第3讲:基督是一切人的救赎
Lectio 3: Christus redemptio pro omnes
3:21 但如今,神的义在律法之外已经显明出来,有律法和先知为证。 [n. 299]
3:22 神的义藉着耶稣基督的信心,临到一切信他的人里面,并在一切信他的人之上;这并没有分别。 (译者:此节按作者所据拉丁文保留「里面」与「之上」,以及「耶稣基督的信心」的表达,以便对应下文的分别解释;和合本修订版作「就是神的义,因信耶稣基督加给一切信的人」。) [n. 304]
3:23 因为世人都犯了罪,需要神的荣耀。(译者:末句按拉丁文 egent gloria Dei 译出,以保留第305节对所需要的称义之恩的解释;和合本修订版作「亏缺了神的荣耀」。)
3:24 如今却蒙神的恩典,藉着在基督耶稣里的救赎,就白白地得称为义。 [n. 307]
3:25 神设立他为赎罪祭,藉着对他血的信心,为要显明自己的义,赦免先前所犯的罪, [n. 310]
3:26 这些罪曾处于神的宽容之下;为要在今时显明他的义,使他自己为义,也称那因信耶稣基督的人为义。(译者:25–26节按作者所据拉丁文的句法和「赦免」读法译出,以对应下文对先前罪过、神的宽容及信基督之血的解释;和合本修订版合列25–26节,说神「用忍耐的心宽容人先前所犯的罪」。) [n. 311]
3:21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. [n. 299]
3:22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: [n. 304]
3:23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
3:24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, [n. 307]
3:25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum [n. 310]
3:26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. [n. 311]
299. 使徒已经表明,犹太人与外邦人,在先前有罪的处境中是相同的;现在,他表明,他们在随后蒙恩的处境中也是相同的。
299. Postquam ostendit Apostolus Iudaeos et gentiles aequales esse quantum ad statum culpae praecedentis, hic ostendit eos aequales quantum ad statum gratiae subsequentis.
关于这一点,他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先,表明所提出的论点;
Primo ostendit propositum;
其次,说明他所预设的一点,在「难道神只是犹太人的吗?」处;
secundo ostendit quoddam quod supposuerat, ibi an Iudaeorum Deus tantum?
第三,解答异议,在「这样,我们废了律法吗?」处。
Tertio respondet obiectioni, ibi legem ergo destruimus?
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,提出他的主张;
Primo proponit quod intendit;
其次,阐明所提出的论点,在「这并没有分别」处;
secundo manifestat propositum, ibi non est distinctio;
第三,得出所要说明的结论,在「既是这样,哪里可夸口呢?」处。
tertio infert conclusionem intentam, ibi ubi est ergo gloriatio tua?
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,提出义与律法的关系;
Primo proponit habitudinem iustitiae ad legem;
其次,指出义的原因,在「神的义」处;
secundo assignat causam iustitiae, ibi iustitia autem Dei;
第三,指出这种义的普遍性,在「临到一切人」等处。
tertio assignat huiusmodi iustitiae communitatem, ibi in omnes, etc.
300. 首先,他提出义与律法之间的两种比较或关系。
300. Ponit autem primo duplicem comparationem seu habitudinem iustitiae ad legem.
第一,义并非由律法产生。这就是他说的:已经说过,从前藉律法的行为不能有神的义。「神的义」可以指他自己是义的,履行了使人称义的应许。下文 15:8:「我说,基督是为神真理作了受割礼的人的执事。」或者,更恰当地说,是指人藉以被神称为义的神的义;下文 10:3 论到它说:「不明白神的义。」
Primo quidem quia non est ex lege causata. Et hoc est quod dicit: dictum est quod olim per opera legis non poterat esse iustitia Dei, vel quia ipse iustus est adimplens promissa de iustificatione hominum. Infra c. XV, 8: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei. Vel potius iustitia Dei, qua aliquis iustificatur a Deo, de qua dicitur infra X, 3: ignorantes Dei iustitiam.
