罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第1章:问安与主题的引入

第6讲:神的愤怒临到人的不虔敬

Lectio 6: Ira Dei super impietatem hominum

1:16 我不以福音为耻;这福音本是神的大能,要救一切相信的,先是犹太人,后是希腊人。 [n. 97]
1:17 因为神的义正在这福音上显明出来;这义是本于信,以至于信。如经上所记:「义人必因信得生。」 [n. 102]
1:18 原来,神的愤怒从天上显明在一切不虔不义的人身上,就是那些行不义压制神的真理的人。(译者:「神的真理」依作者所引拉丁文;和合本修订版此处作「真理」。) [n. 109]
1:19 神的事情,人所能知道的,原显明在人心里,因为神已经向他们显明。 [n. 113]
1:20 自从造天地以来,神的永能和神性是明明可知的,虽然眼不能见,但藉着所造之物就可以了解看见,叫人无可推诿。(译者:作者以下按拉丁文,分别解释「他不可见的事」「他的永能」「神性」;又把 a creatura mundi 分别理解为「由世界的受造物」和「自世界受造以来」。) [n. 117]

1:16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco. [n. 97]
1:17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. [n. 102]
1:18 Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: [n. 109]
1:19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. [n. 113]
1:20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. [n. 117]

97. 使徒藉表明自己对收信的罗马信徒的情意,使他们对自己怀有善意以后,这里开始教导他们有关福音教义的事;他先前说,自己是为这福音分别出来的。

97. Postquam Apostolus Romanos fideles, quibus scribebat, sibi benevolos reddidit ostendendo affectum suum ad eos, hic incipit instruere eos de his quae pertinent ad Evangelicam doctrinam in quam se segregatum praedixerat.

首先,说明福音恩典的能力;

Et primo ostendit virtutem evangelicae gratiae,

其次,劝勉他们实行这恩典的工作,在第十二章「所以,我劝你们」一处。

secundo exhortatur ad executionem operum huius gratiae, XII cap., ibi obsecro itaque.

关于第一点,他做两件事:

Circa primum duo facit:

首先,提出所要论证的;

primo proponit quod intendit,

其次,阐明所提出的,在「原来,显明」一处。

secundo manifestat propositum, ibi revelatur enim.

关于第一点,他做三件事:

Circa primum tria facit:

首先,提出福音恩典的能力;

primo proponit virtutem evangelicae gratiae,

其次,加以解释,在「因为神的义」一处;

secundo exponit ibi iustitia enim,

第三,证实这一解释,在「如经上所记」一处。

tertio expositionem confirmat ibi sicut scriptum est.

98. 所以,他首先说:我「不以福音为耻」,因为虽然如林前 1:18 所说,「十字架的道理,在那灭亡的人是愚拙,在我们却是神的大能」;所以,「这福音本是神的大能」。

98. Dicit ergo primo: ideo Evangelium non erubesco, quia, quamvis ut dicitur I Cor. I, 18, verbum crucis pereuntibus quidem stultitia sit, nobis tamen virtus Dei est. Virtus enim Dei est.

这可以有两种理解。第一,神的能力在福音中显明,正如诗 111:6〔武加大本 110:6〕所说:「他向百姓显出大能的作为。」第二,福音本身包含神的能力,正如诗 68:33〔武加大本 67:34;原文作 68:34〕所说:「他发出声音,是极大的声音。」(译者:原文所引拉丁诗篇章号有误;对应武加大本第六十七篇。)

Quod potest intelligi dupliciter: uno modo, quia virtus Dei in Evangelio manifestatur secundum illud Ps. CX, 6: virtutem operum suorum adnuntiavit populo suo; alio modo, quia ipsum Evangelium in se Dei virtutem continet, secundum illud Ps. LXVIII, 34: dabit voci suae vocem virtutis.

