第8讲:外邦人的刑罚
Lectio 8: Poenae Gentium
1:26 因此,神任凭他们放纵可羞耻的情欲。他们的女人把自然的关系变成违反自然的; [n. 146]
1:27 男人也是如此,放弃了和女人自然的关系,欲火攻心,男的和男的彼此贪恋,行可耻的事,就在自己身上受这逆性行为当得的报应。 [n. 150]
1:28 他们既然故意不认识神,神就任凭他们存扭曲的心,做那些不该做的事, [n. 152]
1:29 装满了各样不义、邪恶、淫乱、贪婪、恶毒,满心是嫉妒、凶杀、纷争、诡诈、毒恨,又是搬弄是非的, [n. 156]
1:30 说人坏话的、被神憎恶的、侮辱人的、狂傲的、自高的、制造是非的、忤逆父母的, [n. 162]
1:31 无智慧的、举止不端的、无情的、不与人相交的、不怜悯人的。(译者:本段罪目依作者逐项解释的拉丁经文,保留 1:29 的「淫乱」(和合本修订版列作异文);1:30 的「被神憎恶的」采用修订版脚注读法;1:31 拉丁文的「举止不端」「不与人相交」与修订版「言而无信」等表述有别,下文分别据此立论。) [n. 165]
1:32 他们虽知道神的公正裁决,却不明白行这样事的人是该死的;不但行这些事的人如此,赞同这样行事的人也是如此。(译者:此处依作者所读拉丁文 non intellexerunt「不明白」,并把死亡判决同时用于行事者及赞同者。和合本修订版作「他们虽知道神判定做这样事的人是该死的,然而他们不但自己去做,还赞同别人去做」。) [n. 166]
1:26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. [n. 146]
1:27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. [n. 150]
1:28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, [n. 152]
1:29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, [n. 156]
1:30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, [n. 162]
1:31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. [n. 165]
1:32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. [n. 166]
146. 在提出他们得罪神性的不虔敬之罪以后,他提出刑罚:他们被带到违背自身本性而犯罪的地步。
146. Posita culpa impietatis, secundum quam contra naturam divinam peccaverunt, ponit poenam, qua scilicet ad hoc reducti sunt ut contra suam naturam peccarent.
首先,提出刑罚;
Et primo ponit poenam,
其次,加以解释,在「他们的女人」一处;
secundo exponit, ibi nam feminae,
第三,说明刑罚的相称性,在「受报应」一处。
tertio eius convenientiam ostendit, ibi et mercedem.
147. 所以,他首先说「因此」,就是因为他们把神的真实变为虚谎,「神把他们交付」,不是推动他们作恶,而是任由他们,「陷于可羞耻的情欲」,就是违反自然的罪。这些罪被称为情欲或受动,因为严格而言,当某物被拉出自身的自然秩序时,就称为受动,例如水被加热,或人患病。因此,这些罪既使人离开自然的秩序,适当地被称为受动。下文 7:5:「罪的情欲。」(译者:passio 在这里兼有「情欲」和「受动」两义;罗 7:5 的相应词,和合本修订版作「犯罪的欲望」。)
147. Dicit ergo primo propterea, scilicet quia Dei veritatem in mendacium mutaverunt, tradidit illos Deus, non quidem impellendo in malum sed deserendo, in passiones ignominiae, id est peccata contra naturam, quae dicuntur passiones, secundum quod proprie passio dicitur ex eo quod aliquid trahitur extra ordinem suae naturae, puta cum aqua calefit aut cum homo infirmatur. Unde quia per huiusmodi peccata homo recedit ab ordine naturali, convenienter dicuntur passiones, infra VII, 5: passiones peccatorum.
又称它们为「羞耻的情欲」,因为它们不配被提及。正如弗 5:12 所说:「他们暗中所做的,就是连提起来都是可耻的。」(译者:原文误引 5:15;引文实见 5:12。)如果一般肉欲的罪已经值得责备,因为它们使人降到人内如同兽类的层次,那么违反自然的罪就更值得责备,因为它甚至使人堕落到兽类本性之下。何 4:7:「我必使他们的荣耀变为羞辱。」
Dicuntur autem passiones ignominiae quia non sunt nomine digna, secundum illud Eph. V, 15: quae aguntur in occulto ab eis turpe est dicere. Si enim peccata carnis communiter exprobrabilia sunt quia per ea homo deducitur ad id quod est bestiale in homine, multo magis peccatum contra naturam, per quod etiam homo a natura bestiali decidit. Os. IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo.
