第2讲:割礼是因信而有之义的印记
Lectio 2: Circumcisionis signaculum justitiae fidei
4:11 并且,他受了割礼的记号,作他未受割礼的时候因信称义的印记,为使他作一切未受割礼而信之人的父,使他们也算为义。(译者:「印记」按拉丁文 signaculum 译出,以保留第343节关于印记和封印的分别解释;和合本修订版作「印证」。) [n. 341]
4:12 也使他作受割礼之人的父,不仅作受割礼者的父,也作那些跟随我们的祖宗亚伯拉罕未受割礼而信的足迹之人的父。(译者:此节按作者所据拉丁文及下文的解释译出,把后半句理解为也涉及未受割礼者;和合本修订版作「就是那些不但受割礼,而且跟随……足迹的人」。)
4:13 因为神给亚伯拉罕和他后裔承受世界的应许不是藉着律法,而是藉着信而得的义。 [n. 351]
4:14 若是属于律法的人才是后嗣,信就落空了,应许也就失效了。 [n. 354]
4:15 因为律法是惹动愤怒的,哪里没有律法,哪里就没有违犯律法的事。(译者:末句按拉丁文 praevaricatio 译出,以保留第358节对犯罪与违犯律法的区分;和合本修订版作「哪里就没有过犯」。) [n. 356]
4:11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam: [n. 341]
4:12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.
4:13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei. [n. 351]
4:14 Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. [n. 354]
4:15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. [n. 356]
341. 他藉亚伯拉罕在未受割礼时称义的例子,已经表明,罪蒙赦免的福,不仅在受割礼者中,也在未受割礼者中;现在,他回答一个异议。
341. Ostenso quod beatitudo remissionis peccatorum non solum est in circumcisione, sed etiam in praeputio, exemplo Abrahae qui tempore praeputii est iustificatus, hic respondet cuidam obiectioni.
因为有人可能说:亚伯拉罕若在受割礼之前已经称义,那么他受割礼就是没有缘故、徒然的。
Posset enim aliquis dicere: si Abraham iustificatus est ante circumcisionem, ergo sine causa et frustra circumcisus est.
因此,为排除这一异议,
Ad hanc ergo obiectionem excludendam
他首先提出,割礼不是义的原因,而是记号;
primo proponit, quod circumcisio non erat causa iustitiae, sed signum;
其次,指出从这个记号随之而来的结果,在「为使他作父」等处;
secundo ostendit quid ex hoc signo consequatur, ibi ut sit pater, etc.;
第三,指出这结果如何产生,在「不仅是那些」等处。
tertio ostendit modum quo consequatur non his tantum, et cetera.
342. 关于第一点,他做两件事。首先,提出割礼是「记号」。创 17:11:「你们要割去肉体的包皮,这是我与你们立约的记号。」
342. Circa primum duo facit. Primo proponit circumcisionem esse signum. Gen. c. XVII, 11: circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
其次,指出它是什么的记号,说它是「因信而有之义的印记」,即藉信心而有的义,而这信心「在未受割礼时」已有,即亚伯拉罕尚未受割礼时已有的信心。
Secundo ostendit cuius rei sit signum, dicens, quod sit signaculum iustitiae fidei, id est quae est per fidem, quae, quidem fides, est in praeputio, id est quam Abraham habuit adhuc incircumcisus existens.
343. 「印记」可以有两种意思。第一,是清楚表现所指事物之相似性的记号,正如结 28:12:「你是相似性的印记」,等等。(译者:按作者所据拉丁文 signaculum similitudinis 译出;和合本修订版作「你曾是完美的典范」。)割礼与亚伯拉罕的信心有明确的相似性。首先,就他所相信的事而言:他相信自己的后裔将要增多,因此适宜在生殖器官上领受这个记号。其次,就这信心的效果而言:信心除去罪过,而割去多余的包皮,就表示这种除去。
343. Dicitur autem signaculum dupliciter. Uno modo quasi expressum signum habens similitudinem rei signatae, secundum illud Ezech. XXVIII, 12: tu signaculum similitudinis, et cetera. Habet autem circumcisio expressam similitudinem cum fide Abrahae, primo quidem, quantum ad rem creditam. Credidit enim multiplicationem sui seminis, et ideo congruenter accepit signum in membro generationis. Secundo, quantum ad effectum huius fidei, quae est remotio culpae, quae signatur per remotionem superfluae pelliculae.