99. 关于这能力,应当考虑三点。

99. Circa quam virtutem tria sunt consideranda.

首先,这能力达到什么目标;接着说「要救」,就表明这一点。雅 1:21:「要存温柔的心领受所栽种的道,就是能救你们灵魂的道。」这以三种方式实现:第一,藉福音的道,罪得赦免。约 15:3:「现在你们因我讲给你们的道已经洁净了。」第二,藉福音,人获得使人成圣的恩典。约 17:17:「求你用真理使他们成圣;你的道就是真理。」第三,福音引人达到永生。约 6:68〔武加大本 6:69〕:「你有永生之道。」

Primo quidem ad quid se ista virtus extendat, et hoc designatur cum subditur in salutem. Iac. I, 21: in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras. Quod quidem fit tripliciter: uno modo, in quantum per verbum Evangelii remittuntur peccata; Io. XV, 3: iam mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Secundo, in quantum per Evangelium homo consequitur gratiam sanctificantem; Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Tertio, in quantum perducit ad vitam aeternam; Io. VI, 69: verba vitae aeternae habes.

100. 其次,福音以什么方式带来救恩:是藉着信心;「一切相信的」一语就表明这一点。这以三种方式实现:第一,藉宣讲。可 16:15–16:「传福音给万民听;信而受洗的必然得救。」第二,藉宣认。本书下文 10:10:「口里宣认就可以得救。」第三,藉文字。因此,写下的福音话语也具有使人得救的能力;例如有福的巴拿巴把福音书放在病人身上,医治他们。

100. Secundo, per quem modum Evangelium salutem conferat, quia per fidem, quod designatur cum dicitur omni credenti. Quod fit tripliciter: primo per praedicationem; Mc. ultim.: praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. Secundo per confessionem; infra X, 10: oris confessio fit ad salutem. Tertio per Scripturam, unde etiam verba Evangelii scripta virtutem salutiferam habent, sicut beatus Barnabas infirmos curabat, Evangelium superponendo.

但应当防备对符号的迷信,因为这种做法是迷信。因此,结 9:6 记载,额头上写着 tau 字记号的人获得保全;这字是十字架的标记。

Cavendae sunt tamen superstitiones characterum, quia hoc est superstitiosum. Unde, Ez. IX, 6, illi salvati sunt in quorum frontibus est scriptum thau, quod est signum crucis.

101. 第三,福音使谁得救:既使犹太人,也使外邦人得救。因为神不仅是犹太人的神,也是外邦人的神,见下文 3:29。所以他又说:「先是犹太人,后是希腊人。」

101. Tertio, quibus Evangelium fit in salutem, quia tam Iudaeis quam gentibus. Non enim Iudaeorum tantum Deus est sed et gentium, infra III, 29, et ideo subdit Iudaeo primum et Graeco.

他用「希腊人」代表一切外邦人,因为外邦人的智慧起源于希腊人。

Per Graecum omnem gentilem intelligens, eo quod a Graecis gentilium sapientia est exorta.

然而,下文 10:12 说「犹太人和希腊人并没有分别」,为什么这里说「先是犹太人」呢?(译者:原引罗 10:10;所引句实见 10:12。)

Sed, cum infra X, 10 dicatur non est distinctio Iudaei et Graeci, quomodo hic Iudaeo primum?

应当说,就获得救恩的终点而言,两者没有分别,因为两者得到同等的赏报;正如在葡萄园作工的人,先来的和后来的,都领受同一个银钱,见太 20:1–16。但就救恩的次序而言,犹太人在先,因为应许是向他们许下的,见下文 3:2;外邦人因他们而被接纳,犹如野橄榄枝接在好橄榄树上,见下文 11:24。我们的救主也从他们而生。约 4:22:「救恩是从犹太人出来的。」

Dicendum est ergo quod quantum ad salutis finem consequendum non est distinctio inter eos, aequalem enim consequuntur mercedem utrique, sicut pro labore etiam in vinea, priores et posteriores, eundem denarium acceperunt, ut dicitur Matth. XX, 1–16. Sed quantum ad ordinem salutis Iudaei sunt primi, quia eis promissiones sunt factae, ut infra III, 2, et in eorum gratiam sunt gentiles assumpti, ac si ramus oleastri inseratur in bonam olivam, ut infra XI, 24. Ex his etiam salvator noster natus est. Io. IV, 22: salus ex Iudaeis est.

