第1讲:亚伯拉罕并非因割礼称义
Lectio 1: Abraham non iustificatus circumcisione
4:1 这样,我们要说我们的祖宗亚伯拉罕,按肉体得到了什么呢?(译者:此句按作者所据拉丁文及其句法理解译出;和合本修订版作「这样,那按肉体作我们祖宗的亚伯拉罕,我们要怎么说呢?」作者把「按肉体」用于肉身的割礼及礼仪遵守。) [n. 322]
4:2 倘若亚伯拉罕是因行为称义,他就有可夸的,但是在神面前他一无可夸。 [n. 323]
4:3 经上说什么呢?「亚伯拉罕信了神,这就算他为义。」 [n. 326]
4:4 做工的得工资不算是恩典,而是应得的; [n. 328]
4:5 但那不做工的,只信那位称不敬虔之人为义的,他的信就算为义,这是按照神恩典的旨意。(译者:末句「按照神恩典的旨意」见作者所据拉丁文,和合本修订版本节无此句;下文专门解释它,故保留。)
4:6 正如大卫称那在行为之外蒙神算为义的人是有福的: [n. 332]
4:7 「过犯得赦免,罪恶蒙遮盖的人有福了!
4:8 主不算为有罪的,这样的人有福了!」
4:9 如此看来,这福只加给那受割礼的人吗?不也加给那未受割礼的人吗?我们说,因着信,就算亚伯拉罕为义。 [n. 339]
4:10 那么,这是怎么算的呢?是在他受割礼的时候呢?还是在他未受割礼的时候呢?不是在受割礼的时候,而是在未受割礼的时候。
4:1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? [n. 322]
4:2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. [n. 323]
4:3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam. [n. 326]
4:4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. [n. 328]
4:5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei.
4:6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: [n. 332]
4:7 Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
4:8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
4:9 Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. [n. 339]
4:10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.
322. 使徒已经排除了犹太人在律法上的夸口,他们藉此把自己置于外邦人之上;现在,他排除他们在割礼上的夸口。
322. Postquam Apostolus exclusit Iudaeorum gloriam quam habebant in lege, per eam se gentibus praeferentes, hic excludit eorum gloriam quantum ad circumcisionem.
关于这一点,他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
首先,重提他以上提出的问题:「割礼有什么益处呢?」由于亚伯拉罕最先领受割礼的命令,如创 17:10 所说,他便以亚伯拉罕本人为例,重新提出问题:如果神使未受割礼的人称义,如同使受割礼的人称义一样,「这样,我们要说我们的祖宗亚伯拉罕,按肉体得到了什么」益处呢?也就是按肉身的割礼及其他肉身的礼仪遵守,得到了什么?若说他没有得到任何益处,似乎不合理,因为赛 48:17 说:「我是耶和华,我教导你,使你得益处。」(译者:原文误标赛 47:17,今据引文订正。)
Primo resumit quaestionem quam supra posuerat, dicens quae est utilitas circumcisionis? Et quia Abraham primus mandatum de circumcisione accepit, ut dicitur Gen. XVII, 10, ideo quaestionem iterat in persona ipsius Abrahae dicens: si ita est quod Deus iustificat praeputium, sicut et circumcisionem, quid ergo dicemus invenisse utilitatis Abraham patrem nostrum secundum carnem? Id est secundum circumcisionem carnalem et secundum alias observantias carnales? Videtur esse inconveniens si dicatur quod nihil utilitatis invenerit, cum dicatur Is. XLVII, 17: ego Dominus docens te utilia.
323. 第二,在「倘若亚伯拉罕」等处,他回答所提出的问题。
323. Secundo, ibi si enim Abraham, etc., respondet propositae quaestioni.
他做两件事。
Et duo facit.
首先,指出亚伯拉罕藉割礼及其他律法行为,并没有得到由此称义的益处;他称义,乃是藉信心。
Primo ostendit quod Abraham non hoc invenerit per circumcisionem, et caetera legis opera, quod per eam iustificaretur, sed magis per fidem.
