罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第2章:神的审判与犹太人的律法

第3讲:行律法的人

Lectio 3: Factores legis

2:13 原来在神面前,不是听律法的为义,而是行律法的称义。 [n. 211]
2:14 没有律法的外邦人若顺着本性行律法上的事,他们虽然没有律法,自己就是自己的律法。 [n. 213]
2:15 他们显明律法的功用刻在他们心里, [n. 218] 他们的良心一同作证——他们的内心挣扎,有时自责,有时为自己辩护。 [n. 219]
2:16 在那日,神要藉着基督耶稣,按照我所传的福音,审判人隐藏的事。 [n. 222]

2:13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. [n. 211]
2:14 Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: [n. 213]
2:15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, [n. 218] testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, [n. 219]
2:16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. [n. 222]

210. 使徒驳斥了外邦人与犹太人藉以彼此评断的人的判断,并赞扬了神的审判以后,现在进一步表明:犹太人所夸耀的那些事,并不足以使他们得救。他

210. Postquam Apostolus confutavit humanum iudicium, quo se gentiles et Iudaei mutuo iudicabant et divinum iudicium commendavit, hic procedit ad ostendendum ea, quibus Iudaei gloriabantur, eis non sufficere ad salutem et

首先阐明所提出的论点;

primo ostendit propositum,

其次解答可能提出的反对意见,在第三章「这样说来,有什么长处」等处。

secundo solvit ea quae in contrarium dici possent III cap., ibi quid ergo amplius, etc.

犹太人以两件事夸口,就是律法和割礼。割礼并不是出于摩西的律法,而是出于列祖,正如约 7:22 所说的。

De duobus Iudaei gloriabantur, scilicet de lege et circumcisione, quae non erat ex lege Moysi, sed ex patribus, ut dicitur Io. VII, 22.

所以,他首先表明,听过或领受了律法,并不足以得救。

Primo ergo ostendit quod lex audita sive recepta, non sufficiebat ad salutem.

其次表明割礼也是如此,在「割礼固然」等处。

Secundo ostendit idem de circumcisione, ibi circumcisio quidem, etc.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先提出他的主张;

Primo proponit quod intendit,

其次阐明所提出的论点,在「外邦人若」处。

secundo manifestat propositum, ibi cum enim gentes.

211. 关于第一点,他提出两件事:否定一件,肯定另一件。

211. Circa primum proponit duo, unum excludendo, alterum asserendo.

他否定犹太人所持的看法,就是他们单凭听律法便能称义。因此他说:以上说过,在律法之内犯罪的人,要按律法受审判;因为「听律法的」,并不因听了律法这件事本身就「在神面前为义」,即使他们在人面前被看作义人。太 7:26:「凡听了我这些话而不去做的,好比一个无知的人。」雅 1:23:「因为只听道而不行道的」,等等。

Excludit enim quod Iudaei opinabantur se per solum legis auditum iustificari. Unde dicit: Ita dictum est, peccantes in lege iudicentur per legem; non enim auditores legis, ex hoc ipso quod legem audiunt, iusti sunt apud Deum et si apud homines iusti reputantur. Matth. VII, 26: qui audit verba mea et non facit ea, similis est viro stulto. Iac. I, 23: si quis auditor est verbi, et non factor, etc.

其次,他肯定行律法的人是义人,说:「而是行律法的称义。」太 7:24:「凡听了我这些话又去做的,好比一个人」,等等。雅 1:22:「但是,你们要作行道的人,不要只作听道的人。」诗 111:10〔武加大本 110:10〕:「凡遵行他命令的有美好的见识。」

Secundo astruit quod factores legis sunt iusti, cum dicit sed factores legis iustificabuntur. Matth. VII, 24: omnes qui audit verba mea et facit ea, assimilabitur viro, et cetera. Iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum et Ps. CX, 10: intellectus bonus omnibus facientibus eum.

212. 然而,针对第二点,似乎有下文 3:20 所说的话:「没有一个人能靠着律法的行为在神面前称义。」所以,没有人因实行律法的行为便得称义。

212. Sed circa secundum videtur esse quod infra III, 20, dicitur: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram eo. Non ergo aliqui ex hoc quod opera legis faciunt, iustificantur.

对此应当说,「称义」可以按三种意思理解。第一,可以就被看待的方式理解:一个人被看作义人,就说他被称为义。结 16:51:「你的姊妹倒显为义」,即使她们被看作义人。按这个意思,可以把「行律法的称义」理解为:他们在神和人面前被看作义人。

Sed dicendum est quod iustificari tripliciter accipi potest. Uno modo potest accipi quantum ad reputationem, ut tunc aliquis iustificari dicatur, quando iustus reputatur. Ez. XVI, 51: iustificasti sorores tuas, scilicet per reputationem. Et secundum hoc potest intelligi factores legis iustificabuntur, id est, iusti apud Deum et homines reputabuntur.