148. 接着,他说「他们的女人」等等,解释先前所说,
148. Deinde cum dicit nam feminae eorum, etc., exponit quod dixerat,
首先,就女人而言;
et primo quantum ad feminas,
其次,就男人而言,在「男人也是如此」一处。
secundo quantum ad masculos, ibi similiter autem masculi.
149. 所以,他首先说:我说他们被交付于羞耻的情欲,因为「他们的女人把自然的关系变成违反自然的」。林前 11:14:「你们的本性不也教导你们吗?」赛 24:5:「废了律例,背了永约。」就是违背自然的法则。
149. Dicit ergo primo: ideo illos dico in passiones ignominiae traditos, nam feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. I Cor. XI, 14: nec ipsa natura docet vos. Is. XXIV, 5: mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, id est ius naturale.
应当考虑,一件事可以从两方面违背人的本性。第一,违背构成人之种差的本性,就是理性;按此,一切罪都称为违背人的本性,因为违背正当理性。因此,大马士革的约翰(Damascenus)在第二卷也说,犯罪的天使从合乎自然的事转向了不合自然的事。
Est autem considerandum quod dupliciter est aliquid contra naturam hominis. Uno modo contra naturam differentiae constitutivae hominis, quae est rationale; et sic omne peccatum dicitur esse contra naturam hominis, inquantum est contra rationem rectam. Unde et Damascenus dicit in II Lib. quod angelus peccans versus est ex eo quod est secundum naturam in id quod est praeter naturam.
第二,一件事可以就人的属,即动物而言,违背人的本性。显然,按照自然的意向,动物两性的交合被安排指向生育的行为。因此,凡其方式不可能产生生育的交合,都违背人作为动物的本性。按此,《注疏》说:「自然的运用,是男人与女人在同房中结合;违反自然的,则是男人玷污男人,女人玷污女人。」凡其本身不能产生生育的性交行为,道理也一样。
Alio modo dicitur esse aliquid contra naturam hominis ratione generis, quod est animal. Manifestum est autem quod, secundum naturae intentionem, commixtio sexuum in animalibus ordinatur ad actum generationis, unde omnis commixtionis modus, ex quo generatio sequi non potest, est contra naturam hominis inquantum est animal. Et secundum hoc dicitur in Glossa naturalis usus est ut vir et mulier in uno concubitu coeant, contra naturam vero ut masculus masculum polluat et mulier mulierem. Et eadem ratio est de omni actu coitus ex quo generatio sequi non potest.
150. 接着,他说「也是如此」,就男性解释;他们「放弃了和女人自然的关系,燃烧起来」,就是超出自然的界限而燃烧。正如诗 118:12〔武加大本 117:12〕所说:「他们燃烧,如荆棘中的火。」(译者:此处依拉丁文 exarserunt「燃烧」;和合本修订版作「他们熄灭,好像烧荆棘的火」。)这是在「自己的情欲中」,就是肉体的情欲,「男的和男的彼此贪恋,行可耻的事」。结 16:37:「我要在他们面前暴露你的下体」等等。
150. Deinde cum dicit similiter autem, exponit quantum ad mares, qui, scilicet, relicto naturali usu feminae exarserunt, id est, extra terminos naturae arserunt, secundum illud Ps. CXVII, 12: exarserunt sicut ignis in spinis: et hoc in desideriis suis, scilicet carnalibus, invicem masculi in masculos turpitudinem operantes. Ez. XVI, 37: nudabo ignominiam tuam coram eis, etc.
151. 接着,他说「受报应」,说明这刑罚与罪过相称。他们「在自己身上」,就是在自己本性的败坏中,「领受自己错误的报应」;这错误就是把神的真实变为虚谎。「报应」就是偿报,而且是他们「应当领受的」,就是按正义的秩序应领受的。因为,既把神所特有的归于受造物,侮辱了神性,就应在自身的本性中遭受羞辱。
151. Deinde cum dicit et mercedem, ostendit hanc poenam convenientem esse culpae, dicens recipientes in semetipsis, id est in deformatione suae naturae, mercedem erroris sui, scilicet quo Dei veritatem in mendacium commutaverunt, mercedem, id est retributionem, quam oportuit scilicet eos recipere, secundum iustitiae ordinem, ex qua debitum erat ut qui in Dei naturam iniuriosi fuerant, id quod est proprium sibi, creaturis attribuendo, in sui natura contumeliosi existerent.
