罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第8章:肉身的救赎

第3讲:使人成为儿子的灵

Lectio 3: Spiritus adoptionis

8:14 因为凡被神的灵引导的都是神的儿子。 [n. 634]
8:15 你们所领受的不是奴仆的灵,仍旧害怕;所领受的是儿子名分的灵,因此我们呼叫:「阿爸,父!」 [n. 637]
8:16 圣灵亲自向我们的灵作见证,证明我们是神的儿女。(译者:这里依拉丁文译作「向我们的灵」,以保留下文有关圣灵在心内作见证的解释。) [n. 645]
8:17 若是儿女,就是后嗣,是神的后嗣,和基督同作后嗣。 [n. 646] 如果我们和他一同受苦,是要我们和他一同得荣耀。 [n. 650]

8:14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. [n. 634]
8:15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). [n. 637]
8:16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. [n. 645]
8:17 Si autem filii, et haeredes: haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi: [n. 646] si tamen compatimur ut et conglorificemur. [n. 650]

634. 使徒已经提出,我们将借着圣灵得到荣耀的生命,使我们的身体完全摆脱必死的境况;这里他提出证明。

634. Postquam Apostolus proposuit, quod per Spiritum Sanctum dabitur nobis vita gloriosa quae omnem mortalitatem a corporibus nostris excludet, hic probationem inducit.

首先,他说明这荣耀的生命是借着圣灵赐下的;

Et primo ostendit, quod per Spiritum Sanctum huiusmodi gloriosa vita datur;

其次,他说明这生命延迟赐下的原因,即在「如果我们和他一同受苦」等语那里。

secundo ostendit causam quare differtur, ibi si tamen compatimur, et cetera.

关于第一点,他提出如下论证:凡是神的儿子,都将得到荣耀生命的永恒;凡由圣灵治理的,都是神的儿子;所以,凡由圣灵治理的,都将承受荣耀生命的产业。

Circa primum ponit talem rationem: quicumque sunt filii Dei consequuntur aeternitatem gloriosae vitae: sed quicumque reguntur Spiritu Sancto sunt filii Dei; ergo quicumque reguntur Spiritu Sancto, consequuntur haereditatem gloriosae vitae.

因此,他首先提出上述论证的小前提;

Primo ergo ponit minorem praedictae rationis;

其次提出大前提,即在「若是儿女」等语那里。

secundo maiorem, ibi si autem, et cetera.

关于第一点,他作两件事。

Circa primum duo facit.

首先提出他的论旨;

Primo proponit quod intendit;

其次证明所提出的论旨,即在「因为你们所领受的不是」等语那里。

secundo probat propositum, ibi non enim accepistis, et cetera.

635. 关于第一点,应当考虑两件事。

635. Circa primum duo consideranda sunt.

首先,人怎样被神的灵推动。这句话可以这样理解:「凡被神的灵引导的」,就是受他治理,如同由一位向导和引领者治理一样。圣灵在我们里面作这事,就是在内心光照我们,使我们知道应当做什么。诗 143:10〔武加大本 142:10〕说:「愿你至善的灵引我」,等等。

Primo quidem quomodo aliqui aguntur a Spiritu Dei. Et potest sic intelligi: quicumque Spiritu Dei aguntur, id est reguntur sicut a quodam ductore et directore, quod quidem in nobis facit Spiritus, scilicet inquantum illuminat nos interius quid facere debeamus. Ps. CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet me, et cetera.

然而,被带领的人并不是由自己行动;而属灵的人不仅由圣灵教导他应当做什么,他的心也被圣灵推动。因此,「凡被神的灵引导的」这句话还应当有更深一层的意思。

Sed quia ille qui ducitur, ex seipso non operatur, homo autem spiritualis non tantum instruitur a Spiritu Sancto quid agere debeat, sed etiam cor eius a Spiritu Sancto movetur, ideo plus intelligendum est in hoc, quod dicitur quicumque Spiritu Dei aguntur.