第二,就实行义而言,即实行义的行为。路 18:14:「这人回家去比那人倒算为义了。」因为那税吏承认自己的罪,实行了正义的行为。按这个意思,这里所说的「行律法的称义」便是确实的,也就是他们实行律法的义。

Secundo, per executionem iustitiae, inquantum scilicet opera iustitiae exequuntur. Lc. XVIII, 14: descendit hic iustificatus in domum suam, quia scilicet publicamus opus iustitiae fecerat confitendo peccatum. Et hoc modo verificatur quod hic dicitur factores legis iustificabuntur, scilicet legis iustitiam exequendo.

第三,称义可以就义的原因理解:一个人新近领受了义,就说他被称为义,如下文 5:1:「我们既因信称义」,等等。然而,这里所说行律法的人称义,并不是这个意思,仿佛他们藉律法的行为获得义。这确实是不可能的:就礼仪行为而言,它们并不赋予使人称义的恩典;就道德行为而言,也同样如此,因为人并不由这些行为获得义的习性;相反,我们是藉灌注的义的习性,实行这样的行为。

Tertio modo potest accipi iustificatio quantum ad causam iustitiae, ut scilicet ille dicatur iustificari qui iustitiam de novo accipit, sicut infra V, 1: iustificati igitur ex fide, etc. Sic autem non intelligitur hic quod factores legis iustificentur, quasi per opera legis iustitiam acquirant. Hoc quidem esse non potest neque quantum ad opera caeremonialia, quae gratiam iustificantem non conferebant; neque etiam quantum ad moralia, ex quibus habitus iustitiae non acquiritur, sed potius per habitum iustitiae infusum huiusmodi opera facimus.

213. 接着,他说「外邦人若」,阐明所提出的论点。

213. Deinde cum dicit cum enim gentes, manifestat propositum.

首先,他表明,即使没有听过律法,行律法的人也得称义;

Et primo ostendit quod factores legis, etiam si non sint auditores, iustificantur;

其次,他表明,听过律法而不遵行律法的人,并不称义,在「但是你,你既自称为犹太人」处。

secundo, quod auditores legis sine legis observantia non iustificantur, ibi si autem Iudaeus.

关于第一点,他做三件事。

Circa primum tria facit.

首先提出那些没有听过律法而遵行律法之人的尊贵;

Primo proponit dignitatem eorum qui legem absque auditu observant;

其次阐明他所说的话,在「他们显明律法的功用」处;

secundo manifestat quod dixerat, ibi qui ostendunt opus legis;

第三,加以证明,在「他们的良心一同作证」处。

tertio probat ibi testimonium reddente illis.

214. 关于第一点,他就外邦人涉及三件事。

214. Circa primum tria tangit quantum ad gentiles.

第一,他们没有律法。他说:「没有律法的外邦人若」,就是没有神的律法,因为他们并未领受它。律法并不是赐给外邦人的,而是赐给犹太人的,正如德训篇 24:33 所说:「这约书含有摩西颁布给我们的法律,就是给雅各的会众作产业,给以色列作应许,而蕴藏正义诫命的法律。」诗 147:20〔武加大本 147:9;原文引作 147:20〕:「他未曾这样对待别国。」申 33:4:「摩西将律法传给我们,作为雅各会众的产业。」

Primo, carentiam legis, dicens cum enim gentes quae legem non habent, scilicet divinam, quam non acceperunt. Non enim gentibus data est lex, sed Iudaeis, secundum illud Eccli. XXIV, 33: legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum, et haereditatem domui Iacob et Israel promissiones. Et Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi. Deut. XXXIII, 4: legem praecepit nobis Moyses, haereditatem multitudinis Iacob.

由此可见,外邦人不遵守律法中的礼仪规定,并不因此犯罪。

Ex quo patet quod gentiles non peccabant non observando caeremonialia legis.

215. 第二,他赞许他们遵守律法,说:「顺着本性行律法上的事」,也就是行律法所命令的事,所指的是自然理性所指示的道德诫命。如论约伯所说,他为人公义正直,敬畏神,远离恶事。因此,他自己说:「我的脚紧跟他的步伐,我谨守他的道。」〔伯 23:11〕

215. Secundo commendat in eis legis observantiam, cum dicit naturaliter faciunt quae sunt legis, id est, quae lex mandat, scilicet quantum ad praecepta moralia, quae sunt de dictamine rationis naturalis, sicut et de Iob dicitur, quod erat iustus et rectus ac timens Deum et recedens a malo. Unde ipse dicit: vestigia eius secutus est pes meus, vias eius custodivi.