102. 接着,他说明福音怎样使人得救,说:「因为神的义在其中显明,本于信,以至于信。」

102. Exponit autem consequenter quomodo Evangelium sit in salutem cum dicit Iustitia enim Dei revelatur in eo ex fide in fidem.

这可以有两种理解。

Quod quidem dupliciter potest intelligi.

一种,指神因之为义的义,正如诗 11:7〔武加大本 10:8〕所说:「耶和华是公义的,他喜爱义行。」按此,意思是:「神的义」,就是他忠守应许所显出的义,「在其中显明」,就是在相信福音的人内显明;因为这人相信,神已经实现了差遣基督的应许。而这是「本于信」,就是应许者神的信实;诗 145:13〔武加大本 144:13〕:「耶和华一切的话信实可靠。」「以至于信」,就是相信之人的信心。

Uno modo de iustitia qua Deus iustus est, secundum illud Ps. X, 8: iustus Dominus et iustitias dilexit. Et secundum hoc, sensus est quod iustitia Dei, qua scilicet iustus est servando promissa, in eo revelatur, scilicet in homine credente Evangelio, quia credit Deum implesse quod promisit de Christo mittendo; et hoc ex fide, scilicet Dei promittentis Ps. CXLIV, 13: fidelis Dominus in omnibus verbis suis. In fidem scilicet hominis credentis.

另一种,指神藉以使人称义的义。所谓人的义,是人妄图凭自己的力量使自己称义。下文 10:3:「因为不明白神的义,想要立自己的义,他们就不服神的义了。」而这神的义在福音中显明,因为任何时代的人,都是藉信福音而称义。因此他又说「本于信,以至于信」,就是从旧约的信心,进至新约的信心;因为两约中的人,都是藉对基督的信心称义并得救。他们相信他将要来,与我们相信他已经来了,是同一信心。因此林后 4:13 说:「我们既然有同样的信心,我们也信,所以也说话。」(译者:作者所引拉丁文为「同一类的信心」;和合本修订版作「有从同一位灵而来的信心」。)

Vel, alio modo, ut intelligatur de iustitia Dei, qua Deus homines iustificat. Nam iustitia hominum dicitur qua se homines, propriis viribus, iustificare praesumunt, infra X, 3: ignorantes Dei iustitiam et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Quae quidem iustitia revelatur in Evangelio, in quantum per fidem Evangelii homines iustificantur secundum quodcumque tempus, unde subdit ex fide in fidem, id est ex fide Veteris Testamenti procedendo in fidem Novi Testamenti, quia ab utroque homines iustificantur et salvantur per fidem Christi, quia eadem fide crediderunt venturum qua nos venisse credimus; et ideo dicitur II Cor. IV, 13: habentes eamdem speciem fidei credimus propter quod loquimur.

103. 也可以理解为,「本于」传道者的「信」,「以至于」听者的「信」。下文 10:14:「未曾听见他,怎能信他呢?」

103. Vel potest intelligi ex fide praedicatorum in fidem auditorum, infra X, 14: quomodo credent ei quem non audierunt?

或者,「本于」对一条信条的「信」,「以至于」对另一条信条的「信」;因为称义要求相信全部信条。启 1:3:「诵读这书上预言的,和那些听见的,都是有福的。」

Vel ex fide unius articuli, in fidem alterius, quia ad iustificationem requiritur omnium articulorum fides. Apoc. I, 3: beatus qui legit et audit verba prophetiae huius.

