第2讲:藉律法认识罪
Lectio 2: Per legem cognitio peccati
3:9 那又怎么样呢?我们比他们强吗?绝不是!因我们已经指证:犹太人和希腊人都在罪恶之下。 [n. 271]
3:10 就如经上所记:「没有义人,连一个也没有。 [n. 276]
3:11 没有明白的,没有寻求神的。
3:12 人人偏离正路,一同变为无用。没有行善的,直到一个也没有。(译者:「变为无用」与「直到一个」按拉丁文译出,以保留第280–281节针对这些措辞的解释;和合本修订版分别作「一同走向败坏」及「连一个也没有」。)
3:13 他们的喉咙是敞开的坟墓;他们的舌头玩弄诡诈。他们的嘴唇里有毒蛇的毒液, [n. 282]
3:14 满口是咒骂苦毒。
3:15 他们的脚为杀人流血飞跑;
3:16 他们的路留下毁坏和灾难。
3:17 和平的路,他们不认识;
3:18 他们眼中不怕神。」
3:19 我们知道律法所说的话都是对律法之下的人说的,好塞住各人的口,使普世的人都顺服神。(译者:末句按拉丁文 subditus fiat omnis mundus Deo 译出,以保留第294节以病人顺服医生作比的解释;和合本修订版作「使普世的人都伏在神的审判之下」。) [n. 290]
3:20 所以,凡血肉之躯没有一个能因律法的行为而在神面前称义,因为律法本是要人认识罪。 [n. 295]
3:9 Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, [n. 271]
3:10 sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam: [n. 276]
3:11 non est intelligens, non est requirens Deum.
3:12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
3:13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: [n. 282]
3:14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
3:15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
3:16 contritio et infelicitas in viis eorum:
3:17 et viam pacis non cognoverunt:
3:18 non est timor Dei ante oculos eorum.
3:19 Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: [n. 290]
3:20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. [n. 295]
271. 使徒已经指出,犹太人在神所赐恩惠方面,具有胜过外邦人的优越地位;现在,他排除他们藉以自居于归信之外邦人之上的虚荣。
271. Postquam Apostolus ostendit praerogativam Iudaeorum supra gentiles quantum ad divina beneficia, hic excludit eorum inanem gloriam, qua se gentibus ad fidem conversis praeferebant.
首先,提出他的主张;
Et primo proponit quod intendit;
其次,证明所提出的论点,在「因我们已经指证」处。
secundo probat propositum, ibi causati enim sumus.
272. 所以,他首先说:以上说过,「犹太人有什么长处?首先,神的圣言交托他们。」「那又怎么样呢?」我们这些归信的犹太人,该说什么呢?难道「我们比他们强吗?」即比归信的外邦人强吗?他们之间对此有所争论。路 22:24:「门徒中间也起了争论:他们中哪一个可算为大。」他接着回答:「绝不是!」
272. Dicit ergo primo: ita dictum est: quid amplius est Iudaeo? Primum quidem, quia tradita sunt illis eloquia Dei. Quid igitur, dicemus nos Iudaei ad fidem conversi? Numquid praecellimus eos, scilicet gentiles ad fidem conversos? De quo erat inter eos contentio. Lc. XXII, 24: facta est contentio inter discipulos Iesu quis esset maior. Et respondens subdit nequaquam.
273. 然而,这似乎与前面所说犹太人的长处「很多,各方面都有」相反。
273. Sed hoc videtur contra praemissa in quibus dictum est, multum per omnem modum amplius est Iudaeo.
对此,《注疏》回答说:前面是就犹太人在律法时代的处境而言;使徒现在所说的,则是按恩典时代的处境,因为,如西 3:11 所说:「在这事上并不分希腊人和犹太人,受割礼的和未受割礼的。」这就是说,这些区别不造成恩典处境上的差别。
Sed ad hoc respondetur in Glossa quod illud fuit dictum quantum ad esse quod habebant Iudaei tempore legis: hoc autem nunc dicit Apostolus secundum statum gratiae, quia, ut dicitur Col. III, 11: in Christo non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, quia scilicet non faciunt differentiam quantum ad statum gratiae.