第二,「印记」是把某种应向朋友启示的事隐藏起来的记号,如封印所示;按此意思,启 5:9 说:「你配拿书卷,配揭开它的七印;因为你曾被杀。」因此,基督从亚伯拉罕后裔中道成肉身的奥秘,隐藏在割礼的印记之下。
Alio modo signaculum dicitur signum aliquid occultans quod revelandum est amicis, sicut patet de sigillo; et secundum hoc dicitur Apoc. V, 9: dignus est agnus qui occisus est accipere librum et aperire signacula eius. Claudebatur ergo sub signaculo circumcisionis secretum incarnationis Christi ex semine Abrahae.
344. 接着,他指出从上述论述随之而来的结果。
344. Consequenter ostendit quid consequatur ex dictis.
亚伯拉罕在未受割礼时藉信心称义,后来才领受割礼,由此而来的结果,是他不仅成为受割礼者的父,也成为未受割礼而信者的父。这就是他说的「为使他作父」,即由前述事实得出,亚伯拉罕「作一切藉未受割礼而相信之人的父」,就是处于未受割礼状态之人的父。或者说,亚伯拉罕「藉未受割礼」作父,即藉他在未受割礼时所具有的信心,「使他们也算为义」,即他们的相信也被算为义,如同亚伯拉罕一样。太 3:9 论这种父子关系说:「神能从这些石头中」,等等。「也使他作受割礼之人的父」,即作那些从他而出的受割礼者的父。因此,约 8:39 说:「我们的父是亚伯拉罕。」
Consequitur enim ex hoc quod Abraham in praeputio iustificatus per fidem, postea circumcisionem accepit, ut sit pater non solum circumcisorum, sed etiam credentium in praeputio. Et hoc est quod dicit ut sit pater, id est ex praedictis consequitur, quod Abraham sit pater omnium credentium per praeputium, id est qui sunt in statu praeputii. Vel Abraham sit pater per praeputium, id est per id quod habuit in praeputio, ut reputetur et illis ad iustitiam, hoc scilicet quod credunt, sicut reputatum est Abrahae. Et de hac paternitate dicitur Matth. III, 9: potens est Deus de lapidibus istis, etc. Et sit pater circumcisionis, id est circumcisorum, qui ex eo originem ducunt. Unde Io. VIII, 39: pater noster Abraham est.
345. 然后,他指出,亚伯拉罕也以怎样的方式成为未受割礼者的父,即藉他们对他的效法。这就是他说的:我说,「使他作父,不仅是作那些受割礼之人的父」,即作已受割礼者的父,「也作那些跟随我们的祖宗亚伯拉罕未受割礼而信的足迹之人的父」,即效法亚伯拉罕尚未受割礼时已有的信心。约 8:39:「你们若是亚伯拉罕的儿女,就会做亚伯拉罕所做的事。」
345. Deinde ostendit per quem modum sit pater etiam incircumcisorum, quia per imitationem. Et hoc est quod dicit ut sit, inquam, pater non his tantum qui sunt in circumcisione, id est qui sunt circumcisi, sed etiam his qui sectantur vestigia fidei patris nostri Abrahae, qui est in praeputio, id est, quam Abraham habuit adhuc incircumcisus. Io. VIII, 39: si filii Abrahae estis, opera eius facite.