又可以理解为,「本于」现今的「信」,「以至于」将来的「信」,就是完全见到神。后者就其确定而坚固的认识,被称为信;现今的信则是就福音的认识而说。林前 13:12:「我们现在是对着镜子观看,模糊不清;到那时,就要面对面了。」

Alio modo potest intelligi ex fide praesenti in fidem futuram, id est in plenam visionem Dei, quae quidem dicitur fides ratione certae et firmae cognitionis, haec autem ratione Evangelicae cognitionis. I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate tunc autem facie ad faciem.

104. 他接着说「如经上所记:我的义人必因信得生」,来证实这个解释。这是按七十士译本的文本引用;因为我们按照希伯来文真义的文本,作「义人必因他的信得生」。(译者:作者此处讨论哈 2:4 的不同文本。「我的义人」按作者引文译出;和合本修订版罗 1:17 作「义人必因信得生」,哈 2:4 作「惟义人必因他的信得生」。)

104. Probat autem hanc expositionem cum subdit sicut scriptum est iustus autem meus ex fide vivit. Quod quidem accipitur secundum litteram Lxx. Nam in littera nostra, quae est secundum Hebraicam veritatem, dicitur iustus ex fide sua vivit.

他说「我的义人」,就是由我称为义、在我面前被算为义的人。下文 4:2–3:「倘若亚伯拉罕是因律法的行为称义,他就有可夸的,但是在神面前他一无可夸。经上说什么呢?亚伯拉罕信了神,这就算他为义。」所以接着说「因信得生」,就是活于恩典的生命。加 2:20:「我如今在肉身活着,是因信神的儿子而活。」

Dicitur autem iustus meus, scilicet a me iustificatus et apud me iustus reputatus, infra IV, 2 s.: si autem Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Unde ex hoc subditur ex fide vivit, scilicet vita gratiae. Gal. II, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei.

105. 关于信心,这里应当考虑四点。

105. Quatuor autem hic considerare oportet circa fidem.

第一,信心是什么。它意味着:出于意志,以确定性赞同未见的事;因为奥古斯丁说:「除非自愿,无人能信。」在这一点上,相信者不同于怀疑者,因为怀疑者对两方面都不赞同;也不同于持意见者,因为持意见者赞同一方,却没有确定性,仍担心另一方可能为真;也不同于具有知识者,因为具有知识者出于理性的必然要求,以确定性赞同。因此,信心介于知识与意见之间。

Primum quidem quid sit fides. Importat enim assensum quemdam cum certitudine, ad id quod non videtur, ex voluntate, quia nullus credit nisi volens, ut Augustinus dicit. Et secundum hoc differt credens a dubitante, qui in neutram partem assentit; differt etiam ab opinante qui assentit in unam partem, non cum certitudine sed cum formidine alterius; differt etiam a sciente qui per certitudinem assentit ex necessitate rationis. Et secundum hoc fides est media inter scientiam et opinionem.

106. 第二,应当考虑信心是否是德行。

106. Secundo considerandum est an fides sit virtus.

显然,如果「信」指所信的内容,它就不是德行;例如「大公信仰就是:我们敬拜三位一体中的一位神。」但若理解为我们藉以相信的习性,那么它有时是德行,有时不是。

Et manifestum est quod non est virtus si accipiatur pro eo quod creditur secundum illud fides Catholica haec est ut unum Deum in Trinitate. Si autem accipiatur pro habitu quo credimus, sic quandoque est virtus, quandoque non.

因为德行是完善行动的原则。一个行动若依赖两个原则,其中一个原则缺少自己应有的完善,这行动就不能完善。例如,若马走得不好,或骑者不懂得驾驭,骑行就不能完善。信心的行动,就是相信,依赖于理智,也依赖于推动理智去赞同的意志。因此,若意志藉仁爱的习性达到完善,理智藉信心的习性达到完善,信心的行动就会完善;若缺少仁爱的习性,就不完善。所以,由仁爱成形的信心是德行,未由仁爱成形的信心却不是。

Est enim virtus principium actus perfecti. Actus autem, ex duobus principiis dependens, non potest esse perfectus si alteri principiorum desit sua perfectio: sicut equitatio non potest esse perfecta si vel equus bene non vadat, vel sessor equum ducere nesciat. Actus autem fidei, qui est credere, dependet ex intellectu et voluntate movente intellectum ad assensum; unde actus fidei erit perfectus si voluntas perficiatur per habitum caritatis et intellectus per habitum fidei, non autem si habitus caritatis desit; et ideo fides formata caritate est virtus, non autem fides informis.

