第1讲:犹太人的长处何在
Lectio 1: Quid sit amplius Judaeo
3:1 这样说来,犹太人有什么比别人强呢?割礼有什么益处呢? [n. 247]
3:2 很多,各方面都有。首先,神的圣言交托他们。 [n. 248]
3:3 即使有不信的,这又何妨呢?难道他们的不信就废掉神的信实吗? [n. 251]
3:4 绝对不会!不如说,神是真实的,而人都是虚谎的。如经上所记:「使你在自己的话语上显为义,在受审判时得胜。」(译者:引文按作者所据拉丁文译出;和合本修订版作「以致你责备的时候显为公义;你被指控的时候一定胜诉」。下文对神信守应许的解释,依据「在自己的话语上显为义」。) [n. 254]
3:5 我们的不义若显出神的义来,我们要怎么说呢?神降怒是他不义吗?我姑且照着人的看法来说。 [n. 262]
3:6 绝对不是!若是这样,神怎能审判世界呢? [n. 265]
3:7 若神的真实因我的虚谎越发显出他的荣耀,为什么我还像罪人一样受审判呢? [n. 267]
3:8 为什么不说,我们可以作恶以成善呢?有人毁谤我们,说我们讲过这话;这等人被定罪是应该的。
3:1 Quid ergo amplius Judaeo est? aut quae utilitas circumcisionis? [n. 247]
3:2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. [n. 248]
3:3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? [n. 251]
3:4 Absit. Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris. [n. 254]
3:5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? secundum hominem dico. [n. 262]
3:6 Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? [n. 265]
3:7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? [n. 267]
3:8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.
246. 使徒已经表明:若不遵守律法,领受律法所归属的犹太人身份,以及割礼,都不足以使人得救;而外邦人藉遵守律法,即使没有外在的犹太人身份和割礼,也能获得两者的果实。现在,他对以上论断提出异议;
246. Postquam Apostolus ostendit quod Iudaismus, ad quem pertinet legis susceptio, et circumcisio non sufficiunt ad salutem sine legis custodia, per quam gentilis, sine exteriori Iudaismo et circumcisione, fructum utriusque consequitur, hic obiicit contra praemissa;
首先提出异议;
et primo quidem proponit obiectionem,
其次作出解答,在「很多」处。
secundo solvit, ibi multum quidem.
247. 所以,他首先这样提出异议:如果事情正如所说,真正的犹太人身份和真正的割礼不在外表,而在隐秘的心里,「这样说来,犹太人有什么比别人强呢?」也就是说,他们比别人多领受了什么?看来什么也没有。但这是不合理的,因为主在申 7:6 说:「耶和华你的神从地面上的万民中拣选你,作自己宝贵的子民。」「割礼有什么益处呢?」即外在的割礼。从以上论述看来,似乎没有任何益处;但这是不合理的,因为割礼是神所授予的,而他在赛 48:17 说:「我是耶和华你的神,我教导你,使你得益处。」
247. Obiicit ergo primo sic: si ita esset, sicut dictum est, quod non est verus Iudaeus, nec vera circumcisio in manifesto, sed in occulto cordis, quid ergo amplius est Iudaeo? Id est, quid amplius datum est quam caeteris? Videtur quod nihil. Et hoc est inconveniens, cum Dominus dixerit Deut. VII, 6: te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Aut quae utilitas circumcisionis, scilicet exterioris? Videtur ex praemissis quod nulla, quod est inconveniens, cum sit a Deo tradita, qui dicit Is. XLVIII, 17: ego Dominus docens te utilia.
248. 接着,他说「很多」,解答以上异议。
248. Deinde cum dicit multum quidem, solvit praemissam obiectionem.
首先,就犹太人身份的优越地位而言;
Et primo quantum ad praerogativam Iudaismi,
其次,就割礼的益处而言,在第四章「这样,我们要说什么呢?」处。
secundo quantum ad utilitatem circumcisionis, IV cap. Ibi quid ergo dicemus?
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,表明犹太人的优越地位;
Primo ostendit Iudaeorum praerogativam;
其次,排除他们藉以骄傲地自居于外邦人之上的夸口,在「那又怎么样呢?我们比他们强吗?」处。
secundo excludit eorum gloriam, qua se gentibus superbe praeferebant, ibi quid ergo? Praecellimus.
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,提出他的主张;
Primo proponit quod intendit;
其次,加以阐明,在「首先」处;
secundo manifestat, ibi primum quidem,
第三,排除异议,在「即使有不信的」处。
tertio excludit obiectionem, ibi quid enim si quidam.