凡被某种更高的驱动力推动的,都说是「被推动」。所以,我们论及无理性的动物时,说它们不是自行行动,而是被推动,因为它们是被本性推动去实行自己的活动,并非由自身发动。同样,属灵的人倾向于某种行动,也不是主要出于自己意志的发动,而是出于圣灵的驱动,正如赛 59:19 所说:「他必如湍急的河流冲来,耶和华的灵催逼他自己。」又如路 4:1 所说,论及基督时说:「圣灵把他引到旷野」。

Illa enim agi dicuntur, quae quodam superiori instinctu moventur. Unde de brutis dicimus quod non agunt sed aguntur, quia a natura moventur et non ex proprio motu ad suas actiones agendas. Similiter autem homo spiritualis non quasi ex motu propriae voluntatis principaliter sed ex instinctu Spiritus Sancti inclinatur ad aliquid agendum, secundum illud Is. LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus quem Spiritus Dei cogit; et Lc. IV, 1, quod Christus agebatur a spiritu in deserto.

然而,这并不排除属灵的人借着意志和自由抉择行动,因为圣灵正是在他们里面产生意志与自由抉择的活动,正如腓 2:13 所说:「因为是神在你们心里运行,使你们又立志又实行」。

Non tamen per hoc excluditur quin viri spirituales per voluntatem et liberum arbitrium operentur, quia ipsum motum voluntatis et liberi arbitrii Spiritus Sanctus in eis causat, secundum illud Phil. II, 13: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere.

636. 其次,应当考虑那些「被神的灵引导的」人,怎样「是神的儿子」。

636. Secundo considerandum est quomodo illi, qui Spiritu Dei aguntur, sunt filii Dei.

借着肉身儿子的类比,这一点就显明了:他们借着由父亲发出的肉身种子而受生。由父发出的属灵种子,则是圣灵。因此,有些人借着这粒种子,受生成为神的儿子。约壹 3:9 说:「凡从神生的,不犯罪,因为神的种子存在他里面。」(译者:这里保留拉丁文「种子」的字面义,以对应作者有关受生的比喻。)

Et hoc est manifestum ex similitudine filiorum carnalium, qui per semen carnale a patre procedentes generantur. Semen autem spirituale a Patre procedens, est Spiritus Sanctus. Et ideo per hoc semen aliqui homines in filios Dei generantur. I Io. III, 9: omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, quoniam semen Dei manet in eo.

637. 然后,他说「因为你们所领受的不是」等语,便证明前面的论旨,即领受圣灵的人是神的儿子;他从三个方面证明。

637. Deinde cum dicit non enim accepistis, etc., probat propositum scilicet quod Spiritum Sanctum accipientes sint homines filii Dei, et hoc tripliciter.

首先,根据圣灵恩赐的区别;

Primo quidem ex distinctione donorum Spiritus Sancti;

其次,根据我们的宣认,即在「因此我们呼叫」等语那里;

secundo, ex confessione nostra, ibi in quo clamamus, etc.;

第三,根据圣灵的见证,即在「圣灵亲自」那里。

tertio, ex testimonio spiritus, ibi ipse enim Spiritus.

638. 关于第一点,应当考虑:圣灵在我们里面产生两种效果。一种是敬畏,赛 11:3 说:「敬畏耶和华的灵将充满他。」(译者:这里依作者所引拉丁文译出;这一读法明确将敬畏说成圣灵的效果。)另一种是爱,如上文 5:5 所说:「神的爱,已藉着所赐给我们的圣灵,浇灌在我们心里。」然而,使人成为奴仆的是惧怕,而不是爱。

638. Circa primum considerandum est, quod Spiritus Sanctus duos effectus facit in nobis: unum quidem timoris, Is. XI, 3: replebit eum spiritus timoris Domini, alium amoris, supra V, 5: caritas Dei diffusa est per Spiritum Sanctum in cordibus nostris, qui datus est nobis. Timor autem facit servos, non autem amor.

为阐明这一点,应当考虑:惧怕有两个对象,即人因惧怕而逃避的恶,以及他看作这种恶将从那里临到自己的那个来源。譬如,说人惧怕被杀,也惧怕有权杀人的君王。有时候,一个人所逃避的恶,违背了他有时无序地爱着的身体之善或现世之善,而他逃避从某个世间的人那里遭受这种恶。这就是属人的、或属世的惧怕;它不是出于圣灵。主禁止这种惧怕,太 10:28 说:「那杀人身体的,不要怕他们。」

Ad cuius evidentiam considerari oportet, quod timor habet duo obiecta, scilicet malum quod quis timendo refugit, et illud a quo sibi hoc malum imminere videt. Dicitur enim homo timere et occisionem et regem qui potest occidere. Contingit autem quandoque quod malum quod quis refugit, est contrarium bono corporali vel temporali quod quis interdum inordinate amat et refugit pati ab aliquo homine temporali. Et hic est timor humanus vel mundanus; et hic non est a Spiritu Sancto. Et hunc prohibet Dominus. Matth. X, 28: nolite timere eos qui corpus occidunt.