107. 第三,应当考虑:数目上同一的信心习性,原先因没有仁爱而未成形,在仁爱来到以后,就成为德行。因为仁爱在信心的本质之外,所以仁爱的到来与离去,并不改变信心的实体。

107. Tertio considerandum est quod idem numero habitus fidei, qui sine caritate erat informis, adveniente caritate fit virtus; quia, cum caritas sit extra essentiam fidei, per eius adventum et recessum non mutatur substantia eius.

108. 第四,应当考虑:正如身体藉灵魂活于自然的生命,灵魂也藉神活于恩典的生命。而神首先藉信心居住在灵魂内。弗 3:17:「使基督因着你们的信住在你们心里。」但若信心未经仁爱成形,这居住就不完全;仁爱以完善的纽带将我们与神联合,如西 3:14 所说。所以,这里说「因信得生」,应理解为由仁爱成形的信心。

108. Quarto considerandum est quod sicut corpus vivit per animam naturali vita, ita anima vivit per Deum vita gratiae. Primo autem Deus animam inhabitat per fidem, Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Nec tamen est perfecta habitatio nisi fides per caritatem sit formata, quae per vinculum perfectionis nos unit Deo, ut dicitur Col. III, 14. Et ideo, quod hic dicit ex fide vivit intelligendum est de fide formata.

109. 接着,他说「神的愤怒显明」,便证明先前所说:福音恩典的能力,使一切人得救。

109. Deinde cum dicit revelatur enim ira Dei, probat quod dixerat, scilicet virtutem evangelicae gratiae esse omnibus hominibus in salutem.

首先,说明这能力为得救所必需;

Et primo ostendit quod est necessaria ad salutem;

其次,说明这能力是有效且充分的,在第五章「我们既因信称义」一处。

secundo quod est efficax sive sufficiens, V cap., ibi iustificati ergo ex fide.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,说明福音恩典的能力为外邦人得救所必需,因为他们所倚靠的智慧不能救他们;

Primo ostendit virtutem evangelicae gratiae esse necessariam ad salutem gentibus, quia scilicet sapientia, de qua confidebant, salvare eos non potuit;

其次,说明这能力为犹太人所必需,因为割礼、律法以及他们所倚靠的其他事,并未给他们带来救恩。在第二章「所以,你无可推诿」一处。

secundo ostendit quod fuit necessaria Iudaeis, quia scilicet circumcisio et lex et alia in quibus confidebant, eis salutem non attulerunt. II cap. Ibi propter quod inexcusabilis es.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,提出所要论证的;

Primo proponit quod intendit;

其次,阐明所提出的,在「神的事情,人所能知道的」一处。

secundo manifestat propositum, ibi quia quod notum est Dei.

110. 他提出三点。首先是刑罚,说:我说,神的义在福音中显明,这是对的,因为「神的愤怒也在其中显明」,就是神的报应。这报应称为神的愤怒,是取类似于人发怒的说法,因为发怒的人寻求向外施加报复;但神以平静的心施行报应。智慧篇 12:18:「你虽掌有大权,但施行审判,却很温和。」

110. Proponit autem tria. Primo quidem poenam dicens: recte dico quod in eo iustitia Dei revelatur, revelatur enim in eo ira Dei, id est vindicta ipsius, quae dicitur ira Dei secundum similitudinem hominum irascentium, qui vindictam quaerunt extra. Tamen Deus vindictam infert ex animi tranquillitate. Sap. XII, 18: tu autem Dominator noster cum tranquillitate iudicas.