249. 所以,他首先说:前面问,犹太人有什么长处;他们确实具有长处,不仅在大小方面如此,这由「很多」一词表示;在数目方面也如此,这由「各方面都有」表示。
249. Dicit ergo primo: quaesitum est quid amplius sit Iudaeo, est autem ei amplius et quantum ad quantitatem, quae significatur cum dicit multum, et quantum ad numerum, qui significatur cum dicit per omnem modum.
他们在默观神的事上具有长处,正如诗 76:1〔武加大本 75:2〕:「在犹大,神为人所认识。」在现世事物的安排上也如此,诗 147:20〔武加大本 147:9〕:「他未曾这样对待别国。」他们在列祖、应许和后裔方面,也具有长处。下文 9:4:「那儿子的名分、荣耀、诸约都是给他们的。」
Habent enim amplius aliquid et in contemplatione divinorum, secundum illud Ps. LXXV, 1: notus in Iudaea, et secundum dispositionem temporalium, Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi. Habent etiam amplius quantum ad patres, quantum ad promissiones, et quantum ad prolem. Infra IX, 4: quorum est adoptio filiorum Dei et gloria, et testamentum.
在其中每一项,他们的优越并非微小,而是重大而卓越的;这正是「很多」所指的。
Et in quolibet eorum non est parva excellentia sed magna et praecipua, quod pertinet ad id quod dicit multum.
因为人最大的善在于认识神,依附神,并受神的教导。诗 94:12〔武加大本 93:12〕:「耶和华啊,你所管教的人有福了!」
Maximum enim bonum hominis est in Dei cognitione, in hoc quod Deo adhaereat et a Deo instruatur, Ps. XCIII, 12: beatus homo quem tu erudieris, Domine.
250. 接着,他说「首先」等,阐明所说的话:「首先」,即犹太人主要的长处,在于「神的圣言交托他们」,如同交托朋友。约 15:15:「我称你们为朋友。」这是极大的长处,因为神的圣言是高尚的,诗 19:9〔武加大本 18:10〕:「耶和华的典章真实,全然公义」;是甘美的,诗 119:103〔武加大本 118:103〕:「你的言语在我上膛何等甘美」;也有助于不犯罪,诗 119:11〔武加大本 118:11〕:「我将你的话藏在心里,免得我得罪你。」(译者:第二处拉丁原文误标 118:113,今据引文订正为 118:103。)
250. Deinde, cum dicit primum quidem, etc., manifestat quod dixerat, dicens: primum quidem, id est praecipue amplius est Iudaeis quia eloquia Dei sunt tradita illis, quasi amicis, Io. XV, 15: vos dixi amicos. Et hoc est multum, quia eloquia Dei sunt honesta, Ps. XVIII, 10: eloquia Domini vera iustificata in semetipsa, sunt delectabilia, Ps. CXVIII, 113: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, sunt etiam utilia ad non peccandum, Ps. eodem: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
251. 接着,他说「即使有不信的」,排除异议。
251. Deinde cum dicit: quid enim si quidam, excludit obiectionem.
首先,提出这异议;
Et primo ponit eam;
其次,藉归结到不合理的结果来排除它,在「难道他们的不信」处;
secundo excludit ipsam ducendo ad inconveniens, ibi numquid incredulitas;
第三,表明所归结的结果确实不合理,在「神是真实的」处。
tertio ostendit esse inconveniens id ad quod inducitur, ibi est autem Deus verax.
252. 有人可能以犹太人的忘恩负义来贬低他们的优越地位,认为他们因此失去了领受神的圣言的尊贵。所以他说「即使他们中有不信的,这又何妨呢?」难道因此就排除了「犹太人没有任何长处」这一说法吗?(译者:所给拉丁文本作 excluditur quod nihil,即「排除……没有」;这一否定结构与本段提出反对意见的语境难以协调。此处保留所给读文,后文则明确讨论不信是否使犹太人的长处归于无有。)正如彼后 2:21:「他们知道义路,竟背弃了传授给他们那神圣的诫命,倒不如不知道为妙。」
252. Posset aliquis praerogativae Iudaeorum derogare, opponendo ingratitudinem eorum, per quam viderentur dignitatem eloquiorum Dei amisisse. Unde dicit quid autem si quidam illorum non crediderunt; numquid per hoc excluditur quod nihil amplius sit Iudaeo? Secundum illud II Petr. II, 21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post cognitam retrorsum converti.