我说,这「神的义,如今」,即在恩典时代,「已经显明出来」,既藉基督的教导,也藉他的神迹,还藉事实的明证,因为显然有许多人蒙神称为义。而这发生在「律法之外」,即并非由律法产生义。加 5:4:「你们这要靠律法称义的是与基督隔绝,从恩典中坠落了。」赛 56:1:「因我的救恩临近,我的公义将要显现。」
Haec, inquam, Dei iustitia, nunc, id est tempore gratiae, manifestata est, tum per Christi doctrinam, tum per eius miracula, tum etiam per facti evidentiam, inquantum evidens est multos esse divinitus iustificatos. Et hoc sine lege, scilicet causante iustitiam. Gal. V, 4: evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. Is. LVI, 1: prope est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur.
301. 为免有人以为这种义与律法相反,他其次提出义与律法的另一种关系,说「有律法和先知为证」。
301. Et ne aliquis credat hanc iustitiam legi esse contrariam, secundo, ponit aliam habitudinem iustitiae ad legem cum dicit testificata a lege et prophetis.
律法藉预告和预表,为基督的义作见证。约 5:46:「如果你们信摩西,也会信我,因为他写过关于我的事。」律法也藉其效果作见证,因为它自己既不能使人称义,就见证人应当从别处寻求义。
Lex quidem Christi iustitiam testificata est praenunciando et praefigurando: Io. V, 46: si crederetis Moysi, forsitan et mihi crederetis, de me enim ille scripsit, et etiam per effectum, quia, cum ipsa iustificare non posset, testimonium perhibebat aliunde quaerendam esse iustitiam.
至于先知,则藉预告为它作见证。徒 10:43:「众先知也为这人作见证。」
Prophetae autem testificati sunt eam praenunciando. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent.
302. 接着,他指出这义的原因,说「神的义藉着耶稣基督的信心」,即藉他自己所传授的信心。来 12:2:「仰望我们信心的创始成终者」,等等。也可以指人对他所持的信心。下文 10:9:「你若口里宣认耶稣为主,心里信神叫他从死人中复活,就必得救。」
302. Consequenter autem assignat causam huius iustitiae, et dicit iustitia autem Dei est per fidem Iesu Christi, id est quam ipse tradidit. Hebr. XII, 2: aspicientes in auctorem fidei, etc. Vel etiam quae de ipso habetur. Infra X, 9: quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
然而,说神的义藉着耶稣基督的信心,并不是说我们凭信心的功德而配得称义,仿佛信心本身出于我们,我们又藉它因功德而配得神的义,如伯拉纠派所说;而是因为,在我们蒙神称为义的称义本身中,心灵向着神的第一个运动,是藉信心发生的。如来 11:6 所说,「到神面前来的人必须信有神。」因此,信心本身仿佛义的第一部分,也是由神赐给我们的。弗 2:8:「你们得救是本乎恩,也因着信」,等等。
Dicitur autem iustitia Dei esse per fidem Iesu Christi, non ut quasi per fidem mereamur iustificari, quasi ipsa fides ex nobis existat et per eam mereamur Dei iustitiam, sicut Pelagiani dixerunt, sed quia in ipsa iustificatione qua iustificamur a Deo, primus motus mentis in Deum est per fidem. Accedentem enim ad Deum oportet credere, ut dicitur Hebr. XI, 6. Unde et ipsa fides quasi prima pars iustitiae est nobis a Deo. Eph. II, 8: gratia estis salvati per fidem, et cetera.
这种产生义的信心,并不是未由仁爱成形的信心;雅 2:26 论这种信心说:「信心没有行为也是死的。」它乃是由仁爱成形的信心。加 5:6 论它说:「因为在基督耶稣里,没有信心,割礼也毫无功效。」(译者:作者在此撮述经文;和合本修订版作「受割礼不受割礼都没有功效,惟独使人发出仁爱的信心才有功效」。)基督藉这信心住在我们里面。弗 3:17:「使基督因着你们的信住在你们心里。」没有仁爱,这便不能发生。约壹 4:16:「住在爱里面的就是住在神里面;神也住在他里面。」这也是徒 15:9 所说的信心:「又藉着信洁净了他们的心。」这种洁净,若没有仁爱,也不会发生。箴 10:12:「爱能遮掩一切过错。」
Haec autem fides ex qua est iustitia, non est fides informis, de qua dicitur Iac. II, 26: fides sine operibus mortua est, sed est fides per caritatem formata, de qua dicitur Gal. V, 6: nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet sine fide, per quam in nobis habitat Christus. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris, quod sine caritate non fit. I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Haec est etiam fides de qua dicitur Act. XV, 9: fide purificans corda eorum, quae quidem purificatio non fit sine caritate. Prov. X, 12: universa delicta operit caritas.
