罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第2章:神的审判与犹太人的律法

第4讲:心里的割礼

Lectio 4: Circumcisio cordis

2:17 但是你,你既自称为犹太人,在律法中安歇,以神夸口,(译者:「在律法中安歇」按作者所据拉丁文译出;和合本修订版作「倚靠律法」。) [n. 224]
2:18 知道神的旨意,从律法受了教导而能辨别更有益的事;(译者:「辨别更有益的事」按拉丁文译出;和合本修订版作「能分辨是非」。下文依拉丁文讨论不同程度的善。) [n. 227]
2:19 你既深信自己是给盲人领路的,是在黑暗中人的光, [n. 229]
2:20 是无知的人的师傅,是小孩子的老师,体现了律法中的知识和真理; [n. 230]
2:21 那么,你这教导别人的,还不教导自己吗?你这宣讲不可偷窃的,自己还偷窃吗? [n. 232]
2:22 你这说不可奸淫的,自己还奸淫吗?你这厌恶偶像的,自己还亵渎圣物吗?(译者:「亵渎圣物」按本段论证所依的拉丁文一般意义译出;和合本修订版作「抢劫庙中之物」。)
2:23 你这以律法夸口的,自己倒违犯律法,羞辱神! [n.235]
2:24 (神的名在外邦人中因你们受了亵渎,正如经上所记的。) [n.236]
2:25 你若遵行律法,割礼固然于你有益;若违犯律法,你的割礼就算不得割礼。 [n. 237]
2:26 所以,那未受割礼的,若遵守律法的要求,他虽然未受割礼,岂不算是受了割礼吗? [n. 240]
2:27 而且那本来未受割礼的,若能全守律法,岂不是要审判你这有仪文和割礼,竟违犯律法的人吗? [n. 241]
2:28 因为外表是犹太人的不是真犹太人;外表肉身的割礼也不是真割礼。 [n. 242]
2:29 惟有内心作犹太人的才是真犹太人,真割礼也是心里的,在乎圣灵,不在乎仪文。这样的人所受的称赞不是从人来的,而是从神来的。 [n. 244]

2:17 Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, [n. 224]
2:18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, [n. 227]
2:19 confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, [n. 229]
2:20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege. [n. 230]
2:21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris: [n. 232]
2:22 qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
2:23 qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. [n.235]
2:24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) [n.236]
2:25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. [n. 237]
2:26 Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? [n. 240]
2:27 et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es? [n. 241]
2:28 Non enim qui in manifesto, Judaeus est: neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio: [n. 242]
2:29 sed qui in abscondito, Judaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. [n. 244]

224. 他已经表明,行律法的人即使没有听过律法,也能称义;这涉及外邦人。现在他表明,听律法的人若不实行,就不能称义;这涉及犹太人。

224. Ostenso quod factores legis iustificantur etiam sine hoc quod sint auditores, quod pertinebat ad gentiles, hic ostendit quod auditores non iustificantur, nisi sint factores, quod pertinet ad Iudaeos.

所以,他首先指出犹太人在领受律法方面的优越地位;

Primo ergo ostendit praerogativam Iudaeorum quantum ad legis susceptionem;

其次指出他们在违犯律法方面的缺失,在「那么,你这教导别人的」处。

secundo ponit eorum defectum quantum ad legis transgressionem, ibi qui ergo alium.

他从三个方面指出他们的优越地位。

Ponit autem eorum praerogativam tripliciter.

第一,就那领受律法的民族而言;

Primo, quantum ad gentem cui data est lex;

第二,就律法而言,在「倚靠律法」处;

secundo, quantum ad legem, ibi et requiescis in lege;

第三,就律法的效果或成果而言,在「知道神的旨意」处。

tertio, quantum ad legis effectum sive factum, ibi et nosti voluntatem eius.

