第7讲:外邦人的不虔敬与不义
Lectio 7: Impietas et iniustia Gentium
1:20 自从造天地以来,神的永能和神性是明明可知的,虽然眼不能见,但藉着所造之物就可以了解看见,叫人无可推诿。 [n. 123]
1:21 因为,他们虽然知道神,却不把他当作神荣耀他,也不感谢他。他们的思想变为虚妄,无知的心昏暗了。 [n. 126]
1:22 他们自以为聪明,反成了愚昧, [n. 131]
1:23 将不能朽坏之神的荣耀变为偶像,仿照必朽坏的人、飞禽、走兽、爬虫的形像。 [n. 132]
1:24 所以,神任凭他们随着心里的情欲行污秽的事,以致彼此羞辱自己的身体。 [n. 137]
1:25 他们将神的真实变为虚谎,去敬拜事奉受造之物,不敬奉那造物的主——主是可称颂的,直到永远。阿们! [n. 141]
1:20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. [n. 123]
1:21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: [n. 126]
1:22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. [n. 131]
1:23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. [n. 132]
1:24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: [n. 137]
1:25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. [n. 141]
123. 使徒说明外邦人已经认识了神的真理以后,这里说明,他们却负有不虔敬和不义的罪责。
123. Postquam Apostolus ostendit veritatem Dei fuisse a gentibus cognitam, hic ostendit eos obnoxios culpae impietatis et iniustitiae.
首先,就不虔敬的罪责来说明;
Et primo ostendit hoc quantum ad culpam impietatis,
其次,就不义的罪责来说明,在「他们既然不愿意」等语一处。
secundo quantum ad culpam iniustitiae, ibi et sicut non probaverunt, etc.
有人可能以为,他们可以因无知而免除不虔敬的罪责;正如使徒论自己,在提前 1:13 说:「我还蒙了怜悯,因为我是在不明白的时候做的。」
Posset autem aliquis credere eos a culpa impietatis excusari propter ignorantiam, sicut Apostolus de se dicit infra I Tim. I, 13: misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci,
所以,他首先说明,外邦人无可推诿;
primo ergo ostendit gentiles non esse excusabiles,
其次,提出他们的罪,在「将荣耀变为」一处。
secundo ponit eorum culpam, ibi et mutaverunt gloriam.
124. 关于第一点,应当考虑:只有当无知在先并引起罪过,而自身并非由罪过造成时,无知才使人免罪。例如,一个人尽了应有的注意,以为自己击打的是敌人,却打中了父亲。但如果无知出于罪过,就不能以无知免除随后罪过的责任。所以,若有人因醉酒而杀人,便不能免罪,因为他使自己醉酒时已经犯罪。因此,按照哲学家的说法,他应受双重惩罚。
124. Circa primum considerandum est quod tunc ignorantia culpam excusat quando sic procedit et causat culpam, quod non causatur a culpa. Sicut cum aliquis, adhibita diligentia debita, dum credit percutere hostem, percutit patrem. Si vero ignorantia causetur ex culpa, non potest subsequentem culpam ignorantia excusare. Unde si quis per ebrietatem homicidium committit, non excusatur a culpa, quia peccavit se inebriando, unde secundum Philosophum meretur duplices mulctationes.
125. 所以,他首先提出所要论证的,说:关于神的事向他们显明到「如此」地步,「叫他们无可推诿」,就是不能以无知为借口。雅 4:17:「人若知道该行善而不去行,这就是他的罪了。」下文 2:1:「所以,你无可推诿。」
125. Primo igitur proponit quod intendit, dicens ita, quod est Dei, notum est eis, ut sint inexcusabiles, id est ut per ignorantiam excusari non possint Iac. IV, 17: scienti bonum et non operanti peccatum est illi. Infra II, 1: propter quod inexcusabilis est.
126. 其次,在「他们虽然知道」等语一处,证明先前所说。
126. Secundo ibi quia cum cognovissent, etc., probat quod dixerat.
首先,说明他们最初的罪并非出于无知;
Et primo, ostendit quod prima eorum culpa ex ignorantia non processit,
其次,说明无知是从这罪随后而来,在「却变为虚妄」一处。
secundo quod ex hac culpa est ignorantia subsecuta, ibi sed evanuerunt.