他们首先不信立法者,诗 106:24〔武加大本 105:24〕:「不信他的话。」其次,不信先知,结 2:6:「不信而悖逆的人与你同在。」(译者:此句按作者所据拉丁文译出;和合本修订版同处采用「荆棘和蒺藜」的形象。)第三,不信子自己,约 8:46:「既然我讲真理,你们为什么不信我呢?」(译者:原文引作 8:45;此句在 8:46。)
Non crediderunt autem, primo quidem, legislatori. Ps. CV, 24: non crediderunt in verbo eius. Secundo non crediderunt prophetis. Ez. II, 6: increduli et subversores sunt tecum. Tertio non crediderunt ipsi Filio. Io. VIII, 45: si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
253. 接着,他说「难道他们的不信」,藉归结到不合理的结果来排除所说的异议:如果由于某些人的不信,犹太人的优越地位便被取消,那么人的不信就会废掉神的信实;而这是不合理的。
253. Deinde cum dicit numquid incredulitas, excludit dictam obiectionem ducendo ad inconveniens, quia si propter incredulitatem aliquorum praerogativa Iudaeorum tolleretur, sequeretur quod incredulitas hominis fidem Dei evacuaret, quod est inconveniens.
这就是他说的:「难道他们的不信」,即那些不信之人的不信,「就废掉神的信实吗?」
Et hoc est quod dicit numquid incredulitas eorum, scilicet qui non crediderunt, evacuavit fidem Dei?
这可以有两种解释。第一,指向人相信神的信心。某些人没有相信,并不因此废掉那些相信之人的信心。共同体中某些人的恶,并不废掉其他人的善。德训篇 33:12:「他们中有被他祝福而抬举的,有被他祝圣,然后引他们亲近自己的」,等等。这正反对那类人,奥古斯丁在《致希波民众书》(Epistola ad plebem Hipponensem)中针对他们说:「这些人坐在那里,所图为何?他们议论来去,所求为何?无非是每逢一位主教、圣职人员、修士或修女跌倒,就认为所有这类人都是如此,只是并非人人都能被揭发罢了。」
Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo de fide qua creditur in Deum. Non enim per hoc quod quidam non crediderunt, evacuatur fides illorum qui crediderunt. Malum enim quorumdam in societate existentium, non evacuat bonum aliorum. Eccli. XXXIII, 12: ex ipsis benedixit et exaltavit, sanctificavit et ad se applicavit, etc. Quod est contra illos, contra quos Augustinus dicit in Epistola ad plebem Hipponensem: ad quid aliud sedent isti, et quid aliud tractant, nisi ut cum episcopus, vel clericus, vel monachus, vel sanctimonialis ceciderit, omnes tales esse credant, sed non omnes posse manifestari?
第二,也可以指神信守应许的信实。来 10:23:「因为应许我们的那位是信实的。」如果由于某些人的不信,导致犹太人没有任何长处,这信实就会被废掉。因为神曾应许使这个民族人数增多、成为大国,如创 22:17 所说:「我必使你的后裔大大增多。」(译者:原文引作创 22:16,所引句见第17节。)
Alio modo potest intelligi de fide qua Deus fidelis est implens promissa. Hebr. X, 23: fidelis enim est qui repromisit. Haec autem fidelitas evacuaretur, si propter quorumdam incredulitatem accideret quod nihil amplius esset Iudaeo. Promisit enim Deus populum illum multiplicare et magnificare, ut patet Gen. XXII 16: multiplicabo semen tuum.
254. 接着,他说「绝对不会!神是」,表明神的信实因人的不信而被废掉,是不合理的。
254. Deinde cum dicit absit, est autem, ostendit hoc esse inconveniens, quod fides Dei evacuaretur propter hominum incredulitatem.
首先,他提出理由;
Et primo quidem ad hoc inducit rationem;
其次,提出经文,在「如经上所记」处;
secundo, auctoritatem, ibi sicut scriptum est;
第三,排除对所引作者的错误理解,在「我们的不义若」处。
tertio, excludit falsum sensum auctoris, ibi si autem iniquitas.
255. 这理由取自「神」本身「是真实的」。耶 10:10:「惟耶和华是真神。」约壹 5:20:「这是真神,也是永生。」然而,「人都是虚谎的」。诗 116:11〔武加大本 115:2〕:「我曾惊惶地说:『人都是说谎的!』」(译者:原文标作诗 115:10;引文在武加大本 115:2,今注明正确对应。)所以,人的虚谎,或不依附真理的不信,并不废掉神的真实或信实,这一点便显明了。
255. Ratio autem sumitur ex hoc quod Deus secundum se verax est. Ier. X, 10: Dominus autem Deus verax est; I Io. ult.: Hic est verus Deus et vita aeterna. Et tamen omnis homo est mendax. Ps. CXV, 10: ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax. Unde patet quod mendacium hominis sive infidelitas veritati non adhaerens, Dei veritatem sive fidem non evacuat.