639. 另一种惧怕所逃避的恶,违背了受造的本性,即刑罚之恶;不过,人逃避的是由属灵的原因、即由神使自己遭受这种恶。这种惧怕至少在敬畏神这一点上是值得称许的。申 5:29 说:「惟愿他们存这样的心敬畏我。」就这一点而言,它出于圣灵。

639. Alius autem est timor qui refugit malum quod contrariatur naturae creatae, scilicet malum poenae, sed tamen refugit hoc pati a causa spirituali, scilicet a Deo: et hic timor est laudabilis quantum ad hoc saltem, quod Deum timet. Deut. V, 29: quis det eos talem habere mentem ut timeant me? Et secundum hoc a Spiritu Sancto est.

但是,这种惧怕若不逃避与属灵之善相反的恶、即罪,而只逃避刑罚,就不值得称许。这种缺陷不是来自圣灵,而是出于人的罪过;正如未由仁爱成形的信心,就它是信心而言,出于圣灵,但它的未成形并不出于圣灵。因此,即使有人借着这种惧怕做了善事,他也没有善好地做,因为他并非自愿地做,而是被对刑罚的恐惧所迫;这正是奴仆的特征。所以,这种惧怕严格地称为奴仆式的惧怕,因为它使人像奴仆一样行动。

Sed inquantum talis timor non refugit malum quod opponitur bono spirituali, scilicet peccatum, sed solum poenam, non est laudabilis. Et istum defectum non habet a Spiritu Sancto sed ex culpa hominis: sicut et fides informis quantum ad id quod est fidei, est a Spiritu Sancto, non autem eius informitas. Unde et si per huiusmodi timorem aliquis bonum faciat, non tamen bene facit, quia non facit sponte, sed coactus metu poenae, quod proprie est servorum. Et ideo timor iste proprie dicitur servilis, quia serviliter facit hominem operari.

640. 还有第三种惧怕,它逃避与属灵之善相反的恶,即罪或与神分离;人惧怕因神公正的惩罚而陷入这种恶。因此,就它的两个对象而言,它所指向的都是属灵之事,不过同时也顾及刑罚。

640. Est autem tertius timor qui refugit malum quod opponitur bono spirituali, scilicet peccata vel separationem a Deo, et hoc quidem timet incurrere ex iusta Dei vindicta. Et sic quantum ad utrumque obiectum respicit rem spiritualem, sed tamen cum hoc habet oculum ad poenam.

这种惧怕称为初始的惧怕,因为它通常存在于刚开始归正的人里面。他们因过去的罪而惧怕刑罚,又因灌注于仁爱中的恩典,惧怕因罪与神分离。诗 111:10〔武加大本 110:10〕说的正是这种惧怕:「敬畏耶和华是智慧的开端。」

Et iste timor dicitur esse initialis, quia solet esse in hominibus in initio suae conversionis. Timent enim poenam propter peccata praeterita et timent separari a Deo per peccatum propter gratiam caritati infusam. Et de hoc dicitur in Ps. CX, 10: initium sapientiae timor Domini.

641. 还有第四种惧怕,从两方面看,它都只顾及属灵之事,因为它除了与神分离,什么也不惧怕。这就是诗篇所说「纯洁的,存到永远」的「敬畏」〔诗 19:9,武加大本 18:10〕。正如初始的惧怕由不完全的仁爱产生,这种惧怕则由完全的仁爱产生。约壹 4:18 说:「完满的爱把惧怕驱逐出去。」因此,初始的惧怕和纯洁的惧怕,都不与仁爱之爱相对立,因为仁爱是二者的原因;与爱相对的,只是对刑罚的惧怕。因为,正如这种惧怕产生奴仆的身份,仁爱之爱产生儿子的自由。它使人为了神的尊荣而自愿行动,而这正是儿子的特征。

641. Est autem quartus timor, qui ex utraque parte oculum habet solum ad rem spiritualem, quia nihil timet nisi a Deo separari. Et iste timor est sanctus qui permanet in saeculum saeculi, ut in Psalmo dicitur. Sicut autem timor initialis causatur ex caritate imperfecta: ita hic timor causatur ex caritate perfecta. I Io. IV, 18: perfecta caritas foras mittit timorem. Et ideo timor initialis et timor castus non distinguuntur contra amorem caritatis, qui est causa utriusque, sed solum timor poenae; quia sicut hic timor facit servitutem, ita amor caritatis facit libertatem filiorum. Facit enim hominem voluntaria ad honorem Dei operari, quod est proprie filiorum.