127. 他们最初的罪并非出于无知,可以由此看出:他们虽具有对神的认识,却未用它行善。他们从两方面认识神。第一,认识他超越万有,因此应当把属于至高者的荣耀和尊敬献给他。所以,说他们无可推诿,「因为他们虽然知道神,却不把他当作神荣耀他」;或者是因为他们没有献上应有的敬拜,或者是因为他们给他的能力和知识划定界限,把某些事排除于他的能力和知识之外,违背德训篇 43:32 的话:「你们尽力颂扬上主。」(译者:原引 43:37;所引拉丁句实见武加大本及思高本 43:32。)
127. Quod autem prima eorum culpa non fuerit ex ignorantia, ostenditur per hoc quod Dei cognitionem habentes ea non sunt usi ad bonum. Dupliciter autem Deum cognoverunt. Uno modo sicut omnibus super eminentem, et sic ei debebant gloriam et honorem quae superexcellentibus debetur. Isti ideo dicuntur inexcusabiles quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, vel quia ei debitum cultum non impenderunt, vel quia virtuti eius et scientiae terminum imposuerunt, aliqua eius potentiae et scientiae subtrahentes, contra id quod dicitur Eccli. XLIII, 37: glorificantes Dominum quantumcumque potueritis.
第二,他们认识他是一切美善的原因。因此,在一切事上都应向他感恩;然而,他们并未这样做,反而把自己的美善归于自己的才智与能力。因此接着说:「也不感谢」主。帖前 5:18:「凡事谢恩。」
Secundo, cognoverunt eum sicut omnium bonorum causam. Unde ei in omnibus gratiarum actio debebatur, quam tamen ipsi non impendebant, sed potius suo ingenio et virtuti suae bona sua adscribebant; unde subdit gratias non egerunt, scilicet Domino, I Thess. ult.: in omnibus gratias agite.
128. 接着,他说「却变为虚妄」,说明他们内的无知从罪随后而来。
128. Deinde cum dicit sed evanuerunt, ostendit quod in eis ex culpa est ignorantia subsecuta.
首先,提出所要说明的;
Et primo ponit intentum,
其次,阐明所提出的,在「自以为」一处。
secundo manifestat propositum, ibi dicentes.
129. 所以,他首先提出造成无知的罪,说「变为虚妄」。
129. Primo ergo proponit culpam quae est ignorantiae causa cum dicit evanuerunt.
所谓虚妄,就是没有稳定性或坚固性。只有神自身是不变的。玛 3:6:「我——耶和华是不改变的。」因此,只有当人的心智倚靠神时,才免于虚妄;一旦撇下神,倚靠任何受造物,就陷于虚妄。智慧篇 13:1:「凡不认识神的人,都是虚妄的」等等(译者:为保留作者由 vani「虚妄」所作的论证,此处依拉丁文;思高本作「都是真正的愚人」。)诗 94:11〔武加大本 93:11〕:「耶和华知道人的意念是虚妄的。」「他们的思想变为虚妄」,就是因为他们信赖自己,不信赖神,把自己的美善归于自己,不归于神。正如诗 12:4〔武加大本 11:5〕所说:「我们的嘴唇」等等。
Vanum enim dicitur quod non habet stabilitatem seu firmitatem. Solus autem Deus de se est immutabilis. Mal. III, 6: ego Deus et non mutor. Et ideo tunc solum mens humana est a vanitate libera quando Deo innititur. Cum autem, praetermisso Deo, innititur cuicumque creaturae, incurrit vanitatem. Sap. XIII, 1: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, etc.; Ps. XCIII, 11: Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. In cogitationibus suis evanuerunt, in quantum in seipsis, et non in Deo, fiduciam habebant, sibi et non Deo bona sua adscribentes, secundum illud Ps. XI, 5: labia nostra, etc.
130. 其次,他提出随后产生的无知,说「昏暗了」;就是说,他们的心由于昏暗,而成为「无知的心」,就是被剥夺了使人真实认识神的智慧之光。正如把肉眼从有形的太阳转开的人,会陷于身体的黑暗;离开神、倚靠自己而不倚靠神的人,也在灵性上陷入黑暗。箴 11:2:「谦逊人却有智慧」;人藉谦卑使自己服从神;「骄傲来,羞耻也来。」太 11:25:「你把这些事向聪明智慧的人隐藏起来」,就是说,向那些自以为聪明的人隐藏;「而向婴孩启示出来」,就是向谦卑的人启示。弗 4:17–18 也论这些人说:「外邦人存虚妄的心而活;他们心地昏昧。」
130. Secundo ponit ignorantiam subsecutam dicens et obscuratum est; id est, per hoc quod obscuratum est, factum est cor eorum insipiens, id est lumine sapientiae privatum, per quam homo vere Deum cognoscit. Sicut enim qui oculos corporales a sole materiali avertit, obscuritatem corporalem incurrit, ita ille qui a Deo avertitur, de seipso praesumens et non de Deo, spiritualiter obscuratur. Prov. XI, 2: ubi humilitas, per quam scilicet homo se Deo subiicit, ibi sapientia; ubi superbia, ibi contumelia. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus, secundum quod scilicet eis videbatur, et revelasti ea parvulis, id est humilibus. Et de his habetur Eph. IV, 17 s.: gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum.