225. 关于民族,他说:「但是你,你既自称为犹太人。」这是一个尊荣的名称,正如诗 114:2〔武加大本 113:2〕所说:「犹大作主的圣所。」约 4:22:「救恩是从犹太人出来的。」

225. Quantum autem ad gentem dicit si autem tu Iudaeus cognominaris, quod est nomen honorabile, secundum illud Ps. CXIII, 2: facta est Iudaea sanctificatio eius. Io. IV, 22: salus ex Iudaeis est.

然而,「犹太人」的名称并不像有些人所说,来自犹大·玛加伯(Iudas Machabaeus)。他们之所以这样说,或许是因为犹大·玛加伯曾召聚并保护那个离散的民族,正如玛加伯上 3:2–3 所说:「大家都奋勇为以色列作战;他增加了自己百姓的光荣。」因为在犹大·玛加伯之前,已经出现了犹太人的名称,如斯 8:16:「犹太人有光荣,欢喜快乐。」

Dicuntur autem Iudaei non a Iuda Machabaeo, ut quidam dicunt, forte propter hoc quod Iudas Machabaeus gentem illam in dispersione existentem congregavit et protexit, secundum illud I Mach. III, 2 s.: proeliabatur proelia Israel cum laetitia, et dilatavit gloriam populo suo. Invenitur enim nomen Iudaeorum ante Iudam Machabaeum, secundum illud Esther VIII, 16: Iudaeis nova lux oriri visa est.

因此,应当说,犹太人得名于族长犹大,创 49:8:「犹大啊,你的兄弟必赞美你。」在罗波安的时候,十个支派脱离了他的王国,敬拜金牛犊,后来被亚述人掳走,如王下 17 所记载的。(译者:拉丁原文误作 I Reg. XVII,即撒上 17;此事见 IV Reg. XVII,即王下 17,今订正。)圣经没有记载他们归回;相反,那地仍由外族人占据,他们后来称为撒马利亚人。然而,犹大和便雅悯两个支派仍归属罗波安的王国,坚持敬拜神。虽然他们被掳到巴比伦,后来却由波斯王古列带回本地,如拉 1 所记。由于犹大支派较大,整个民族便以它命名;不仅便雅悯支派的人如此,其他支派中归回并加入他们的人,也同样如此。

Et ideo dicendum est quod Iudaei denominantur a Iuda patriarcha, Gen. XLIX, 8: Iuda, te laudabunt fratres tui. Cum enim tempore Roboam decem tribus, ab eius regno se segregantes, vitulum aureum adorarent, in transmigrationem sunt ductae ab Assyriis, ut habetur I Reg. XVII. Nec de eorum reversione facit mentionem Scriptura, sed potius terra remansit occupata ab alienigenis, qui postmodum Samaritani sunt dicti. Duae autem tribus, scilicet Iudae et Beniamin, adhaerentes regno Roboam, perseveraverunt in cultu Dei. Et quamvis in captivitatem Babylonis fuerint ductae, postmodum tamen per Cyrum regem Persarum sunt reducti in terram suam, ut dicitur I Esdrae I. Et quia tribus Iudae maior erat, ab ea gens tota illa denominabatur. Et non solum illi qui erant ex tribu Beniamin, sed etiam de aliis tribubus revertentibus qui se illis adiunxerunt.

226. 接着,他说「倚靠律法」,指出他们就律法而言的优越地位。

226. Consequenter cum dicit et requiescis in lege, ponit eorum praerogativam quantum ad legem.

首先,就律法本身而言,他说「你在律法中安歇」,仿佛藉律法,对于应信和应行的事获得了确信。因为疑惑的人,理智不能安歇,而在两端之间摇摆不定;领受智慧之确信的人,心灵便得安歇。智慧篇 8:16:「回到家中,只有在她身旁,我才获得安息。」(译者:「在律法中安歇」按本段所解释的拉丁文 requiescis in lege 译出;和合本修订版作「倚靠律法」。)

Et primo quidem, quantum ad ipsam legem, cum dicit et requiescis in lege, quasi per eam certificatus in credendis et in agendis. Dubitans enim intellectu non quiescit, sed utrinque sollicitatur: qui autem sapientiae certitudinem accipit, mente quiescit. Sap. VIII, 16: intrans in domum meam conquiescam eum illa.

