第1讲:人失序的评断
Lectio 1: Inordinatum iudicium hominum
2:1 所以,你这评断人的人哪,无论你是谁,都无可推诿。你在什么事上评断人,就在什么事上定自己的罪。因你这评断人的,自己所做的却和别人一样。 [n. 169]
2:2 我们知道,神按真理审判做这样事的人。(译者:和合本修订版作「我们知道这样做的人,神必公平地审判他」;这里按拉丁文 secundum veritatem「按真理」,以保留下文对审判与事实真相的讨论。) [n. 178]
2:3 你这个人哪,你评断做这样事的人,自己所做的却和别人一样,你以为能逃脱神的审判吗? [n. 180]
2:4 还是你藐视他丰富的恩慈、宽容、忍耐,不知道他的恩慈是领你悔改吗? [n. 183]
2:5 你竟放任你刚硬不悔改的心,为自己累积愤怒!在愤怒的日子,神公义的审判要显示出来。 [n. 186]
2:1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas. [n. 169]
2:2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. [n. 178]
2:3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? [n. 180]
2:4 an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? [n. 183]
2:5 Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, [n. 186]
169. 使徒说明,外邦人并未因他们所具有的真理认识而称义以后,这里说明,犹太人也并未因他们所夸耀的事而称义。所以,福音恩典的能力,为两者得救都是必需的。
169. Postquam Apostolus ostendit quod gentiles iustificati non sunt ex veritatis cognitione quam habuerunt, hic ostendit quod neque etiam Iudaei iustificati sunt ex his in quibus gloriabantur. Et sic utrisque est necessaria ad salutem virtus evangelicae gratiae.
所以,他首先说,犹太人并未因律法称义。
Primo ergo dicit quod Iudaei non sunt iustificati ex lege.
其次,他们并未因所夸耀的血统称义,在第三章「这样说来,犹太人有什么比别人强呢?」一处。
Secundo, quod non sunt iustificati ex genere, de quo gloriabantur, cap. III: quid ergo est amplius?
第三,他们并未因割礼称义,在第四章「这样,我们要怎么说呢?」一处。
Tertio, quod non sunt iustificati ex circumcisione, cap. IV: quid ergo dicemus?
170. 关于第一点,应当考虑,归信的犹太人与外邦人,彼此评断对方先前的生活。因为犹太人指责外邦人没有神的律法而生活,向偶像献祭;外邦人则指责犹太人已经领受神的律法,却不遵守。
170. Circa primum considerandum est quod Iudaei et gentiles, ad fidem conversi, se invicem iudicabant de priori vita. Iudaei enim gentibus obiiciebant, quod sine Dei lege viventes, idolis immolabant. gentes autem obiiciebant Iudaeis quod, lege Dei accepta, eam non servabant.
所以,他首先责备双方失序的评断;
Primo ergo utrosque arguit de inordinato iudicio;
其次,特别说明犹太人不配得赏报,因为他们所夸耀的事不足以使人得救,在「因为不是听律法的人」一处。
secundo specialiter ostendit quod Iudaei non erant digni praemio, quia ea in quibus gloriabantur non sufficiebant ad salutem, ibi non enim auditores legis.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,驳斥人的评断;
Primo confutat humanum iudicium;
其次,确立并赞扬神的审判,在「我们知道」一处。
secundo astruit et commendat divinum, ibi scimus enim.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,提出相互评断的人无可推诿;
Primo proponit mutuo se iudicantes inexcusabiles esse;
其次,提出原因,在「因为你在什么事上」一处。
secundo assignat rationem, ibi in quo enim.
171. 所以,他首先由前文推论说:外邦人既把所认识的神的真理拘禁于不义之中,「你这评断别人的人哪,无可推诿」,如上文所说:「叫人无可推诿。」
171. Primo ergo concludit ex praemissis, dicens: Propter quod gentiles veritatem de Deo cognitam in iniustitia detinuerunt, O homo, qui iudicas alium hominem, inexcusabilis es, sicut supra dixit: ita ut sint inexcusabiles.