131. 接着,他说「自以为」,解释先前所说。
131. Deinde cum dicit dicentes exponit quod dixerat.
首先,解释他们怎样在思想中变为虚妄,说:「他们自以为聪明,反成了愚昧。」「自以为」,就是把智慧归于自己,认为它来自自己。赛 5:21:「祸哉!那些在自己眼中有智慧的人。」赛 19:11:「你们怎敢对法老说:『我是智慧人的子孙,是古代国王的后裔?』」等等。
Et, primo, qualiter in cogitationibus suis evanuerunt, cum dicit dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Dicentes, id est sapientiam sibi a seipsis adscribentes. Is. V, 21: vae qui sapientes estis in oculis vestris. Is. XIX, 11: quomodo dicetis Pharaoni: filius sapientium ego, filius regum antiquorum? Etc.
其次,他用「反成了愚昧」,解释先前的「无知的心昏暗了」;仿佛说,他们的行为违反神的智慧。耶 10:14:「人人因自己的知识而成为愚昧。」(译者:此处按作者所引拉丁文及其释义;和合本修订版作「人人都如同畜牲,毫无知识」。)就是因他们所自恃的知识。
Secundo, exponit quod dixerat et obscuratum est insipiens cor, cum dicit stulti facti sunt, quasi contra divinam sapientiam agentes. Ier. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia sua, de qua scilicet praesumebat.
132. 接着,他说「将荣耀变为」,提出外邦人不虔敬的罪。
132. Deinde cum dicit et mutaverunt gloriam, ponit peccatum impietatis gentilium.
首先,论他们怎样得罪神的荣耀;
Et primo quanto ad hoc quod peccaverunt contra Dei gloriam,
其次,论他们怎样违背神本性的真实,在「他们将真实变为」一处。
secundo quomodo contra veritatem naturae ipsius, ibi qui commutaverunt veritatem.
关于第一点,他做两件事:
Circa primum duo facit:
首先,提出不虔敬的罪;
primo ponit impietatis culpam,
其次,提出刑罚,在「所以,神任凭」一处。
secundo poenam, ibi propter quod tradidit.
133. 他们的罪在于:就他们所能做的而言,把属于神的尊荣移给了他者。正如耶 2:11 所说:「我的百姓将他们的荣耀换了偶像。」(译者:作者引文明确作「偶像」;和合本修订版作「那无益的东西」。)
133. Culpa quidem eorum fuit quod, quantum in ipsis erat, honorem divinum in alium transtulerunt, secundum illud Ier. II, 11: populus meus mutavit gloriam suam in idolum.
所以,他首先提出他们更换了什么;
Primo ergo ponit id quod mutaverunt,
其次,提出换成什么,在「变为形像的样式」一处。
secundo id in quod mutaverunt, ibi in similitudinem.
134. 关于第一点,从神这方面应当注意三件事。
134. Circa primum, tria sunt attendenda ex parte Dei.
首先,是他的荣耀,由「将荣耀变为」表示。这可以有两种理解。一种,指人藉献上专属于神的敬拜,荣耀神所给予的荣耀。提前 1:17:「尊贵归给独一的神。」当他们把应当献给神的敬拜献给别的事物时,就更换了这荣耀。另一种,指神在自身中所具有的荣耀,这是不可穷尽且无限的。箴 25:27:「探究尊威的人,必被荣耀压倒。」(译者:此处依作者所引拉丁经文;和合本修订版相应句作「自求荣耀也是一样」。)这荣耀无非是神性本身的光辉,因为他「住在人不能靠近的光里」,如提前 6:16 所说。
Primo, quidem ipsius gloriam, quam tangit dicens et mutaverunt gloriam, quod potest intelligi dupliciter. Uno modo de gloria qua homo Deum glorificat, ei cultum latriae exhibendo. I Tim. I, 17: soli Deo honor. Hanc igitur mutaverunt, cum cultum Deo debitum exhibuerunt aliis. Alio modo potest intelligi de gloria qua Deus in se gloriosus est, quae est incomprehensibilis et infinita. Prov. XXV, 27: perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Quae quidem gloria, nihil est aliud quam ipsa claritas divinae naturae; lucem enim inhabitat inaccessibilem, I Tim. Ult.