为阐明这些话,应当知道,真理意味着事物与理智的相符合。然而,事物与我们的理智相符合,其方式不同于与神的理智相符合。我们的理智从事物取得知识,所以,事物的存在是我们理智之真理的原因和尺度;如哲学家所说,一项陈述之所以被称为真或假,是由于事物存在或不存在。因此,我们的理智可以是真的,也可以是假的,因为它可以与事物符合,也可以不符合。凡既可能存在、也可能不存在的事物,都需要另一个施动者使其存在;离开这个施动者,它就仍然不存在。正如空气若没有照明者,就仍然黑暗,我们的理智若没有第一真理的照明,就其自身而言,也仍然处于虚谎之中。因此,就人自身而言,人人的理智都是虚谎的;惟独在分有神的真理时,才是真实的。诗 43:3〔武加大本 42:3〕:「求你发出你的亮光和真理。」(译者:「真理」按此处论证所依的拉丁文 veritas 译出;和合本修订版作「信实」。)
Ad horum evidentiam sciendum est, quod veritas importat adaequationem rei ad intellectum. Aliter autem adaequatur res ad intellectum nostrum, aliter ad intellectum divinum. Noster enim intellectus cognitionem accipit a rebus, et ideo causa et mensura veritatis ipsius est esse rei: ex eo enim quod res est, vel non est, oratio dicitur vel vera vel falsa, secundum philosophum. Unde intellectus noster potest esse verus vel falsus, inquantum potest adaequari vel non adaequari. Quod autem potest esse et non esse, indiget alio agente ad hoc quod sit, sine quo remanet non ens. Sicut enim aer, sine illuminante, remanet tenebrosus, ita et intellectus noster, nisi a prima veritate illuminetur, de se in mendacio remanet. Unde, quantum est de se, omnis homo est mendax secundum intellectum, sed solum est verus inquantum veritatem divinam participat. Ps. XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam.
然而,神的理智是事物的原因和尺度,因此,就其本身而言,它永不失于真实;每一事物,也是在符合神的理智的程度上为真。
Intellectus autem divinus est causa et mensura rerum et propter hoc, secundum seipsum, est indeficienter verax, et unaquaeque res est vera, inquantum ei conformatur.
同样,若从事物这一面理解真理,人本身并不具有真理,因为人的本性可以归于虚无;惟独神性,既不是从无而来,也不可能归于虚无,因此本身具有真理。
Similiter, secundum quod accipitur veritas ex parte rei, homo de se non habet veritatem, quia natura sua vertibilis est in nihilum; sed solum natura divina, quae nec est ex nihilo, nec vertibilis in nihilum, de se veritatem habet.
256. 接着,他说「如经上所记」,藉诗 51:4〔武加大本 50:6〕的权威证明同一点;那里这样写道:「使你在自己的话语上显为义,在受审判时得胜。」如果考察诗篇的前文,便能看出这句话怎样切合所论的问题。
256. Deinde cum dicit sicut scriptum est, probat idem per auctoritatem Ps. l, 6, in quo sic legitur ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Quod qualiter ad propositum faciat videri potest, si praecedentia Psalmi considerentur.
因为前面说:「我向你犯罪,惟独得罪了你。」接着才说:「使你在自己的话语上显为义,在受审判时得胜。」神曾藉先知拿单应许大卫,要在他的后裔中永远坚立他的国,如撒下 7:12 所记。后来,他犯了奸淫和杀人的重罪,如撒下 11:2 以下所记;有些人便因为这种罪说,神不会向他履行应许了。
Praemittitur enim, tibi soli peccavi, et tunc sequitur, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Promiserat enim Deus per Nathan prophetam David, quod eius regnum in aeternum stabiliret in semine suo, ut habetur II Reg. VII, 12. Postea vero cum in grave peccatum incideret, adulterii scilicet et homicidii, ut legitur II Reg. XI, 2 ss., propter huiusmodi peccatum dicebatur a quibusdam quod Deus non esset ei promissum observaturus.
257. 因此,诗人的本意,是要说两件事。
257. Intentio ergo Psalmistae, est duo dicere.
第一,神的义并不因他的罪而改变;而履行自己的话语,正属于神的义。关于这一点,他说「使你在自己的话语上显为义」,就是:由于你不因我的罪而背弃自己的话语,就在自己的话语上显为义。箴 8:8:「我口中的言语都是公义。」诗 145:13〔武加大本 144:13〕:「耶和华一切的话信实可靠。」
Primo quidem, quod propter peccatum eius non mutatur iustitia Dei, ad quam pertinet ut suos sermones impleret. Et quantum ad hoc dicit ut iustificeris in sermonibus tuis, id est, ut ex hoc appareas in sermonibus tuis iustus, quia propter mea peccata eos non praeteris. Prov. VIII, 8: recti sunt omnes sermones mei. Ps. CXLIV, 13: fidelis Dominus in omnibus verbis suis.