虽然「报偿」按本义似乎是褒义,这里却指任何偿报,甚至恶的偿报,正如下文 6:23 说:「罪的工价乃是死。」弥 1:7:「行淫的赏金全被火烧。」
Et quamvis merces proprie videatur in bonum sonare, tamen hic sumitur pro quacumque retributione, etiam in malis, secundum modum quo dicitur infra VI, 23: stipendia peccati mors. Mich. I, 7: mercedes eorum igni comburentur.
应当注意,使徒把违反自然的恶习,就是肉欲之罪中最严重的,列为拜偶像的刑罚,是很合理的;因为这些恶习似乎与偶像崇拜同时开始,就是在亚伯拉罕时代,人们认为偶像崇拜始于那时。因此,也是在那时,首次读到所多玛人因这些事受惩罚,见创 19。随着偶像崇拜增长,这些恶习也同时增长。因此,马加比二书 4:12–13 说,耶孙「竟敢在城堡下面,把最优秀的青年安置在妓院里。」(译者:此处按作者所引拉丁文 lupanaribus「妓院」;思高本作「在城堡下建筑了运动场,引领贵族少年受体育训练」,与这段论证所依据的拉丁表述有重大差别。)这却并非外邦异族生活方式的开始,而是它的增长和进一步发展。
Est autem notandum quod satis rationabiliter Apostolus vitia contra naturam, quae sunt gravissima inter peccata carnalia, ponit idololatriae poenam, quia simul cum idololatria incepisse videntur, scilicet tempore Abrahae, quando creditur idololatria incoepisse. Unde et tunc primo leguntur in Sodomitis punita fuisse, ut Gen. XIX. Simul etiam idololatria crescente, huiusmodi vitia creverunt. Unde dicitur II Mach. IV, 12 s., quod Iason ausus est sub ipsa arce optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. Erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis.
152. 接着,他说「他们既然不愿意」,说明他们处在正义的裁决之下。
152. Deinde cum dicit et sicut non probaverunt, ostendit eos iustitiae fuisse subiectos.
首先,说明他们从什么先前的罪,陷入这些罪;
Et primo ostendit ex qua priori culpa in haec peccata devenerunt,
其次,列举这些罪的不同种类,在「装满了各样不义」一处。
secundo enumerat horum peccatorum differentias, ibi repletos omni iniquitate.
153. 他提出先前的罪,说:「他们既然不赞同把神保有在认识中。」这可以有两种理解。第一,虽然他们能凭理性之光,藉可见的受造物,对神获得真实认识,却为了能够更自在地犯罪,「不赞同」,就是不认可自己在认识中保有神。伯 21:14:「离开我们吧!我们不想知道你的道路。」
153. Culpam autem praecedentem ponit, cum dicit et sicut non probaverunt Deum habere in notitia. Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, quia quamvis lumine rationis per creaturas visibiles veram Dei cognitionem habere potuerunt, tamen ut liberius possent peccare, non probaverunt, id est non approbaverunt, ut ipsi haberent Deum in sui notitia. Iob XXI, 14: recede a nobis: scientiam viarum tuarum nolumus.
另一种理解是,他们不赞同神在自己的认识中知道人的行为,正如诗 94:7〔武加大本 93:7〕所说:「他们说:耶和华必不看见,神必不留意。」按照这一意义,接下来的刑罚便适当地对应这罪过:「神就把他们交给被弃绝的判断。」(译者:作者对同一句拉丁文提出以上两种解释,并以 reprobum「不合格、被弃绝的」说明其后果;和合本修订版作「神就任凭他们存扭曲的心」。)
Alio modo, potest intelligi quod ipsi non probaverunt quod Deus in sui notitia haberet facta humana, secundum illud Ps. XCIII, 7: dixerunt: non videbit Dominus, nec intelliget Deus. Et secundum hunc sensum convenienter huic culpae respondet poena cum subditur tradidit illos Deus in reprobum sensum.