他们把这荣耀归给他者,就更换了它。因为智慧篇 14:21 说,他们「把不可传予他者的名字,加给了木石」(译者:拉丁文 incommunicabile 指「不可共享的」;思高本作「那不可道出的名字」。)
Hanc autem mutaverunt, dum eam aliis attribuerunt. Incommunicabile enim nomen lignis et lapidibus imposuerunt, ut dicitur Sap. XIV, 21.
其次,指出不朽坏,说「不能朽坏的」。因为,只有那全然不变的一位,是完全不朽坏的;一切变化都是某种朽坏。所以,提前 6:16 说:「那独一不死的。」
Secundo, notatur incorruptibilitas, cum dicit incorruptibilis. Ipse enim solus perfecte incorruptibilis est, qui est omnino immutabilis; omnis enim mutatio quaedam corruptio est. Unde dicitur I Tim. ult.: solus habet immortalitatem.
第三,指出本性的崇高,说「神的」。因为诗 48:1〔武加大本 47:2〕说:「耶和华本为大!」
Tertio, notatur naturae sublimitas, cum dicitur Dei, ut enim in Ps. XLVII, 2 dicitur: Deus magnus Dominus.
135. 至于他们所换成的东西,也列出三个对应方面。与荣耀相对,他说「变为形像的样式」,就是某物由人制作出来的形像,所具有的相似样式。显然,形像的相似样式,后于它所代表的事物;而神的荣耀或光辉,却是一切形态与形式的本原。所以,他们把神的荣耀换成形像的样式,就是把最初的换成了末后的。智慧篇 14:15:「一个父亲因他儿子的夭折,甚为悲伤,遂为自己早死的儿子立像。」
135. Ex parte vero eius in quod mutaverunt, tria correspondentia ponuntur. Nam, contra gloriam dicit in similitudinem imaginis, id est in similitudinem alicuius rei per modum imaginis ab aliquo expressae. Manifestum enim est quod similitudo imaginis est posterior illa re cuius est imago. Gloria autem, sive claritas Dei, est principium omnis speciei et formae; et sic dum Dei gloriam in similitudinem imaginis mutaverunt, converterunt primum in ultimum. Sap. XIV, 15: acerbo luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem.
与先前说的「不能朽坏」相对,他说「必朽坏的」。诗 30:9〔武加大本 29:10〕:「我被害流血,下到朽坏之中,有何益处呢?」(译者:此处按拉丁文 corruptionem 译作「朽坏」,以对应作者的论述;和合本修订版作「下到地府」。)何况那已经朽坏或死去的呢?智慧篇 15:17:「有死的人,只能用邪恶的手造出死像。」
Contra id quod dixerat incorruptibilis, dicit corruptibilis. Ps. XXIX, 10: quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem? Scilicet quod est amplius iam corruptum sive mortuum? Sap. XV, 17: cum sit mortalis, mortuum fingit, manibus iniquis.
与他说的「神的」相对,他提出「人的」。伯 32:21:「我不看人的情面,也不把神与人等同。」(译者:后句依作者所引拉丁文;和合本修订版作「也不奉承人」。)
Contra id quod dixit Dei, ponit hominis. Iob XXXII, 21: non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo.
更可憎的是,人不仅把神的荣耀移给按神形像受造的人,也移给低于人的东西。所以他又说「飞禽」,指飞行的动物;「四足走兽」,指行走的动物;「爬虫」,指爬行的动物。他省略了鱼类,因为鱼类与人的日常生活接触较少。但这些东西,神全都使它们服在人之下。诗 8:6〔武加大本 8:8〕:「使万物都服在他的脚下。」结 8:9–10:「你进去,看他们在这里所做可憎的恶事。于是我进去看。看哪,各样爬行的动物和走兽的形像」等等。
Et, quod est abominabilius, homo gloriam Dei transtulit non solum in hominem, qui est ad imaginem Dei sed etiam ad ea quae sunt infra hominem, unde subdit et volucrum quantum ad volatilia, et quadrupedum quantum ad gressibilia, et serpentium quantum ad reptilia. Praetermittit autem pisces tamquam magis ab humana conversatione seiunctos. Haec autem omnia sunt a Deo homini supposita. Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius. Ez. VIII, 9: ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium et animalium et cetera.