303. 为免有人说,惟有犹太人藉这种信心称义,他第三指出这义的普遍性,补充「在一切人里面」,即这义是在心里,而不在肉身的礼仪遵守中。来 9:10 论这些礼仪说,它们是关乎肉身洁净的条例,施行直到新次序的时期。「并在一切人之上」,因为这义超越人的能力与功德。林后 3:5:「并不是我们凭自己配做什么事。」
303. Et ne aliquis dicere per hanc fidem solos Iudaeos iustificari, tertio, ostendit communitatem huius iustitiae, cum subdit in omnes, scilicet ista iustitia est in corde, non carnalibus observantiis, de quibus dicitur Hebr. IX, 10, quod carnales observantiae erant ad iustificationem carnis, usque ad tempus correctionis impositae. Et super omnes, quia videlicet facultatem humanam ac merita excedit. II Cor. III, 5: non quod sufficientes simus cogitare.
他又加上「信他的人」;这属于由仁爱成形的信心,人藉这信心称义,如上所述。
Addit autem qui credunt in eum, quod pertinet ad fidem formatam, per quam homo iustificatur, ut dictum est.
304. 接着,他说「这并没有分别」,阐明所说的话。
304. Deinde cum dicit non est enim distinctio, manifestat quod dixerat,
首先,就义的普遍性而言;
et primo quantum ad communitatem iustitiae;
其次,就它的原因而言,在「白白地得称为义」处;
secundo, quantum ad causam eius, ibi iustificati gratis;
第三,就它的显明而言,在「为要显明」处。
tertio, quantum ad manifestationem ipsius, ibi ad ostensionem.
305. 所以,他首先说:已经说过,神所赐的称义,在一切信基督的人里面,并在他们之上;因为在这件事上,犹太人与外邦人「并没有分别」。西 3:11:「在这事上并不分希腊人和犹太人。」也就是说,不能作出某种区分,仿佛犹太人不像外邦人那样,需要蒙神称义。「因为世人都犯了罪」,如以上所证。赛 53:6:「我们都如羊走迷。」他们因此「需要神的荣耀」,即需要那归荣耀于神的称义。人却不应当把这荣耀归给自己。诗 115:1〔武加大本 113:9;原文作 113:1〕:「耶和华啊,荣耀不要归与我们,不要归与我们;要归在你的名下!」诗 66:2〔武加大本 65:2〕:「使赞美他的话大有荣耀!」(译者:本段「需要神的荣耀」按拉丁文 egent gloria Dei 译出;和合本修订版作「亏缺了神的荣耀」。)
305. Dicit ergo primo: dictum est, iustificatio Dei est in omnes et super omnes qui credunt in Christum, non enim est, quantum ad hoc, distinctio inter Iudaeum et gentilem. Col. III, 11: in Christo Iesu non est gentilis et Iudaeus, scilicet distinctionem aliquam habens, quasi Iudaeus non indigeat iustificari a Deo sicut gentilis. Omnes enim peccaverunt, sicut supra ostensum est. Is. LIII, 6: omnes nos quasi oves erravimus, et per hoc egent gloria Dei, id est, iustificatione quae in gloriam Dei cedit. Non autem sibi debet homo hanc gloriam adscribere. Ps. CXIII, 1: non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Ps. LXV, 2: date gloriam Deo.
306. 所以,既然所有人都犯了罪,不能出于自身称义,就必须由另一原因而称义;他接着补充「得称为义」,便指出这个原因。
306. Sic igitur quia omnes peccaverunt, et ex se iustificari non possunt, restat ut per aliam causam iustificentur, quam consequenter ostendit subdens iustificati.