约 3:36 论神的这愤怒说:「不信子的人得不到永生,而且神的愤怒常在他身上。」

Et de hac ira Dei dicitur Io. III, 36: qui incredulus est Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

这样说,是因为有些哲学家声称,罪的惩罚并非来自神;这与诗 94:10〔武加大本 93:10〕所说相反:「管教列国的,难道自己不惩治人吗?」

Hoc autem dicitur quia quidam philosophi dicebant a Deo non esse poenas peccatorum, contra id quod dicitur in Ps. XCIII, 10: qui corripit gentes non arguet?

所以,又加上「从天上」,因为他们以为神的眷顾只关乎天上的事,不延伸到地上的事。伯 22:14:「他周游穹苍,并不察看我们的事。」(译者:这里依作者的拉丁引文;和合本修订版前句作「密云将他遮盖,使他不能看见」。)但诗 102:19〔武加大本 101:20〕说:「耶和华从天向地观看。」

Unde additur de caelo, quia credebant circa caelestia eius providentiam occupari, ita quod ad res terrenas non se extenderet. Iob XXII, 14: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Sed, sicut in Ps. CI, 20 dicitur, Dominus de caelo in terram prospexit.

或者,说「从天上」显明他们的不义,是因为他们尤其应当从天的广大认识创造者的能力。伯 20:27:「天要显明他的罪孽。」

Vel dicitur de caelo eorum iniquitatem demonstrare, quia maxime ex magnitudine caeli Creatoris virtutem intelligere debuerunt. Iob XX, 27: revelabunt caeli iniquitatem eius.

又或者,是指将要「从天上」来审判的那一位。徒 1:11:「你们见他怎样升上天去,他也要怎样来临。」

Vel de caelo venturi ad iudicium. Act. I, 11: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet.

111. 其次,他提出招致刑罚的罪过。

111. Secundo ponit culpam pro qua poena infligitur.

首先,是得罪神的罪过,接着说「在一切不虔的人身上」。正如虔敬是向作为至高之父的神献上的敬拜,不虔敬就是违背敬拜神的罪。结 18:20:「恶人的恶报也要归自己。」(译者:原文误引 18:28;此句实见 18:20。)

Et primo quidem culpam, quae contra Deum committitur cum subdit super omnem impietatem. Sicut enim pietas dicitur cultus qui Deo exhibetur, tamquam summo parenti, sic impietas dicitur peccatum quod est contra cultum divinum. Ez. XVIII, 28: impietas impii super eum erit.

其次,是得罪人的罪过,说「和不义」。因为,正义使人彼此按理性相处交往。伯 35:8:「你的公义也只影响世人。」

Secundo, ponit culpam quae committitur in homine cum dicit et iniustitiam. Nam iustitia est per quam homines sibi invicem ratione conveniunt et communicant. Iob XXXV, 8: filium hominis adiuvabit iustitia tua.

112. 第三,他提出这些人已经具有的对神的认识,接着说「那些压制神的真理的人」,就是把对神的真实认识「拘禁在不义中」,仿佛把它俘虏。因为对神的真实认识,就其本身而言,引导人向善;但它却被不义的情欲捆绑,仿佛囚禁起来。由于这不义,如诗 12:1〔武加大本 11:2〕所说,「真理在世人中减少了。」(译者:原引武加大本 11:1,此处订正为 11:2。引文按拉丁文 veritates 译出,以对应关于真理的论述;和合本修订版作「世人中间忠信的人消失了」。)

112. Tertio ponit cognitionem quam de eo habuerunt, cum subdit hominum eorum qui veritatem Dei, id est veram de Deo cognitionem, detinent in iniustitia, quasi captivatam. Nam vera Dei cognitio quantum est de se inducit homines ad bonum, sed ligatur, quasi captivitate detenta, per iniustitiae affectum, per quam, ut Ps. XI, 1, diminutae sunt veritates a filiis hominum.