其次,赞扬他的信心,在「他在无可指望的时候」等处。
Secundo commendat fidem ipsius, ibi qui contra spem, etc.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,藉从神的悦纳这一面取得的理由,表明所提出的论点;
Primo ostendit propositum, ratione accepta ex parte divinae acceptationis;
其次,藉神的应许作理由,在「因为不是藉着律法」等处。
secundo, ratione divinae promissionis, ibi non enim per legem, et cetera.
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,提出一个条件命题;
Primo proponit quamdam conditionalem;
其次,否定其后件,在「经上说什么呢」等处;
secundo probat destructionem consequentis, ibi quid enim dicit Scriptura, etc.
第三,证明这条件命题本身,在「正如大卫」等处。
Tertio, probat ipsam conditionalem, ibi sicut et David, etc.
324. 关于第一点,使徒的论证意图是:如果亚伯拉罕因律法的行为称义,他就在神面前没有可夸的;所以,他不是因行为称义的。
324. Circa primum intendit Apostolus sic argumentari: si Abraham iustificatus esset ex operibus legis, non haberet gloriam apud Deum; ergo non ex operibus iustificatus est.
因此,他提出条件命题,说:先前问,亚伯拉罕藉肉身的割礼得到了什么;显然,他并未因此得到「因律法的行为」称义,即他的义并不在于律法的行为。若是如此,他「固然有可夸的」,即在那些看见外在行为的人面前,「但在神面前没有」;因为神看见隐秘处,正如撒上 16:7〔拉丁书名 I Regum〕:「耶和华是看内心。」林前 3:21:「无论谁都不可夸耀人」,等等。因此,约 12:43 针对某些人说:「他们爱人给的尊荣过于爱神给的尊荣。」
Proponit ergo conditionalem dicens: quaesitum est quid Abraham invenit secundum carnalem circumcisionem, et manifestum est quod hoc non invenit ut iustificatus sit ex operibus legis, ita scilicet quod eius iustitia in operibus legis consistat; habet quidem gloriam, scilicet apud homines, qui exteriora facta vident, sed non apud Deum qui videt in occulto, secundum illud I Reg. XVI, 7: Deus autem intuetur cor. I Cor. III, 21: nemo vestrum glorietur in hominibus, etc. Unde contra quosdam dicitur Io. XII, 43: dilexerunt magis gloriam hominum quam Dei.
325. 对此,可以提出异议:外在行为的惯常实行,会产生内在的习性,人的心也藉此得到善的安排,以致准备好行善,并以善行为乐,如哲学家在《伦理学》第二卷所教导的。
325. Sed contra hoc potest obiici, quia ex consuetudine operum exteriorum generatur interior habitus, secundum quem etiam cor hominis bene disponitur, ut sit promptum ad bene operandum et in bonis operibus delectetur, sicut Philosophus docet in II Ethicorum.
对此应当说,这对于人的正义而言成立,即使人趋向人的善的正义。这种正义的习性,可以藉人的行为取得;但在神面前有可夸之处的义,是指向神所赐的善,即将来的荣耀。这荣耀超越人的能力,正如林前 2:9:「神为爱他的人所预备的,是人心也未曾想到的。」
Sed dicendum est quod hoc habet locum in iustitia humana, per quam scilicet homo ordinatur ad bonum humanum. Huius enim iustitiae habitus per opera humana potest acquiri, sed iustitia quae habet gloriam apud Deum, ordinatur ad bonum divinum, scilicet futurae gloriae, quae facultatem humanam excedit, secundum illud I Cor. II, 9: in cor hominis non ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.
因此,人的行为与产生这种义的习性并不相称;必须先由神使人的内心成为义的,才能行出与神的荣耀相称的行为。
Et ideo opera hominis non sunt proportionata ad huius iustitiae habitum causandum, sed oportet prius iustificari interius cor hominis a Deo, ut opera faciat proportionata divinae gloriae.
326. 接着,他说「经上说什么呢」等,藉证明相反的肯定命题,否定先前那个否定性的后件,即证明亚伯拉罕在神面前有可夸的。
326. Deinde cum dicit quid enim, etc., destruit consequens quod fuit negativum, probando affirmationem oppositam, scilicet quod Abraham habebat gloriam apud Deum.
他藉圣经的权威来证明这一点。
Et hoc probat per auctoritatem Scripturae,
使徒首先引出经文;
quam primo Apostolus ponit;
其次加以解释,在「做工的」等处。
secundo exponit, ibi ei autem etc.
327. 所以,他首先说:我说亚伯拉罕得称为义,以致在神面前有可夸的;因为「经上说什么呢?」创 15:6:「亚伯兰信耶和华」,就是信那应许使他后裔增多的神。德训篇 2:6:「你只管信赖神,他必扶持你。」「这就算他为义」,即神以此算他为义。玛加伯上 2:52:「亚伯拉罕不是在受试探中显示了忠信吗?」这样可见,既然神以他的相信算他为义,他在神面前便有可夸的。
327. Dicit ergo primo: dico Abraham sic iustificatum esse quod habet gloriam apud Deum, quid enim Scriptura dicit? Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo promittenti sibi seminis multiplicationem. Eccli. II, 6: crede Deo, et recuperabit te. Et reputatum est illi, scilicet a Deo, ad iustitiam. I Mach. II, 52: Abraham in tentatione inventus est fidelis. Et sic patet quod apud Deum, a quo est ei reputatum ad iustitiam quod credidit, gloriam habet.
应当注意,这里所表明的,是神所算为的义;它并不体现在某种外在行为中,而是体现在心内的信心中,惟独神能察看它。(译者:所给拉丁文本的 scriptam expressit 句法不整;此处依前后关系表述其意思,未据猜测更改拉丁读文。)信心有三种行为,即「信神存在」(credere Deum)、「信神所言」(credere Deo)和「信靠而趋向神」(credere in Deum)。这里提出的是「信神所言」这一行为,它是信心特有的行为,表明其种属。因为「信靠而趋向神」,表明信心藉仁爱指向目的的关系;信靠而趋向神,就是藉相信而走向神,而这由仁爱达成。因此,这跟随信心的种属而来。
Est autem considerandum quod iustitiam quam Deus reputat scriptam expressit non in aliquo exteriori opere, sed in interiori fide cordis, quam solus Deus intuetur. Cum autem dicatur triplex esse actus fidei, scilicet credere Deum, Deo, et in Deum, posuit hunc actum qui est credere Deo, qui est proprius actus fidei, eius speciem demonstrans. Nam credere in Deum, demonstrat ordinem fidei ad finem, qui est per caritatem; nam credere in Deum, est credendo in Deum ire, quod caritas facit. Et sic sequitur speciem fidei.
至于「信神存在」,则表明信心的质料,因为信心是以神为对象的超性德行。因此,这一行为尚未达到信心的种属:一个人若凭某些人的理由和自然的标记,相信神存在,还不能说他具有我们所论的信心;惟有当他因为某件事是神所说的而相信时,才具有这种信心。这由「信神所言」表示,信心由此取得自己的种属;如同任何认识的习性,都从它藉以同意某事的理由而取得种属。因为具有科学知识习性的人,凭一种理由而倾向于同意,即凭证明;具有意见习性的人,则凭另一种理由,即凭辩证三段论。
Credere autem Deum, demonstrat fidei materiam, secundum quod est virtus theologica, habens Deum pro obiecto. Et ideo hic actus nondum attingit ad speciem fidei, quia si aliquis credat Deum esse per aliquas rationes humanas et naturalia signa, nondum dicitur fidem habere, de qua loquimur, sed solum quando ex hac ratione credit quod est a Deo dictum, quod designatur per hoc quod dicitur credere Deo; et ex hoc fides specificatur, sicut et quilibet cognoscitivus habitus speciem habet ex ratione, per quam assentit in aliquid. Alia enim ratione inclinatur ad assentiendum habens habitum scientiae, scilicet per demonstrationem, et alia ratione habens habitum opinionis, scilicet per syllogismum dialecticum.