他在这里首先表明,这种称义是「在律法之外」的,即并非出于律法的行为。他说「白白地得称为义」,就是没有先前行为的功德。赛 52:3:「你们白白地被卖,也必不用银子赎回。」而这是「蒙他的恩典」,即神的恩典,因此荣耀当归给神。林前 15:10:「由于神的恩典,我才成了今日的我。」
Ubi primo ostendit, quod huiusmodi iustificatio est sine lege, id est, quod non est ex operibus legis, cum dicit iustificati gratis, id est, absque merito praecedentium operum. Is. LII, 3: gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. Et hoc per gratiam ipsius, scilicet Dei, cui ex hoc debetur gloria. I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum.
307. 其次,他指出称义的原因是什么。首先,他说「藉着救赎」,提出这原因本身。
307. Secundo ostendit quae sit causa iustificationis. Et primo ponit ipsam causam, cum dicit, per redemptionem.
因为,如约 8:34 所说:「所有犯罪的人就是罪的奴隶。」人若为罪作出补赎,就从这奴役中被赎出来。譬如一个人因犯过失,有义务向君王支付款项;若另一个人替他付清,就称为把他从罪债中赎出。然而,这罪债涉及整个人类,因为人类受始祖的罪所污染。因此,除了全然无罪的基督,没有别人能够为全人类的罪作出补赎。
Ut enim dicitur Io. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati: ex qua quidem servitute homo redimitur si pro peccato satisfaciat. Sicut si aliquis ob culpam commissam obnoxius esset regi ad solvendam pecuniam, ille eum redimere diceretur a noxa, qui pro eo pecuniam solveret. Haec autem noxa ad totum humanum genus pertinebat, quod erat infectum per peccatum primi parentis. Unde nullus alius pro peccato totius humani generis satisfacere poterat, nisi solus Christus qui ab omni peccato erat immunis.
所以,他补充「在基督耶稣里的」,仿佛说:在别人里面,我们不可能得到救赎。彼前 1:18:「不是靠着会朽坏的金银等物。」
Unde subdit quae est in Christo Iesu. Quasi dicat: in alio non poterat nobis esse redemptio. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento.
308. 第二,他说「神设立他为赎罪者」,指出这救赎从何而有效。(译者:此处及以下注释所用拉丁文为 propitiator,即「赎罪者」;本讲开头罗 3:25 引文用 propitiatio,和合本修订版作「赎罪祭」。)
308. Secundo, ostendit unde ista redemptio efficaciam habuit cum dicit quem proposuit Deus propitiatorem.
基督的补赎之所以具有使人称义和赎人的效力,是因为神按自己的旨意,安排他为此而来。这由「神设立他为赎罪者」表示。弗 1:11:「那位随己意行万事的神。」
Ex hoc enim Christi satisfactio efficaciam ad iustificandum habuit, et ad redimendum, quia eum Deus ad hoc ordinaverat secundum suum propositum, quod designat cum dicit quem proposuit Deus propitiatorem. Eph. I, 11: qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae.
或者,「设立」是指「为一切人设立」,因为人类无从作出补赎,除非神自己赐给他们救赎者和作补赎者。诗 111:9〔武加大本 110:9〕:「他向百姓施行救赎。」
Vel proposuit. Id est pro omnibus posuit, ut quia humanum genus non habebat unde satisfacere posset, nisi ipse Deus eis redemptorem et satisfactorem daret. Ps. CX, 9: redemptionem misit Dominus populo suo.
因此,他藉补赎把我们从罪债中赎出,使神对我们的罪施怜悯;诗人祈求的正是此事,说:「赦免我们的罪。」〔诗 79:9;武加大本 78:9〕所以,使徒称他为「赎罪者」。约壹 2:2:「赎罪祭。」作为他的预表,出 25:17 命令制造施恩座(译者:拉丁文 propitiatorium;和合本修订版作「柜盖」,脚注列「施恩座」),也就是把基督安置在约柜之上,而约柜表示教会。
Et sic, dum satisfaciendo, nos redimit a noxa peccati, Deum peccatis nostris propitium facit, quod petebat Psalmista dicens: propitius esto peccatis nostris: et ideo dicit eum propitiatorem. I Io. II, 2: propitiatio. In cuius figura, Ex. XXV, 17, mandatur quod fiat propitiatorium, id est quod Christus ponatur super arcam, id est, Ecclesiam.