第二,神的应许仿效人的判断。(译者:所给拉丁文本作 imitetur humanum iudicium,字面为「仿效人的判断」,与下文神的应许胜过人的判断之意难以协调。未发现有据可依的更正读文,故保留原文,并提示这一疑点。)他说「你得胜」,就是藉着信守自己的应许,「在受审判时」,即在人判断你会因我的罪而不再履行应许之时。下文 12:21:「不要被恶所胜,反要以善胜恶。」这话是对人说的,就更适用于神。
Secundo, quod divina promissio imitetur humanum iudicium. Et hoc est quod dicit, vincas, scilicet promissionem tuam servando, cum iudicaris, scilicet ab hominibus: quod eam propter mea peccata non sis impleturus. Infra XII, 21: noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Hoc dicitur homini quod multo magis competit Deo.
258. 应当注意,神向大卫作的应许,要在基督道成肉身上实现。因此,它属于预定的预言;按照这种预言,某件事被应许为无论如何都要实现的。至于按照警告性的预言所应许或预告的事,则并不是预言它无论如何都必实现,而是按照人的功德来预言;人的功德却可以改变。
258. Est autem considerandum, quod promissio facta David a Deo, erat implenda de Christi incarnatione. Unde pertinebat ad prophetiam praedestinationis, secundum quam aliquid promittitur, quasi omnibus modis implendum: quod vero promittitur vel praenunciatur secundum prophetiam comminationis, non praedicitur, quasi omnibus modis implendum, sed secundum quod exigunt humana merita quae possunt mutari.
因此,若向大卫所应许的事没有实现,就会损害神的义;但若藉警告性的预言所应许的事没有实现,却不损害神的义,而是表示人的功德发生了变化。因此,耶 18:7–8 说:「我何时论到一邦或一国说,要拔出、拆毁、毁坏;我所说的那一邦若回转离开他们的恶」,等等,「我就改变心意,不将我想要施行的灾祸降与他们」,等等。
Et ideo si non factum fuisset quod promissum est David, praeiudicaret divinae iustitiae. Si vero non fiat quod promittitur per prophetiam comminationis, non praeiudicat divinae iustitiae, sed designat mutationem meritorum humanorum. Unde dicit: Ier. XVIII, 7: repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam, et dissipem. Si egerit poenitentiam gens illa, etc., poenitentiam agam et ego super malo, etc.
所以,按照这个解释,人的罪并不排除神的信实,这一点便显明了。
Sic ergo patet secundum hunc sensum, quod peccatum hominis divinam fidelitatem non excludit.
259. 然而,《注疏》也提出这段经文的其他解释,只是它们不如上述解释那样符合使徒的本意。第一种,是把此处的话接在诗人先前所说「求你将我的罪孽洗涤净尽」〔诗 51:2;武加大本 50:4〕之后,也就是为此而洗净我:「使你显为义」,即显出自己是义的,「在自己的话语上」,因为你在这些话语中应许赦免罪人。这不仅指以西结书中的应许,因为诗篇这些话早已说过了;也指利 26:41–42:「他们要为自己的不敬虔祈求,我便要记念我的约」,等等;申 30:1–3:「你若心生悔悟,归向神,耶和华你的神就必领你归回,怜悯你。」(译者:这两处引文按作者所据拉丁文的节引译出;利未记和合本修订版同处说的是心谦卑并服罪,措辞不同。)这样,你便「在受审判时得胜」,就是胜过那些判断你不应当赦免我的人。
259. Ponuntur autem et alii sensus auctoritatis huius in Glossa, qui non ita pertinent ad intentionem Apostoli, quorum primus est, ut haec verba, quae hic ponuntur, continuentur cum his quae ante Psalmista praemiserat: amplius lava me ab iniquitate mea, ad hoc scilicet ut iustificeris, id est iustus appareas, in sermonibus tuis, in quibus veniam peccatoribus promisisti non solum Ez., quia haec verba Ps. prius fuerunt dicta sed etiam Levit. XXVI, 41 s.: orabunt pro impietatibus suis, et recordabor foederis mei, etc. Deut. XXX, 1 s.: si ductus poenitudine cordis reversus fueris ad Deum, reducet te Dominus Deus tuus, et miserebitur tibi. Et sic vincas cum iudicaris, ab hominibus, quod mihi veniam dare non debeas.