154. 这里所说人的感觉或判断,不是认识可感事物的外在感觉,而是人藉以判断该做什么的内在判断。正如智慧篇 6:16 所说:「思念智慧,是齐全的明哲。」
154. Dicitur autem hic sensus hominis non exterior, quo sensibilia cognoscuntur, sed interior, secundum quem iudicat de agendis, secundum illud Sap. VI, 16: cogitare de illa sensus est consummatus.
所谓被弃绝的判断,是人对于行为所具有的、应受斥责的判断。正如提后 3:8 所说:「他们的心地败坏,信仰经不起考验。」耶 6:30:「人必称他们为被抛弃的银子。」
Dicitur autem sensus reprobus quo aliquis reprobandum iudicium habet de agendis, secundum illud II Tim. III, 8: homines mente corrupti, reprobi circa fidem. Ier. VI, 30: argentum reprobum vocate eos.
155. 所以,他又说「做那些不该做的事」,就是与正当理性不合的事。智慧篇 3:11:「工作只有失败。」
155. Et ideo subdit ut faciant ea quae non conveniunt, id est ea quae a recta ratione discordant. Sap. III, 11: inutilia opera eorum sunt.
他们既在认识神一事上犯罪,或者不愿认识他,或者不认为他有所认识,就被交给错乱的判断,这是相称的。因此,智慧篇 14:31 也说:「对犯罪者的惩罚,常追击不义者违法的行为。」(译者:所据文本把 iniustorum「不义者的」分写为 in iustorum;此处按武加大本 injustorum 及思高本相应经文订正。)
Est autem conveniens ut qui contra Dei notitiam peccaverunt, vel eum cognoscere nolentes, vel eum cognoscere non arbitrantes, in perversitatem sensus traderentur. Unde et Sap. XIV, 31 dicitur: peccantium poena perambulat semper in iustorum praevaricationem.
156. 接着,他说「装满了」等等,列举这些不合宜的行为。首先,提出一般性的概念,说「装满了各样不义」;因为约壹 3:4 说:「凡犯罪的,就是做违背律法的事。」
156. Deinde cum dicit repletos, etc., enumerat huiusmodi inconvenientia opera. Et primo, ponit id quod est generale, dicens repletos omni iniquitate, quia ut dicitur I Io. III, 4: omne peccatum est iniquitas.
正如一切德行,就其履行律法命令而言,都具有正义的性质;一切罪,就其与神律法的准则不合而言,也都具有不义的性质。圣经尤其从这一方面责备罪。
Sicut enim omnis virtus, inquantum exequitur praeceptum legis, habet rationem iustitiae, ita etiam omne peccatum, inquantum a regula legis divinae discordat, habet rationem iniquitatis. Et sic in Sacra Scriptura praecipue peccata arguuntur.
他从两方面加重对他们罪责的说明。第一,就程度而言,他说「装满了」。凡情欲完全倾向犯罪的人,就被视为装满不义。正如诗 14:3〔武加大本 13:3〕所引:「满口是咒骂苦毒。」(译者:这是武加大本该节扩展文本,亦见罗 3:14;和合本修订版诗 14:3 无此句。)第二,就范围而言:他们不只在一件事上犯罪,而在一切事上。智慧篇 14:27:「崇拜虚无的偶像,实是万恶的起源。」
Dupliciter autem eorum culpam exaggerat. Primo quidem intensive per hoc quod dicit repletos. Ille enim videtur repleri iniquitate cuius affectus est totaliter ad peccandum dispositus, secundum illud Ps. XIII, 3: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Secundo extensive quia scilicet non tantum in uno peccaverunt sed in omnibus. Sap. XIV, 27: infandorum idolorum cultura omnis mali causa est.
157. 接着,他说「邪恶」,分别列举具体的罪。
157. Consequenter cum dicit malitia, enumerat peccata in speciali.
首先,是违犯,就是反对禁止性诫命的罪;
Et primo quantum ad transgressionem, quae opponitur praeceptis negativis,
其次,是失于履行,就是反对命令性诫命的罪,在「狂傲的」一处。
secundo quantum ad omissionem, quae opponitur praeceptis affirmativis, ibi superbos.