642. 因此,旧律法是在惧怕之中赐下的。出 19:16 及以下所记,颁布旧律法时发生的雷轰等事,正是这个意思。因此,来 12:21 说:「所见的景象极其可怕。」旧律法借施加刑罚来引导人遵守神的诫命,因而是在奴仆的灵中赐下的。所以,加 4:24 说:「一个妇人是出于西奈山,生子为奴。」

642. Lex igitur vetus data est in timore, quod significabant tonitrua et alia huiusmodi, quae facta sunt in datione veteris legis, ut dicitur Ex. XIX, 16 s. Et ideo dicitur Hebr. XII, 21: et ita terribile erat quod videbatur. Et ideo lex vetus per inflictionem poenarum inducens ad mandata Dei servanda, data est in spiritu servitutis. Unde dicitur Gal. IV, 24: unum quidem in Monte Sina in servitutem generans.

643. 因此,他在这里说:前面所说「被神的灵引导的」等语是恰当的,「因为你们」在新律法中,「所领受的不是」像从前在旧律法中那样「使你们仍旧害怕的奴仆的灵」,即害怕刑罚;圣灵曾产生这种惧怕。「所领受的却是使人成为儿子的灵」,即仁爱的灵;借着他,我们被收纳为神的儿子。加 4:5 说:「使我们获得儿子的名分。」

643. Et ideo hic dicit: recte dictum est quod qui Spiritu Dei aguntur, etc., non enim iterum, in nova lege sicut in veteri lege fuit, accepistis spiritum servitutis in timore, scilicet poenarum, quem timorem Spiritus Sanctus faciebat; sed accepistis spiritum, scilicet caritatis, qui est adoptionis filiorum, id est, per quem adoptamur in filios Dei. Gal. IV, 5: ut adoptionem filiorum reciperemus.

这话并不是说存在不同的灵,而是说同一位圣灵,在一些人里面产生作为不完全之物的奴仆式惧怕,在另一些人里面产生作为完全之物的爱。

Non autem hoc dicitur quasi sit alius et alius spiritus, sed quia idem est Spiritus, scilicet qui in quibusdam facit timorem servilem quasi imperfectum, in aliis facit amorem quasi quoddam perfectum.

644. 然后,他说「因此我们呼叫」等语,借着我们的宣认来阐明同一件事。

644. Deinde cum dicit in quo clamamus, etc., manifestat idem per nostram confessionem.

因为,我们受了主的教导,在祷告时照太 6:9 所说,称「我们在天上的父」,便宣认神是我们的父。不仅犹太人,外邦人也适宜这样说。因此,他列出意义相同的两个词,即希伯来语的「阿爸」,和拉丁语或希腊语的「父」,表明这属于两个民族。所以,主在可 14:36 也说:「阿爸,父啊!在你凡事都能。」耶 3:19 说:「你会以『我父啊』称呼我。」

Profitemur enim nos Patrem habere Deum instructi a Domino, cum dicimus orantes Pater noster qui es in caelis, ut habetur Matth. VI, 9. Hoc autem convenit dicere non solum Iudaeis, sed etiam gentibus. Et ideo duo ponit idem significantia, scilicet Abba, quod est Hebraeum, et Pater, quod est Latinum vel Graecum, ut ostendat hoc ad utrumque populum pertinere. Unde et Dominus, Mc. XIV, 36: Abba Pater, omnia possibilia sunt tibi. Ier. III, 19: Patrem vocabis me.