136. 应当注意,正如《注疏》所说,自埃涅阿斯(Aeneas)来到意大利以后,当地便习惯敬拜人的形像,如朱庇特(Iuppiter)、赫拉克勒斯(Hercules)等。但在凯撒奥古斯都(Caesar Augustus)时代,埃及被征服以后,罗马人接受了埃及人的敬拜;埃及人敬拜动物的形像,因为天上可辨认出动物的形状。埃及人沉迷星象学,便向这些形状献上属于神的敬拜。因此,主也使在埃及长大的以色列人远离这样的敬拜,在申 4:19 说:「又恐怕你向天举目,看见日月星辰,就是天上的万象」等等。
136. Est autem notandum quod, sicut dicit Glossa, ab adventu Aeneae consueverunt in Italia imagines hominum coli, puta Iovis, Herculis et similium. Sed tempore Caesaris Augusti, devicta Aegypto, eorum cultum Romani assumpserunt qui imagines animalium colebant, propter figuras animalium, quae notantur in caelo, quibus Aegypti, tamquam astrologiae dediti, cultum divinitatis impendebant. Unde et Dominus filios Israel in Aegypto nutritos ab huiusmodi cultu removet dicens Deut. IV, 19: ne forte elevatis oculis ad coelum videas solem et lunam et omnia astra caeli, etc.
137. 接着,他说「所以,神任凭」,提出与这罪相应的刑罚。
137. Deinde cum dicit propter quod tradidit, ponit poenam huiusmodi culpae respondentem.
这里应当考虑:人居于神与无理性动物之间,在两端都有所分享:就理智而言,与神有共同之处;就感性而言,与无理性的动物有共同之处。因此,正如人把属于神的东西转移到野兽身上,神也把人内按理性而有的、类似神的东西,置于他内如同兽类的东西之下,就是感性的欲望之下。正如诗 49:20〔武加大本 48:21〕所说:「人在尊贵中而不醒悟」,就是不理解自己因理性而有的神之形像的相似性,「就如无知的畜类一样」(译者:末语按作者拉丁文;和合本修订版作「就如死亡的畜类一样」。)所以,他说「因此神把他们交付给自己心里的情欲」,就是使他们的理性屈从于心里的欲望,即感性的情欲。关于这些情欲,下文 13:14 说:「不要只顾满足肉体,去放纵私欲。」这违背人的自然秩序,因为按自然秩序,理性统治感性欲求。创 4:7:「它的欲求必在你之下,你要统治它。」(译者:此处保留拉丁文对欲求与统治的表述;和合本修订版作「它想要控制你,你却要制伏它」。)
Circa quod considerandum est quod homo medium locum obtinet inter Deum et animalia bruta, et cum utroque extremorum communicat: cum Deo quidem, secundum intellectualitatem; cum animalibus vero brutis, secundum sensualitatem. Sicut igitur homo, id quod est Dei, mutavit usque ad bestias, ita Deus, id quod est divinum in homine secundum rationem, subdidit ei quod est brutale in ipso, scilicet desiderio sensualitatis, secundum illud Ps. XLVIII, 21: homo cum in honore esset non intellexit, similitudinem scilicet divinae imaginis propter rationem, comparatus est iumentis insipientibus. Hoc est ergo quod dicit propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis, ut eorum ratio subderetur desideriis cordis, scilicet sensualis affectus, de quibus dicitur infra XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. Quod quidem est contra naturalem ordinem hominis, secundum quem ratio appetitui sensibili dominatur. Gen. IV, 7: sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius.
因此,神把人交给自己心里的欲望,犹如交在残暴主人的手中。赛 19:4:「我要将埃及人交在严厉的主人手中。」
Inducit ergo homines in desideria cordis eorum sicut in manu dominorum crudelium. Is. XIX, 4: tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium.
138. 不过,在感性欲求方面,某种如兽类般的失序,尤其属于肉欲的罪。因为贪食和淫欲所涉及的触觉快感,显然为我们与兽类所共有。所以,这些罪更值得责备,因为更近于兽性,正如哲学家在《伦理学》第三卷所说。
138. Praecipue tamen circa appetitum sensitivum bestialis quaedam deordinatio pertinet ad peccata carnalia. Nam delectationes tactus, circa quas sunt gula et luxuria, manifeste sunt communes nobis et brutis. Et ideo sunt magis exprobrabiles quasi magis brutales, ut dicit Philosophus in III Ethicorum.