216. 然而,他所说的「顺着本性」引起一个疑问。

216. Sed quod dicit naturaliter, dubitationem habet.

因为这似乎支持伯拉纠派,他们说,人凭自己的自然能力,就能遵守律法的一切诫命。

Videtur enim patrocinari Pelagianis, qui dicebant quod homo per sua naturalia poterat omnia praecepta legis servare.

因此,应当把「顺着本性」解释为:藉着由恩典重新塑造的本性。他说的是归信的外邦人,他们靠基督恩典的助佑,开始遵行律法的道德规定。也可以说,「顺着本性」就是藉着自然法,因为自然法向他们指明应当做什么,正如诗 4:6〔武加大本 4:7〕所说:「有许多人说:『谁能指示我们什么好处?』你的光已经印在我们身上」,等等;这光就是自然理性的光,神的形象在其中。(译者:末句按作者所据拉丁文译出;和合本修订版作「耶和华啊,求你用你脸上的光照耀我们」。作者的论证依赖「印在我们身上」这一读法。)然而,这并不排除恩典对于推动情志的必要性;正如下文 3:20 所说,「律法本是使人知罪」,但此外仍需要恩典推动情志。

Unde exponendum est naturaliter, id est per naturam gratia reformatam. Loquitur enim de gentilibus ad fidem conversis, qui auxilio gratiae Christi coeperant moralia legis servare. Vel potest dici naturaliter, id est per legem naturalem ostendentem eis quid sit agendum, secundum illud Ps. IV, 7 s.: multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Signatum, etc., quod est lumen rationis naturalis, in qua est imago Dei. Et tamen non excluditur quin necessaria sit gratia ad movendum affectum, sicut etiam per legem est cognitio peccati, ut dicitur infra III, 20, et tamen ulterius requiritur gratia ad movendum affectum.

217. 第三,他指出他们的尊贵,就在于这样的人「虽然没有律法,自己就是自己的律法」,因为他们对自己执行律法的职分,教导自己,引导自己行善。正如哲学家在《伦理学》所说:「律法是具有强制力的言辞,出于某种明智和理智。」因此,提前 1:9 说,「律法不是为义人订立的」,就是义人不受外在律法的强迫,「而是为不法和叛逆的」,因为他们需要外在的强迫。

217. Tertio ostendit eorum dignitatem, in hoc scilicet quod huiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, inquantum scilicet funguntur officio legis ad seipsos, instruendo se et inducendo ad bonum, quia, ut Philosophus dicit Ethic., lex est sermo coactionem habens ab aliqua prudentia et intellectu procedens. Et ideo dicitur I Tim. I, 9, quod iusto lex non est posita, id est, exteriori lege non cogitur, sed posita est iniustis, qui indigent exterius cogi.

在人当中,最高的尊贵等级,就是不由别人,而由自己引导自己行善。第二等,是由别人引导,却不需要强迫的人。第三等,是需要强迫才会成为善人的人。第四等,是连强迫也不能引导他们行善的人。耶 2:30:「我责打你们的儿女是徒然的,他们不受管教。」

Et iste est supremus gradus dignitatis in hominibus, ut scilicet non ab aliis, sed a seipsis inducantur ad bonum. Secundus vero gradus est eorum qui inducuntur ab alio, sed sine coactione. Tertius autem est eorum qui coactione indigent ad hoc quod fiant boni. Quartus est eorum qui nec coactione ad bonum dirigi possunt. Ier. II, 30: frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt.

218. 接着,他说「他们显明」,指出他们怎样是自己的律法。我们可以藉人从外面提出的律法之比喻理解这一点:由于人的软弱,并为帮助记忆,律法通常以文字传下。同样,那些没有从外面听过律法而遵行律法的人,也「显明律法的功用刻」在心里:并不是「用墨写的,而是」首先并主要地「用永生神的灵写的」,如林后 3:3 所说。(译者:拉丁原文误引为「林前 3:3」,今据引文内容订正。)其次,也藉人的努力,箴 3:3:「刻在你心版上」,所指的就是智慧的诫命。因此,这里也接着说:「在他们心里」,不是在羊皮纸、石版或铜版上。耶 31:33:「我要将我的律法放在他们里面,写在他们心上。」

218. Deinde, cum dicit qui ostendunt, ostendit quomodo ipsi sunt sibi lex, quod quidem accipere possumus ad similitudinem legis quae ab exteriori homine proponitur, quae scilicet consuevit ad infirmitatem et memoriam scripto tradi; et similiter illi qui legem observant absque exteriori auditu legis, ostendunt opus legis scriptum, non quidem atramento, sed, primo quidem et principaliter Spiritu Dei vivi, ut dicitur I Cor. III, 3. Secundo, etiam humano studio, Prov. III, 3: describe ea in tabulis cordis tui, scilicet praecepta sapientiae. Unde et hic sequitur in cordibus suis, non Pergameno, aut tabulis lapideis, sive aereis. Ier. XXXI, 33: dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum superscribam eam.

219. 接着,他说「一同作证」,藉着表露这种铭刻的某些活动,证明以上所说的,即律法的功用写在他们心里。

219. Deinde, cum dicit testimonium reddente, probat quod dixerat, scilicet quod opus legis sit in cordibus eorum inscriptum per quaedam opera quae huiusmodi scriptum annuntiant.

首先,他提出这些活动。其一是良心的见证,他说「他们的良心一同作证」,所指的正是这一点。良心无非是把已有的知识应用于某个行为,判断这行为做得好或不好。

Et, primo, ponit illa opera, quorum unum est testimonium conscientiae, quod tangit dicens testimonium reddente illis conscientia, quae quidem nihil aliud est quam applicatio cognitionis habitae ad iudicandum de aliquo opere, utrum sit bene vel male factum.

因此,这样的良心有时为善行作证,正如林后 1:12 论到所夸的事时说:「这是我们的良心可以作证的」;有时也为恶行作证,传 7:22〔武加大本 7:23〕:「因为你心里知道,自己也曾屡次诅咒别人。」

Unde huiusmodi conscientia quandoque testimonium perhibet de bono, secundum illud II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae quandoque autem de malo Eccle. VII, 23: scit conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.

然而,一个人除非认识律法,就不能对某个行为作证,说它是善是恶。因此,良心为善恶作证这件事本身,就是律法的功用写在人心里的明显标记。

Non autem potest aliquis perhibere testimonium de aliquo opere, quod sit bonum vel malum, nisi per hoc quod habet legis notitiam. Unde hoc ipsum quod conscientia testimonium reddit de bono vel malo, est evidens signum quod in corde hominis sit opus legis descriptum.

220. 另一种活动是控告和辩护;没有对律法的认识,这两者便都不可能有。

220. Aliud autem opus est accusatio et defensio, quae sine notitia legis esse non possunt.

关于这一点,他说「思念的」(cogitationum),也就是「藉着思念」(cogitationibus),「控告的,或也辩护的」(accusantium aut etiam defendentium),也就是「控告着」(accusantibus)或「辩护着」(defendentibus);这是按希腊人的用法,以属格代替夺格。而这就是「彼此」发生的。

Et quantum ad hoc dicit et cogitationum, id est, cogitationibus, accusantium aut etiam defendentium, id est, accusantibus vel defendentibus, more Graecorum, qui genitivis loco ablativorum utuntur. Et hoc inter se invicem.

对于某一行为,人心里会生起一种控告的认识,因为他基于某个理由,想到自己做错了。诗 50:21〔武加大本 49:21〕:「其实我要责备你,将这些事摆在你眼前。」赛 3:9:「他们的脸色证明自己不正。」

Insurgit enim homini circa aliquod factum aliqua cognitio accusans, dum propter rationem aliquam cogitat se male fecisse. Ps. XLIX, 21: arguam te, et statuam contra faciem tuam. Is. III, 9: agnitio vultus eorum respondebit eis.

有时,也会生起一种辩护的认识,因为他基于某个理由,想到自己做得对,正如伯 27:6:「在世的日子,我的心不责备我。」在这种控告和辩护之间,良心的见证便占有地位,人依据它作出定论。

Quandoque etiam insurgit aliqua cognitio defendens, dum per aliquam rationem cogitat se fecisse bene, secundum illud Iob XXVII, 6: non reprehendet me cor omni vita mea. Et inter hanc accusationem et defensionem locum habet testimonium conscientiae, cui statur.

221. 也可以按另一种方式读作「他们自己的良心为他们作证」;这种良心不仅涉及行为,也涉及思念,因为人对自己的思念也有良心上的认识。但第一种解释更好。

221. Potest et aliter legi, ut dicatur testimonium reddente illis conscientia ipsorum, quae scilicet conscientia non solum est operum, sed etiam cogitationum, de quibus scilicet homo conscientiam habet, sed primum melius est.