关于第一点,他做两件事:
Circa primum duo facit:
首先,提出使人在自身中败坏的罪;
primo ponit peccata quibus aliquis deterioratur in seipso,
其次,提出使人伤害邻舍的罪,在「恶毒」一处。
secundo peccata quibus aliquis fit nocivus proximo, ibi nequitia.
158. 关于第一点,他首先提出一般性的概念,说「邪恶」;这是与德行相反的恶习。因此,因习性而犯罪的人,就被称为出于恶意而犯罪。诗 52:1〔武加大本 51:3〕:「你为何作恶自夸?」
158. Circa primum, ponit quidem id primo quod est generale cum dicit malitia, quae est habitus vitiosus, virtuti oppositus. Unde ex malitia peccare dicuntur qui ex habitu peccant. Ps. LI, 3: quid gloriaris in malitia?
具体而言,他提出在人对身体快感的欲求上造成失序的罪,说「淫乱」。虽然 fornicatio 本义是与妓女交合,因为她们在拱门,即凯旋门旁公开卖淫,但这里指一切不合法的性交。多比传 4:12〔武加大本 4:13〕:「孩子!你应戒绝一切淫行。」
In speciali ponit peccatum quo quis deordinatur circa appetitum corporalium delectationum, cum dicit fornicatione. Quamvis enim fornicatio proprie sit cum meretricibus, quae iuxta fornices, id est arcus triumphales, se publice prostituebant, tamen hic sumitur pro omni illicito concubitu. Tob. IV, 13: attende tibi fili mi ab omni fornicatione.
其次,他提出在人对外在财物的欲求上造成失序的恶习,说「贪婪」;这就是无节制地想要占有。来 13:5:「不可贪爱钱财,要以自己所有的为满足。」
Secundo, ponit vitium per quod quis deordinatur circa appetitum rerum exteriorum cum dicit avaritia, quae est immoderatus appetitus habendi. Hebr. ult.: sint mores sine avaritia, contenti praesentibus.
159. 然后,提出指向伤害邻舍的罪。首先,提出一般性的概念,说「恶毒」(nequitia);就是人试图做自己「不能」(nequit)完成的事。这尤其发生于对邻舍的伤害,因为人有时不能如愿伤害他人。诗 7:9〔武加大本 7:10〕:「愿恶人的恶断绝!」
159. Deinde ponuntur peccata quae tendunt ad nocumentum proximi. Et primo ponit id quod est generale cum dicit nequitia, dum scilicet attentat aliquis quod nequit implere; quod maxime contingit circa nocumenta proximorum, quibus non potest aliquis aliquando pro voto nocere. Ps. VII, 10: consumetur nequitia peccatorum.
接着,他提出这些罪的根,说「满心嫉妒」。嫉妒是因别人的善而悲伤,人由此受到激动而伤害别人。智慧篇 2:24:「因魔鬼的嫉妒,死亡才进入了世界。」
Consequenter ponit radicem horum peccatorum dicens plenos invidia, quae est dolor de alieno bono, ex quo aliquis incitatur ad nocendum alteri. Sap. II, 24: invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.
160. 以后,列出伤害。首先,是明显的伤害;就行动而言,说「凶杀」,这是最主要的伤害。何 4:2:「起誓、欺骗、杀害、偷盗、奸淫泛滥。」他用复数说「凶杀」,因为杀人不仅存在于行动中,也存在于意志中。约壹 3:15:「凡恨自己弟兄的,就是杀人的。」(译者:原文误引 3:5;实为 3:15。)就是说,以想要杀害的方式恨人。
160. Postea ponuntur nocumenta et primo manifesta, et quantum ad facta, cum dicit homicidiis, quae sunt praecipua nocumenta. Os. IV, 2: maledictum, mendacium et homicidium, furtum et adulterium inundaverunt. Dicit autem pluraliter homicidiis, quia homicidium non solum consistit in opere sed etiam in voluntate. I Io. III, 5: qui odit fratrem suum homicida est, qui scilicet odit ad occidendum.
就言语而言,说「纷争」。纷争就是仗着高声叫喊而攻击真理。箴 20:3:「止息纷争是人的尊荣。」
Et quantum ad verba, cum dicit contentione. Est autem contentio impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Prov. XX, 3: honor est homini qui se separat a contentionibus.