然而,这个回答似乎不完全符合使徒的本意,因为他下面将表明,即使在律法之下,他们也像外邦人一样伏在罪之下,甚至更甚。结 5:5–6:「这就是耶路撒冷。我曾将它安置在列国中,列邦都在它的四围。耶路撒冷行恶,违背我的典章,过于列国。」
Sed haec responsio non videtur esse omnino secundum intentionem Apostoli, quia infra ostendet quod etiam dum sub lege erant peccatis subiacebant, sicut et gentiles, vel amplius. Ez. V, 5 s.: ista est Ierusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras, contempsit iudicia mea ut magis esset impia quam gentes?
所以,应当这样说:他上面指出的是神所赐恩惠方面的优越地位,因此,他没有说犹太人本身更优越,而是说犹太人蒙赐了更多;这里,他则排除个人本身的优越,因为那些领受神恩惠的人,并没有恰当地使用这些恩惠。
Sic igitur dicendum est quod supra ostendit praerogativam divinorum beneficiorum, unde non dixit quod Iudaeus esset excellentior, sed quod aliquid esset Iudaeo amplius donatum; hic autem excludit excellentiam personarum, quia illi qui divina beneficia acceperunt, non sunt illis debite usi.
274. 接着,他说「因我们已经指证」,表明所提出的论点。
274. Deinde cum dicit causati enim sumus, ostendit propositum,
首先,犹太人在罪的处境方面,并不胜过外邦人;
et primo quod Iudaei non excedunt gentiles quantum ad statum peccati;
其次,在义的处境方面,他们也不胜过外邦人,在「但如今,在律法之外」处。
secundo quod non excedunt quantum ad statum iustitiae, ibi nunc autem sine lege.
他以两种方式说明第一点。
Primum ostendit dupliciter.
首先,根据以上所说的话;
Primo quidem ex his quae supra dicta sunt;
其次,根据经文的权威,在「就如经上所记」处。
secundo per auctoritatem, ibi sicut scriptum est.
275. 所以,他说「因我们已经指证」,就是以理由提出指控,表明「犹太人和希腊人」,即外邦人,「都在罪恶之下」。赛 1:6:「从脚掌到头顶,没有一处是完好的」,等等。
275. Dicit ergo causati enim sumus, id est causando rationibus ostendimus, Iudaeos atque Graecos, id est gentiles, omnes sub peccato esse. Is. I, 6: a planta pedis usque ad verticem non est, etc.
因为他首先指出,外邦人以不敬虔和不义压制自己已经认识的神的真理;其次指出,犹太人领受律法,却违犯律法而羞辱神。
Ostendit enim primo quod gentiles veritatem Dei cognitam in impietate et in iniustitia detinebant; secundo, quod Iudaei lege suscepta per praevaricationem legis Deum inhonorabant.
276. 接着,他说「就如经上所记」,藉诗人的权威说明所提出的论点。
276. Deinde cum dicit sicut scriptum est, ostendit propositum per auctoritatem Psalmistae,
首先,引出经文;
et primo inducit auctoritatem,
其次,阐明它,在「我们知道」处。
secundo manifestat eam, ibi scimus autem.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,提出疏忽应行之善的罪;
Primo ponit peccata omissionis;
其次,提出实际犯下的恶,在「敞开的坟墓」处。
secundo, peccata commissionis, ibi sepulchrum patens.
他从两方面涉及疏忽之罪。
Peccata autem omissionis tangit dupliciter.
首先,排除善行的根源;
Primo quidem removendo principia bonorum operum;
其次,排除善行本身,在「人人偏离正路」处。
secundo, removendo ipsa bona opera, ibi omnes declinaverunt.
277. 善行的根源有三项,其中一项涉及行为本身的正直,这就是义。他说「就如经上所记」,即诗 14:3〔武加大本 13:3〕,「没有义人,连一个也没有」,排除了这一项。弥 7:2:「地上的虔诚人灭尽了,人世间已无正直的人。」
277. Sunt autem tria bonorum operum principia, quorum unum pertinet ad ipsam operis rectitudinem et hoc est iustitia, quam excludit dicens sicut scriptum est, scilicet in Ps. XIII, 3, quia non est iustus quisquam. Mich. VII, 2: periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est.