我们这样说,与其说靠口中的声音,不如说靠内心的专注;由于这种专注非常强烈,就称为呼求。正如出 14:15 对默不作声的摩西说:「你为什么向我哀求呢?」也就是以心中的专注哀求。然而,这种强烈的专注,出于儿子之爱的情感,而这情感正是他在我们里面产生的。因此,他说「在他里面」,即在圣灵里面,「我们呼叫:阿爸,父!」所以,赛 6:3 说撒拉弗「彼此呼喊」;撒拉弗的意思是「燃烧者」,如同被圣灵的火所燃烧。

Hoc autem dicimus non tantum sono vocis, quantum intentione cordis, quae quidem propter sui magnitudinem clamor dicitur, sicut et ad Moysen tacentem dicitur, Ex. XIV, v. 15: quid clamas ad me, scilicet intentione cordis? Sed ista magnitudo intentionis ex affectu filialis amoris procedit, quem in nobis scilicet, facit. Et ideo dicit in quo, scilicet Spiritu Sancto, clamamus: Abba, Pater. Unde Is. VI, 3 dicitur quod Seraphim qui interpretantur ardentes, quasi igne Spiritus Sancti, clamabant alter ad alterum.

645. 然后,他说「圣灵亲自」等语,借圣灵的见证说明同一件事,免得有人说,我们的宣认是自欺。因此,他说:我之所以说,我们在圣灵里面「呼叫:阿爸,父!」,是因为「圣灵亲自作见证,证明我们是神的儿女」。他作这见证,并非以外在的声音向人的耳朵说话,如太 3:17 所载父为自己的儿子作见证;而是借着在我们里面产生儿子之爱的效果来作见证。因此,他说,圣灵「作见证」所向的不是耳朵,「而是我们的灵」,等等。徒 5:32 说:「我们是这些事的见证人。」(译者:原文标作徒 3:15;「这些事的见证人」见徒 5:32,该节也随即提到圣灵的见证。)

645. Deinde cum dicit ipse enim Spiritus, etc., ostendit idem ex testimonio Spiritus Sancti, ne forte aliquis dicat, quod in nostra confessione decipimur; unde dicit: ideo dico, quod in Spiritu Sancto clamamus: Abba, Pater, ipse enim Spiritus testimonium reddit quod sumus filii Dei. Hic autem testimonium reddit non quidem exteriore voce ad aures hominum; sicut Pater protestatus est de Filio suo, Matth. III, 17, sed reddit testimonium per effectum amoris filialis, quem in nobis facit. Et ideo dicit quod testimonium reddit, non auribus, sed spiritui nostro, et cetera. Act. III, 15: nos testes sumus horum verborum.

646. 然后,他说「若是儿女」等语,提出大前提。

646. Deinde cum dicit si autem filii, etc., ponit maiorem.

首先,他说明儿子有权承受产业,说:若有人借着圣灵成为儿子,就由此也成为后嗣,因为不但亲生的儿子,就是收纳的儿子,也有权承受产业。彼前 1:3—4 说:「重生了我们,使我们有活的盼望,好得到基业」,等等。诗 16:6〔武加大本 15:6〕说:「我的产业实在美好。」

Et, primo, ostendit quod filiis debetur haereditas, dicens: si autem aliqui filii, per Spiritum scilicet, sequitur etiam quod sint haeredes, quia non solum filio naturali, sed etiam adoptivo debetur haereditas. I Petr. I, v. 3 s.: regeneravit nos in spem vivam in haereditatem, et cetera. Ps. XV, 6: haereditas mea praeclara est mihi.

647. 其次,他说明这产业是什么。

647. Secundo ostendit quae sit ista haereditas.

首先,就父神而言描述它,说「是神的后嗣」。所谓成为某人的后嗣,是指领受或取得他主要的财产,而不是领受一点小小的馈赠;正如创 25:5—6 所记,亚伯拉罕把他一切所有的都给了以撒,至于众妾的儿子,则给了他们礼物。然而,神藉以富足的主要之善,就是他自己。他凭自己而富足,并非凭别的任何东西,因为他不需要外在的善,如诗 16:2〔武加大本 15:2〕所说。(译者:作者依据此节拉丁读法「你不需要我的善」作出解释;《和合本修订版》作「我的福气惟独从你而来」。)因此,神的儿子所得为产业的,就是神自己。所以,诗 16:5〔武加大本 15:5〕说:「耶和华是我的产业。」哀 3:24 说:「我心里说:『耶和华是我的福分。』」

Et primo describit eam quantum ad Deum Patrem, dicens haeredes quidem Dei. Dicitur autem aliquis haeres alicuius existere, qui principalia eius bona percipit seu adipiscitur, non autem qui aliqua munuscula recipit, sicut legitur Gen. XXV, 5 quod Abraham dedit cuncta quae possedit Isaac, filiis autem concubinarum largitus est munera. Bonum autem principale quo Deus dives est, est ipsemet. Est enim dives per seipsum, et non per aliquid aliud, quia extrinsecorum bonorum non indiget, ut dicitur in Ps. XV, 2. Unde ipsum Deum adipiscuntur filii Dei pro haereditate. Unde Ps. XV, 5: Dominus pars haereditatis meae. Thren. III, 24: pars mea Dominus, dixit anima mea.

648. 然而,儿子只有在父亲死后才能承受产业,神却永不消逝;如此看来,人不能成为神的后嗣。

648. Sed cum filius haereditatem non adipiscatur nisi patre defuncto, videtur quod homo non possit esse haeres Dei, qui numquam decidit.

应当说,这个道理适用于现世的财产,因为它们不能同时由许多人占有,所以必须一人离去,另一人才能继承。但属灵的善可以同时由许多人享有,因此,不必父亲离去,儿子才能成为后嗣。

Dicendum est autem, quod illud habet locum in bonis temporalibus, quae simul a multis possideri non possunt, et ideo necesse est unum decedere ut alius succedat: sed bona spiritualia simul a multis haberi possunt, et ideo non oportet Patrem decedere ut filii sint haeredes.

不过,也可以说:神就借信心临在我们里面而言,将从我们这里离去;而就我们将面对面看见他而言,他将成为我们的产业。

Potest tamen dici quod Deus decedit nobis inquantum est in nobis per fidem: erit autem nostra haereditas, inquantum videbimus eum per speciem.

649. 其次,他从基督这方面描述这产业,说「和基督一同作后嗣」,因为正如他是首要的儿子,我们从他分享儿子的身份,他也是首要的后嗣,我们在产业上与他联合。太 21:38 说:「这是承受产业的」,等等。弥 1:15 说:「我还要给你带来承受产业的人。」(译者:这里依拉丁文译出;作者以「承受产业的人」论证,《和合本修订版》此处译作「抢夺者」。)

649. Secundo describit hanc haereditatem ex parte Christi, dicens cohaeredes autem Christi, quia ipse cum sit principalis Filius a quo nos filiationem participamus, ita est principalis haeres, cui in haereditate coniungimur. Matth. XXI, 38: hic est haeres, et cetera. Mich. I, 15: adhuc haeredem adducam tibi.

650. 然后,他说「如果我们和他一同受苦」等语,说明这荣耀生命延迟赐下的原因。

650. Deinde cum dicit si tamen compatimur, etc., ostendit causam dilationis huius vitae gloriosae.

首先,从苦难这方面提出原因;

Et primo ponit causam ex parte passionum;

其次,说明荣耀远超苦难,即在「我认为」等语那里。

secundo, praeeminentiam gloriae ad passiones, ibi existimo enim, et cetera.

651. 关于第一点,应当考虑:基督是首要的后嗣,他借着苦难达到了荣耀的产业。路 24:26 说:「基督不是必须受这些苦难,然后进入他的荣耀吗?」我们不应当用更容易的方式承受产业。因此,我们也必须经过苦难,达到那产业。徒 14:22 说:「我们进入神的国,必须经历许多艰难。」(译者:原文标作徒 14:21;依今通行分节为 14:22。)我们并不是立刻领受不朽而不受苦的身体,好使我们能够与基督一同受苦。

651. Circa primum considerandum est quod Christus, qui est principalis haeres, ad haereditatem gloriae pervenit per passiones. Lc. ult.: nonne oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? Non autem nos faciliori modo debemus haereditatem adipisci. Et ideo nos etiam oportet per passiones ad illam haereditatem pervenire. Act. XIV, 21: per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Non enim statim immortale et impassibile corpus accipimus, ut simul cum Christo pati possimus.

因此,他说「如果我们和他一同受苦」,即与基督一同忍耐这世上的艰难,「使我们也」与基督「一同得荣耀」。提后 2:11—12 说:「我们若与基督同死,也必和他一同作王。」(译者:原文标作 2:11,并将该节「同死」与 2:12「一同作王」合引;这里保留作者的合引。)

Unde dicit si tamen compatimur, id est simul cum Christo patienter sustinemus tribulationes huius mundi, ut et cum Christo glorificemur. II Tim. II, 11: si commortui sumus, et conregnabimus.