他又加上「无论谁」,仿佛说:无论你是外邦人还是犹太人;因为连那看来更能以无知自辩的外邦人,也不能藉无知免罪,如上文已说明。林前 4:5:「时候未到,什么都不要评断。」
Addit autem omnis, quasi dicat, quicumque sis, sive gentilis sive Iudaeus, quia etiam gentilis de quo magis videbatur, non potest excusari per ignorantiam, sicut supra ostensum est. I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare.
172. 接着,他说「因为你在什么事上」,藉排除可以免罪的原因,说明其理由。
172. Deinde cum dicit in quo enim assignat rationem, excludendo causam excusationis.
首先,排除无知;
Primo, quidem ignorantiam;
其次,排除无辜,在「因为你做同样的事」一处。
secundo, innocentiam, ibi eadem enim.
173. 评断排除了无知。因为,凡评断某人作恶的,就表明自己知道这事是恶的,由此也表明自己该受定罪。这就是他说的:我说你无可推诿,因为「你在什么事上评断别人」作恶,「就在什么事上定自己的罪」,就是表明自己应受定罪。太 7:1:「你们不要评断别人,免得你们被审判。」
173. Ignorantia quidem excluditur per iudicium. Quicumque enim iudicat aliquem quasi male agentem, demonstrat se cognoscere illud esse malum, et ex hoc ostendit esse condemnabilem. Et hoc est quod dicit: Ideo (inquam) es inexcusabilis, in quo enim iudicas alterum quasi male agentem, teipsum condemnas, id est, ostendis te esse condemnabilem. Matth. VII, 1: nolite iudicare, et non iudicabimini.
174. 但不可认为,一切判断都会成为定罪的原因。
174. Non tamen credendum est, quod omne iudicium sit condemnationis causa.
因为,判断有三种。一种是公正的,就是按正义的准则进行的。智慧篇 1:1:「统治世界的人,你们应爱正义。」另一种是不公正的,就是违背正义准则进行的。智慧篇 6:5:「你们是他王国的公仆,却判案不公。」第三种,是轻率的判断。传 5:2〔武加大本 5:1〕反对这种判断,说:「你不可冒失开口。」
Est enim triplex iudicium. Unum quidem iustum, quod scilicet fit secundum regulam iustitiae. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Aliud est iudicium non iustum, quod scilicet fit contra regulam iustitiae. Sap. VI, 5: cum essetis ministri regni eius, non recte iudicastis. Est autem tertium iudicium temerarium, contra quod dicitur Eccle. V, 1: ne temere quid loquaris.
轻率的判断有两种发生方式。一种,是对于交托自己判断的事,在未充分认识真相时就行使判断。这违反伯 29:16 所说:「我不认识之人的案件,我也去查明。」(译者:原文误引 29:6;实为 29:16。)另一种,是僭取对于隐秘之事的判断权,而这些事只有神能够判断。这违反林前 4:5 所说:「时候未到,在主来以前什么都不要评断,他要照出」等等。
Quod quidem dupliciter committitur. Uno modo, quando aliquis procedit circa id quod est sibi commissum iudicium absque debita veritatis cognitione; contra id quod dicitur Iob XXIX, 6: causam quam ignorabam diligentissime investigabam. Alio modo, quando aliquis usurpat sibi iudicium de occultis, de quibus solus Deus iudicare habet; contra id quod dicitur I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit, etc.