这可以有两种理解。第一,「没有义人」,是指没有人出于自身就在自身内为义;相反,就自身而言,人人都是罪人,而惟独从神获得义。出 34:6–7:「耶和华,耶和华,有怜悯,有恩惠的神,赦免罪孽、过犯和罪恶;在你面前,没有人凭自身是无辜的。」(译者:末句按作者所据拉丁文 nullusque apud te per se innocens est 译出,以保留其论证;和合本修订版作「万不以有罪的为无罪」。)
Quod quidem dupliciter potest intelligi. Uno modo quod intelligatur: Nullus est iustus in se ex seipso, sed ex se quilibet est peccator, ex solo autem Deo habet iustitiam. Ex. XXXIV, 6 s.: dominator Domine Deus, misericors et clemens, qui aufers iniquitatem atque peccata, nullusque apud te per se innocens est.
第二,没有人在一切方面都是义的,以致完全没有任何罪,正如箴 20:9:「谁能说:『我已经洁净了我的心』?」传 7:20〔武加大本 7:21〕:「其实世上没有行善而不犯罪的义人。」
Alio modo quod nullus est quantum ad omnia iustus, quin aliquod peccatum habeat, secundum illud Prov. XX, 9: quis potest dicere, mundum est cor meum? Eccle. VII, 21: non est homo iustus in terra quia facit bonum, et non peccet.
第三,也可以理解为指恶人的群体,其中没有一个义人。因为圣经常有一种说法,有时按其中的恶人而论整个民族,有时按其中的善人而论整个民族。如耶 26:8 以下所见:耶利米说完耶和华吩咐他向众民说的一切话,祭司、先知和众民就抓住他,说他必要死。后来同章第16节又说:「官长和众百姓对祭司和先知说:『这人是不该死的。』」
Tertio etiam potest intelligi, ut referatur ad populum malorum, inter quos nullus est iustus. Est enim consuetudo Scripturae, ut quandoque loquatur de toto populo ratione malorum, quandoque ratione bonorum, ut patet Ier. XXVI, 8 s., ubi dicitur quod cum complesset Ieremias loqui omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae, et omnis populus, dicentes, morte moriatur. Et postea subditur: dixerunt principes et omnis populus, non est viro huic iudicium mortis.
不过,前两种解释更符合使徒的本意。以下各句也应当这样说。
Sed primi duo sensus magis sunt secundum intentionem Apostoli. Et hoc idem dicendum est in sequentibus.
278. 善行的第二个根源,是理性的分辨。他接着说「没有明白的」,排除了这一点。诗 82:5〔武加大本 81:5〕:「他们愚昧,他们无知。」又如诗 36:3〔武加大本 35:4〕:「他不再有智慧。」
278. Secundum autem principium boni operis est discretio rationis. Et hoc excludit subdens non est intelligens. Ps.: nescierunt neque intellexerunt, et alibi: noluit intelligere.
279. 第三个根源,是意向的正直。他接着说「没有寻求神的」,排除了这一点,就是没有把自己的意向指向神的。何 10:12:「现今正是寻求耶和华的时候;他来时要教导公义。」(译者:末句按作者所据拉丁文译出;和合本修订版作「等他临到,公义必如雨降给你们」。)
279. Tertium principium est rectitudo intentionis quam excludit subdens non est requirens Deum, intentionem suam scilicet dirigendo ad ipsum. Os. X, 12: tempus inquirendi Dominum, qui cum venerit docebit iustitiam.
280. 接着,他排除善行本身。
280. Consequenter excludit ipsa bona opera.
首先,就违犯神的律法而言,他说「人人偏离正路」,即偏离神律法的准则。赛 56:11:「他们都偏行己路。」
Et primo quidem quantum ad offensionem divinae legis, cum dicit, omnes declinaverunt, scilicet a regula divinae legis. Is. LVI, 11: omnes in viam suam declinaverunt.
其次,就指向目的而言,他补充「一同变为无用」。因为我们把不能达到其目的的东西称为无用。因此,人偏离自己受造所指向的神,就变得无用了。智慧篇 4:3:「不虔敬者的子孙,虽然众多,一无所用。」(译者:「一同变为无用」按拉丁文 simul inutiles facti sunt 译出;和合本修订版作「一同走向败坏」。作者在此专门解释「无用」与目的的关系。)
Secundo, quantum ad ostensionem finis; unde subdit simul inutiles facti sunt. Hoc enim inutile dicimus, quod non sequitur finem suum. Et ideo cum homines a Deo declinant propter quem facti sunt, redduntur inutiles. Sap. IV, 3: impiorum multitudo non est utilis.
