:「我又看见一个新天新地。」可感的受造之物,就是以这种方式「等候神的众子」的荣耀「显出来」。
Alio modo creatura sensibilis ordinatur a Deo ad aliquem finem qui superexcedit formam naturalem ipsius. Sicut enim humanum corpus induetur quadam forma gloriae supernaturali, ita tota creatura sensibilis, in illa gloria filiorum Dei, quamdam novitatem gloriae consequetur, secundum illud Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam. Et per hunc modum creatura sensibilis expectat revelationem gloriae filiorum Dei.
661. 然后,他说「因为受造之物屈服在虚空之下」等语,阐明上述等候。
661. Deinde cum dicit vanitati enim, etc., manifestat praedictam expectationem.
首先提出等候的必要性;
Et primo ponit necessitatem expectandi;
其次提出等候的终点,即在「受造之物自身」等语那里;
secundo, expectationis terminum, ibi quia ipsa creatura, etc.;
第三提出等候的征象,即在「我们知道,一切受造之物」等语那里。
tertio, expectationis signum, ibi scimus enim quod omnis creatura, et cetera.
662. 等候之所以必要,是由于受造之物所承受的缺陷。因为,毫无缺欠的,就没有必要等候任何东西。他说「因为受造之物屈服在虚空之下」,便指出受造之物的缺陷。
662. Necessitas autem expectandi est ex defectu cui subiacet creatura. Cui enim nihil deficit non habet necesse aliquid expectare. Defectum autem creaturae ostendit, dicens vanitati enim creatura subiecta est.
663. 如果「受造之物」指义人,那么,他屈服于虚空,就应理解为服在这些可变而会消逝的物质事物之下。所以,这些事物称为虚空,如传 1:2 所说:「虚空的虚空,全是虚空。」
663. Et siquidem per creaturam intelligatur homo iustus, sic intelligitur subiici vanitati, id est istis rebus corporalibus, quae sunt mutabilia et caduca. Unde dicitur vana, secundum illud Eccle. I, 2: vanitas vanitatum et omnia vanitas.
人由于现世生活的需要而服在这些事物之下,操持有关它们的事务;然而,「不是自己愿意」,因为他不像那些受诗 4:2〔武加大本 4:3〕责备的人那样爱这些现世事物:「你们喜爱虚妄,寻找虚假,要到几时呢?」不过,这种受造之物仍服在这样的虚空之下,「是因那使它屈服的」,也就是由于神的安排:神使它、即义人,服在这些可感的受造之物之下;然而仍「有盼望」,就是人终有一天要从这些事务中得释放,即太 22:30 所说的「复活的时候」,那时「人也不娶也不嫁,而是像天上的天使一样」。
Subiicitur autem eis propter necessitatem praesentis vitae, circa ea occupationem habens, non tamen volens, quia huiusmodi temporalia non amat, sicut illi contra quos dicitur in Ps. IV, 3: ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Sed tamen huiusmodi vanitati subiicitur talis creatura propter eum, id est propter ordinationem Dei, qui subiecit eam, id est hominem iustum, huiusmodi sensibilibus creaturis, et tamen in spe, ut scilicet quandoque a tali occupatione homo liberetur, in resurrectione scilicet quando neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in caelo, Matth. XXII, 30.
664. 如果「受造之物」指人性本身,那么,人性「屈服在虚空之下」,就是服在可受苦的境况之下,如诗 39:5〔武加大本 38:6〕所说:「各人最稳妥的时候,真是全然虚幻。」然而,「不是自己愿意」,因为这样的虚空是作为刑罚加在人性身上的。刑罚是非自愿的,正如罪过是自愿的一样。不过,人性之所以服在这些苦难之下,「是因那使它屈服的」,即由于神的判决:神使它、即人性,服在缺陷之下;但仍「有盼望」,盼望有一天摆脱这些苦难。赛 28:28 说:「不能持续地捣。」
664. Si vero intelligatur creatura ipsa humana natura, sic est subiecta vanitati, id est passibilitati secundum illud Ps. XXXVIII, 6: verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Non tamen volens, quia talis vanitas est humanae naturae in poenam inflicta. Poena autem est involuntaria, sicut et culpa voluntaria. Sed tamen huiusmodi passionibus humana natura subiicitur propter eum, id est propter sententiam Dei, qui subiecit eam, scilicet humanam naturam, defectibus, sed tamen in spe, quandoque evadendi huiusmodi passiones. Is. XXVIII, 28: non in perpetuum triturans triturabit.