他接着说「陷于污秽」,就是表示这一点。污秽属于肉欲的罪,如弗 5:5 所说:「无论是淫乱的,是污秽的。」因为人藉这样的罪,尤其转向并被拖向低于自己的事物。凡混入较低贱的东西,就称为不纯或污秽,例如银中混了铅。因此,他接着解释说:「使自己的身体遭受羞辱」,就是让身体受卑鄙污秽的行为玷污;而且是「在他们自己里面」(译者:和合本修订版作「彼此」;此处按拉丁文 in semetipsis 译出,作者由此解释他们出于自身意愿而行),就是说,不像被别人,例如野蛮人,所强迫;而是自己出于自愿而做。下文 9:21:「难道陶匠没有权从一团泥里拿一块做成贵重的器皿,又拿一块做成卑贱的器皿吗?」就是作卑下的用途。
Et hoc designatur cum subdit in immunditiam quae ad peccata carnalia pertinet, secundum illud Eph. V, 5: omnis fornicator aut immundus, quia scilicet homo, per huiusmodi peccata, maxime convertitur et trahitur ad id quod est infra ipsum. Unumquodque enim dicitur esse impurum sive immundum ex commixtione vilioris, sicut argentum ex commixtione plumbi. Unde exponens subdit ut contumeliis, id est turpibus et immundis actibus, afficiant, id est inficiant, corpora sua in semet ipsis, id est non quasi ab aliis coacti, puta a barbaris, sed a semetipsis hoc agunt, propria sponte. Infra IX, 21: an non habet potestatem figulus luti ex eodem luto facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Scilicet in turpem usum.
139. 然而,这样的污秽既是罪,神似乎不会把人交给它;因为雅 1:13 说:「神是不被恶诱惑的。」
139. Sed cum huiusmodi immunditia sit peccatum, videtur quod Deus in eam homines non tradat, quia, ut dicitur Iac. I, 13: Deus intentator malorum est.
应当说,神把人交给污秽,并非指直接把人的情欲倾向恶;因为神把万物都导向自己。箴 16:4:「耶和华为自己造作万物。」(译者:此处依作者所引 propter se「为自己」,以保留目的因的论证;和合本修订版作「耶和华造万物各适其用」。)而罪却在于背离他。但神以间接的方式把人交给罪,就是公正地撤去那使人受约束、不致犯罪的恩典。犹如某人撤去了另一个人的支撑,就可以说他使那人跌倒。这样,先前的罪便是后续的罪的原因,后续的罪则是先前的罪的刑罚。
Dicendum est quod Deus non dicitur tradere homines in immunditiam directe, inclinando affectum hominis ad malum, quia Deus omnia ordinat in seipsum, Prov. XVI, 4: universa propter se operatus est Dominus, peccatum autem est aliquid per aversionem ab eo. Sed indirecte tradit homines in peccatum, in quantum iuste subtrahit gratiam per quam homines continebantur ne peccarent; sicut si aliquis alicuius substentaculum tolleret, diceretur facere casum eius. Et per hunc modum primum peccatum est causa sequentis peccati, sequens vero est poena prioris.
为说明这一点,应当知道,一个罪可以直接或间接成为另一个罪的原因。直接地说,是因为一个罪使人倾向另一个罪;这以三种方式发生。第一,按目的因而言:例如有人因贪婪或嫉妒,被激动去杀人。第二,按质料因而言:例如贪食提供条件,使人倾向淫欲。第三,按推动因而言:例如某种罪的多次行为产生习性,使人再趋向同类的罪。
Ad cuius evidentiam sciendum est quod unum peccatum potest esse causa alterius indirecte et directe. Directe quidem, in quantum ex uno peccato inclinatur ad aliud, quod fit tripliciter. Uno modo secundum rationem causae finalis; sicut cum quis ex avaritia vel invidia incitatur ad homicidium committendum. Secundo, secundum rationem causae materialis; sicut gula inducit ad luxuriam, ministrando materiam. Tertio, secundum rationem causae moventis; sicut cum ex multis actibus alicuius peccati generatur habitus ad simile peccatum inducens.
间接地说,则如先前的罪招致恩典被撤除,恩典撤去以后,人便堕入另一个罪。这样,第一个罪便以间接或偶然的方式,成为第二个罪的原因,犹如撤去了阻止因素。
Indirecte autem, sicut primum peccatum meretur exclusionem gratiae, qua subtracta, homo ruit in aliud peccatum. Et sic primum peccatum est causa secundi indirecte sive per accidens, sicut removens prohibens.