第三,他补充「没有行善的」,排除善行本身。耶 4:22:「有智慧行恶,没有知识行善。」
Tertio excludit ipsa bona opera, cum subdit non est qui faciat bonum. Ier. IV, 22: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
281. 他又补充「直到一个」。这可以按排除一人的意思理解,仿佛说:除了那一位;他独自行了善,救赎人类。传 7:28〔武加大本 7:29〕:「一千当中,我找到一个男的,但在这一切当中,却找不到一个女的。」
281. Subdit autem usque ad unum, quod potest uno modo intelligi exclusive, quasi diceret, praeter unum qui scilicet solus fecit bonum redimendo humanum genus. Eccle. VII, 29: virum de mille unum reperi, mulierem non inveni.
也可以按包括一人的意思理解,仿佛说:仅仅是人的人当中,连一个行善的也没有,即没有行完全之善的。耶 5:1:「在广场寻找,看是否有人行公平、求诚实。」(译者:作者针对拉丁语 usque ad unum 提出「除了一位」及「连一个也没有」两种解释;和合本修订版采用后者。)
Vel potest intelligi inclusive, quasi dicat, nec etiam unus est purus homo qui faciat bonum, scilicet perfectum. Ier. V, 1: quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem.
282. 接着,他说「敞开的坟墓」,提出实际犯下的恶。
282. Deinde cum dicit sepulchrum patens, ponit peccata commissionis,
首先是口舌的罪;
et primo peccata oris;
其次是行为的罪,在「他们的脚飞跑」处。至于内心的罪,则由这些罪可以辨认出来。
secundo, peccata operis, ibi veloces pedes eorum. Peccata vero cordis ex his peccatis deprehenduntur.
283. 关于口舌的罪,他提出四点。
283. Circa peccatum oris quatuor ponit.
首先,是准备随时行恶,或是言语的污秽。他说:「他们的喉咙是敞开的坟墓。」
Primo promptitudinem, seu turpitudinem cum dicit sepulchrum patens est guttur eorum.
因为「敞开的坟墓」有两个特点。其一,准备好接纳死人;据此,人的喉咙若准备说出致人于死的话,就称为敞开的坟墓。耶 5:16 也按这个意思说:「他们的箭袋有如敞开的坟墓。」其二,散发臭气。太 23:27:「你们好像粉饰了的坟墓,外面好看,里面却满了死人的骨头和一切的污秽。」因此,凡口中发出污言臭气的人,他们的喉咙就是敞开的坟墓。启 9:17:「有火、有烟、有硫磺从马的口中喷出来。」
Sepulchrum enim patens duo habet. Est enim paratum ad recipiendum mortuum, et secundum hoc guttur hominis dicitur esse sepulchrum patens, quando est paratum ad dicendum mortifera, per quem modum dicitur Ier. V, 16: pharetra eius quasi sepulchrum patens. Secundo exhalat foetorem. Matth. XXIII, 27: similes sunt sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus sunt plena ossibus mortuorum et omni spurcitia. Eorum ergo guttur est sepulchrum patens, ex quorum ore procedit turpiloquii foetor. Apoc. IX, 17: et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur.
284. 第二,就口舌的罪,他涉及欺诈,说「他们的舌头玩弄诡诈」,即心中所想与口中所言不同。耶 9:8:「他们的舌头是毒箭,说话诡诈。」
284. Secundo tangit, circa peccatum oris, fraudem, cum dicit linguis suis dolose agebant, aliud scilicet habendo in corde, aliud in ore. Ier. IX, 8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est.
285. 第三,他提出言语的危害,说「他们的嘴唇里有毒蛇的毒液」,因为他们说出的话,在灵性上或身体上杀害邻舍,使之无可医治。申 32:33:「他们的酒是大蛇的毒液,是毒蛇剧烈的毒汁。」
285. Tertio ponit verborum noxietatem, cum dicit venenum aspidum sub labiis eorum, quia scilicet talia verba eveniunt, quae insanabiliter proximos occidunt vel spiritualiter vel corporaliter. Deut. XXXII, 33: fel draconum vinum eorum, et venenum, etc.