665. 如果是指可感的受造之物,那么,这类受造之物「屈服在虚空之下」,就是服在可变性之下,「不是自己愿意」。因为,随可变性而来的这些缺陷,譬如败坏、衰老等,虽然符合普遍的自然秩序,却违反这个或那个个别事物的本性;个别事物的自然欲求趋向于保存自身。不过,可感的受造之物仍服在这种虚空之下,「是因那使它屈服的」,即由于神的安排;而他使它屈服时,仍使它「有盼望」,即如上所说,等候荣耀的更新。
665. Si autem intelligatur de creatura sensibili, sic talis creatura subiecta est vanitati, id est mutabilitati, non volens. Huiusmodi enim defectus, qui consequuntur mutabilitatem, sicut corruptio et senium et alia huiusmodi, sunt contra naturam particularem huius vel illius rei, cuius appetitus est ad conservationem, licet sint secundum naturam universalem. Sed nihilominus huiusmodi vanitati creatura sensibilis subiicitur propter eum, id est propter ordinationem Dei, qui subiecit eam in spe, id est in expectatione gloriosae novitatis, ut supra dictum est.
666. 然后,他说「受造之物自身也」等语,指出上述等候的终点。
666. Deinde cum dicit quia et ipsa creatura, etc., ostendit terminum praedictae expectationis.
它的等候或盼望并不虚妄,「因为受造之物自身将从败坏的辖制下得释放,得享神儿女荣耀的自由」。
Non enim est vana eius expectatio vel spes, quia ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
如果「受造之物」指义人,「败坏的辖制」就指寻求饮食、衣服和其他维持我们必死生命之物的操劳。这是一种奴役;圣徒将从中得释放,进入神儿女荣耀的自由。他们虽然现在已有义的自由,即摆脱罪之奴役的自由,却还没有荣耀的自由,即摆脱悲惨之奴役的自由。伯 39:5 说:「谁放野驴自由?」
Et si quidem per creaturam intelligatur homo iustus, per servitutem corruptionis intelligitur cura quaerendi victum et vestitum et alia quibus servitur nostrae mortalitati, quae est quaedam servitus, a qua liberabuntur sancti tendentes in libertatem gloriae filiorum Dei. Qui, quamvis nunc habeant libertatem iustitiae, quae est a servitute peccati, nondum tamen habent libertatem gloriae, quae est a servitute miseriae. Iob XXXIX, 5: quis dimisit onagrum liberum?
667. 如果「受造之物」指人性,那么,人性本身「将从败坏的辖制下得释放」,就是按字面意义,摆脱可受苦性和败坏,并由此进入「神儿女荣耀的自由」。这自由不仅摆脱罪过,也摆脱死亡,如林前 15:54 所说:「死亡已被胜利吞灭了。」
667. Si vero per creaturam intelligatur humana natura, ipsa liberabitur a servitute corruptionis, id est ad litteram a passibilitate et corruptione, et hoc tendens in libertatem gloriae filiorum Dei, quae est non solum a culpa, sed etiam a morte, secundum illud I Cor. XV, 54: absorpta est mors in victoria.