其次,就立法者而言,他补充「以神夸口」,也就是以敬拜并认识独一的神夸口。耶 9:24:「夸口的却要夸自己有聪明,认识我是耶和华。」林前 1:31、林后 10:17:「要夸耀的,该夸耀主。」

Secundo, quantum ad legislatorem, cum subdit et gloriaris in Deo, id est, in cultu et notitia unius Dei. Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. I Cor. I, 31 et II Cor. X, 17: qui gloriatur, in Domino glorietur.

227. 然后,他补充「你知道」,指出他们就律法的果实而言的优越地位:

227. Deinde, cum subdit et nosti, ponit praerogativam eorum quantum ad fructum legis:

首先,就人自身而言;

primo, quantum ad hominem respectu sui ipsius;

其次,就别人而言,在「你既深信」处。

secundo, respectu aliorum, ibi confidis.

228. 他提出两种果实。

228. Ponit autem duplicem fructum.

第一种,与他们以神夸口相对应。他说「知道他的旨意」,就是知道神愿意我们做什么。下文 12:2:「叫你们察验何为神的善良、纯全、可喜悦的旨意。」

Primum quidem respondentem gloriae, quam de Deo habebant, cum dicit nosti voluntatem eius, quid scilicet Deus velit nos facere. Infra XII, 2: ut probetis quae sit voluntas Dei.

第二种果实,与在神的律法中安歇相对应。他说「辨别更有益的事」,就是知道怎样藉选择作出认可,不仅区分善与恶,还区分较好的与较次的善。因此,太 22:36 有人问:「律法上的诫命,哪一条是最大的呢?」(译者:本段按拉丁文 probas utiliora 译作「辨别更有益的事」;和合本修订版作「能分辨是非」。作者进一步区分不同程度的善,其论证有赖拉丁文的比较意味。)

Secundum fructum ponit, qui respondet quiescenti in lege Dei, cum dicit et probas utiliora, id est, scis approbare eligendo non solum mala a bonis, sed etiam meliora a minus bonis. Unde quaerebat quidam, Matth. XXII, 36: quod est mandatum magnum?

这是因为你「从律法受了教导」。诗 94:12〔武加大本 93:12〕:「耶和华啊,你所管教、用律法教导的人有福了!」(译者:原文误标诗 33:12;所引经文实际出自武加大本诗 93:12,今订正。)

Et hoc instructus per legem. Ps. XXXIII, 12: beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.

229. 接着,他提出相对于别人的果实;这些人在认识律法方面,有三种情形。

229. Consequenter ponit fructus per respectum ad alios, qui quidem tripliciter se habent ad notitiam legis.

有些人完全不认识律法。第一种情形,是由于天生智力的不足,正如一个人在身体方面被称为盲人,是由于内在视觉能力的缺陷。赛 59:10:「我们用手摸墙,好像盲人。」对于这样的人,人不能赋予知识之光,使他们自己看见应当做什么;却能把他们当作盲人,为他们领路,命令他们应当做什么,即使他们不明白命令的理由。伯 29:15:「我作瞎子的眼。」不过,对于这些领路者,太 15:14 却说:「他们是瞎子作瞎子的向导。」

Quidam enim sunt omnino in legis ignorantia constituti. Uno quidem modo per defectum naturalis ingenii, sicut et homo corporaliter dicitur caecus per defectum interioris potentiae visivae. Is. LIX, 10: palpavimus ut caeci parietem. Huiusmodi autem hominibus non potest homo lumen scientiae praebere, ut ipsi per se videre possint quid sit agendum, sed praebet eis homo ducatum ut caecis, mandando eis quid facere debeant, quamvis mandatorum rationem non cognoscant, Iob XXIX, 15: oculus fui caeco de quibus tamen dicitur Matth. XV, 14: caeci sunt, et duces caecorum.