161. 然后,他提出隐蔽的伤害。首先,是一般性的概念,说「诡诈」;就是装作一回事,实际却做另一回事。耶 9:8:「他们的舌头是毒箭,说话诡诈,跟邻舍口说平安,心却谋害他。」
161. Deinde ponit nocumenta occulta et, primo, illud quod est generale, cum dicit dolo, quando scilicet aliud simulatur et aliud agitur. Ier. IX, 8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ei ponit insidias.
随后,他提出这些伤害的内在根源,说「毒恨」;这个拉丁词 malignitas 被解释为「恶火」(malum ignem),就是心里的恶意。正如诗 28:3〔武加大本 27:3〕所说:「他们跟邻舍说平安,心里却是奸恶。」诗 5:4〔武加大本 5:6〕:「恶人不能与你同住。」
Post haec ponit radicem interiorem horum nocumentorum, cum dicit malignitate, quae importat malum ignem, id est malum affectum in corde secundum illud Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus. Ps. V, 6: non habitabit iuxta te malignus.
162. 接着,他提出主要藉言语实行的隐蔽伤害,说「搬弄是非的」;就是私下在人耳边低语,在他们之间播下不和的人。德训篇 28:15:「搬弄是非的,和一口两舌的人,是可咒骂的,因为他们使许多安享和平的人丧亡。」(译者:原文误引第十八章;实为第二十八章。)「说人坏话的」,就是暗中损害他人名誉的人,在本人不知情时说他的坏话。传 10:11:「蛇若暗中咬人,暗中毁谤人的也不比它逊色。」(译者:此处依拉丁引文,以蛇的暗中攻击比喻毁谤;和合本修订版本节作「尚未行法术,蛇若咬人,行法术的人就得不到什么好处了」。)
162. Consequenter ponit nocumenta occulta, quae praecipue fiunt verbis, cum dicit susurrones, qui scilicet occulte susurrant in auribus hominum ad seminandas inter eos discordias. Eccli. XVIII, 15: susurro et bilinguis maledictus in populo; multos enim turbavit pacem habentes. Detractores, qui scilicet detrahunt famae alicuius occulte, id est eo ignorante mala dicentes de eo. Eccle. X, 11: si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
为免人以为这些罪只用口犯,便是轻微的,他又说「被神憎恶的」。因为他们攻击神在人内最喜爱的东西,就是相互之爱。约 15:12:「你们要彼此相爱,这是我的命令。」所以箴 6:16 说:「耶和华所恨恶的有六样,他心所憎恶的共有七样。」第七样就是在弟兄间散播纷争的人。
Et ne putentur ista peccata esse levia, quia solo ore committuntur, subdit Deo odibiles. Impugnant enim id maxime quod Deus in hominibus amat, scilicet mutuum amorem. Io. XV, 12: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Unde dicitur Prov. VI, 16: sex sunt quae odit Deus et septimum detestatur anima eius, scilicet qui seminat inter fratres discordias.
他又加上「侮辱人的」,就是当面加诸恶言的人。提前 1:13:「我从前是亵渎、迫害、侮慢神的人。」
Addit autem contumeliosos, qui scilicet mala in faciem inferunt. I Tim. I, 13: qui prius fuit blasphemus et persecutor et contumeliosus.
所以,这三种恶习在所涉及的内容上相同,因为都是说邻舍的坏话。
Sic ergo haec tria vitia in materia conveniunt, quia omnes mala dicunt de proximo.
但它们的目的不同:搬弄是非者意在制造不和,毁谤者意在损害名誉,侮辱者意在使人受辱。
Differunt autem in fine, nam susurro intendit discordiam, detractor infamiam, contumeliosus iniuriam.
163. 接下来,他提出属于失于履行的罪。首先,提出这些罪的根,说「狂傲的」。
163. Consequenter ponit peccata quae pertinent ad omissionem, et primo ponit radicem horum peccatorum cum dicit superbos.