175. 有些事不但对我们隐藏,而且按其本性,只属于神的认识。首先,是心中的思想,正如耶 17:9–10 所说:「人心比万物都诡诈,坏到极处,谁能识透呢?我——耶和华是鉴察人心,考验人肺腑的。」其次,是将来的偶然事件,正如赛 41:23 所说:「你们要指明未来的事,使我们知道你们是神明!」因此,奥古斯丁在《论主的山中圣训》(De sermone Domini in monte)中说:「在两件事上,我们应当避免轻率的判断:当不确定一件事是出于什么心意而做的时候;以及当不确定一个现在看来善或恶的人,将来会成为怎样的时候。」
175. Est autem aliquid occultum, non solum quoad nos, sed secundum sui naturam, ad solam Dei cognitionem pertinens. Primo quidem cogitatio cordis, secundum illud Ier. XVII, 9 s.: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans corda, et probans renes. Secundo, contingens futurum, secundum illud Is. XLI, 23: annuntiate quae ventura sunt in futurum, et dicemus quia dii estis vos. Et ideo, sicut dicit Augustinus, de Sermone Domini in monte: duo sunt in quibus temerarium iudicium cavere debemus: cum incertum est quo animo quidque factum fuerit, vel cum incertum est qualis quisque futurus est, qui nunc vel bonus vel malus apparet.
所以,第一种判断不会成为定罪的原因,第二和第三种却会。
Primum ergo iudicium non est condemnationis causa, sed secundum et tertium.
176. 接着,他说「因为你做同样的事」,排除另一个免罪理由,就是无辜。仿佛说:你评断别人,却因此定自己的罪,是因为「你做的与你所评断的相同」,就是你也做那些使你定别人罪的事;这样,你似乎是在违背良心行事。太 7:3:「为什么看见你弟兄眼中有刺」等等。
176. Deinde cum dicit eadem enim, excludit aliam excusationis causam, scilicet innocentiam. Quasi dicat: ideo tu qui iudicas alios, teipsum condemnas, quia tu eadem agis quae iudicas, id est de quibus alios condemnas, et ita videtur quod contra conscientiam agis. Matth. VII, 3: quid autem vides festucam in oculo, etc.
177. 但应当知道,一个人评断别人所犯的、自己也在犯的罪,并不总因此再招致定罪;因为这样评断并不总是犯致死的罪,却总是显露出他自身应受的定罪。
177. Est tamen sciendum quod non semper cum aliquis aliquem iudicat de peccato quod ipse committit per hoc ipsum semper sibi condemnationem acquirit, quia non semper mortaliter peccat sic iudicando, semper tamen suam damnationem manifestat.
如果他公然犯着自己用来评断别人的罪,那么评断似乎会使人跌倒,除非他谦卑地连同那人一起责备自己,为自己的罪哀叹。
Si enim publice sit in peccato de quo alium iudicat, videtur scandalizare iudicando, nisi forte humiliter se simul cum illo reprehendat pro suo peccato ingemiscens.
但如果他暗中犯同样的罪,评断别人犯此罪并不就是犯罪,尤其当他谦卑并努力从罪中起来的时候。正如奥古斯丁在《论主的山中圣训》中说:「当我们不得不责备某人时,首先应当想,我们是否从未有过这种恶习;若是,就应想到我们也可能有过。或者,这恶习是我们曾有、现在已没有的;那么,就应让共同的软弱触动记忆,使那纠正之前先有的不是仇恨,而是怜悯。但如果我们发现自己还在同样的恶习中,就不要斥骂,而要一同哀叹,邀请对方共同悲痛。」
Si vero sit in eodem peccato occulte, non peccat iudicando alium de peccato eodem, maxime cum humilitate et conatu ad resurgendum, ut Augustinus dicit in libro de Sermone Domini in monte: primum cogitemus cum aliquem reprehendere necessitas nos cogit, utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus: et tunc cogitemus nos etiam habere potuisse, vel tale quod habuimus, et iam non habemus: et tunc tangat memoriam fragilitas communis, ut illam correctionem non odium, sed misericordia praecedat. Si autem invenimus nos in eodem vitio esse, non obiurgemus, sed congemiscamus et ad pariter condolendum invitemus.