309. 第三,他说「藉着对他血的信心」,指出救赎的效果藉什么临到我们,就是藉着对他为我们所流之血的信心。
309. Tertio, ostendit per quos redemptionis effectus ad nos perveniat, cum dicit per fidem in sanguine eius, id est, quae est de sanguine eius pro nobis effuso.
为给我们作出补赎,他适宜替我们承受死亡的刑罚;这是人因罪而招致的,正如创 2:17:「你吃它的日子」,等等。因此,彼前 3:18 说:「基督曾一次为我们的罪死了。」(译者:按作者所据拉丁文 mortuus est 译出;和合本修订版正文作「为罪受苦」,脚注列「死」。)基督的这死亡,藉信心应用于我们,即我们相信他藉自己的死亡救赎了世界。加 2:20:「是因信神的儿子而活;他是爱我」,等等。因为即使在人之间,一个人所作的补赎,若另一个人不认可,也不能对后者有效。
Ut enim pro nobis satisfaceret, congruebat ut poenam mortis pro nobis subiret, quam homo per peccatum incurrerat, secundum illud Gen. II, 17: quacumque die, et cetera. Unde dicitur I Petr. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Haec autem mors Christi nobis applicatur per fidem, qua credimus per suam mortem mundum redemisse. Gal. II, 20: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, etc. Nam et apud homines satisfactio unius alteri non valeret, nisi eam ratam haberet.
这样,义如何藉着耶稣基督的信心而有,就已显明,正如上面所说。
Et sic patet quomodo sit iustitia per fidem Iesu Christi, ut supra dictum est.
310. 然而,由于他上面也说过,神的义如今已经显明,他接着便论述这显明。首先,他说「为要显明」,涉及显明的方式,仿佛说:我说,我们藉基督的救赎和对他血的信心而称义,这事之所以发生,是「为要显明自己的义」,即使神显明自己的义;而这是「藉赦免先前所犯的罪」。
310. Sed quia etiam supra dixit iustitiam Dei esse nunc manifestatam, agit consequenter de hac manifestatione, et primo, tangit modum manifestationis, dicens ad ostensionem quasi dicat: hoc inquam factum est, ut iustificaremur per redemptionem Christi et per fidem sanguinis eius, ad ostensionem iustitiae suae, id est ad hoc quod suam iustitiam Deus ostenderet, et hoc propter remissionem praecedentium delictorum.
神赦免先前的罪,而这些罪律法既不能赦免,人也不能凭自己的能力防备,就藉此表明,人需要那使自己被神称为义的义。不仅现今的罪,过去的罪也惟独藉基督的血才能蒙赦免,因为基督之血的能力,藉人的信心发挥作用;基督受难之前的人,也像我们一样,具有这种信心。林后 4:13:「我们既然有从同一位灵而来的信心,我们也信。」
In hoc enim quod praecedentia delicta Deus remisit, quae lex remittere non poterat, nec homines propria virtute ab eis se praecavere poterant, ostendit quod necessaria est hominibus iustitia, qua iustificentur a Deo. Solum autem per sanguinem Christi potuerunt remitti peccata non solum praesentia, sed praeterita, quia virtus sanguinis Christi operatur per fidem hominis, quam quidem fidem habuerunt illi qui praecesserunt Christi passionem, sicut et nos habemus. II Cor. IV, 13: habentes eumdem spiritum fidei credimus.
因此,还有另一种读法:为赦免基督受难之前那些人的罪。因此,弥 7:19 说:「把我们的罪孽踏在脚下。你必将他们一切的罪投于深海。」
Unde et legitur aliter, ut dicatur propter remissionem delictorum quae sunt hominum praecedentium Christi passionem. Unde dicitur Mich. ult.: deponet iniquitates nostras et proiiciet, etc.