668. 如果是指可感的受造之物,那么,这受造之物自身「将从败坏的辖制下得释放」,就是摆脱可变性。因为,任何变化都含有某种败坏,正如奥古斯丁所说,哲学家在《物理学》(Physica)第八卷也这样说。这使它进入「神儿女荣耀的自由」,因为神的儿女自己既已更新,他们的居所也更新,正符合他们荣耀的自由。赛 65:17 说:「我造新天新地!从前的事不再被记念」,即受造之物先前的可变性不再被记念。
668. Si vero intelligatur de creatura sensibili, sic ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, id est, mutabilitatis: quia in qualibet mutatione est aliqua corruptio, ut Augustinus dicit et etiam Philosophus in VIII Physic. Et hoc in libertatem gloriae filiorum Dei, quia hoc etiam libertati gloriae filiorum Dei congruit ut sicut ipsi sunt innovati ita etiam eorum habitatio innovetur. Is. LXV, 17: ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora, id est, prior mutabilitas creaturae.
669. 按第一种解释,他说「连它自身也」等语,意思仿佛是:不单我们使徒如此,其他义人也如此。按第二种解释,意思是:不但义人,而且人性本身也如此,虽然在有些人里面,人性尚未借恩典更新。按第三种解释,应当理解为:不但人,而且其他受造之物也如此。
669. Dicit autem, quia et ipsa, etc. secundum primum sensum. Ac si dicat: non solum nos apostoli sed etiam alii iusti. In sensu autem secundo: non solum iusti, sed etiam ipsa humana natura, quae in quibusdam nondum est renovata per gratiam. In tertio autem sensu intelligendum est ac si dicatur: non solum homines sed alia creatura.
670. 然后,他说「我们知道」等语,提出等候的征象。他说「我们知道」,即我们使徒受圣灵教导,也凭经验知道,「一切受造之物一同呻吟,一同忍受阵痛,直到如今」。
670. Deinde cum dicit scimus enim, etc., ponit signum expectationis, dicens scimus enim, nos apostoli, per Spiritum Sanctum instructi et etiam per experimentum, quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.
671. 如果将这话理解为可感的受造之物,就有难处。
671. Quod quidem si intelligatur de creatura sensibili, habet difficultatem.
首先,他所说「呻吟,忍受阵痛」,似乎只适用于有理性的受造之物。不过可以这样解释:这里所说「呻吟」,与前面所说「不是自己愿意」是同一意思。因为,我们对违背意志的事呻吟。所以,可感受造之物的缺陷,既然违背其个别本性的自然欲求,就说这可感的受造之物自身在呻吟。至于他说「忍受阵痛」,与前面所说「等候」是同一意思,因为分娩的阵痛是产生后代的途径。
Primo quidem quantum ad hoc quod dicit ingemiscit et parturit, hoc enim convenire videtur non nisi creaturae rationali. Sed potest sic exponi, ut hoc quod dicit ingemiscit idem sit ei quod dixit non volens. In illis enim ingemiscimus, quae nostrae voluntati repugnant. Sic ergo inquantum defectus creaturae sensibilis sunt contra naturalem appetitum particularis naturae, dicitur ipsa creatura sensibilis ingemiscere. Quod autem dicit parturit, idem est ei quod supra dixerat expectat. Nam parturitio est via ad prolem producendam.
672. 第二个疑难在于他说「一切受造之物」,因为这样一来,天体也包括在内。所以,《注疏》说,日月完成为它们规定的运行路程,也并非没有劳苦。
672. Secundum autem dubium est in hoc quod dicit omnis creatura, quia sic etiam includerentur corpora caelestia; unde et Glossa dicit quod sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia.
然而,这里应把劳苦解释为运动,正如有时也把安息理解为停止工作,就像创 2:3 所说,神在第七日安息。因此,呻吟所指的是伴随位置运动的败坏:天体不再处于这个位置,而开始处于另一个位置。阵痛则指天体朝向自身更新的秩序。
Sed exponendum est ut labor accipiatur pro motu, sicut et requies quandoque accipitur pro cessatione ab opere, sicut Deus die septima requievisse dicitur Gen. II, 3. Et, secundum hoc, per gemitum intelligitur corruptio, quae ammiscetur motui locali, prout scilicet desinit esse in hoc ubi et incipit esse in alio. Per parturitionem autem intelligitur ordinatio caelestium corporum ad eorum innovationem.