178. 接着,他说「我们知道」,确立并赞扬神的审判。关于这一点,他做三件事。
178. Deinde cum dicit scimus enim, astruit et commendat divinum iudicium. Et circa hoc tria facit.
首先,提出神的审判的真实性;
Primo ponit divini iudicii veritatem;
其次,排除相反的意见,在「你以为」一处;
secundo excludit contrariam opinionem, ibi existimas;
第三,阐明这真理,在「他必照各人的行为报应各人」一处。
tertio manifestat veritatem, ibi qui reddet unicuique.
179. 所以,他首先说:我说,当你做你所评断的同样事情时,就定自己的罪,因为「我们知道」,就是确实确信,「神的审判临到行这样事的人」,就是说,神的审判威临他们。伯 19:29:「因为愤怒带来刀剑的刑罚。这样,你们就知道有审判。」传 12:14:「人所做的事,神都必审问。」
179. Dicit ergo primo: ideo dico quod teipsum condemnas cum eadem agis quae iudicas, scimus enim, id est pro certo tenemus, quoniam iudicium Dei est in eos qui talia agunt, id est imminet eis divinum iudicium. Iob XIX, 29: ultor iniquitatis est gladius, et scitote esse iudicium. Eccle. ult.: cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium.
我们也知道,这审判是「按真理的」。诗 96:13〔武加大本 95:13〕:「他要按公义审判世界。」
Item scimus quod hoc iudicium est secundum veritatem. Ps. XCV, 13: iudicabit orbem terrae in aequitate.
人的判断,即使是公正的,也并非总按事情的真相,而是按见证人的话;证言有时与真相不符。但神的审判却不如此,因为他自己在耶 29:23 说:「我是审判者和见证人。」(译者:此处依作者所引拉丁文;和合本修订版作「我知道这一切,也作见证」。)神也不会被虚假的陈词欺骗,正如伯 41:12〔武加大本 41:3〕所说:「我不会因他有力而精心组织的求告言辞,就宽免他。」(译者:此处依作者拉丁经文,内容与和合本修订版 41:12「我不能缄默不提它的肢体和力量,以及健美的骨骼」有重大差别。)
Hominis autem iudicium, etiam si iuste iudicet, non semper est secundum veritatem negotii sed secundum dicta testium, quae quandoque dissonant a veritate. Sed hoc non est in divino iudicio, quia, ut ipse dicit, Ier. XXIX, 23: ego sum iudex et testis. Non etiam fallitur falsis allegationibus, secundum illud Iob XLI, 3: non parcam ei quasi verbis potentibus et ad deprecandum compositis.
180. 接着,他说「你以为」,排除相反的意见。
180. Deinde cum dicit existimas autem, excludit opinionem contrariam,
首先,提出这意见;
et primo ponit eam;
其次,指出原因,在「还是藐视丰富」一处;
secundo assignat causam, ibi an divitias;
第三,驳斥它,在「不知道」一处。
tertio improbat, ibi ignoras.
181. 所以,他首先说:我已经说了,神按真理审判行这样事的人。可是,「你这个人哪」,无论你是谁,「你评断做这样事的人」,自己却「也做这些事」,难道不怕更高审判者的审判吗?你以为「能逃脱神的审判吗?」仿佛说:若你这样想,你的想法就是假的。诗 139:7〔武加大本 138:7〕:「我往哪里去,躲避你的灵?我往哪里逃,躲避你的面?」伯 11:20:「他们无路可逃。」
181. Dicit ergo primo: ita dixi quod iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt, sed numquid, O homo, quicumque es, qui iudicas eos qui talia agunt, et tamen facis ea, superioris iudicium non times? Existimas quia tu effugies iudicium Dei? Quasi dicat: si hoc existimas, falsa est aestimatio tua. Ps. CXXXVIII, 7: quo ibo a Spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam? Iob XI, 20: effugium peribit ab eis.