所谓狂傲(superbi),仿佛是人以失序的卓越欲求,「越出自己之上」(super se euntes)。他们想居于人上,不愿受别人的准则管辖,因此忽略诫命。德训篇 10:15:「骄傲是一切罪恶的起源。」这就背离神而言是真的,却不是就转向可变的善而言。因为提前 6:10 说:「贪财是万恶之根。」
Dicuntur enim superbi quasi super se euntes per inordinatum appetitum excellentiae, volunt enim praeesse, non subesse alienae regulae, et ideo praecepta omittunt. Eccli. X, 15: initium omnis peccati superbia, quod verum est quantum ad aversionem a Deo, non quantum ad conversionem ad bonum commutabile. Dicitur enim I Tim. ult. quod radix omnium malorum est cupiditas.
164. 其次,他提出骄傲的发展:首先,从骄傲在心中产生自高,就是人把自己抬到别人之上。路 18:11:「我不像别人。」所以,诗 131:1〔武加大本 130:1〕反对自高者说:「我的眼不高傲。」
164. Secundo ponit processum superbiae, ex quo primo in corde nascitur elatio, ut scilicet homo se super alios efferat. Lc. XVIII, 11: non sum sicut ceteri hominum. Unde dicitur contra elatos illud Ps. CXXX, 1: neque elati sunt oculi mei.
其次,骄傲在行动中产生擅创新事的狂妄。就这一点,他又说「制造恶事的」;因为善事已经由神和人确立,所以他们另辟新事,发明的就成了恶事。赛 3:8:「他们的创举与主相悖。」(译者:此处依拉丁文 adinventiones,保留「创制」的论点;和合本修订版作「他们的舌头和行为与耶和华相悖」。)
Secundo ex superbia in opere nascitur novitatum praesumptio, et quantum ad hoc subdit inventores malorum; quia enim bona iam a Deo et ab hominibus sunt instituta, consequens est ut ipsi de novo adinveniant mala. Is. III, 8: adinventiones eorum contra Dominum.
165. 接着,提出各项失于履行的行为。首先,是对上级未尽的义务:就父母而言,说「忤逆父母的」;这违反弗 6:1 所说:「作儿女的,你们要在主里听从父母。」就神而言,说「无智慧的」,就是行为违背对神的敬畏。伯 28:28:「看哪,敬畏主就是智慧;远离恶事就是聪明。」
165. Consequenter ponuntur ipsae omissiones. Et primo respectu superiorum; unde, quantum ad parentes, dicit parentibus non obedientes. Contra id quod dicitur Eph. VI, 1: filii obedite parentibus vestris in domino. Quantum autem ad Deum dicit insipientes, id est contra divinam reverentiam agentes. Iob XXVIII, 28: ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intelligentia.
其次,是对自己未尽的义务,说「举止不端的」,就是在衣着和步态上失当。德训篇 19:27:「人的服装、喜笑和步伐,都表示他的为人。」然而,赛 3:16 也有些人因举止刻意而受责备,因为那样的讲究,超过了与他们一起生活的人的通常尺度。
Secundo, ponit omissionem quantum ad seipsum. Cum dicit incompositos, in habitu et in incessu. Eccli. XIX, 27: amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis, enuntiant de illo. Quidam tamen inculpantur Is. III, 16 de hoc quod composito gradu incedebant, quia illa compositio excedebat modum communem hominum, inter quos conversabantur.
第三,是对同辈未尽的义务。对于同辈,首先应当心怀关爱;与此相反,他说「无情的」。箴 12:10:「恶人的怜悯也是残忍。」提后 3:2:「那时人会专爱自己。」就是说,不爱别人。其次,人应与同辈相交共处;与此相反,他又说「不与人相交的」,就是不与别人共同生活。士 18:27–28:「他们用刀杀了那些人,因为那些人与任何人都没有交往和事务往来。」(译者:此处依拉丁引文,说明缺少交往;和合本修订版相应处作「他们又与世无争」。)传 4:10:「孤身的人有祸了,若是跌倒」等等。
Tertio, ponit omissionem quantum ad pares ad quos debemus habere, primo, affectum in corde; contra quod dicit sine affectione. Prov. XII, 10: viscera impiorum crudelia. II Tim. III, 2: Erunt homines seipsos amantes, scilicet et non alios. Secundo, debet homo eis exhibere socialem conversationem; contra quod subdit absque foedere, quo scilicet aliis socialiter non convivunt. Iud. XVIII, 27 s. percusserunt eos in ore gladii eo quod cum nullo hominum haberent quicquam societatis et negotii. Eccle. IV, 10: vae soli quoniam cum ceciderit, etc.