673. 如果将这话解释为人,那么,人性之所以称为「一切受造之物」,是因为它与一切受造之物都有所共同:就理智而言,与属灵的受造之物相同;就身体受灵魂赋予生命而言,与动物相同;就身体而言,与物体相同。因此,这受造之物、即人,「呻吟」,一部分因所遭受的恶,一部分因所盼望的善迟延未至。哀 1:22 说:「我叹息甚多。」他又「忍受阵痛」,因为他带着某种心灵痛苦,忍受所等候的荣耀迟延未至。箴 13:12 说:「盼望迟延,令人心忧。」约 16:21 说:「妇人生产的时候会忧愁。」诗 48:6〔武加大本 47:7〕说:「他们好像临产的妇人一样阵痛。」(译者:原注标武加大本 47:6;所引「阵痛」句实际在 47:7。)
673. Si vero exponatur de hominibus, sic dicitur humana natura omnis creatura, quia participat cum omni creatura: cum spirituali quidem quantum ad intellectum, cum animali quantum ad corporis animationem, cum corporali quantum ad corpus. Haec ergo creatura, id est homo, ingemiscit, partim propter mala quae patitur, partim propter bona sperata quae differuntur Thren. I, 22: multi gemitus mei. Parturit autem, quia cum quadam afflictione animi sustinet dilationem gloriae expectatae. Prov. XIII, 12: spes quae differtur, affligit animam. Io. XVI, 21: mulier cum parit, tristitiam habet. Ps. XLVII, v. 6: ibi dolores ut parturientis.
674. 他又说「直到如今」,因为这种呻吟并没有因我们称义而消除,而是持续「直到如今」,即直到死亡。或者,「直到如今」,是因为有些已经在荣耀中的人虽已得释放,我们却仍留在这里。又或者,「直到如今」,是因为不但基督以前的古代先祖忍受这些苦难,而且即便在现今恩典的时代,我们仍遭受同样的苦难。彼后 3:4 以不敬虔者的口吻说:「他要来临的应许在哪里呢?因为从列祖长眠以来,万物与起初创造的时候仍是一样啊!」(译者:原注标作彼后 3:9,所引经文实际为 3:4。)
674. Dicit autem usque adhuc, quia iste gemitus non est ablatus per nostram iustificationem, sed manet usque adhuc, id est usque ad mortem. Vel usque adhuc, quia et si aliqui iam sint liberati qui sunt in gloria, adhuc tamen nos sumus residui. Vel usque adhuc, quia non solum antiqui patres, qui fuerunt ante Christum, sed etiam adhuc tempore gratiae eadem patimur. II Petr. III, 9 dicitur ex persona impiorum: ubi est nunc promissio aut adventus eius? Ex quo patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.
应当知道,凡在神以下的,都可以称为神的「受造之物」。
Est autem sciendum quod creatura Dei potest dici omne illud, quod sub Deo est.
有些人试图将上述话语解释为任何受造之物,甚至包括圣天使;然而,说圣天使屈服于虚空,或呻吟、忍受阵痛,极不恰当,因为他们已经拥有我们所等候、将要与之相似的荣耀,如太 22:30 所说:「像天上的天使一样。」因此,按照前面的解释来理解,更为恰当。
Aliqui voluerunt praedicta verba exponere de qualibet creatura, etiam de angelis sanctis: sed valde inconveniens est, ut ipsi dicantur vanitati subiecti, aut ingemiscere et parturire, cum ipsi iam habeant gloriam eius cuius similitudinem expectamus, secundum illud Matthaei XXII, 30: erunt sicut angeli Dei in caelis: et ideo convenientius secundum praedicta exponitur.