346. 由于这里提及割礼,就应当考察关于它的三件事:为什么设立它,它有什么效力,以及为什么它被更换了。
346. Et quia hic de circumcisione fit mentio, oportet circa ipsam tria considerare, scilicet quare sit instituta, quam vim habuit et quare sit mutata.
347. 关于第一点,应当注意,割礼和律法的其他礼仪一样,是为两件事而设立的。
347. Circa primum considerandum quod circumcisio, sicut et aliae legis caeremoniae, est propter duo instituta.
首先,为敬拜神;人藉这类礼仪得到安排,预备敬拜神。
Primo quidem propter cultum divinum, ad quem homines secundum huiusmodi caeremonialia disponebantur.
据此,割礼的设立有三个原因。第一,为表示亚伯拉罕藉以顺服神的信心与顺服,使那些领受传给亚伯拉罕之割礼的人,也持守他的信心与顺服。因为有话说:「亚伯拉罕因信受了割礼。」(译者:原文标作来 4:11,但该节并无此句;来 11 论亚伯拉罕的信心,也没有这句明确引文。这里保留作者所引的话,不能据此将其视为希伯来书原句。)因此,割礼施行在生殖器官上,为表示他对将来后裔的信心,如上所说。
Et secundum hoc circumcisio habet triplicem institutionis causam, quarum prima est ad significandum fidem et obedientiam qua Abraham se Deo subiecit, ut scilicet illi qui circumcisionem acciperent Abrahae traditam, fidem et obedientiam ipsius observarent. Dicitur enim Hebr. IV, 11: fide Abraham circumcisus est; et ideo facta est circumcisio in membro generationis ad significandum fidem ipsius circa prolem futuram, ut dictum est.
第二,为用身体的记号,表现灵性上应当实行的事:正如从主要服务于欲望的生殖器官上割去多余的包皮,也应当从人心里除去一切多余的私欲,正如耶 4:4:「你们当自行割礼,归耶和华,将你们心里的污秽除掉」,等等。
Secunda est ad exprimendum in signo corporali id quod spiritualiter erat faciendum, ut scilicet sicut a membro generationis, quod principaliter concupiscentiae deservit, abscindebatur superflua pellicula, ita etiam a corde hominis omnis superflua concupiscentia tolleretur, secundum illud Ier. IV, 4: circumcidimini Domino, et auferte praeputium cordium vestrorum, et cetera.
第三,为藉这个记号,使敬拜神的那个民族与所有其他民族有所分别。因此,主命令那些即将住在其他民族中间的以色列人受割礼;他们先前独居旷野时,并未受割礼。
Tertia est ut per hoc signum populus ille Deum colens, ab omnibus aliis populis distingueretur. Et inde est quod mandavit Dominus circumcidi filios Israel, qui inter alias nationes erant habitaturi, qui prius in deserto solitarii manentes circumcisi non erant.
348. 割礼以及一切礼仪的另一理由,是从它们与基督的关系取得的:它们相对于基督,如同预表相对于真实,肢体相对于身体,正如西 2:17:「这些原是未来的事的影子,真体却是属基督的。」
348. Alia autem ratio circumcisionis et omnium caeremonialium accipitur per comparationem ad Christum, ad quem comparatur, sicut figura ad veritatem et membra ad corpus, secundum illud Col. II, 17: quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
所以,肉身的割礼表示将由基督施行的属灵割礼。首先,在灵魂中,即藉他割除罪责与私欲。西 2:11:「你们也在他里面受了不是人手所行的割礼,而是使你们脱去肉体情欲的基督的割礼。」「他」就是基督。
Sic igitur per circumcisionem corporalem significatur circumcisio spiritualis fienda per Christum. Primo quidem in animam, quantum per ipsum peccatorum reatus et concupiscentiae praescinduntur. Col. II, 11: in quo, Christo, circumcisi estis circumcisione non manufacta, in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Domini nostri Iesu Christi.