另一种情形,是由于缺乏教导而无知;他们仿佛处于外在的黑暗中,没有被教导所照亮。智慧的人能够给他们教导之光,使他们理解所命令的事。这就是他说的「是在黑暗中人的光」。路 1:79:「照亮坐在黑暗中的人。」

Alio modo sunt in ignorantia per defectum disciplinae, qui sunt quasi in tenebris exterioribus non illuminati per doctrinam, quibus sapiens praebere potest lumen disciplinae, ut intelligant quae mandantur, et hoc est quod dicit lumen eorum qui in tenebris sunt. Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris.

230. 第二,他涉及那些正迈向知识、却尚未达到的人。其中一种情形,是因为尚未受到充分的教导。这就是他说的「是无知的人的师傅」,也就是尚未领受智慧之人的师傅。他们初受教导时,称为「受教」(erudiri),仿佛从所有人起初都有的粗陋无知(ruditas)中摆脱出来。德训篇 7:25:「你有儿子么?就该教训他们。」

230. Secundo autem tangit illos qui sunt in via perveniendi ad scientiam, quam nondum attigerunt. Et hoc, uno modo, per defectum plenae instructionis. Et hoc est quod dicit eruditorem insipientium, id est, eorum qui nondum sapientiam acceperunt, qui dicuntur erudiri, quasi erui a ruditate, quae a principio inest omnibus, cum primo instruuntur. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi eos.

另一种情形,是由于年龄不足,如同儿童。关于这一点,他说「是小孩子的老师」。赛 33:18:「小孩子的教师在哪里?」(译者:此句按作者所据拉丁文 doctor parvulorum 译出;和合本修订版同节说的是「数点城楼的」人,读法不同。)

Alio modo per defectum aetatis, sicut sunt pueri. Et quantum ad hoc dicit magistrum infantium. Is. XXXIII, 18: ubi est doctor parvulorum?

231. 第三种人,是已经在知识上有所进展的人。他们需要智慧的人给予指引,以智慧者的话为权威,仿佛一种准则或范式。关于这一点,他说「具有知识的范式」。提后 1:13:「你从我听到那健全的言论,要常常守着,作为规范。」又如腓 3:17:「也当留意看那些效法我们榜样的人。」

231. Tertii vero sunt qui iam sunt in scientia provecti. Et isti indigent a sapientibus informari, ut habeant sapientium dicta in auctoritate quasi quamdam regulam seu formam. Et quantum ad hoc dicit habentem formam scientiae. II Tim. I, 13: formam habe bonorum verborum quae a me audisti. Et, Phil. III, 17: observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.

然而,这些接受指引的人,必须藉前辈的权威受教,知道「律法中」传授的是什么;因此,他说「知识」。智慧篇 10:10:「叫他明白神圣的事。」

Oportet autem eos qui sic informantur, auctoritate maiorum instrui, ut sciant quid sit in lege traditum, et ideo dicit scientiae. Sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum.

他们也应当知道,律法所传授的事,其真实含义是什么。关于这一点,他说「真理」。诗 43:3〔武加大本 42:3〕:「求你发出你的亮光和真理。」(译者:「真理」按作者所论的拉丁文 veritas 译出;和合本修订版作「信实」。)

Et etiam ut sciant quid sit verus intellectus eorum quae traduntur in lege. Et quantum ad hoc dicit veritatis. Ps. XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam.

232. 接着,他说「那么,你这教导别人的」,指出他们违犯律法的缺失。

232. Deinde, cum dicit qui ergo alium doces, ostendit defectum eorum secundum transgressionem legis.

首先,就人自身而言,他说:「那么,你这教导别人的」,就是引导别人行善,「还不教导自己吗」,就是不引导自己。

Et, primo, hominis ad seipsum, cum dicit qui ergo alium doces, dirigendo ipsum ad bonum, teipsum non doces, dirigendo.

这句话可以读作疑问,带着某种愤慨;也可以用平缓的语调来读,仿佛陈述他们的恶。以下几句也是如此。伯 4:3:「看哪,你素来教导许多人」;后面又说:「但现在祸患临到你,你就烦躁了。」

Et potest legi vel interrogative, quasi cum quadam indignatione, vel remisse, quasi asserendo eorum malitiam et simile est in sequentibus. Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos, et infra: nunc tetigit plaga, et defecisti.

233. 第二,他涉及对待邻舍方面的缺失。

233. Secundo tangit defectum quantum ad proximum.

首先,就被偷窃夺去的财物而言,他说:「你这宣讲不可偷窃的,自己还偷窃吗?」赛 1:23:「你的官长悖逆,与盗贼为伍。」

Primo quidem quantum ad res quae furto subtrahuntur, cum dicit qui praedicas non furandum, furaris? Is. I, 23: principes tui infideles, socii furum.

其次,就与人结合、因奸淫而受污辱的配偶而言。他就此说:「你这教导不可奸淫的,自己还奸淫吗?」何 7:4:「他们全都犯奸淫,如同烤热的火炉。」耶 5:8:「各向邻舍的妻子吹哨。」

Secundo, quantum ad personam coniunctam, quae per adulterium polluitur. Et quantum ad hoc dicit qui doces non moechandum, moecharis? Os. VII, 4: omnes adulterantes quasi clibanus. Ier. V, 8: unusquisque ad uxorem proximi sui.

234. 第三,他指出他们与神的关系上的缺失,首先是他们在敬拜神的事上犯罪。因此他说:「你这厌恶偶像的」,就是由律法的诫命知道不可敬拜偶像,却「亵渎圣物」,就是滥用与敬拜神有关的事物。(译者:本段按拉丁文 sacrilegium facis 的一般意义译作「亵渎圣物」;和合本修订版作「抢劫庙中之物」。作者在此所作的解释,范围较广。)

234. Tertio autem ostendit eorum defectum per comparationem eorum ad Deum, et, primo quidem, quantum ad hoc quod peccabant contra ipsius cultum. Et quantum ad hoc dicit qui abominaris idola, cognoscens scilicet ex praecepto legis ea non esse colenda, sacrilegium facis, abutendo scilicet his quae pertinent ad divinum cultum.

他们首先在律法时代做了这样的事。玛 1:12:「你们说:『主的供桌是不洁净的。』」后来又藉亵渎基督,做了这样的事。太 12:24:「靠着鬼王别西卜」,等等。

Quod quidem primo fecerunt in statu legis, Mal. I, 12: dicitis: mensa Domini contaminata est, et postmodum blasphemando Christum. Matth. XII, 24: in Beelzebub principe, etc.

235. 其次,就荣耀本身而言,他说:「你这以律法夸口的,自己倒违犯律法,羞辱神!」

235. Secundo, quantum ad ipsam gloriam, cum dicit qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.

正如藉善行遵守律法,使看见的人有机会尊崇神,藉恶行违犯律法,也使看见的人有机会亵渎神。彼前 2:12:「因看见你们的好行为而在鉴察的日子归荣耀给神。」

Sicut enim legis observantia in bonis operibus est occasio videntibus, ut honorent Deum, ita etiam transgressio legis per mala opera occasio est videntibus blasphemandi. I Petr. II, 12: ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.

相反,提前 6:1 说:「凡负轭作奴隶的,要认为自己的主人配受各样的尊敬,免得神的名和教导被人亵渎。」因此,诗 119:158〔武加大本 118:158〕说:「我看见奸恶的人就憎恶。」

E contra autem dicitur I Tim. VI, 1: quicumque sunt sub iugo servitutis, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina fidei blasphemetur. Et ideo in Ps. CXVIII, 158 dicitur: vidi praevaricantes, et tabescebam.

236. 他接着引经文作证:「神的名在外邦人中因你们受了亵渎。」因为外邦人看见犹太人的恶行,便认为这是神所传律法的不良教导所造成的。

236. Et ad hoc inducit auctoritatem, subdens nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes quia scilicet gentes videntes Iudaeorum malam conversationem, reputabant hoc provenire ex mala instructione legis a Deo traditae.

他又说「正如经上所记的」,即赛 52:5:「辖制他们的人行不义,我的名整天不断受亵渎。」(译者:前半句按作者所据拉丁文译出;和合本修订版说辖制他们的人「欢呼」。)又如结 36:22 的另一译本;我们所用译本则作:「以色列家啊,我做这事不是为你们,而是为了我的圣名,就是你们在所到的列国中亵渎的。」

Dicit autem sicut scriptum est, scilicet Is. LII, 5: dominatores eius inique agunt, et iugiter tota die nomen meum blasphematur, et Ez. XXXVI, 22, secundum aliam litteram, ubi nostra sic habet: non propter vos faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus.

237. 接着,他说「割礼」,表明割礼也不足以使人得救,其理由与律法不足以使人得救相同:没有割礼,遵守律法仍有益处;然而,不遵守律法,割礼便没有益处,正如上文所说。

237. Deinde cum dicit circumcisio, ostendit quod nec circumcisio sufficit ad salutem eadem ratione qua nec lex, quia scilicet observantia legis sine circumcisione valet, sine qua tamen circumcisio non prodest, sicut superius dictum est.

关于这一点,他做三件事。

Et circa hoc tria facit.

首先,把割礼与受割礼的犹太人相比较;

Primo comparat circumcisionem ad Iudaeos circumcisos;

其次,与未受割礼的外邦人相比较,在「所以,那未受割礼的」处;

secundo, ad gentes incircumcisas, ibi si igitur praeputium;

第三,阐明他所说的话,在「因为外表是犹太人的」处。

tertio manifestat quod dixerat, ibi non enim qui in manifesto.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先指出割礼怎样有益;

Primo ostendit qualiter circumcisio prosit;

其次指出割礼怎样无益,在「若违犯律法」等处。

secundo, qualiter non prosit, ibi si autem praevaricator, etc.

238. 所以,他首先说:「割礼固然于你有益」,即在原罪获得赦免方面。因此,创 17:14 说:「不受割礼的男子」,等等。然而,对于已经成年的人,割礼最终有益,是在「你若遵行律法」的条件下,正如修会人士若遵守会规,他们的发愿便有益处。因为割礼仿佛一种誓愿,使人有义务遵守律法。加 5:3:「我再指着凡受割礼的人确实地说,他有义务遵行全部的律法。」

238. Dicit ergo primo circumcisio quidem prodest quantum ad remissionem peccati originalis, unde dicitur Gen. XVII, 14: masculus cuius praeputii caro circumcisa, etc. Sed tibi adulto tunc finaliter prodest, si legem observes, sicut religiosis prodest professio, si regulam observent. Circumcisio enim erat quasi quaedam professio, obligans homines ad observantiam legis. Gal. V, 3: testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor, etc.

至于使徒所说:「你们若受割礼,基督就对你们无益了」〔加 5:2〕,这是就福音恩典已传扬之后的时期而言;这里所说的,则是基督受难之前、割礼仍有其地位的时期。

Quod autem Apostolus dixit: si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit, loquitur quantum ad tempus post gratiam Evangelii divulgatum; hic autem loquitur quantum ad tempus ante passionem Christi, in quo circumcisio statum habebat.

239. 第二,在「若违犯律法」处,他指出割礼怎样无益,说:已经成年的犹太人,你「若违犯律法,你的割礼就成了未受割礼」;也就是说,它对于你的益处,并不超过未受割礼,因为你没有遵守你藉割礼所承诺的事。耶 9:26:「因为列国都未受割礼,以色列全家心中也未受割礼。」而且,他们因此罪责更重,因为不遵守所许下的诺言。如传 5:4〔武加大本 5:3〕所说,「愚昧而不忠实的许诺使他不悦。」(译者:此处按作者所据拉丁文译出;和合本修订版作「因他不喜欢愚昧人」。)

239. Secundo, ibi si autem praevaricator, ostendit quomodo circumcisio non prosit, dicens: si tu Iudaee adulte, praevaricator es legis, circumcisio tua praeputium facta est, id est, non plus valet tibi quam praeputium, quia non servas quod per circumcisionem profiteris, Ier. IX, 26: omnes gentes praeputium habent, domus autem Israel incircumcisi sunt corde quinimmo ex hoc sunt magis rei, quia non servant quod promiserunt. Displicet enim stulta et infidelis promissio, ut dicitur Eccle. V, 3.

240. 接着,他说「所以,那未受割礼的」,从两方面把割礼与外邦人相比较。

240. Deinde cum dicit si ergo praeputium, comparat circumcisionem ad gentiles, et hoc dupliciter.

首先,就外邦人因遵守律法而得到割礼的果实而言。因此他说:如果割礼伴随遵守律法才有益,而没有遵守律法就无益,「所以,那未受割礼的」,就是未受割礼的外邦人,「若遵守律法的义」,也就是律法公正的诫命——诗 119:86〔武加大本 118:86〕:「你的命令尽都信实」——「他虽然未受割礼,岂不算是受了割礼吗?」这仿佛是说:他将得到真正割礼的果实。

Primo quidem quantum ad hoc quod eius fructum habent gentiles observando legem. Unde dicit: si circumcisio prodest cum observatione legis, non autem sine ea, igitur, si praeputium, id est gentilis incircumcisus, custodiat iustitias legis, id est iusta praecepta legis, Ps. CXVIII, 86: omnia mandata tua veritas, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Quasi dicat: fructum verae circumcisionis habebit.

因为人外在肉身受割礼,正是为了使自己的心受割礼。耶 4:4:「当自行割礼,归耶和华,将你们心里的污秽除掉。」

Ad hoc enim homo exterius circumciditur in carne, ut scilicet se circumcidat in corde. Ier. IV, 4: circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum.

241. 第二,在「而且要审判」等处,他把割礼与外邦人相比较,指出外邦人因为遵行律法,便胜过犹太人。因此他说:「而且那未受割礼的」,就是未受割礼的外邦人,「全守律法」,也就是履行律法的诫命,「出于本性」,即藉自然理性,正如上文所说,他们顺着本性行律法上的事;他「要审判」,即藉比较审判「你」这受了割礼的犹太人,你「违犯律法」,即违犯律法的诫命,却「有仪文」,即有文字写下的律法,「和割礼」,即肉身的割礼。关于这种藉比较而有的审判,太 12:41 说:「尼尼微人」,等等。(译者:作者把「出于本性」与全守律法相连,解释为藉自然理性遵行;和合本修订版则把它与未受割礼相连,作「本来未受割礼的」。)

241. Secundo, ibi et iudicabit, etc., comparat circumcisionem gentili, eum ostendens propter observantiam legis Iudaeo praeferri. Unde dicit et praeputium, id est gentilis incircumcisus, consummans, id est implens mandata legis, ex natura, id est per naturalem rationem, ut supra dictum est quod naturaliter quae sunt legis faciunt, iudicabit, per comparationem, te, scilicet Iudaeum circumcisum, qui es praevaricator legis, transgrediendo praecepta eius, per litteram, id est habentem legem litteris descriptam, et circumcisionem, scilicet carnis. Unde de hoc comparationis iudicio dicitur Matth. XII, 41: viri Ninivitae, etc.

242. 接着,他说「因为外表是犹太人的」等,说明上述论断的理由。

242. Deinde, cum dicit non enim qui in manifesto, etc. assignat rationem dictorum.

首先提出理由;

Et primo ponit rationem;

其次证明这理由,在「这样的人所受的称赞」处。

secundo probat eam, ibi cuius laus.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先说明,为什么若不遵守律法,割礼或犹太人身份就没有益处;

Primo assignat rationem quare circumcisio vel Iudaismus sine legis observatione non prosit;

其次说明,为什么没有犹太人身份和割礼,遵守律法仍有益处,在「惟有内心作犹太人的」处。

secundo assignat rationem quare observantia legis prosit sine Iudaismo et circumcisione, ibi sed qui in abscondito.

243. 所以,他说,违犯律法之人的割礼,之所以等同未受割礼,又受遵守律法而未受割礼的人审判,是「因为外表是犹太人的」,即按肉身血统作犹太人的,「不是真犹太人」。下文 9:6、8:「因为从以色列生的,不都是以色列人……惟独那应许的儿女才算是后裔。」同样,外表肉身的割礼,也不是真割礼。因为那只是记号,如创 17:11:「你们要割去肉体的包皮,这是我与你们立约的记号。」然而,记号若没有所表示的事物与之对应,就不是真实的记号。因此,一个犹太人若违犯这约,他的割礼就不是真割礼,所以算作未受割礼。

243. Dicit ergo quod ideo circumcisio praevaricantis legem sit praeputium et iudicatur a praeputio custodiente legem, non enim est verus Iudaeus ille qui in manifesto est Iudaeus, secundum carnalem generationem. Infra IX, 6: Non enim omnes qui ex circumcisione sunt Israel, hi sunt Israelitae, sed qui filii sunt promissionis. Et similiter etiam non est vera circumcisio illa, quae est manifesta in carne. Illa enim est signum, ut dicitur Gen. XVII, 11: circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis. Non autem est signum verum, nisi ei respondeat signatum. Unde si quis Iudaeus esset transgressor foederis, non esset eius vera circumcisio, et ideo reputatur in praeputium.

244. 接着,他说「惟有内心作犹太人的」,说明为什么遵守律法而未受割礼的人,算作受了割礼,又审判肉身的割礼;因为真正的「犹太人是内心作犹太人的」,也就是在内心情志中持守犹太人所宣认的律法诫命。太 6:6:「你父在隐秘中察看」,等等。

244. Deinde, cum dicit sed qui in abscondito, assignat rationem quare praeputium custodientis legem reputetur in circumcisionem et iudicet circumcisionem carnalem; quia scilicet ille vere est Iudaeus qui est in abscondito, id est, qui habet in affectu cordis mandata legis, quam Iudaei profitentur. Matth. VI, 6: Pater tuus qui videt in abscondito, etc.

同样,真正的「割礼」是「心里的,在乎灵」,即藉着灵施行,藉此将多余的思念从心里割除。或者说,「在乎灵」,即按照律法的属灵理解,「不在乎字面」。腓 3:3:「因为真受割礼的,就是我们这藉着神的灵敬拜的。」

Et similiter circumcisio vera est, quae est cordis in spiritu, id est, per spiritum facta, per quam superfluae cogitationes a corde praeciduntur. Vel in spiritu, id est per spiritualem intellectum legis, non litteralem. Phil. III, 3: nos sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus.

245. 接着,他说「这样的人所受的称赞」等,证明前述理由。

245. Deinde cum dicit cuius laus etc., probat praemissam rationem.

显然,在一切事上,神的判断都应当置于人的判断之上。那些外在显明的事,无论是犹太人身份还是割礼,都受人的称赞;那些内在隐秘的事,却按照神的判断受称赞,因为,如撒上 16:7〔拉丁书名 I Regum〕所说:「人是看外貌,耶和华是看内心」,等等。

Manifestum est enim quod in omnibus iudicium divinum praeferendum est humano. Ea vero quae exterius apparent, sive sit Iudaismus, sive circumcisio, laudantur ab hominibus, sed ea quae sunt in abscondito laudantur secundum iudicium divinum, quia, ut dicitur I regum XVI, 7: homines vident quae apparent, Deus autem intuetur cor, etc.

因此,内在的犹太人身份和割礼,胜过外在的。这就是他说的:「它所受的称赞」,即内在割礼所受的称赞,「不是从人来的,而是从神来的」。林后 10:18:「因为蒙悦纳的,不是自我称许的」,等等。

Unde relinquitur quod interior Iudaismus et circumcisio praevalet exteriori. Et hoc est quod dicit cuius, scilicet interioris circumcisionis, laus non est ex hominibus, sed ex Deo. II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat, etc.