286. 第四,他说「满口是咒骂苦毒」,指出这些罪的众多;因为这种人常常充满咒骂,就是毁谤别人而咒诅他们,与下文 12:14 所说相反:「要祝福,不可诅咒。」
286. Quarto designat abundantiam horum peccatorum, cum dicit quorum os maledictione plenum est et amaritudine, quia scilicet in talibus semper abundat maledictio, quia scilicet maledicunt de aliis detrahendo, contra id quod dicitur infra XII, 14: benedicite et nolite maledicere.
「和苦毒」,就是说他们不怕当面向邻舍说侮辱的话,激起邻舍的苦毒,这与弗 4:31 所说相反:「一切苦毒,都要从你们中间除掉。」
Et amaritudine, in quantum scilicet non verentur in faciem proximi dicere iniuriosa verba, quibus ad amaritudinem provocantur, contra id quod dicitur Eph. IV, 31: omnis amaritudo tollatur a vobis.
287. 接着,他说「他们的脚飞跑」,涉及行为的罪;关于这些罪,他涉及三点。首先,是迅速准备行恶。
287. Deinde cum dicit veloces pedes eorum, tangit peccata operis, circa quae tria tangit. Primo quidem promptitudinem ad male agendum.
因此他说:「他们的脚飞跑」,即他们的脚已经准备好,而脚指他们的情志,准备「杀人流血」,就是犯各种重罪;因为我们对邻舍所犯的罪中,杀人是更重的。箴 1:16:「因为他们的脚奔跑行恶,他们急速杀人流血。」
Unde dicit veloces pedes eorum, prompti sunt pedes, id est affectus eorum, ad effundendum sanguinem, id est ad faciendum quaecumque gravia peccata, quia inter caetera quae committimus in proximum, homicidium est gravius. Prov. I, 16: pedes eorum in malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
288. 第二,他补充「他们的路」,即他们的行为中,「有毁坏」,指出他们加给别人的许多伤害,因为他们藉压迫而摧毁别人。赛 10:7:「他的心要摧毁。」「和不幸」,因为他们剥夺人的财物,使人陷入困苦。伯 24:7:「他们剥去人的衣服,使人赤身露体」,等等。(译者:此处伯 24:7 按作者所据拉丁文的施动语态译出;和合本修订版描述赤身无衣者的处境。)
288. Secundo tangit multitudinem nocumentorum, quae aliis inferunt, cum subdit in viis eorum, id est in operibus eorum, est contritio, quia scilicet alios conterunt opprimendo eos. Is. X, 7: ad conterendum cor eius. Et infelicitas, inquantum scilicet privant homines bonis suis, ad miseriam eos deducendo. Iob XXIV, 7: nudos dimittunt homines indumenta tollentes, etc.
然而,这两项也可以理解为指刑罚,而非罪过;这样,意思便是:「他们的路留下毁坏和灾难」,即以道路表示的他们的行为,把他们引向毁坏和不幸。其中,「毁坏」指他们因罪而承受的刑罚压迫,赛 30:14:「它被砸碎,好像把陶匠的瓦器摔碎。」「不幸」则指丧失福乐之罚,因为他们将被剥夺永远的福乐。智慧篇 13:10:「有些人真是可怜!他们竟将希望寄于死东西上。」
Possunt tamen haec duo intelligi esse posita ad designandum poenam potius quam culpam, ut sit sensus: in viis eorum est contritio et infelicitas, id est opera eorum, quae per vias designantur, ducunt eos ad contritionem et infelicitatem. Ita quod contritio referatur ad oppressionem poenae, qua pro peccatis punientur, Is. XXX, 14: comminuentur sicut conteritur lagena figuli; infelicitas autem referenda est ad poenam damni, quia felicitate aeterna privabuntur. Sap. XIII, 10: infelices autem sunt, et inter mortuos spes eorum.