182. 接着,他说「还是藐视丰富」,说明这种错误想法的原因。因为人犯罪后没有立刻受神惩罚,就以为自己不必受罚。这违反德训篇 5:4 所说:「不要心里说:我犯了罪,遭受了什么灾殃?因为上主是富于含忍的报复者。」传 8:11:「判罪之后不立刻执行,所以世人满怀作恶的心思。」
182. Deinde cum dicit an divitias, ostendit causam huius falsae aestimationis. Quia enim homo non statim punitur a Deo pro peccato, aestimat se non esse puniendum, contra id quod dicitur Eccli. V, 4: ne dixeris in corde tuo: peccavi, et quid accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. Et Eccle. VIII, 11: etenim, quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.
然而,罪人虽然作恶百次,仍因神的宽容而被维持,却不应藐视,而应留意,福乐属于敬畏神的人。因此,他在这里说「还是你藐视」,正如箴 18:3 所说:「恶人到了罪的深处,便藐视。」(译者:此处依作者拉丁引文;和合本修订版作「邪恶来,藐视跟着来」。)「丰富」,就是丰盛。弗 2:4:「神有丰富的怜悯。」(译者:原文误引 2:3;实为 2:4。)「他的良善」,神藉此把美善散布给我们。正如诗 145:16〔武加大本 144:16〕所说:「你张手,使万物充满美善。」(译者:此处依拉丁文 bonitate「美善」,以保留作者关于善之扩散的解释;和合本修订版作「使一切有生命的都随愿饱足」。)因为按照伪狄奥尼修斯,善含有扩散之义。哀 3:25:「凡等候耶和华的,耶和华必施恩给他。」「和宽容」,神藉此容忍那些出于恶意而严重犯罪的人。诗 7:11〔武加大本 7:12〕:「神是公义的审判者,且有忍耐,岂会天天发怒吗?」(译者:此处依拉丁文的否定性反问,与作者关于宽容的解释一致;和合本修订版作「又是天天向恶人发怒的神」。)「和恒久忍耐」,神藉此长久容忍那些出于软弱犯罪,却久留罪中的人。彼后 3:15:「要以我们主的容忍作为你们得救的机会。」
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, non debet contemnere, sed advertere quod est bonum timentibus eum. Et ideo hic dicit an contemnis, secundum illud Prov. XVIII, 3: impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Divitias, id est abundantiam. Eph. II, 3: Deus qui dives est in misericordia. Bonitatis eius, per quam scilicet in nos diffundit bona, secundum illud Ps. CXLIV, 16: aperis tu manum tuam et omnia imples bonitate. Nam bonum diffusionis rationem importat secundum Dionysium. Thren. III, 25: bonus est Dominus sperantibus in eum. Et patientiae, per quam, scilicet, sustinet graviter et ex malitia peccantes. Ps. VII, 12: Deus iudex iustus, et patiens, numquid irascitur per singulos dies? Et longanimitatis, per quam scilicet diu sustinet homines ex infirmitate peccantes, diu tamen in peccato permanentes. II Petr. ult.: longanimitatem Domini nostri Iesu Christi, salutem arbitramini.
183. 接着,他说「不知道」,驳斥上述原因,就是对神忍耐的藐视。
183. Deinde cum dicit ignoras, improbat praedictam causam, scilicet contemptum divinae patientiae,
首先,说明神忍耐的果效;
et primo fructum divinae patientiae demonstrat;
其次,说明藐视的危险,在「你却按着你的刚硬」一处。
secundo, periculum contemptus, ibi secundum duritiam autem.
184. 所以,他首先说:你竟然藐视,实在令人惊异。难道你「不知道神」迟延惩罚的「恩慈,是领你悔改吗?」彼后 3:9:「主没有迟延他的应许,其实他是宽容你们,不愿一人沉沦,而是人人都来悔改。」赛 30:18:「耶和华必然等候,要施恩给你们。」
184. Dicit ergo primo, mirum est quod contemnis, numquid igitur ignoras quoniam benignitas Dei differentis poenam ad poenitentiam te adducit? II Petr. III, 9: non tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed ad poenitentiam reverti. Is. XXX, 18: expectat vos Deus ut misereatur vestri.