其次,就身体而言,即在复活时,也要从蒙拣选者的身体除去一切可受苦性和可死性。因此,割礼在第八日施行,因为它表示复活者的第八时代;第七时代,是那些在基督里安息者的时代,而世界的进程则经历六个时代。因此,书 5:2 和出 4:25 记载,割礼用石刀施行,为表示属灵的割礼将藉那磐石施行,而磐石就是基督,如林前 10:4 所说。不过,并没有普遍遵守一条必须用石头施行割礼的规定。
Secundo vero quantum ad corpus, quando scilicet etiam in resurrectione ab electorum corporibus omnis passibilitas et mortalitas auferetur; et ideo circumcisio fiebat octavo die, quia significat octavam aetatem resurgentium: nam septima est quiescentium in Christo. Sex autem aetates sunt quibus saeculum currit. Unde et circumcisio facta legitur cultellis petrinis Ios. V, 2 et Ex. IV, 25, ad significandum quod spiritualis circumcisio fienda erat per petram, qui est Christus, ut dicitur I Cor. X, 4. Non tamen hoc generaliter observabatur, quod necesse esset circumcisionem fieri cum petra.
349. 关于第二点,应当知道,如此处《注疏》所说,而这话出自比德(Beda):「在律法之下,割礼针对原罪的伤口,提供的救治助佑,与恩典显明时代洗礼通常所成就的相同。」由此可见,割礼的效力涉及原罪的消除。
349. Circa secundum vero est sciendum, quod sicut hic Glossa dicit, et est Bedae, idem salutare curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus praebebat, quod baptismus agere tempore revelatae gratiae consuevit. Ex quo patet quod virtus circumcisionis se extendebat ad deletionem originalis peccati.
然而,有些人说,割礼中并不赐予恩典;因为神的恩典不可能没有义,而使徒在加 2:21 论证说:「如果义是藉着律法而获得,那么基督就白白死了。」也就是没有缘故地死了。
Quidam tamen dicunt quod gratia in circumcisione non conferebatur: non enim potest esse Dei gratia sine iustitia. Argumentatur autem Apost. Gal. II, 21: si iustitia est per legem, ergo Christus gratis mortuus est, id est sine causa.
我们也可以同样论证:若使人称义的恩典出于割礼,基督就是白白死了。然而,割礼中不赐恩典这一说法不能成立,因为罪的赦免从不离开恩典。多 3:7:「因他的恩得称为义」,等等。
Et eodem modo argumentari possumus: si ex circumcisione est gratia iustificans, Christus gratis mortuus est; sed hoc non potest esse, nam remissio peccati numquam fit sine gratia. Tit. III, 7: iustificati igitur gratia ipsius, etc.
因此,另一些人说,割礼中赐下恩典,是就其去除性的效果,即除去罪过而言,却不是就其积极效果,如行义而言。
Et ideo alii dicunt quod in circumcisione dabatur gratia, quantum ad effectus privativos, scilicet remotionis culpae, non autem quantum ad effectus positivos, puta operationem iustitiae.
但这看来也不恰当。因为一种形式的积极效果,按自然的次序,先于它的去除性效果。光并不是以别的方式驱逐黑暗,而是藉照亮来驱逐。因此,恩典是藉使人成为义的来驱除罪过;前者被除去,后者也就被除去了。
Sed hoc etiam conveniens non videtur; effectus enim positivi alicuius formae ordine naturae praecedunt effectus privativos. Non enim lumen pellit tenebras nisi per hoc quod illuminat. Et ita gratia per hoc culpam pellit, quod iustificat. Remoto autem priori, removetur posterius.
所以,更好的说法是:割礼并不由于礼仪行为本身的施行而具有产生效果的能力,无论在除去罪过方面,还是在行义方面;它只是义的记号,如使徒这里所说。然而,藉对基督的信心,原罪被除去,恩典的助佑被赐下,使人正直地行事;割礼正是这种信心的记号。
Et ideo melius dicendum est quod circumcisio ex ipso opere operato non habebat virtutem effectivam, neque quantum ad remotionem culpae, neque quantum ad operationem iustitiae: sed erat solum iustitiae signum, ut hic Apostolus dicit, sed per fidem Christi, cuius circumcisio signum erat, auferebatur peccatum originale et conferebatur auxilium gratiae ad recte agendum.