289. 第三,他指出他们在恶中顽固的罪状;有些人会藉两种方式从恶中被挽回。
289. Tertio ostendit eorum culpae obstinationem ad malum, a qua quidem aliqui revocantur dupliciter.
一种,是由于愿意与人和睦。然而,他们恰恰相反,「和平的路,他们不认识」,即不愿接受。诗 120:6〔武加大本 119:7〕:「我与那恨恶和平的人同住。」另一种,是由于想到敬畏神;然而,这些人既不惧怕神,也不尊重人,如路 18:2 所说。因此补充道:「他们眼中不怕神」,即在他们的思量中,没有对神的敬畏。德训篇 1:27:「敬畏上主,驱除罪恶。」(译者:原文将路加福音引作 18:7;所述法官的特征见 18:2、4,今订正。)
Uno modo per hoc, quod volunt ab hominibus pacem habere. Sed contra dicitur et viam pacis non cognoverunt, id est, non acceptaverunt. Ps. CXIX, 7: cum his qui oderunt pacem. Alio modo intuitu divini timoris, sed isti nec Deum timent, nec hominem reverentur, ut dicitur Lc. XVIII, 7. Unde subditur non est timor Dei ante oculos eorum, id est, ante ipsorum considerationem. Eccli. I, 27: timor Domini expellit peccatum.
因为不知敬畏的人,不能称义。(译者:这句话接续作者所据德训篇 1:28 的拉丁文;思高本该节作「不义的忿怒,终不能视为正直」。)这句话也可以特别针对不信基督的犹太人来说:他们不认识和平的路,即不认识基督,弗 2:14 论他说:「因为他自己是我们的和平。」
Nam qui sine timore est non poterit iustificari. Potest autem et hoc specialiter dici contra Iudaeos, Christo non credentes, quod non cognoverunt viam pacis, id est Christum, de quo dicitur Eph. II, 14: ipse est pax nostra.
290. 接着,他说「我们知道律法所说的话」,从三个方面阐明所引的经文。
290. Deinde cum dicit scimus autem quia quaecumque, manifestat auctoritatem inductam tripliciter.
首先,解释它的意思;
Primo quidem exponendo sensum eius;
其次,解释它的意图,在「好塞住各人的口」处;
secundo exponendo intentionem ipsius, ibi ut omne os;
第三,说明经文所言的理由,在「所以,因律法的行为」处。
tertio, assignando rationem dictorum in ipsa, ibi quoniam ex operibus.
291. 关于第一点,应当注意:使徒这里所针对的犹太人,可能歪曲所引经文的意思,为自己开脱,说以上的话应当理解为论外邦人的,而非论犹太人的。
291. Circa primum considerandum est quod Iudaei, contra quos Apostolus hic loquebatur, poterant ad sui excusationem pervertere sensum auctoritatis inductae dicendo quod praedicta praemissa verba sunt intelligenda de gentibus, non de Iudaeis.
但使徒排除了这种说法,说:「我们知道律法所说的话都是对律法之下的人说的」,即对那些蒙赐律法、又宣认律法的人说的。申 33:4:「摩西将律法传给我们。」外邦人并不在律法之下,因此,前述话语涉及犹太人。
Sed hoc excludit Apostolus dicens scimus quod quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, id est, ad quos lex datur, et qui legem profitentur. Deut. XXXIII, 4: legem praecipit nobis Moyses. Gentiles autem non erant sub lege, et secundum hoc praedicta verba pertinent ad Iudaeos.
292. 这里有两个异议。
292. Est hic autem duplex obiectio.
第一,以上引出的话,并不是取自律法,而是取自诗篇。
Prima quidem, quia verba supra inducta non sunt assumpta de lege, sed de Psalmo.
对此应当说,「律法」的名称,有时用来指整个旧约,而不只是摩西五经,正如约 15:25:「这是要应验他们律法上所写的话:『他们无故地恨我。』」这句话写在旧约中,却不是写在严格意义上称为律法的摩西五经中。这里的「律法」也是按这个意思理解。
Sed ad hoc dicendum est, quod quandoque nomen legis sumitur pro toto Veteri Testamento, non pro quinque libris Moysi tantum, secundum illud Io. XV, 25: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio habuerunt me gratis, quod scriptum est in Veteri Testamento, non in quinque libris Moysi, qui proprie lex dicuntur. Et sic etiam lex accipitur hic.