113. 接着,他说「神的事情,人所能知道的」,阐明先前提出的内容,但采用相反的次序。

113. Deinde cum dicit quia quod notum est, manifestat propositum, ordine tamen retrogrado.

首先,承认外邦的智者已经认识了关于神的真理;

Primo enim consentit quod sapientes gentilium de Deo cognoverunt veritatem;

其次,说明他们内有不虔敬和不义,在「叫人无可推诿」一处;

secundo, ostendit quod in eis impietas et iniustitia fuerit, ibi ita ut sint inexcusabiles;

第三,说明他们招致神的愤怒,在「他们虽然知道神的公正裁决」一处。

tertio quod iram Dei incurrerunt, ibi qui cum iustitiam Dei.

关于第一点,他做三件事。

Circa primum tria facit.

首先,说明他们认识了神的哪些方面;

Primo, quid de Deo cognoverunt;

其次,说明他们从谁获得这种认识,在「因为神已经向他们」一处;

secundo, ostendit a quo huiusmodi cognitionem acceperunt, ibi Deus enim illis;

第三,说明以什么方式获得,在「因为他不可见的事」一处。

tertio, ostendit per quem modum, ibi invisibilia enim.

114. 所以,他首先说:我说他们拘禁了神的真理,是对的;因为他们在某些方面,确实具有对神的真实认识。「神的事情,人所能知道的」,就是人凭理性能够知道的关于神的事,「原显明在他们里面」,就是从他们内在的东西,即内在的光,向他们显明。

114. Dicit ergo primo: recte dico quod veritatem Dei detinuerunt, fuit enim in eis, quantum ad aliquid, vera Dei cognitio, quia quod notum est Dei, id est quod cognoscibile est de Deo ab homine per rationem, manifestum est in illis, id est manifestum est eis ex eo quod in illis est, id est ex lumine intrinseco.

因此,应当知道,关于神,有一件事是人在今生完全不知道的:就是神是什么。所以,保罗也在雅典发现一座坛,上面写着「献给未识之神明」(徒 17:23)。原因在于,人的认识始于与其本性相称的事物,就是可感的受造物;这些受造物并不足以相称地呈现神的本质。

Sciendum est ergo quod aliquid circa Deum est omnino ignotum homini in hac vita, scilicet quid est Deus. Unde et Paulus invenit Athenis aram inscriptam: ignoto Deo. Et hoc ideo quia cognitio hominis incipit ab his quae sunt ei connaturalia, scilicet sensibilibus creaturis, quae non sunt proportionata ad repraesentandam divinam essentiam.

115. 然而,人可以由这些受造物,以三种方式认识神,正如伪狄奥尼修斯(Dionysius)在《论神名》(De divinis nominibus)中所说。

115. Potest tamen homo, ex huiusmodi creaturis, Deum tripliciter cognoscere, ut Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus.

第一,藉因果关系来认识。因为这些受造物是不完善且可变的,必须将它们追溯至某个不动且完善的本原。由此,人认识神是否存在。

Uno quidem modo per causalitatem. Quia enim huiusmodi creaturae sunt defectibiles et mutabiles, necesse est eas reducere ad aliquod principium immobile et perfectum. Et secundum hoc cognoscitur de Deo an est.

第二,藉卓越之路认识。因为万物被追溯至第一本原,并不是把它当作特殊且同义的原因,像人生人那样;而是把它当作共同且超越的原因。由此,人认识神超越万有。

Secundo per viam excellentiae. Non enim reducuntur omnia in primum principium, sicut in propriam causam et univocam, prout homo hominem generat, sed sicut in causam communem et excedentem. Et ex hoc cognoscitur quod est super omnia.

第三,藉否定之路认识。因为,神若是超越的原因,受造物内的任何东西,都不能以同样方式属于他;正如严格而言,也不能说天体是重的或轻的、热的或冷的。因此,我们称神是不动的、无限的,以及其他类似的称谓。

Tertio per viam negationis. Quia si est causa excedens, nihil eorum quae sunt in creaturis potest ei competere, sicut etiam neque corpus caeleste proprie dicitur grave vel leve aut calidum aut frigidum. Et secundum hoc dicimus Deum immobilem et infinitum et si quid aliud huiusmodi dicitur.