140. 但应当注意,罪就其为罪而言,不能是刑罚;因为刑罚是我们违背意愿而经受的,而罪是自愿的,正如奥古斯丁所说。然而,罪伴随着一些违背犯罪者意愿的事情;就这些事情而言,罪被称为先前罪的刑罚。这首先可以是犯罪以前的某件事,例如恩典的撤除,由此人随后犯罪。其次,可以是伴随罪本身的某件事:或者是内在的,如心灵的失序。因此奥古斯丁在《忏悔录》(Confessiones)第一卷说:「主啊,你如此命定」,事实也确是如此:每一个失序的心灵,都成为自己的刑罚。或者,是外在行动伴随的困难与劳苦,如智慧篇 5:7 中恶人所说:「我们走过艰难的道路」等等(译者:此处按拉丁引文,强调罪中伴随的艰难;思高本作「我们走遍了邪恶与灭亡的行径」。)第三,可以是罪后随之而来的事,例如良心的责备、恶名等。
140. Sed notandum est quod peccatum, in quantum huiusmodi, non potest esse poena, quia poenam contra voluntatem patimur, peccatum autem est voluntarium, ut Augustinus dicit. Sed quia peccatum habet quaedam adiuncta, quae sunt contra voluntatem peccantis, ratione eorum peccatum dicitur poena praecedentis peccati. Hoc autem est, uno modo, aliquid praecedens peccatum, sicut subtractio gratiae ex qua sequitur ut homo peccet. Alio modo, est aliquid adiunctum ipsi peccato, vel interius sicut est inordinatio animi, unde Augustinus dicit in I Confessionum: iussisti Domine, et sic est ut poena sibi sit omnis inordinatus animus; sive quantum ad exteriores actus, quibus difficultates ac labores adiunguntur, secundum illud quod dicunt impii Sap. V, 7: ambulavimus vias difficiles, etc. Tertio, quantum ad id quod sequitur peccatum sicut est remorsus conscientiae, infamia et similia.
141. 接着,他说「他们将真实变为」,提出他们违背神本性之真实所犯的不虔敬之罪。
141. Deinde cum dicit commutaverunt, ponit culpam impietatis quam commiserunt contra veritatem divinae naturae.
首先,提出罪过;
Et primo ponit culpam,
其次,提出刑罚,在「因此,神任凭」一处。
secundo poenam, ibi propterea tradidit.
142. 神性可以从两个方面来考察。一方面,它是认识的依据,即第一真理。就这一点,他说:「他们将神的真实变为虚谎。」
142. Divina autem natura potest considerari dupliciter. Uno modo secundum quod est ratio cognoscendi, ut veritas prima, et quantum ad hoc dicit quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium.
这可以有两种理解。第一,他们以错乱的推理,把从神领受的真实认识变成虚假的学说,例如说偶像是神,或说神不是全能的,或说神不是全知的。耶 9:5:「训练自己的舌头说谎。」第二,他们把神的真实变为虚谎,是因为他们把就是真理本身的神性归给偶像;偶像既不是神,就是虚谎。正如耶 16:19–20 所说:「我们祖先所承受的,不过是虚假,是虚空无益之物。人岂可为自己制造神明呢?其实它们不是神明。」
Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo quia veram cognitionem quam a Deo acceperunt, perversa ratione ad falsa dogmata converterunt, sicut cum dixerunt idola esse deos, vel Deum non esse omnipotentem, vel omniscientem. Ier. IX, 5: docuerunt linguas suas loqui mendacium. Alio modo veritatem Dei in mendacium mutaverunt quia divinitatis naturam, quae est ipsa veritas, attribuerunt idolo, quod est mendacium inquantum non est Deus, ut dicitur Ier. XVI, 19 s.: vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non profuit. Numquid faciet homo sibi deos, et ipsi non sunt dii?
另一方面,可以把神性考察为藉创造而使万物存在的本原。因此,人应在内心以虔敬的情意敬奉他,约 9:31:「惟有敬奉神的」等等;也应在外在献上专属于神的服事,正如申 6:13 所说:「要拜主—你的神,惟独事奉他。」(译者:此处引句采用太 4:10 对申 6:13 的转引形式。)
Alio modo potest considerari divina natura secundum quod est principium essendi omnibus per creationem: et sic debetur ei ab homine, interius quidem, cultus secundum pium affectum, Io. IX, 31: si quis cultor Dei est, etc., exterius vero, debetur ei servitus latriae, secundum illud Deut. VI, 13: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
143. 因此,他接着反对他们说:「他们宁可敬拜事奉受造之物」等等。因为他们敬拜天体、空气、水及其他类似事物,正如智慧篇 13:2 所说:「火、风、流动的空气」等等。
143. Unde subdit, contra eos scilicet, coluerunt et servierunt creaturae potius, etc. Colebant enim caelestia corpora et aerem et aquam et alia huiusmodi, secundum illud Sap. XIII, 2: aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, etc.