有时,整个旧约被分为三部分,即律法、诗篇和先知,正如路 24:44:「摩西的律法、先知的书,和《诗篇》上所记一切指着我的话都必须应验。」
Quandoque autem totum Vetus Testamentum dividitur in tria, scilicet in legem, Psalmos, et prophetas, secundum illud Lc. ult.: necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, Psalmis et prophetis de me.
还有时,整个旧约被分为两部分,即律法和先知,正如太 22:40:「这两条诫命是一切律法和先知书的总纲。」按照这种分法,诗篇归在先知书之内。
Aliquando vero totum Vetus Testamentum dividitur in duo, scilicet in legem et prophetas, secundum illud Matth. XXII, 40: in his duobus mandatis pendet omnis lex et prophetae. Et secundum hunc modum Psalterium sub prophetis continetur.
293. 第二个异议是:律法,即旧约,许多话涉及别的民族,正如以赛亚书和耶利米书许多地方所见,有许多针对巴比伦的话,同样也有针对其他民族的话。所以,律法所说的一切,并不都是对律法之下的人说的,也不都是论他们说的。
293. Secunda obiectio est, quia in lege, id est in Veteri Testamento, multa dicuntur pertinentia ad alias gentes, sicut patet in pluribus locis Isaiae et Ieremiae, ubi dicuntur multa contra Babylonem, et similiter contra alias nationes. Non ergo quaecumque loquitur lex, loquitur his et de his qui in lege sunt.
对此应当说,凡没有特指对象的话,看来都涉及蒙赐律法的人;但圣经论到别的人时,就以专门的标题指明,如「论巴比伦的默示」、「论推罗的默示」,等等。旧约中针对其他民族所说的话,某种意义上也涉及犹太人,因为预告这些民族的不幸,是为安慰或警戒犹太人。同样,传道人应当说与听道者有关的事,而不是与别的人有关的事。赛 58:1:「向我的百姓宣告他们的过犯。」这仿佛是说,不是说明别人的罪。
Sed dicendum quod quaecumque indeterminate loquitur ad eos pertinere videntur, quibus lex datur; quando vero Scriptura de aliis loquitur, speciali titulo designat alios, sicut cum dicitur onus Babylonis, et onus Tyri, etc. Quae contra alias gentes in Veteri Testamento dicuntur, aliquo modo ad Iudaeos pertinebant, inquantum eorum infortunia ad eorum consolationem vel terrorem praenunciabantur, sicut etiam praedicator ea debet dicere quae pertinent ad eos quibus praedicat, non autem quae pertinent ad alios. Is. LVIII, 1: annuntia populo meo peccata eorum, quasi diceret, non quae sunt aliorum.
294. 接着,他说「好塞住各人的口」等,说明前述经文的意图;因为圣经出于两个目的,指责所有人的不义。
294. Deinde cum dicit ut omne os, etc., assignat intentionem praedictae auctoritatis: propter duo enim Sacra Scriptura omnes de iniustitia arguit.
第一,压制他们自以为义的夸口,正如路 18:12:「我每周禁食两次。」关于这一点,他说「好塞住各人的口」,就是那些放肆地把义归给自己的口。诗 63:11〔武加大本 62:12〕:「因为说谎之人的口必被塞住。」撒上 2:3〔拉丁书名 I Regum〕:「不要夸口说骄傲的话。」
Primo quidem ad reprimendum eorum iactantiam, qua se iustos arbitrabantur, secundum illud Lc. XVIII, 12: ieiuno bis in sabbato. Et quantum ad hoc dicit ut omne os obstruatur, quod scilicet sibi iustitiam praesumptuose adscribebat. Ps. LXII, 12: obstructum est os loquentium iniqua. I Reg. II, 3: nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes.
第二,使人承认自己的罪,顺服神,如同病人顺服医生。因此他补充「使普世的人都伏在神之下」,也就是不仅外邦人,连犹太人也承认自己的罪。诗 62:1〔武加大本 61:2〕:「我的心岂不应当顺服神吗?」(译者:末句按作者所据拉丁文译出,保留「顺服」的论证;和合本修订版作「我的心默默无声,专等候神」。)
Secundo, ut suam culpam recognoscentes, se Deo subiiciant, sicut infirmus medico. Unde subdit et subditus fiat omnis mundus Deo, id est, non solum gentilis, sed etiam Iudaeus, culpam suam recognoscentes. Ps. LXI, 2: nonne Deo subiecta erit anima mea?
295. 接着,他说「所以,因律法的行为」,说明前述话语的理由。
295. Deinde cum dicit quoniam ex operibus legis, assignat rationem praemissorum verborum.
首先,提出理由;
Et primo ponit rationem;
其次,加以阐明,在「因为律法」等处。
secundo manifestat eam, ibi per legem etc.
296. 所以,他首先说:之所以「没有义人,连一个也没有」,是因为「凡血肉之躯」,即所有人,「没有一个能在他面前称义」,即按照他的判断,「因律法的行为」称义。因为,如加 2:21 所说:「如果义是藉着律法而获得,那么基督就白白死了。」多 3:5:「他救了我们,并不是因我们自己所行的义,而是照他的怜悯。」
296. Dicit ergo primo: ideo non est iustus quisquam, quoniam omnis caro, id est omnis homo, non iustificatur coram illo, id est secundum eius iudicium, ex operibus legis, quia, ut dicitur Gal. II, 21: si ex lege est iustitia, Christus gratis mortuus est, et ad Tit. III, 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit.
297. 律法的行为有两种。一种是摩西律法所特有的,如遵守礼仪诫命;另一种是自然法的行为,因为它属于自然法,如「不可杀人」、「不可偷盗」等。
297. Est autem duplex opus legis. Quoddam quidem est proprium legis Mosaicae, sicut observatio caeremonialium praeceptorum; quoddam est opus legis naturae, quia pertinet ad legem naturalem, sicut: non occidas, non furtum facias, etc.
因此,有些人把这里的话理解为指第一种律法行为,即礼仪并不赋予使人称义的恩典。
Quidam ergo hoc intelligunt dictum esse de primis legis operibus, scilicet quod caeremonialia gratiam non conferebant per quam homines iustificantur.
然而,这看来并非使徒的本意,从他紧接着补充「因为律法本是要人认识罪」,便可看出。显然,罪是藉道德诫命的禁止而被认识的。因此,使徒的意思是:所有律法行为,甚至道德诫命所命令的行为,都不能使人称义,若把这理解为藉这些行为在他里面产生义的话。因为,如下文 11:6 所说:「既是靠恩典,就不凭行为。」(译者:原文误标 11:3,今据引文订正。)
Non tamen ista videtur esse intentio Apostoli, quod patet ex hoc quod statim subdit per legem enim cognitio peccati. Manifestum est autem quod peccata cognoscuntur per prohibitionem moralium praeceptorum, et ita Apostolus intendit, quod ex omnibus operibus legis, etiam quae per praecepta moralia mandantur, non iustificatur homo, ita quod ex operibus in eo causetur iustitia, quia, ut dicitur infra XI, 3: si enim per gratiam, iam non ex operibus.
298. 接着,他说「藉律法」,证明他所说的话,即律法的行为不能使人称义。
298. Deinde cum dicit per legem, probat quod dixerat, scilicet quod opera legis non iustificent.
律法被赐下,是要人知道应当做什么、避免什么。诗 147:20〔武加大本 147:9〕:「他未曾这样对待别国,至于他的典章,他们向来都不知道。」箴 6:23:「因为诫命是灯,教诲是光,管教的责备是生命的道。」然而,人认识到罪是受禁止、应避免的事,并不立即意味着他会避免它;避免罪才属于义的性质,因为私欲会在具体的行为上颠覆理性的判断。因此,律法并不足以使人称义,还必须有另一种医治,使私欲受到抑制。
Lex enim datur ut homo cognoscat quid debeat agere, quid vitare. Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Prov. VI, 23: mandatum lucerna est, et lex lux et via vitae. Ex hoc autem quod homo cognoscit peccatum, quod vitare debet tamquam prohibitum, non statim sequitur quod illud vitet, quod pertinet ad rationem iustitiae, quia concupiscentia subvertit iudicium rationis in particulari operabili. Et ideo lex non sufficit ad iustificandum, sed est necessarium aliud remedium per quod concupiscentia reprimatur.