222. 不过,见证、控告和辩护都是在审判中发生的,因此,他其次论述这种审判,说「在那日」,指出它的时间。他这样说,并不是要指明时间的性质,而是指隐藏之事的显明。林前 4:5:「他要照出暗中的隐情。」

222. Sed quia testimonium, accusatio et defensio in iudicio locum habent, agit, secundo, de huiusmodi iudicio, ostendens tempus cum dicit in die, quod dicit non ad designandum temporis qualitatem, sed absconditorum manifestationem. I Cor. IV, 5: illuminabit abscondita tenebrarum.

然而,由于那时刻的不确定,有时也称它为夜间。太 25:6:「半夜有人喊。」

Quandoque tamen dicitur nox propter incertitudinem horae illius. Matth. XXV, 6: media nocte clamor factus est.

所说在审判之日控告或辩护的思念,并不是那时才有的思念,因为那时每个人的得救或被定罪都已显明;而是现在这些思念的辩护或控告,以及现在良心的见证,要藉神的能力,在那日重新呈现在人面前,正如奥古斯丁在《天主之城》所说。(译者:原文标作第二卷;此处所述末日藉神的能力使人记起一切行为的论述,参见该书第二十卷第十四章。)

Dicuntur autem cogitationes accusantes vel defendentes in die iudicii, non illae quae tunc erunt, quia tunc unicuique manifesta erit salus vel damnatio, sed defensio vel accusatio cogitationum quae nunc sunt et testimonium conscientiae quod nunc est, repraesentabitur homini in illa die, virtute divina faciente, ut dicit Augustinus, II de Civit. Dei.

然而,对那些留在灵魂内的思念之认识,按照《注疏》所说,看来无非是由这些思念而来的刑罚之债,或由它们而来的功德。

Notitia autem illarum cogitationum quae remanent in anima, nihil esse aliud videtur, ut dicit Glossa, quam reatus poenae vel meritum ex eis consequens.

223. 他又说「神要审判」,指出审判的施行者。诗 96:13〔武加大本 95:13〕:「他要按公义审判世界。」

223. Ostendit etiam auctorem iudicii, dicens cum iudicabit Deus. Ps. XCV, 13: iudicabit orbem terrarum in aequitate.

他又说「人隐藏的事」,说明审判所涉及的事,就是现在人所不能判断的事。林前 4:5:「他要照出暗中的隐情。」

Determinat etiam de quibus erit iudicium, cum dicit occulta hominum, de quibus nunc homines iudicare non possunt. I Cor. IV, 5: illuminabit abscondita tenebrarum.

他又说「按照我所传的福音」,指出我们从何种教导得以相信这审判;也就是由我所宣讲的福音。太 12:36:「凡是人所说的闲话」,等等。

Ostendit etiam doctrinam ex qua habetur fides de hoc iudicio, cum dicit secundum Evangelium meum, id est a me praedicatum. Matth. XII, 36: omne verbum otiosum, etc.

虽然他不能说「我的洗礼」,却可以说「我的福音」,尽管这两者他都只是服事者;因为在洗礼中,并不是人的才干发挥作用;但在宣讲福音时,传道人的才干却发挥作用。弗 3:4:「你们读了,就会知道我深深了解基督的奥秘。」(译者:此处拉丁原文作 ministerio,即「职事」;弗 3:4 的经文作 mysterio,即「奥秘」,今据经文订正。)

Dicit autem Evangelium meum, quamvis non possit dicere baptismum suum et sit utriusque minister, quia in baptismo nihil operatur industria hominis, sed in Evangelio praedicando industria praedicatoris operatur, Eph. III, 4: prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio.

最后,他补充「藉着耶稣基督」,指出审判交给了谁:就是神所立的「审判活人、死人的审判者」,如徒 10:42 所说;又如约 5:22:「父把审判的事全交给子。」子在审判中要向善人和恶人显现:向善人,以其神性的荣耀显现,赛 33:17:「你必亲眼看见君王的荣美」;向恶人,则以其人性显现,启 1:7:「众目都要看见他。」

Postea ponit cui datum est iudicium, cum subdit per Iesum Christum, qui scilicet est constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum, ut dicitur Act. X, 42, et Io. V, 21 s.: Pater omne iudicium dedit Filio, qui scilicet in iudicio apparebit bonis et malis: sed bonis secundum gloriam divinitatis, Is. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt, malis autem secundum naturam humanitatis, Apoc. I, 7: videbit eum omnis caro.