350. 关于第三点,由以上所说,为什么必须更换割礼,已经显明。因为割礼是将来之事的记号;而同一个记号,并不同时适合现在或过去之事与将来之事。因此,洗礼是现今恩典的记号,具有更丰盛、更有益的恩典效果;因为施动者越接近、越临在,行动的效力就越大。
350. Circa tertium vero manifestum est iam ex dictis, quare oportuit circumcisionem mutari. Nam circumcisio erat signum futuri. Non autem idem signum convenit praesenti, sive praeterito et futuro: et ideo baptismus est signum praesentis gratiae qui copiosiorem et utiliorem effectum habet gratiae, quia quanto agens est propinquius et praesentius, tanto efficacius operatur.
351. 接着,他说「因为不是藉着律法」等,藉神的应许,表明所提出的论点,即割礼或任何律法行为都不能使人称义。
351. Deinde, cum dicit non enim per legem, etc., ostendit propositum, scilicet quod circumcisio sive quodcumque opus legis non iustificet ex divina promissione.
关于这一点,他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
首先,提出他的主张;
Primo proponit quod intendit;
其次,证明所提出的论点,在「若是属于律法的人」等处。
secundo probat propositum, ibi si enim qui ex lege, et cetera.
352. 所以,使徒首先根据创世记的权威,预设神曾向亚伯拉罕及其后裔应许,使他「承受世界」,即世上万国都在他里面蒙福,正如创 12:3:「都必因你得福」,等等。
352. Supponit ergo Apostolus, primo, ex auctoritate Genes. promissionem factam Abrahae et semini eius, ut haeres esset mundi, id est, ut omnes gentes mundi in ipso benedicerentur, secundum illud Gen. XII, 3: in te benedicentur, et cetera.
他说「和他后裔」,是因为这种应许即使没有在他本人身上实现,也将在他的后裔中实现。创 22:18 说:「地上的万国都必因你的后裔得福。」
Dicit autem ac semini eius; quia huiusmodi promissio et si in ipso non est completa, complenda tamen erat in semine eius. Dicitur enim Gen. XXII, 18: benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae.
这后裔主要应当理解为基督,正如加 3:16:「那些应许原是向亚伯拉罕和他后裔说的,并不是说『和众后裔』,指许多人,而是说『和你那个后裔』,指一个人」,等等。因为应许在这一位身上实现,显明他「承受世界」,正如诗 2:8:「你求我,我就将列国赐你为基业。」其次,应许也在那些藉基督恩典、在灵性上成为亚伯拉罕后裔的人身上实现。下文 9:8:「惟独那应许的儿女才算是后裔。」他们也藉基督承受世界,因为万有都归向蒙拣选者的荣耀。林前 3:22:「全是你们的」,等等。
Hoc autem semen principaliter intelligitur Christus, secundum illud Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit, in seminibus, quasi in multis: sed in semine, quasi in uno, et cetera. Quia scilicet in uno in quo completur, ostenditur, ut sit haeres mundi, secundum illud Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Secundario autem completur in illis, qui per gratiam Christi sunt spiritualiter semen Abrahae. Infra IX, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Qui etiam per Christum sunt haeredes mundi, inquantum omnia in gloria electorum cedunt. I Cor. III, 22: omnia vestra sunt, etc.