260. 第二种,是把这些话与「我向你犯罪,惟独得罪了你」相连,也就是与惟独公义的你相比。这就是他说的「使你显为义」,即与我和其他罪人相比,你显为义。诗 11:7〔武加大本 10:8〕:「因为耶和华是公义的,他喜爱义行。」这不仅在行为上,而且在「话语上」也是如此;这是极大的事,正如雅 3:2:「若有人在言语上没有过失。」「你在受审判时得胜」,就是在审判中与任何其他人相比时得胜。赛 5:3:「请你们在我与我的葡萄园之间断定是非」,等等。
260. Secundo, continuantur haec verba cum eo, quod dictum est tibi soli peccavi, id est, per comparationem ad te qui solus es iustus. Et hoc est, quod dicit ut iustificeris, id est, ex comparatione mei et aliorum peccatorum iustus appareas, Ps. X, 8: iustus Dominus, et iustitias dilexit, et hoc non solum in factis, sed etiam in sermonibus, quod est maximum, secundum illud Iac. III, 2: si quis in verbo non offendit et vincas cum iudicaris, id est, dum cuicumque alii in iudicio compararis. Is. V, 3: iudicate inter me et vineam meam, etc.
261. 第三种,是把这些话指向基督,因为惟独他没有罪,正如彼前 2:22:「他并没有犯罪,口里也没有诡诈。」这样,他与所有人相比,在话语上都显为义。「你得胜」,即胜过罪、死亡和魔鬼。启 5:5:「看哪,犹大支派中的狮子,他已得胜。」而这是「在受审判时」,即被彼拉多不公正地审判时。伯 36:17:「你的案件被当作恶人的案件审判了。」(译者:末句按作者所据拉丁文译出,以保留他应用于基督受审的解释;和合本修订版同节作「但你充满着恶人的辩辞,辩辞和审判抓住你」。)
261. Tertio, referuntur haec verba ad Christum, qui solus est sine peccato, secundum illud I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, nec inventus est in ore eius dolus, et sic iustificatur in sermonibus in comparatione ad omnes homines. Et vincas, scilicet peccatum, mortem et diabolum. Apoc. V, 5: ecce vicit leo. Et hoc dum iudicaris, scilicet iniuste a Pilato. Iob XXXVI, 17: causa tua quasi impii iudicata est.
262. 接着,他说「我们的不义若」,排除对所引经文的错误理解。
262. Deinde cum dicit si autem iniquitas nostra, excludit falsum intellectum auctoritatis inductae.
因为有人可能这样理解以上的话:「使」这个词表示原因,而不只是表示结果。这样,人的罪就会直接指向彰显神的义。
Posset enim aliquis intelligere praemissa verba secundum hunc sensum, ut haec dictio ut, poneretur causaliter et non solum consecutive. Et sic sequeretur, quod peccatum hominis directe ordinaretur ad commendandum Dei iustitiam.
然而,使徒指出这种理解是错误的,以此让人知道,「使」表示结果:即大卫犯罪之后,随之发生了神的义得以显明的事;它并不表示原因,仿佛人的罪使神的义受称扬。
Sed Apostolus ostendit hoc esse falsum, ut sic det intelligere quod ut ponitur consecutive, quia, scilicet, David peccante, consecutum est quod divina iustitia manifestetur; non autem causaliter, quasi peccatum hominis commendet Dei iustitiam.
他藉归结到不合理的结果来证明这一点,分为两方面。
Quod quidem probat ducendo ad inconveniens. Et hoc dupliciter.
第一,从神的审判这一面;
Primo quidem ex parte iudicii divini,
第二,从人的判断这一面。
secundo ex parte iudicii humani.
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先提出错误的解释;
Primo ponit sensum falsum;
其次指出由此而来的不合理结果,在「我们要怎么说呢?神是不义的吗」处;
secundo ostendit inconveniens, quod ex hoc sequitur, ibi quid dicemus? Numquid iniquus;
第三,表明这是不合理的,在「绝对不是」处。
tertio ostendit hoc esse inconveniens, ibi absit.
263. 应当注意,使徒以上作了两种比较。第一,神的真实与人的虚谎相比,他说:「神是真实的,而人都是虚谎的。」第二,神的义与人的罪相比,如诗 51:4〔武加大本 50:6〕所说:「我向你犯罪,惟独得罪了你」,「使你显为义」。
263. Est considerandum quod supra Apostolus duas comparationes fecerat, unam quidem veritatis divinae ad humanum mendacium, cum dixerat: est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Alia iustitiae Dei ad peccatum humanum, secundum verba Ps. l, 6, quibus dicit: tibi soli peccavi, ut iustificeris.
就第一种比较而言,他说:若把这些话理解为我们的不义直接彰显神的义,「我们要怎么说呢?」也就是说,我们将无法支持随之而来的不合理结论。因为神并不需要罪来彰显他的义。德训篇 15:22:「他不渴望有许多不忠实而无用的子女。」(译者:作者所据拉丁文以神为主语;思高本作对人的劝诫:「不要渴望有许多不忠实而无用的子女。」这里保留作者用以论证神无需人的罪的读法。)
Et quantum ad comparationem primam, dicit: si haec verba sunt intelligenda quod iniquitas nostra directe commendat Dei iustitiam, quid dicemus? Id est, non poterimus sustinere inconvenientia quae sequuntur. Non enim peccatum est Deo necessarium ad eius iustitiam commendandam. Eccli. XV, 22: non concupiscit multitudinem infidelium filiorum et inutilium.
264. 他说明随之而来的不合理结论,说:「神降怒」,即因罪施行惩罚,「是他不义吗?」这是由所说的假设而来的结果。
264. Exprimit autem inconveniens quod sequitur, dicens numquid Deus qui infert iram, id est vindictam pro peccato, est iniquus? Hoc enim sequitur ex eo quod dictum est.
因为,如果罪直接指向彰显义,它就不应受罚,反而应当受赏。这样,神因人的罪而惩罚人,就是不义的;这却与申 32:4 相反:「他是信实无伪的神。」
Si enim peccatum directe ordinaretur ad commendandam iustitiam, non esset dignum poena sed praemio. Et sic Deus puniens homines pro peccato, esset iniquus, contra illud Deut. XXXII, 4: Deus autem fidelis et absque ulla iniquitate.
265. 接着,他补充「绝对不是」,排除这不合理的结论,即神是不义的。「我姑且照着人的看法来说」,就是:我说出这些话,并非表达自己的见解,而是表达犯错误之人的见解,正如林前 3:3 所说:「你们中间有嫉妒、纷争,这岂不是属乎肉体吗?」
265. Excludit autem consequenter hoc inconveniens, cum subdit absit, scilicet quod Deus sit iniquus. Secundum hominem dico, id est, quod haec verba protuli, non ex meo sensu, sed ex hominis errantis sensu protuli, sicut dicitur I Cor. III, 3: cum sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?
266. 他接着说「若是这样」,即神若不义,「神怎能审判世界呢?」藉此指出那种话不应当说。也就是说,怎能说他是全世界普遍而最高的审判者呢?
266. Hoc autem non esse dicendum ostendit subdens alioquin, scilicet, si Deus est iniquus, quomodo iudicabit hunc mundum, id est, quomodo conveniet quod ipse sit universalis et supremus mundi iudex?
因为在每一类事物中,居于第一和最高地位者,必须不会失误:正如第一推动者是不变的。因此,诗 96:13〔武加大本 95:13〕说:「他要按公义审判世界。」
Oportet enim, quod est primum et supremum in quolibet genere esse infallibile: sicut primum movens est immutabile. Unde in Psalmo XCV, 13 dicitur: iudicabit orbem terrae in aequitate.
伯 34:12–13 也提出类似的论证,那里说:「神必不作恶,全能者必不偏离公平。谁派他治理大地?」等等;也就是说,如果他不公正地审判,就必须说另有一位世界的审判者。
Et simile argumentum ponitur Iob XXXIV, 12 s., ubi dicitur: vere Deus non condemnat frustra; nec Omnipotens subvertit iudicium; quem constituit alium super terram? etc., scilicet quia si ipse non iuste iudicaret, oporteret dicere alium esse iudicem mundi.
267. 接着,他说「若神的真实」,藉人的判断证明同一点。
267. Deinde cum dicit si enim veritas, ostendit idem per humanum iudicium.
关于这一点,他也做三件事。
Et circa hoc etiam tria facit.
首先提出对前述话语的错误解释;
Primo proponit falsum intellectum praedictorum verborum;
其次提出随之而来的不合理结论,在「为什么我还」处;
secundo ponit inconveniens, quod sequitur, ibi quid adhuc;
第三,表明那是不合理的,在「这等人被定罪」处。
tertio ostendit illud esse inconveniens, ibi quorum damnatio.
268. 他按照神的真实与人的虚谎之间的比较,说明那错误的解释:「若因我的虚谎」,也就是由于我的虚谎,「神的真实」得以显明,「越发显出他的荣耀」,以致人的虚谎直接有助于荣耀的增添;这却与伯 13:7 所说相反:「神岂需要你们的虚谎吗?」(译者:末句按作者所据拉丁文译出;和合本修订版同节作「你们要为神说不义的话吗?要为他说诡诈的言语吗?」)
268. Exprimit autem falsum sensum secundum illam comparationem, quae est divinae veritatis ad humanum mendacium, cum dicit si enim in meo mendacio, id est propter meum mendacium, veritas Dei, manifesta scilicet, abundavit in gloria ipsius, ita quod mendacium hominis directe pertineat ad augmentum gloriae, contra id quod dicitur Iob XIII, 7: numquid Deus indiget vestro mendacio?
269. 随后,他提出由此而来的两个不合理结论。第一,人不应当因虚谎被看作罪人,既然虚谎直接指向神的荣耀。这就是他说的:「为什么我还」,即为什么甚至现在,「受审判」,就是受人的判断,「像罪人一样」,因虚谎而如此。智慧篇 17:10:「邪恶既是胆怯的,就受到众人的定罪。」(译者:此句按作者所据拉丁文译出;思高本同节强调邪恶受自身见证的谴责,措辞不同。)也就是说,罪人受到所有人的判断而被定罪。
269. Subdit autem consequenter duo inconvenientia, quae sequuntur. Quorum unum est quod homo non deberet reputari peccator propter mendacium, ex quo in Dei gloriam directe ordinatur. Et hoc est quod dicit quid adhuc, id est cur etiam nunc, et ego iudicor, scilicet ab hominibus, tamquam peccator, pro mendacio. Sap. XVII, 10: cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem, quia scilicet peccatores ab omnibus iudicio condemnantur.
另一个不合理结论是,那句被虚假地加给使徒的话,将获得立足之地。使徒宣讲,藉基督恩典的丰盛,众多的罪得以解除,如下文 5:20:「只是罪在哪里增加,恩典就在哪里越发丰盛了。」于是,有人毁谤使徒,仿佛他们说人应当作恶以得到善;如果人的虚谎直接彰显神的恩典与真实,就会产生这种结论。这就是他说的:为什么不「作恶」,就是犯罪并教导虚谎,「以成善」,即使神的真实与义得以彰显,「如我们所受的毁谤」,就是有些人以毁谤的方式把这话强加给我们。林前 4:13:「被人毁谤,我们就劝导。」又「如有人说我们讲过这话」,就是歪曲我们的话。彼后 3:16:「那无学问、不坚定的人加以曲解。」(译者:原文将哥林多前书引作 4:5,今据引文订正为 4:13。)
Aliud autem inconveniens est, quod locum habeat verbum falsum, quod apostolis imponebatur. Quia enim praedicabant quod per abundantiam gratiae Christi solvebatur abundantia peccatorum, secundum illud infra V, 20: ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, blasphemabant apostolos, quasi dicerent quod homines deberent facere mala ut consequerentur bona, quod sequeretur si mendacium hominis directe commendaret Dei gratiam et veritatem. Hoc est quod dicit non faciamus mala, peccando scilicet, et mendacium docendo, ut veniant bona, scilicet ut Dei veritas et iustitia commendetur, sicut blasphemamur, id est, sicut quidam blasphemando nobis imponunt. Infra I Cor. IV, 5: blasphemamur et obsecramus et sicut quidam aiunt nos dicere, verba nostra depravando. II Petr. ult.: quae indocti et instabiles depravant.
270. 他接着说「这等人被定罪是公正的」,排除上述结论,就是说,作恶以求善之人的定罪是公正的。
270. Haec autem excludit subdens quorum condemnatio iusta est, id est eorum qui faciunt mala ut eveniant bona.
正如不应当从虚假的前提推论真理,也不应当藉恶的手段达到善的目的。耶 12:1:「大行诡诈的为何得安逸呢?」这话是以不敬虔之人的口吻说的。(译者:作者如此解释此句;耶利米书原处则是先知向神提出的疑问。)
Sicut enim non est verum syllogizandum ex falsis, ita non est perveniendum ad bonum finem per mala. Ier. XII, 1: bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt, quod dicitur ex persona impiorum.
或者,「这等人」,就是那些把这话虚假地加给我们的人,「被定罪是公正的」。因为歪曲神学教导的人,理当被定罪。启 22:18:「若有人在这预言上加添什么,神必将记在这书上的灾祸加在他身上。」
Vel quorum, scilicet haec nobis false imponentium, damnatio iusta est. Iuste enim condemnantur perversores sacrae doctrinae. Apoc. ult.: si quis apposuerit ad haec apponet Deus plagas scriptas in libro isto.