185. 正如《注疏》所说,使徒似乎提到罪人的三个等级:首先,是自信不会受罚的;其次,是藐视神良善的;第三,是无知的。因此,《注疏》说:「人哪,当你自信不会受罚时,你就是犯罪;因为你藐视,你犯的罪更重;因为你无知,你犯的罪最重。」
185. Videtur autem Apostolus, ut in Glossa dicitur, tres gradus peccatorum tetigisse. Primo quidem impunitatem sibi promittentium; secundo, contemnentium Dei bonitatem; tertio vero, ignorantium. Unde dicit Glossa: peccas, O homo, dum tibi impunitatem promittis; gravius peccas, quia contemnis, et gravissime peccas, quia ignoras.
但这似乎是错的,因为无知减轻罪,而不是加重罪。
Sed videtur hoc esse falsum, nam ignorantia alleviat peccatum magis quam aggravet.
所以,按照某些人的解释,「最重」应理解为「最危险」,因为不知道自己的罪的人,不会寻求医治。或者,是由于这无知的种类,属于不信,而不信是最严重的罪。因此林前 14:38 说:「若有人不知道,他也必不被认识。」(译者:此处保留拉丁文 ignorat/ignorabitur 的对应,以承接「无知」的解释;和合本修订版作「若有不理会的,你们也不必理会他」。)或者,是在忘恩负义这个类别中最重。奥古斯丁说:「因为不认识恩惠的人,比贬低恩惠的人更加忘恩;而贬低,就是藐视。」
Est igitur secundum quosdam intelligendum gravissime, id est periculosissime, quia qui ignorat peccatum, non quaerit remedium. Vel gravissime propter ignorantiae speciem, quae ad infidelitatem pertinet, quae est gravissimum peccatum. Unde dicitur I Cor. XIV, 38: si quis ignorat, ignorabitur. Vel gravissime in genere ingratitudinis. Augustinus: magis enim est ingratus qui beneficium non cognoscit, quam qui diminuit, quod est contemnere.
186. 接着,他说「按着刚硬」,说明藐视的危险,说「却按着你的刚硬」,就是你的心不因神良善的恩惠而柔软。德训篇 3:27:「心里顽硬的人,终究必有不幸的结局」等等。「不悔改的心」,就是不因神的宽容和恒久忍耐而转向悔改的心。耶 8:6:「无人懊悔自己的恶行。」「为自己积蓄愤怒」,就是增加自己应受刑罚的罪责。雅 5:3:「你们在末后的日子,为自己积蓄了愤怒。」(译者:「愤怒」是作者引文中的补充;和合本修订版相应句作「你们在这末世只知道积蓄钱财」。)
186. Deinde cum dicit secundum duritiam, ostendit periculum contemptus, dicens secundum autem duritiam, quia scilicet ob beneficia divinae bonitatis non emollitur. Eccli. III, 27: cor durum male habebit in novissimo, etc., cor impoenitens, quod scilicet ad poenitentiam non flectitur ex Dei patientia et longanimitate. Ier. VIII, 6: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo. Thesaurizas tibi iram, id est multiplicas tibi reatum poenae. Iac. V, 3: thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
所以,这里接着说「在愤怒的日子」,就是审判之日;番 1:15 说:「那日是愤怒的日子。」因为神现在没有施加的报应,那时将要施加。正如诗 75:2〔武加大本 74:3〕所说:「我选定了日期,必按正直施行审判。」「和神公义的审判显示的日子」,因为那时神审判的公正将要显明;如今这审判不被相信存在,或看来并不公正。赛 56:1:「我的救恩临近,我的公义将要显现。」
Unde et hic sequitur in die irae, id est in die iudicii, de qua dicitur Sophon. I, 15: dies illa dies irae, quia scilicet nunc Deus vindictam non infert, quam tunc inferet, secundum illud Ps. LXXIV, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Et revelationis iusti iudicii Dei, quia tunc revelabitur iustitia divini iudicii, quod nunc non creditur esse, aut non videtur esse iustum. Is. LVI, 1: iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur.
187. 《注疏》在这里说,「刚硬」和「不悔改的心」表示得罪圣灵的罪,而这罪不可赦免。因此,我们必须考察,什么是得罪圣灵的罪,以及它怎样不可赦免。
187. Et quia Glossa hic dicit, quod per duritiam et cor impoenitens significatur peccatum in Spiritum Sanctum, quod est irremissibile, ideo oportet videre quid sit peccatum in Spiritum Sanctum, et quomodo sit irremissibile.
应当知道,按照奥古斯丁以前的古代教会圣师,即亚他拿修(Athanasius)、希拉里、安布罗斯(Ambrosius)、耶柔米和金口约翰的说法,得罪圣灵的罪,是把圣灵的工作归于污灵的亵渎,见太 12:31。这罪被称为今世来世都不可赦免,因为犹太人为这罪,在今世受罗马人惩罚,在来世受鬼魔惩罚。或者,是因为这罪没有任何可宽免的理由;不像他们亵渎基督作为人子的那些话,尚有某种理由,如太 11:19:「这人贪食好酒。」他们可能因肉体的软弱而被引向这种说法。正如旧约中,以色列人因缺少饼与水而发怨言,见出 16:2 以下;这仿佛是出于人之常情,容易赦免。但后来,他们在偶像面前说,如出 32:4:「以色列啊,这是领你出埃及地的神明!」这便是得罪圣灵,就是把神的工作归于鬼魔。因此,也说他们的罪不可赦免,因为主在出 32:34 接着说:「到了该惩罚的时候,我必惩罚他们的罪。」
Est igitur sciendum, quod secundum antiquos Doctores Ecclesiae qui fuerunt ante Augustinum, scilicet Athanasium, Hilarium, Ambrosium, Hieronymum et Chrysostomum, peccatum in Spiritum Sanctum dicitur blasphemia, qua opera Spiritus Sancti spiritui immundo attribuuntur, ut patet Matth. XII, 31. Quod quidem dicitur irremissibile et in hoc saeculo et in futuro, quia pro hoc peccato puniti sunt Iudaei, etiam in hoc saeculo per Romanos et in futuro per daemones. Vel quia non habet aliquam rationem excusationis, sicut habebat blasphemia, quam dicebant in Christum, inquantum erat filius hominis: secundum illud Matth. XI, 19: ecce homo vorax et potator vini. Ad quod poterant induci per infirmitatem carnis, sicut et in Veteri Testamento, quia filii Israel murmuraverunt pro defectu panis et aquae, ut legitur Ex. XVI, 2 s., quasi humanum fuit et facile remissibile, sed quod postea dixerunt coram idolo, ut Ex. XXXII, 4: isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, peccaverunt in Spiritum Sanctum, scilicet, opus Dei daemonibus attribuentes. Unde et eorum peccatum dicitur irremissibile, cum Dominus subdit: ego autem in die ultionis visitabo peccatum eorum.
奥古斯丁却说,得罪圣灵的罪,是人反对圣灵所说的话或亵渎;罪的赦免是藉圣灵而成,正如约 20:22–23 所说:「领受圣灵吧!你们赦免谁的罪」等等。人可以在心、口和行为上如此行,就是坚持罪直到最后终点。因此,至终不悔改,就是得罪圣灵的罪;这显然是不可赦免的。
Augustinus autem dicit peccatum in Spiritum Sanctum esse verbum vel blasphemiam, quam quis dicit contra Spiritum Sanctum, per quem fit remissio peccatorum, secundum illud Io. XX, 22 ss.: accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, et cetera. Et hoc quidem corde scilicet ore et opere, dum aliquis perseverat in peccato usque in finem ultimum. Et sic finalis impoenitentia est peccatum in Spiritum, de qua manifestum est esse irremissibile.