311. 第二,他补充「在神的宽容之下,为要在今时显明他的义」,指出它显明的时间。这仿佛是说:在基督受难之前,先前的罪「处于神的宽容之下」,即处于神某种忍耐之中,因为他既不因这些罪将相信并悔改的人定罪,也不使他们完全脱离这些罪,以致能够不受其阻碍而进入荣耀。
311. Secundo, ostendit tempus manifestationis eius, cum subdit in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore. Quasi diceret: praecedentia delicta erant ante Christi passionem in sustentatione Dei quasi in quadam divina Dei sustinentia: quia nec pro eis credentes et poenitentes damnat, nec ab eis totaliter reddit absolutos, ut scilicet, eis non obstantibus, possint introire in gloriam.
或者,按照另一种读法,可以理解为:那些圣祖自身也被神留在等待之中,因为他们留在古圣所,虽然没有受感官的刑罚,却等待藉基督的受难进入荣耀。德训篇 2:3:「应静心等待神的照顾。」(译者:拉丁文 sustine sustentationes Dei 有「忍受神的迟延」之意,作者藉此与前述等待相联系。)我说,先前的罪或先前的圣祖,之所以「在神的宽容之下」,正是「为要在今时显明他的义」,即在这个恩典时代,藉赐下罪的完全赦免,充分显明他的义。诗 102:13〔武加大本 101:14〕:「所定的日期已经到了」,等等。林后 6:2:「看哪,现在正是悦纳的时候!」等等。这就是他上面所说,神的义如今已经显明。
Vel, secundum aliam litteram, potest intelligi quod ipsi sancti patres erant in sustentatione Dei, quia detinebantur in Limbo, non quidem patientes poenam sensibilem, sed expectantes introire in gloriam per Christi passionem. Eccli. II, 3: sustine sustentationes Dei. Ad hoc, inquam, praecedentia delicta vel praecedentes patres erant in sustentatione Dei, ad ostensionem scilicet iustitiae eius in hoc tempore, id est, ut in hoc tempore gratiae suam iustitiam perfecte ostenderet, plenam remissionem peccatorum tribuendo. Ps. CI, 14: venit tempus, etc. Et II Cor. VI, 2: ecce nunc tempus acceptabile, etc. Et hoc est quod supra dixerat nunc esse iustitiam Dei manifestatam.
然而,先前的罪必须一直到此时都「处于神的宽容之下」,为使人首先被证明缺乏知识:因为在自然法时代,人陷入谬误和污秽的罪;也使人被证明缺乏能力:因为有了使人知罪的成文律法之后,人仍因软弱而犯罪。
Oportuit autem ut praecedentia peccata usque ad hoc tempus essent in Dei sustentatione, ut primo convinceretur homo de defectu scientiae, quia tempore legis naturae in errores et turpia peccata incidit, et etiam defectu potentiae, quia post legem scriptam, quae fecit cognitionem peccati, adhuc homo per infirmitatem peccavit.
312. 第三,他表明,藉罪的赦免,神的「义」得以显明,无论把神的义理解为他自己为义的义,还是理解为他使别人称义的义。
312. Tertio, ostendit quod per remissionem peccatorum Dei iustitia ostendatur, sive accipiatur Dei iustitia, qua ipse est iustus, sive qua alios iustificat.
因此,他补充「使他自己为义」,即使神藉赦罪显明他自身是义的:一则因为他照应许赦免了罪,二则因为消灭罪、使人归回神的义,属于神的义。诗 11:7〔武加大本 10:8〕:「因为耶和华是公义的,他喜爱义行。」
Unde subdit ut sit ipse iustus, id est ut per remissionem peccatorum Deus appareat esse iustus in se ipso, tum quia remittit peccata sicut promiserat, tum quia ad iustitiam Dei pertinet quod peccata destruat, homines ad iustitiam Dei reducendo. Ps. X, 8: iustus Dominus et iustitias dilexit.
也「使他称那因信耶稣基督的人为义」,就是那藉信耶稣基督来到神面前的人。来 11:6:「到神面前来的人必须信有神。」
Et etiam ut sit iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi, id est, qui per fidem Iesu Christi accedit ad Deum. Hebr. XI, 6: accedentem enim ad Deum oportet credere.