第四,是对下级未尽的义务;他又说「不怜悯人的」,而我们应当怜悯困苦者。雅 2:13:「对那不怜悯人的,他们要受没有怜悯的审判」等等。
Quarto, quantum ad inferiores, subdit sine misericordia, quam debemus miseris exhibere. Iac. II, 13: iudicium sine misericordia fiet illi qui non facit misericordiam, etc.
166. 接着,他说「他们虽知道神的公正裁决」,说明他们当受神的愤怒或报应。
166. Deinde cum dicit qui cum iustitiam, ostendit eos esse obnoxios irae, sive vindictae divinae.
关于此点,应当考虑三件事。
Circa quod tria consideranda sunt.
首先,是他们本有的倾向:他们虽知道神是公正的,也具有其他一切完善,却不相信他会因罪施罚。番 1:12:「他们心里说:耶和华不降祸。」这就是他说的「他们虽知道神的公正裁决,却不明白」。
primo, naturalis eorum affectus quia, cum cognoscerent Deum iustum et omnes alias perfectiones habentem, non crediderunt quod pro peccatis poenam inferret. Soph. I, 12: dicunt in cordibus suis: non faciet Dominus male. Et hoc est quod dicit qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt.
167. 其次,是他们的罪应受的刑罚,说「是该死的」。下文 6:23:「罪的工价乃是死。」
167. Secundo poena peccatis eorum debita, cum dicit digni sunt morte. Infra VI, 23: stipendia peccati mors est.
因为,灵魂离弃神,就应藉身体的死亡被自己的身体离弃,并最终藉永远的死亡被神离弃。关于这死,诗 34:21〔武加大本 33:22〕说:「罪人的死极其惨恶。」(译者:此处依作者拉丁引文;和合本修订版作「恶必害死恶人」。)启 20:6 说:「第二次的死在他们身上没有权柄。」
Dignum est enim quod anima, quae deserit Deum, a corpore suo deseratur per mortem corporalem, et finaliter deseratur a Deo per mortem aeternam, de qua dicitur in Ps. XXXIII, 22: mors peccatorum pessima, et, Apoc. XX, 6: in his mors secunda non habebit potestatem.
168. 第三,应当考虑,这刑罚该归于谁。首先,归于「行这样事的人」,就是犯上述诸罪的人。正如诗 5:5–6〔武加大本 5:7〕所说:「凡作恶的,都是你所恨恶的。说谎言的,你必灭绝。」
168. Tertio considerandum est quibus talis poena debetur. Et, primo, his qui talia agunt, scilicet praedicta peccata, secundum illud Ps. V, 7: odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium.
「不但」归于「行事的人」,也归于「赞同这样行事的人」。赞同有两种方式。第一,直接赞同:或者称赞罪,正如诗 10:3〔武加大本 9:24〕所说:「罪人因自己心中的欲望而受称赞。」(译者:这里依拉丁文被动式 laudatur,作为他人赞同的论据;和合本修订版作「恶人以自己的心愿自夸」。)或者提供建议和支持,正如代下 19:2 所说:「你怎么可以帮助恶人。」第二,间接赞同:当一个人能够责备、或以某种方式阻止,却不这样做时,尤其当这是他职分所要求的,就构成这种赞同;例如以利的儿子的罪归责于以利,见撒上 3:13〔拉丁本《列王纪一》〕。使徒这样说,尤其针对某些外邦智者,他们虽然不敬拜偶像,却也不抵制敬拜偶像的人。
Et non solum illis qui faciunt sed etiam his qui consentiunt facientibus. Et hoc dupliciter. Uno modo directe, vel laudando peccatum, secundum illud Ps. IX, 24: laudatur peccator in desideriis animae suae, vel etiam praebendo consilium et favorem, secundum illud II Par. XIX, 2: impio praebes auxilium. Alio modo indirecte, quando non reprehendit aut impedit quocumque modo, si potest, et praecipue si ex officio incumbat, sicut peccata filiorum imputantur Heli, sicut patet I Reg. III, 13. Haec autem specialiter Apostolus dicit propter quosdam sapientes gentilium, qui, et si idola non colebant, tamen colentibus non resistebant.