他在这里谴责外邦智者。他们虽然不相信赫尔墨斯(Hermes)的追随者所主张的形像中含有神灵,也不相信诗人关于诸神所讲的传说真实,却仍向某些受造物献上属于神的敬拜,再从这些受造物解释传说的缘由。例如瓦罗(Varro)因为世界具有灵魂,主张整个世界是神,说整个世界及其所有部分,都可以接受属于神的敬拜:如他们称为朱诺(Iuno)的空气,称为吕埃乌斯(Lyaeus)的水,以及其他事物。柏拉图(Plato)学派也主张,一切高于我们的理性实体,都应接受属于神的敬拜;例如精灵、天体的灵魂、理智体,也就是分离的实体。
Et in hoc improbat sapientes gentilium qui, quamvis numquam in imaginibus aliquid numinis esse crederent, sicut sectatores Hermetis credebant, neque ea quae a poetis fabulose dicebantur de diis crederent esse vera, creaturis tamen aliquibus cultum divinitatis impendebant ex quibus rationem fabularum assignabant. Sicut Varro posuit totum mundum esse Deum propter animam eius, dicens quod toti mundo, et omnibus partibus eius, divinitatis cultus impendi potest, scilicet aeri quem vocabant Iunonem, et aquae quam vocabant Liaeum, et sic de aliis. Platonici etiam posuerunt quod omnibus substantiis rationalibus, quae sunt supra nos, cultus divinitatis debetur; puta daemonibus, animabus caelestium corporum, intelligentiis, id est substantiis separatis.
虽然我们应当向高于我们的事物表示某种尊敬,却不可献上专属于神的敬拜。这敬拜尤其在祭献与奉献中体现;人藉此宣认,神是一切美善的创始者。正如在任何王国中,都有某种向最高君主献上的尊荣,不可转移给别人。
Quamvis autem iis, quae supra nos sunt, aliquam reverentiam exhibere debeamus, non tamen cultum latriae, quae potissime in sacrificiis et oblatione consistit, per quam homo profitetur omnium bonorum Deum esse auctorem, sicut in quolibet regno aliquis honor supremo domino exhibetur quem non licet transferre in alium.
144. 所以,他又说「他是可称颂的」,就是他的善是显明的。因为,当我们在心中承认、用口宣认神的善时,就说我们称颂神。德训篇 43:33:「当你们赞颂上主时,要尽力称扬他。」
144. Et ideo subdit qui est benedictus, idest cuius bonitas est manifesta, sicut enim dicimus benedicere Deum in quantum eius bonitatem corde recognoscimus et ore confitemur. Eccli. XLIII, 33: benedicentes Deum exaltate illum quantum potestis.
他再加上「直到永远」,因为神的善是永恒的,不依赖他者,反而是一切善的本原。所以,应当把一切专属于神的敬拜献给他。
Addit autem in saecula, quia eius bonitas est sempiterna ab alio non dependens, sed omnis boni principium. Et ex hoc sibi debetur omnis latriae cultus.
他又加上「阿们」,为表明完全的确定性。赛 65:16:「在地上为自己求福的,必凭真实的神求福。」(译者:此处拉丁经文有 Deo, amen,即「真实的神」;作者继而解释 amen「阿们」的意义。)「阿们」就是「真实」,或「愿如此」的意思。
Addit autem amen ad omnimodam certitudinem asserendam. Is. LXV, 16: qui benedictus est super terram benedicetur in Deo. Amen, quod idem est quod verum, vel fiat.
145. 使徒似乎涉及外邦人的三种神学。
145. Videtur autem Apostolus triplicem theologiam tangere gentilium.
首先,是城邦神学;这是祭司们在庙宇中敬拜偶像时所遵奉的。就这一点,他说:「将不能朽坏之神的荣耀变为。」
Primo quidem civilem, quae observabatur a pontificibus in adoratione idolorum in templo; et quantum ad hoc dicit: et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei.
其次,是神话神学;这是诗人在剧场中传授的。就这一点,他说:「他们将神的真实变为虚谎。」
Secundo theologiam fabularem, quam poetae tradebant in theatris; et quantum ad hoc dicit: qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium.
第三,是自然神学;这是哲学家面对世界,敬拜世界各部分时所遵奉的。就这一点,他说:「他们敬拜事奉受造之物,过于创造者。」
Tertio theologiam naturalem, quam observaverunt philosophi in mundo, partes mundi colentes; et quantum ad hoc dicit: et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori.