第4讲:信心之法
Lectio 4: Lex fidei
3:27 既是这样,哪里可夸口呢?已被排除了。是藉什么法呢?行为的法吗?不是!是藉信心之法。(译者:「已被排除了」及「行为的法」按拉丁文 exclusa est 及 factorum 译出,以保留第314–316节的词义与两种法的解释;和合本修订版分别作「没有可夸的」及「功德吗」。) [n. 313]
3:28 所以我们认定,人称义是因着信,不在于律法的行为。 [n. 317]
3:29 难道神只是犹太人的吗?不也是外邦人的吗?是的,他也是外邦人的神。 [n. 318]
3:30 既然神是一位,他就要本于信称那受割礼的为义,也要藉着信称那未受割礼的为义。
3:31 这样,我们藉着信废了律法吗?绝对不是!更是巩固律法。 [n. 321]
3:27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. [n. 313]
3:28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. [n. 317]
3:29 An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: [n. 318]
3:30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.
3:31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. [n. 321]
313. 使徒已经表明,无论在罪的处境,还是在义的处境,犹太人都不胜过外邦人;现在,他得出所要说明的结论,即排除他们藉以自居于外邦人之上的夸口。
313. Postquam Apostolus ostendit quod Iudaei non praecedunt gentiles, neque quantum ad statum culpae, neque quantum ad statum iustitiae, hic concludit conclusionem intentam, excludendo scilicet eorum gloriam qua gentibus se praeferebant.
关于这一点,他做三件事:
Et circa hoc tria facit:
首先,提出这种夸口被排除;
primo proponit huius gloriae exclusionem;
其次,指出它被排除的原因,在「是藉什么法呢」处;
secundo exclusionis causam, ibi per quam legem;
第三,指出排除的方式,在「所以我们认定」等处。
tertio ostendit modum quo excludit, ibi arbitramur enim, et cetera.
314. 关于第一点,他做两件事。首先提出问题,说:犹太人啊,既然你和外邦人同样伏在罪下,而外邦人又像你一样藉信心称义,「你哪里可夸口呢?」就是说,你以律法夸口,如上所说,又藉此想把自己置于外邦人之上。林前 5:6:「你们这样自夸是不好的。」加 5:26:「不要贪图虚名」,等等。
314. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem dicens: ex quo communiter es sub peccato, tu, Iudaeus, sicut et gentilis, et ex quo gentilis iustificatur per fidem sicut et tu, ubi est gloriatio tua? Qua scilicet in lege gloriaris, ut supra dictum est, et per hoc te gentili vis praeferre. I Cor. V, 6: non est bona gloriatio vestra. Gal. V, 26: non efficiamur inanis gloriae cupidi, et cetera.
其次,他回答这问题说:「已被排除了。」也就是已经被除去了。撒上 4:21〔拉丁书名 I Regum〕:「荣耀离开以色列了!」何 4:7:「我必使他们的荣耀变为羞辱。」
Secundo, huic quaestioni respondet dicens, exclusa est, id est sublata est. I Reg. IV, 21: et ablata est gloria de Israel. Os. IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo.
或者,「被排除」也可以理解为「被明确地表现出来」。
Vel exclusa, id est, expresse manifestata est.
因为犹太人以独一神的荣耀和敬拜夸口;他称他们的这种荣耀「被显现出来」,即藉基督表现出来。如同把某种图像锤印在银上的工匠,称为「锤雕者」(exclusores),正如诗 68:30〔武加大本 67:31〕所说:「使那些经银子试验的人被锤印出来。」(译者:作者在此藉 exclusa、exclusores、excludant 作词义联想,故按所引拉丁文译出;和合本修订版同节作「直到他们带着银块来朝贡」。)
Gloriabantur enim Iudaei in gloria et cultu unius Dei, et hanc eorum gloriam dicit exclusam, id est expressam per Christum, sicut artifices qui aliquam imaginem in argento exprimunt, exclusores vocantur, secundum illud Ps. LXVII, 31: ut excludant eos qui probati sunt argento.
不过,第一种解释更贴近字面。
Sed primus sensus est magis litteralis.
315. 他又说「是藉什么法呢」,指出这种排除的原因。
315. Cum autem dicit per quam legem, ostendit causam huius exclusionis.
犹太人的夸口既是在律法上,如上所说,看来就应当藉同一类的某种事物,即某种法,来排除他们的夸口。因此,他以提问的方式补充:「是藉什么法呢?」即他们的夸口是藉什么法被排除的?
Quia autem Iudaeorum gloriatio erat in lege, ut supra dictum est, ideo oportere videbatur quod per aliquid eiusdem generis, id est per aliquam legem, eorum gloriatio excluderetur. Et ideo interrogando quaerens subdit per quam, scilicet est eorum gloriatio exclusa?
有人可能以为,使徒说他们的夸口被某些律法诫命排除了,因为这些诫命命令人行更大的事。因此,他继续发问:「行为的法吗?」仿佛说:难道我说,他们的夸口是藉某种行为的法被排除的吗?他回答:不是,「而是藉信心之法」。(译者:本段以「行为」译拉丁文 facta,以对应作者对两种法的解释;和合本修订版本节作「功德」。)
Posset autem aliquis credere, quod eorum gloriationem exclusam Apostolus diceret per aliqua praecepta legalia, quibus quaedam maiora opera mandarentur. Et ideo interrogando subdit factorum? Quasi dicat: numquid per aliquam legem factorum, eorum gloriationem exclusam dico? Et respondet quod non sed per legem fidei.
这样可见,使徒在这里提出两种法,即行为的法和信心的法。看来很明显,行为的法是指旧律,信心的法则是指新律;藉新律,外邦人与犹太人同等。
Et sic patet quod duplicem legem hic inducit Apostolus, scilicet factorum et fidei. Et in promptu esse videtur quod per legem factorum intelligitur lex vetus, et per legem fidei lex nova, per quam gentilis aequiparatur Iudaeo.
316. 然而,对这种区分有一个疑问。
316. Sed dubitatur de hac distinctione.
因为在旧律中,信心也是必要的,正如在新律中一样。德训篇 2:8:「你们敬畏上主的,要信赖他。」诗 116:10〔武加大本 115:1;原文作 115:10〕:「我信,所以我说。」(译者:按作者所据拉丁文译出;和合本修订版作「我信,尽管我说」。)而且,新律也要求某些行为,包括某些圣事的行为,如路 22:19:「你们要如此行,为的是记念我」;也包括道德规定的遵守,雅 1:22:「你们要作行道的人,不要只作听道的人。」
Nam et in veteri lege necessaria erat fides, sicut et in nova. Eccli. II, 8: qui timetis Dominum, credite illi, et Ps. CXV, 10: credidi propter quod locutus sum. Immo etiam in Nova lege facta quaedam requiruntur et quorumdam sacramentorum, secundum illud Lc. XXII, 19: hoc facite in meam commemorationem; et etiam moralium observationum, Iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum.
因此,应当说,他称「行为的法」为那从外面提出并写下的法;藉这法,人的外在行为得到安排,因为它命令应当做的事,并藉禁止指明应当避开的事。他称「信心之法」为写在里面的法;藉这法,不仅外在行为得到安排,连心灵的运动也得到安排,其中首要的就是信心的运动。因为「人心里信就可以称义」,如下文 10:10 所说。(译者:所给拉丁文本此处标作「这里及第五章」,实际引文在 10:10,今订正。)下文 8:2 论这种法说:「赐生命的圣灵的律,在基督耶稣里。」
Dicendum est igitur quod legem factorum dicit legem exterius propositam et descriptam, per quam exteriora facta hominum ordinantur, dum praecipitur quid fieri debeat, et per prohibitionem ostenditur a quo debeat abstineri. legem autem fidei vocat legem interius descriptam, per quam non solum exteriora facta, sed etiam ipsi motus cordium disponuntur, inter quos primus est motus fidei. Corde enim creditur ad iustitiam, ut dicitur hic et cap. V. Et de hac lege loquitur infra: VIII, 2: lex spiritus vitae quae est in Christo Iesu.
317. 接着,他说「所以我们认定」,指出藉信心之法排除犹太人夸口的方式,说:「所以我们认定」,即我们这些从基督领受真理教导的使徒认定,任何「人」,无论犹太人还是外邦人,「称义是因着信」。徒 15:9:「又藉着信洁净了他们的心。」而这是「不在于律法的行为」。
317. Deinde cum dicit arbitramur enim, ostendit modum quo per legem fidei gloria Iudaeorum excluditur, dicens: arbitramur enim nos apostoli, veritatem a Christo edocti, hominem quemcumque, sive Iudaeum sive gentilem, iustificari per fidem. Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Et hoc sine operibus legis.
这不仅是不在于礼仪行为,因为这些行为并不赋予恩典,只是表示恩典;也是不在于道德诫命的行为,正如多 3:5:「并不是因我们自己所行的义」,等等。但这应当理解为:不在于先于义的行为,而不是没有随后而来的行为,因为,如雅 2:26 所说,「信心没有行为」,即没有随后的行为,「也是死的」,因此不能使人称义。
Non autem solum sine operibus caeremonialibus, quae gratiam non conferebant, sed solum significabant, sed etiam sine operibus moralium praeceptorum, secundum illud ad Tit. III, 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, etc. Ita tamen quod hoc intelligat sine operibus praecedentibus iustitiam, non autem sine operibus consequentibus, quia, ut dicitur Iac. II, 26: fides sine operibus, scilicet subsequentibus, mortua est. Et ideo iustificare non potest.
318. 接着,他说「难道只是犹太人的吗」,说明他预设的一点,即因信而有的义,普遍地涉及所有人。
318. Deinde cum dicit an Iudaeorum, ostendit quoddam quod praesupposuerat, scilicet quod iustitia fidei communiter se haberet ad omnes.
先前,他已经从质料因这一面,阐明这一点,说:「世人都犯了罪,需要神的恩典。」就是说,他们都是罪人,需要藉信心的恩典称义。然而,单从质料因作出的证明并不充分,因为没有动力因,质料不会自行趋向形式。因此,他这里补上从动力因这一面取得的理由,即从使人称义者——神——这一面取得理由。下文 8:33:「有神称他们为义了。」(译者:原文误标 7:33,今订正。前面「需要神的恩典」是作者在此对 3:23 的转述,该节正文为「神的荣耀」。)
Et prius quidem hoc manifestaverat ratione accepta ex parte causae materialis, cum supra dixerat: omnes peccaverunt et egent gratia Dei, id est, peccatores sunt, quos oportet per gratiam fidei iustificari. Sed probatio quae est ex sola causa materiali non sufficit, quia materia non movetur per se ad formam sine causa agente. Et ideo hic subiungit rationem acceptam ex parte causae agentis, id est iustificantis, qui est Deus. Infra VII, 33: Deus qui iustificat.
显然,我们的神藉称义拯救那些以他为神的人,正如诗 68:20〔武加大本 67:21〕:「神是为我们施行拯救的神。」然而,他不仅是犹太人的神,也是外邦人的神,所以,他使两者都称义。
Manifestum est autem quod Deus noster illos iustificando salvat, quorum est Deus, secundum illud Ps. LXVII, 21: Deus noster, Deus salvos faciendi. Non est autem Iudaeorum tantum Deus, sed et gentium, ergo utrosque iustificat.
319. 因此,关于这一点,他做三件事。
319. Circa hoc ergo tria facit.
首先,他问一个涉及犹太人的问题,说:「难道神只是犹太人的吗?」有人可能因出 5:3 所说的话而如此以为:「希伯来人的神已向我们显现了。」
Primo proponit quaestionem de Iudaeis, cum dicit an Iudaeorum tantum est Deus? Quod quidem videri posset alicui per hoc quod dicitur Exodi V, 3: Deus Hebraeorum vocavit nos.
因此,应当说,神仅是犹太人的神,是就犹太人向他所献的特殊敬拜而言;所以,诗 76:1〔武加大本 75:2〕说:「在犹大,神为人所认识。」然而,就他对万有的普遍治理而言,他是所有人的神,正如诗 47:7〔武加大本 46:8〕:「因为神是全地的王。」
Dicendum est ergo, quod Iudaeorum Deus tantum erat per specialem cultum ab eis Deo exhibitum, unde in Ps. LXXV, 2 dicitur: notus in Iudaea Deus; erat tamen Deus omnium per commune regimen universorum, secundum illud Ps. XLVI, 8: rex omnis terrae Deus.
其次,他提出涉及外邦人的问题,说:「不也是外邦人的吗?」即不也是他们的神吗?又回答:「是的,他也是外邦人的神。」他引导并治理他们,正如耶 10:7:「万国的王啊,谁不敬畏你?」
Secundo, proponit quaestionem ex parte gentilium dicens: nonne et gentium, scilicet est Deus? Et respondet immo et gentium, quas scilicet gubernat et regit, secundum illud Ier. X, 7: quis non timebit te, O rex gentium?
第三,在「既然」处,他藉一个标记阐明所说的话,仿佛说:神不仅是犹太人的神,也是外邦人的神,这从以下事实可见:「神是一位,他就要本于信称那受割礼的为义」,即称犹太人为义。因为,如加 5:6 所说:「在基督耶稣里,受割礼不受割礼都没有功效。」
Tertio, ibi quoniam quidem, manifestat per signum quod dixerat, quasi dicat: ex hoc manifestum est quod Deus est non solum Iudaeorum, sed et gentilium, quoniam quidem unus est Deus qui iustificat circumcisionem, id est Iudaeos, ex fide, ut enim dicitur Gal. V, 6: in Christo Iesu neque circumcisio, neque praeputium.
320. 关于他说的「本于信」和「藉着信」,按照《注疏》,两者完全相同;不过,也可以看出某种区别。
320. Quod autem dicit ex fide et per fidem, secundum Glossam est omnino idem; potest tamen aliqua differentia attendi.
因为介词 ex,即「本于」,有时表示远因;介词 per,即「藉着」,表示近因。因此,说犹太人「本于信」称义,是因为信心是割礼及其他律法圣事所由出的首要原因;所以,信心使犹太人称义,是作为首要原因,透过某些中间原因而发生。但外邦人则直接藉信心本身称义。
Nam haec praepositio ‘ex,’ designat aliquando causam remotam; haec praepositio ‘per,’ propinquam. Iudaei ergo iustificari dicuntur ex fide, quia fides fuit prima causa ex qua processit circumcisio et caetera sacramenta legalia: et ita Iudaeos iustificat fides, sicut quaedam causa primaria per quasdam medias causas. Sed gentiles per ipsam fidem immediate iustificantur.
321. 接着,他说「这样,律法」,排除某个异议。
321. Deinde cum dicit legem ergo, excludit quamdam obiectionem.
有人可能说,他废掉了前述律法。因此他问:「这样,我们藉着信废了律法吗?」即由于我们说,人称义不在于律法的行为。
Posset enim aliquis dicere quod praedictam legem destrueret, et ideo quaerit dicens legem ergo destruimus per fidem, ex hoc scilicet quod dicimus homines iustificari sine operibus legis.
他回答:「绝对不是!」正如太 5:18:「律法的一点一画也不能废去」,等等。他又补充「更是巩固律法」,即我们藉信心成全并履行律法,正如太 5:17:「我来不是要废掉,而是要成全。」
Et respondet absit, secundum illud Matth. V, 18: non praeteribit iota unum, aut unus apex, etc. Subdit autem sed legem statuimus, id est per fidem legem perficimus et adimplemus, secundum illud Matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere.
就礼仪诫命而言,这是因为它们原是预表;当它们所表示的真理在基督的信仰中呈现出来时,它们便得到巩固和成全。就道德诫命而言,也同样如此,因为对基督的信心带来恩典的助佑,使人履行律法的道德诫命;它还加上某些劝谕,使道德诫命得到更稳妥、更坚定的遵守。
Et hoc quantum ad praecepta caeremonialia, quae cum essent figuralia, per hoc statuuntur et adimplentur, quod veritas significata per ea, in fide Christi exhibetur; et etiam quantum ad moralia, quia fides Christi auxilium gratiae confert ad implenda moralia praecepta legis, addit etiam quaedam consilia per quae praecepta moralia tutius et firmius conservantur.