353. 关于这应许,他否定一件事,肯定另一件事。
353. Circa hanc promissionem unum negat, et unum asserit.
他否定这应许是藉律法赐下的。这并不是就应许本身而言,因为在应许之时,律法尚未赐下;而是就应许的实现而言。意思是:这种应许赐给亚伯拉罕,并不是作为将藉律法实现的应许,因为如来 7:19 所说:「律法本来就不能成就什么。」
Negat huiusmodi promissionem esse factam per legem. Quod quidem non dicitur propter ipsam promissionem, quia tempore promissionis lex data non erat, sed propter promissionis impletionem, ut sit sensus, quod talis promissio facta erat Abrahae, non quasi implenda per legem, quia, ut dicitur Hebr. VII, 19: nihil ad perfectum adduxit lex.
他肯定另一件事,即这种应许要「藉着信而得的义」实现,因为圣徒们「藉着信,制伏了敌国」,见来 11:33。
Aliud autem astruit, quod scilicet huiusmodi promissio sit implenda per iustitiam fidei, quia, sancti per fidem vicerunt regna Hebr. XI, 33.
354. 接着,他说「若是」等,证明所提出的论点。
354. Deinde cum dicit si enim, etc., ostendit propositum.
首先,证明应许并非藉律法实现;
Et primo quantum ad hoc, quod promissio non sit implenda per legem;
其次,证明它要藉信心的义实现,在「所以本乎信」等处。
secundo quantum ad hoc, quod sit implenda per iustitiam fidei, ibi ideo ex fide, et cetera.
关于第一点,他提出如下理由:如果给亚伯拉罕的应许要藉律法实现,那么,亚伯拉罕相信应许的信心就是空的,因为赐给他的应许会失效;但这是不合理的,所以前一假设也是不合理的。
Circa primum ponit talem rationem: si promissio facta Abrahae esset implenda per legem, fides Abrahae credentis promissioni, esset inanis, quia promissio ei facta aboleretur; sed hoc est inconveniens, ergo et primum.
关于这一点,他做两件事。
Circa hoc duo facit.
首先,提出条件命题;
Primo proponit conditionalem;
其次,证明它,在「因为律法」等处。
secundo probat eam, ibi lex enim, et cetera.
至于后件应当被否定,是显然的。
Destructio autem consequentis est manifesta.
355. 所以,他首先说,应许不是藉律法赐下的。
355. Dicit ergo primo quod promissio non est facta per legem.
因为,「若是属于律法的人才是后嗣」,即人若要分享所应许的产业,就必须藉遵行律法获得它,那么「信就落空了」,即亚伯拉罕相信应许之神的信心就成了空的,见创 15:6。但这是不合理的,如林前 15:14 所说:「基督若没有复活,我们所传的就是枉然」,等等。
Si enim qui ex lege sunt, hi sunt haeredes, id est, si ad hoc quod aliqui haereditatem promissam participent, requiritur quod ex legis observantia hoc consequantur, exinanita est fides, id est, vacua facta est fides qua Abraham credidit Deo promittenti, ut dicitur Genesis XV, 6. Et hoc est inconveniens, secundum quod dicitur I Cor. XV, 14: si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, etc.
他又补充「应许也就失效了」,即被撤销了,指出信心为什么成空,因为应许没有达到它的效果。这与来 11:11 相反:「她认为应许她的那位是可信的。」本章下文第21节也说:「神所应许的必能成就」,等等。
Et quare sit inanis, ostendit subdens abolita, id est cassata, est promissio, quia non consequitur suum effectum. Contra id quod dicitur Hebr. XI, 11: fidelem credidit eum esse qui repromiserat, et hic infra in praesenti cap. dicitur: quaecumque promisit Deus, potens est, etc.
356. 接着,他说「因为律法」,藉律法的效果或结果,证明前述条件命题。
356. Deinde cum dicit lex enim, probat conditionalem praemissam per effectum sive eventum legis.
首先,提出律法的效果或结果;
Et primo proponit legis effectum sive eventum;
其次,加以证明,在「哪里没有律法」等处。
secundo, probat, ibi ubi enim non est lex, et cetera.