328. 接着,他说「做工的」等,解释上述经文中「这就算他为义」等话。
328. Deinde cum dicit ei autem qui operatur, etc., exponit praedictam auctoritatem quantum ad hoc quod dicit reputatum est illi ad iustitiam, etc.
《注疏》涉及这些话的两种解释。第一种,是把它们指向最终的赏报。
Et tangitur in Glossa duplex horum verborum expositio. Prima est secundum quod referentur ad finalem mercedem,
首先,说明这赏报与行为有什么关系;
de qua primo ostenditur qualiter se habeat ad opera,
其次,说明它与信心有什么关系,在「但那不做工的」等处。
secundo qualiter ad fidem, ibi ei vero qui non etc.
329. 所以,他首先说,对于「做工的」,即实行义行的人,永恒报偿的「赏报」——赛 40:10 论它说:「看哪,他的赏赐在他那里」——「不算是」单凭「恩典,而是应得的」,正如太 20:13:「你与我讲定的不是一个银币吗?」
329. Dicit ergo primo, quod ei, qui operatur, scilicet opera iustitiae, merces, aeternae retributionis, de qua dicitur Is. XL, 10: ecce merces eius cum eo, non reputatur secundum gratiam tantum, sed secundum debitum, secundum illud Matth. XX, 13: nonne ex denario convenisti mecum?
但相反,下文 6:23 说:「神的恩赐乃是永生。」下文 8:18 又说:「现在的苦楚,若比起将来要显示给我们的荣耀,是不足介意的。」所以,那报偿不是按应得,而是按恩典赐下的。
Sed contra est quod dicitur infra VI, 23: gratia Dei vita aeterna. Et infra VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam. Sic igitur illa retributio non fit secundum debitum, sed secundum gratiam.
对此应当说,人的行为可以从两方面考虑。第一,就行为的实体而言;这样,它们本身并无配称之处,使永恒荣耀的赏报应当回赐给它们。
Sed dicendum est quod opera humana possunt considerari dupliciter. Uno modo secundum substantiam operum, et sic non habent aliquid condignum, ut eis merces aeternae gloriae reddatur.
第二,可以就它们的根源而言,即它们是按神预定的旨意,由神推动而行出的;这样,上述赏报便是它们所应得的。因为如下文 8:14、17 所说:「凡被神的灵引导的都是神的儿子;若是儿女,就是后嗣。」
Alio modo possunt considerari secundum suum principium, prout scilicet ex impulsu Dei aguntur secundum propositum Dei praedestinantis; et secundum hoc eis debetur merces praedicta secundum debitum, quia, ut infra VIII, 14 dicitur: qui Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei; si autem filii, et haeredes.
330. 接着,他说「但那」等,说明永恒赏报与信心的关系:「但那不做工的」,即不行外在行为的人,譬如因为没有时间行出来,如受洗后立即死去的人,「只信那位称不敬虔之人为义的」,即信神,下文 8:33 论他说:「有神称他们为义了」,「他的信」,即单有信而无外在行为,「就算为义」,也就是说,他藉这信被称为义,并领受义的赏报,仿佛他已经实行了义行,正如下文 10:10:「人心里信就可以称义。」而这是「按照神恩典的旨意」,即按照神定意出于自己的恩典拯救人。下文 8:28:「按他旨意被召的人。」弗 1:11:「那位随己意行万事的神。」(译者:原文把「有神称他们为义」误标为 8:18,今订正为 8:33。)
330. Deinde cum dicit ei vero, etc., ostendit qualiter se habeat merces aeterna ad fidem, dicens ei vero qui non operatur, scilicet exteriora opera, puta quia non habet tempus operandi, sicut patet in baptizato statim mortuo, credenti in eum qui iustificat impium, scilicet in Deum, de quo dicitur infra, VIII, 18. Deus qui iustificat, reputabitur fides eius, scilicet sola sine operibus exterioribus, ad iustitiam, id est, ut per eam iustus dicatur, et iustitiae praemium accipiat, sicut si opera iustitiae fecisset, secundum illud infra, X, 10 corde creditur ad iustitiam, et hoc secundum propositum gratiae Dei, id est, secundum quod Deus proponit ex gratia sua homines salvare. Infra VIII, 28: his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Eph. I, 11: qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae.