后来的圣师却说,得罪圣灵的罪,是出于明知故犯的恶意而犯的罪;这种恶意违背按归属方式归于圣灵的属性,就是良善。正如得罪神的儿子的罪,是出于无知的罪;无知与按归属方式归于子的智慧相反。同样,出于软弱的罪,可以说是得罪父的罪,因为软弱与按归属方式归于父的能力相反。
Magistri vero sequentes dicunt peccatum in Spiritum Sanctum, scilicet quod committitur ex certa malitia, quae contrariatur appropriato Spiritui Sancto, scilicet bonitati, sicut et peccatum in Filium Dei, quod est ex ignorantia, quae opponitur sapientiae, quae appropriatur Filio. Et similiter peccatum in Patrem potest dici quod sit ex infirmitate, quae contrariatur potentiae, quae est appropriata Patri.
所以,得罪父或子的罪被称为可赦免,因为罪既出于无知或软弱,便似乎有某种可宽免的理由。但出于明知故犯的恶意所犯的罪,本身没有可宽免的原因,因此称为不可赦免,因为其中没有使它获得赦免的依据;尽管神有时出于自己的良善赦免它,就像有时凭自己的能力,医治本身不能治愈的疾病。
Sic ergo peccatum quod est in Patrem vel in Filium, dicitur remissibile, quia ex hoc ipso peccatum videtur aliquam excusationem habere, quia ex ignorantia vel ex infirmitate committitur. Quod autem ex certa malitia committitur, nullam in se habet excusationis causam: et ideo dicitur irremissibile, quia non habet in se unde remittatur, licet quandoque Deus illud ex sua bonitate remittat, sicut quandoque ex sua virtute curat morbum qui est de se incurabilis.
188. 按照这一点,得罪圣灵的罪被分为六种,分别排除使罪得赦免的因素。其中,前两种就神这方面的因素而言:盼望神的怜悯,与之相反的是绝望;敬畏神的公正,与之相反的是妄望。
188. Et secundum hoc assignantur sex species peccati in Spiritum Sanctum, excludentes ea per quae peccatum remittitur. Quorum prima duo accipiuntur per respectum ad ea quae se tenent ex parte Dei, scilicet spes divinae misericordiae, cui opponitur desperatio, et timor divinae iustitiae, cui opponitur praesumptio.
另外两种就人这方面而言:轻看可变的善,与之相反的是顽固,这里称为刚硬,人藉此把自己的心固定在罪上;以及对于背离神的立意,与之相反的是不悔改的心,就是从不立意藉悔改归向神。(译者:所据拉丁文本此处为 destinatio aversionis a Deo,字面是「背离神的立意」,但这与本段所列使罪得赦免的条件不易相合;这里保留原文的问题。)
Alia vero duo accipiuntur ex parte hominis, scilicet, contemptus boni commutabilis, cui opponitur obstinatio, quae hic duritia dicitur, per quam scilicet aliquis firmat animum suum ad peccatum; et destinatio aversionis a Deo, cui opponitur cor impoenitens, quod scilicet numquam proponit per poenitentiam reverti ad Deum.
另两种就神的恩赐而言。一种是信心,正如箴 16:6〔武加大本 15:27〕所引:「罪藉信心得洁净。」(译者:此处依作者的拉丁引句;和合本修订版箴 16:6 的相应句作「因慈爱和信实,罪孽得赎」。)与之相反的是攻击自己已经认识的真理。另一种是仁爱,正如箴 10:12 所说:「爱能遮掩一切过错。」与之相反的是嫉妒弟兄所蒙的恩典。
Alia vero accipiuntur ex parte donorum Dei, quorum unum est fides, secundum illud Prov. XV, 27: per fidem purgantur peccata, et huic opponitur impugnatio veritatis agnitae. Aliud autem est caritas, secundum illud Prov. X, 12: universa delicta operit caritas, et huic opponitur invidentia fraternae gratiae.