357. 他这样证明条件命题:如果一个应许要藉那阻碍其实现的东西而实现,这应许就会失效,相信之人的信心也会落空;然而,律法阻碍产业的获得,因为「律法是惹动愤怒的」;所以,应许若要藉律法实现,「信就落空了,应许也就失效了」。
357. Probat autem conditionalem sic: si aliqua promissio sit implenda per id quod impletionem promissionis impedit, talis promissio aboletur et fides credentis exinanitur; sed lex impedit consecutionem haereditatis, lex enim iram operatur: ergo si per legem sit adimplenda promissio, exinanita est fides, abolita est promissio.
律法被说成惹动愤怒,即惩罚,是因为人因律法而成为应受神惩罚的人。王下 22:13〔拉丁书名 IV Regum〕:「因为我们祖先没有听从这书上的话,耶和华就向我们大发烈怒。」这书就是律法书。
Dicitur autem lex operari iram, id est vindictam, quia per legem facti sunt homines digni Dei vindicta. IV Reg. XXII, 13: magna ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, scilicet legis, etc.
有人可能理解为,律法惹动愤怒,是指人在恩典时代仍遵守礼仪诫命,正如加 5:2:「你们若受割礼,基督就对你们无益了。」但这里的话也应当理解为涉及道德诫命;并不是说道德诫命命令人做某些事,使遵守者当受神的愤怒,而是说它间接提供了这样的契机:它命令,却不赋予履行命令的恩典,正如林后 3:6:「文字使人死,圣灵能使人活。」因为圣灵在里面帮助我们,正如下文 8:26 所说:「我们的软弱有圣灵帮助。」
Posset autem aliquis intelligere quod lex iram operatur quantum ad caeremonialia tempore gratiae observata, secundum illud Gal. V, 2: si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit. Sed quod hic dicitur, intelligendum est etiam quantum ad moralia, non quidem quod legis praecepta moralia praecipiant aliquid, quod qui observant dignos ira Dei efficiat, sed occasionaliter, quia praecipit et gratiam adimplendi non praebet, secundum illud II Cor. III, 6: littera occidit, Spiritus autem vivificat, quia scilicet interius adiuvat infirmitatem nostram, ut dicitur infra VIII, 26.
358. 接着,他说「哪里没有律法」等,指出律法怎样惹动愤怒,说:「哪里没有律法,哪里就没有违犯律法的事。」因为即使律法尚未赐下,人也能因违反自然的正当之事而犯罪;但只有越过律法,才称为违犯律法的人。诗 119:158〔武加大本 118:158〕:「我看见奸恶的人就憎恶」,等等。然而,每个罪人都可以被称为违犯律法者,因为他违犯了自然法。诗 119:119〔武加大本 118:119〕:「我把地上一切罪人都看作违犯律法的人。」(译者:本段以「违犯律法」表达 praevaricatio 及其相关词,以保留作者的区分;和合本修订版罗 4:15 作「过犯」。最后的诗句按所引拉丁文译出;和合本修订版作「你除掉地上所有的恶人,好像除掉渣滓」。)
358. Deinde cum dicit ubi enim non est lex, etc., ostendit qualiter iram operatur, dicens ubi non est lex, non est praevaricatio, quia et si aliquis, lege non data, peccare possit contra id quod naturaliter iustum est faciendo, non tamen praevaricator dicitur, nisi legem transgrediens. Ps. CXVIII, 158: vidi praevaricantes et tabescebam, et cetera. Et tamen omnis peccator potest dici praevaricator, inquantum legem naturalem transgreditur. Ps. CXVIII, 119: praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae.
然而,同时违犯自然法和成文律法,比单单违犯自然法更严重。因此,律法赐下而没有恩典的助佑时,违犯就增多了,也招致更大的愤怒。
Gravius est tamen transgredi simul legem naturae et legem scriptam, quam solam legem naturae. Et ideo lege data sine gratia adiuvante, praevaricatio crevit, et maiorem iram promeruit.