331. 另一种解释,是把这些话指向人的称义。
331. Alia expositio est ut hoc referatur ad hominis iustificationem.
所以,他说「做工的」,就是:如果有人藉行为称义,那么义本身就会被算作一种「工资,不是恩典,而是应得的」。下文 11:6:「既是靠恩典,就不凭行为,不然,恩典就不再是恩典了。」「但那不做工的」,即不是为了藉自己的行为称义而做工,「只信那位称不敬虔之人为义的」,他的这「信就算为义,这是按照神恩典的旨意」。这并不是说,他藉信心因功德而配得义;而是因为相信本身,就是神在他里面所行之义的第一个行为。因为他信靠使人称义的神,便将自己置于神使人称义的作为之下,从而领受它的效果。
Dicit ergo ei autem qui operatur, id est, si aliquis per opera iustificetur, ipsa iustitia imputaretur quasi merces non secundum gratiam, sed secundum debitum. Infra XI, 6: si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Ei vero, qui non operatur, ut scilicet per sua opera iustificetur, credenti autem in eum qui iustificat impium, computabitur haec eius fides ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei, non quidem ita quod per fidem iustitiam mereatur, sed quia ipsum credere est primus actus iustitiae quam Deus in eo operatur. Ex eo enim quod credit in Deum iustificantem, iustificationi eius subiicit se, et sic recipit eius effectum.
这是字面上的解释,也符合使徒的本意;他着重于创 15:6 所说的「这就算他为义」。这种说法通常用于:某人所做的虽然较少,却白白地算给他,仿佛他已经做了全部。
Et haec expositio est litteralis, et secundum intentionem Apostoli, qui facit vim in hoc quod in Gen. XV, 6 dictum est reputatum est illi ad iustitiam, quod consuevit dici, quando id, quod minus est ex parte alicuius, reputatur ei gratis, ac si totum fecisset.
因此,使徒说,如果义出于行为,这种「算为」便无从成立;惟有义出于信心时,它才成立。
Et ideo Apostolus dicit quod haec reputatio locum non haberet, si iustitia esset ex operibus, sed solum habet locum secundum quod est ex fide.
332. 接着,他说「正如大卫」,藉诗篇的权威,证明前述条件命题。
332. Deinde cum dicit sicut et David, probat conditionalem praemissam ex auctoritate Psalmi.
首先,提出诗篇的意思;
Cuius primo praemittit sensum;
其次,引出其话语,在「那些人有福了」处;
secundo ponit verba eius, ibi beati quorum;
第三,排除错误的理解,在「如此看来,这福」等处。
tertio excludit falsum intellectum, ibi beatitudo, et cetera.
333. 所以,他说:「正如大卫称」,即断言,「人是有福的」,就是「神赐给义」的人;「赐给」(fert)即给予,「悦纳地」(accepto)即白白地,没有先前的行为。多 3:5:「并不是因我们自己所行的义。」
333. Dicit ergo: sicut et David dicit, id est asserit, beatitudinem hominis esse illius, scilicet, cui Deus fert, id est dat, iustitiam; accepto, id est gratis, sine operibus praecedentibus. Tit. III, 5: non enim ex operibus iustitiae quae fecimus nos.
然而,人的福乐来自神,正如诗 40:4〔武加大本 39:5〕:「那倚靠耶和华的,这人有福了!」因此,显然,那不因律法行为称义的人,在神面前有可夸的,如上所述。
Beatitudo autem hominis est a Deo, secundum illud Ps. XXXIX, 5: beatus vir cuius est Dominus Deus spes eius. Sic igitur manifestum est illum habere gloriam apud Deum, qui non ex operibus legis iustificatur, ut dictum est.
334. 接着,他说「那些人有福了」等,引出包含上述意思的大卫的话,说那些罪蒙赦免的人有福了。这样可见,他们先前并没有藉以获得义或福乐的善行。
334. Deinde cum dicit beati quorum, etc., ponit verba David praedictam sententiam continentia, et dicit eos esse beatos quorum remittuntur peccata. Et sic patet quod non habuerunt prius bona opera ex quibus iustitiam seu beatitudinem consequerentur.
335. 罪有三种,即原罪、作为本罪的致死的罪,以及作为本罪的轻罪。
335. Est autem triplex peccatum, scilicet originale, actuale mortale et actuale veniale.
所以,首先就原罪而言,他说:「过犯得赦免的人有福了。」
Primo ergo quantum ad originale dicit beati quorum remissae sunt iniquitates.
这里应当注意,原罪被称为「不义」(译者:拉丁文 iniquitas;前引罗 4:7 和合本修订版作「过犯」),因为它是原初正义的缺失。藉原初正义,人的理性按照公正的秩序顺服神,较低的能力顺服理性,身体顺服灵魂;但原罪除去了这种公正的秩序,因为理性不再顺服神之后,较低的能力就反抗理性,身体也藉败坏和死亡,脱离对灵魂的顺服。因此,诗 51:5〔武加大本 50:7〕说:「我是在罪孽里生的。」
Ubi considerandum est quod peccatum originale iniquitas dicitur, quia est carentia originalis iustitiae, per quam secundum aequitatem ratio hominis subiiciebatur Deo, inferiores vires rationi, et corpus animae; sed per peccatum originale haec aequitas tollitur, quia postquam ratio desiit esse subiecta Deo, inferiores vires rationi rebellant et corpus ab obedientia animae subducitur per corruptionem et mortem. Unde in Ps. l, 7: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum.
在这两处的拉丁文中,原罪都用复数表示。或者是因为有许多人,原罪在他们中间增多;或者,更恰当地说,是因为原罪以其效能,在某种程度上包含所有的罪。
Utrobique autem peccatum originale pluraliter significatur. Vel propter plures homines, in quibus multiplicatur originale peccatum, vel potius quia virtute continet in se quodammodo omnia peccata.
这种原罪被说成得到赦免,是因为随着恩典来到,罪责消失了;但它仍实际存留,因为罪的诱因,即私欲,仍然存在。这私欲在今生并不完全除去,而是被削弱,或减轻。
Huiusmodi autem peccatum originale remitti dicitur, quia transit reatus superveniente gratia, sed remanet actu, remanente fomite sive concupiscentia, quae non tollitur totaliter in hac vita, sed remittitur, sive mitigatur.
336. 第二,就作为本罪的致死的罪而言,他说:「罪恶蒙遮盖的人。」
336. Secundo, quantum ad actuale mortale, dicit et quorum tecta sunt peccata.
罪被说成在神眼前蒙遮盖,是因为神不再察看它们而加以刑罚。诗 85:2〔武加大本 84:3〕:「遮盖了他们一切的过犯。」
Dicuntur autem peccata tegi divino conspectui, inquantum non inspicit ad ea punienda. Ps. LXXXIV, 3: operuisti omnia peccata eorum.
337. 第三,就轻罪而言,他说:「主不算为有罪的,这样的人有福了。」这里的「罪」,应当理解为轻罪;这些罪虽然轻微,人却因其众多而与神分离、疏远。代下 30:18–19:「求至善的耶和华饶恕那凡专心寻求神的人,不把他们不够洁净算为罪。」(译者:后半句按作者所据拉丁文译出,以保留「不算为」的用语;和合本修订版作「却未照圣所洁净礼自洁的人」。)
337. Tertio, quantum ad veniale, dicit beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, ut scilicet per peccatum intelligantur peccata venialia, quae, licet levia sint, tamen per multa homo separatur et elongatur a Deo. II Paral. XXX, 18 s.: Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt illum, et non imputabitur illis quod minus sancti sunt.
338. 然而,这三项还可以作另一种区分。
338. Possunt autem et haec tria aliter distingui.
因为罪中有三个方面。其中一个是冒犯神,就此而言,他说「过犯得赦免的人有福了」,如同我们说,一个人赦免了别人对他的冒犯。赛 40:2:「它的罪孽已赦免。」
Sunt enim in peccato tria, quorum unum est offensa Dei, et quantum ad hoc dicit beati quorum remissae sunt iniquitates, secundum quod homo dicitur remittere offensam sibi factam. Is. XL, 2: dimissa est iniquitas illius.
另一个方面,是有罪的失序行为本身;它一旦作成,就不可能变为从未作成过,却被神怜悯的手遮盖,以致仿佛未曾作过一般。
Aliud autem est ipse actus inordinatus culpae, qui non potest non fuisse factus ex quo semel perpetratus est, sed tegitur manu misericordiae divinae, ut quasi pro non facto habeatur.
第三个方面,是刑罚之债;就此而言,他说「主不算为有罪的,这样的人有福了」,即不将罪归给他而加以刑罚。
Tertio vero est reatus poenae et quantum ad hoc dicit beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, scilicet ad poenam.
339. 接着,他说「如此看来,这福」等,排除对前述经文的错误理解。
339. Deinde cum dicit beatitudo ergo etc., excludit falsum intellectum auctoritatis praedictae.
因为犹太人可能认为,上述赦罪的恩典,只临到受割礼的人。
Posset enim Iudaeus sic intelligere quod praedicta gratia remissionis peccatorum non fieret nisi circumcisis.
因此,为排除这一点,使徒首先提出问题,说:「这福」,即神在行为之外赐下义的福,「只加给那受割礼的人吗?」即只在受割礼的人中成立吗?「不也加给那未受割礼的人吗?」即不也加给外邦人吗?显然,两者都有,正如下文 10:12 所说:「人人都有同一位主,他也厚待求告他的每一个人」,等等。(译者:原文误标 10:10,今订正。)
Ad hoc ergo excludendum, primo Apostolus quaestionem movet dicens beatitudo haec, qua scilicet Deus dat iustitiam sine operibus, manet tantum in circumcisione, id est habet locum solum in circumcisis, an etiam in praeputio, id est in gentibus? Manifestum est quod in utrisque, secundum illud quod dicit infra X, 10: idem Dominus dives in omnes, etc.
第二,在「我们说」处,他引用圣经的权威证明这一点,仿佛说:我所以提出这个问题,是因为「我们说,因着信,就算亚伯拉罕为义」,见创 15:6。
Secundo, ibi dicimus enim, ad hoc ostendendum assumit auctoritatem Scripturae, quasi dicat, hoc ideo quaero: dicimus enim, etc., quod reputatur fides Abrahae ad iustitiam, Gen. XV, 6.
第三,他由这段经文得出对上述问题的解答,但仍以问句表达:「那么,这是怎么算的呢?」即亚伯拉罕的信是怎样被算为义的?「是在他受割礼的时候呢?」即在他已经受割礼之时?「还是在他未受割礼的时候呢?」即在他尚未受割礼之时?
Tertio ex hac auctoritate concludit solutionem praemissae quaestionis, sub interrogatione tamen, dicens quomodo ergo reputata est? Scilicet fides Abrahae ad iustitiam, in circumcisione, id est, quando erat circumcisus, an in praeputio, id est quando erat incircumcisus?
340. 他回答:「不是在受割礼的时候,而是在未受割礼的时候。」这从圣经叙事的次序便可看出。因为创 15:6 记载,亚伯拉罕的信被算为义;而他受割礼,则记载于创 17:23 以下。因此,亚伯拉罕既然在尚未受割礼时,已藉信心称义,就显然可知:那使罪白白蒙赦免的、因信而有的义,不仅在受割礼者中,也在未受割礼者中,即外邦人中。
340. Et respondet non in circumcisione, sed in praeputio. Et hoc manifestum est ex serie narrationis Scripturae. Nam Gen. c. XV, 6 legitur, quod fides reputata est Abrahae ad iustitiam, circumcisionem autem accepisse legitur Gen. XVII, 23 s. Si igitur Abraham, adhuc incircumcisus existens iustificatus est per fidem, manifestum est quod iustitia fidei, per quam gratis remittuntur peccata, non est solum in circumcisione, sed etiam in praeputio, id est, in gentilitate.