他们藉被赋予的理性之光,获得这种认识。诗 4:6〔武加大本 4:6–7〕:「有许多人说:谁能指示我们什么好处?耶和华啊,你脸上的光已印在我们身上。」(译者:后句依拉丁文「已印在我们身上」,作为内在理性之光的论据;和合本修订版作「求你用你脸上的光照耀我们」。)

Huiusmodi autem cognitionem habuerunt per lumen rationis inditum. Ps. IV, 6: multi dicunt quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui Domine.

116. 接着,他说「神已经向他们显明」,说明这种认识是由谁作为创始者向他们显明的。他说:「神已经向他们显明。」正如伯 35:11 所说:「教导我们多过地上的走兽。」

116. Deinde cum dicit Deus illis manifestavit, ostendit a quo auctore huiusmodi cognitio eis fuerit manifestata, et dicit quod Deus illis manifestavit, secundum illud Iob XXXV, 11: docet nos super iumenta terrae.

这里应当考虑:一个人向另一个人显明某事,是藉某些外在记号来说明自己的观念,例如言语或文字;神却以两种方式向人显明某事。第一,灌注内在的光,藉此人得以认识。诗 43:3〔武加大本 42:3〕:「求你发出你的亮光和信实。」第二,呈现自己智慧的外在记号,就是可感的受造物。德训篇 1:10:「把她倾注在他一切的化工上」,就是倾注智慧。

Ubi considerandum est quod unus homo alteri manifestat explicando conceptum suum per aliqua signa exteriora, puta per vocem vel Scripturam, Deus autem dupliciter aliquid homini manifestat. Uno modo, infundendo lumen interius, per quod homo cognoscit, Ps. XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam. Alio modo, proponendo suae sapientiae signa exteriora, scilicet sensibiles creaturas. Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam, super omnia opera sua.

所以,神向他们显明,或者是内在地灌注光,或者是外在地呈现可见的受造物;人能在这些受造物中,仿佛在一本书中,读到对神的认识。

Sic ergo Deus illis manifestavit vel interius infundendo lumen, vel exterius proponendo visibiles creaturas, in quibus, sicut in quodam libro, Dei cognitio legeretur.

117. 接着,他说「因为他不可见的事,由世界的受造物」等等,说明他们以什么方式获得这种认识。

117. Deinde cum dicit invisibilia enim ipsius a creatura mundi, etc., ostendit per quem modum huiusmodi cognitionem acceperunt.

这里首先应当考虑:他们所认识的关于神的事,是什么。他提出三项。

Ubi, primo considerandum est quae sunt ista, quae de Deo cognoverunt. Et ponit tria.

第一,是「他不可见的事」,由此指神的本质;如前所说,这本质是我们不能看见的。约 1:18:「从来没有人见过神。」就是说,过着必死生命的人,没有人见过神的本质。提前 1:17:「永世的君王,那不朽坏、看不见的。」

Primo quidem invisibilia ipsius, per quae intelligitur Dei essentia, quae, sicut dictum est a nobis videri non potest. Io. I, 18: Deum nemo vidit unquam, scilicet per essentiam, vita mortali vivens. I Tim. I, 17: regi saeculorum immortali, invisibili.

他用复数说「不可见的事」,因为我们并未按神本质实际所是的认识它,也就是未按它自身为一来认识。我们在天乡将这样认识它;那时「耶和华必为独一无二,他的名也是独一无二」,如亚 14:9 所说。但现在,神的本质藉受造物内的某些相似性向我们显明;受造物以多种方式,分有神内为一的东西。因此,我们的理智从善、智慧、能力等概念,考察神本质的一体性;这些在神内都是一。

Dicit autem pluraliter invisibilia quia Dei essentia non est nobis cognita secundum illud quod est, scilicet prout in se est una. Sic erit nobis in patria cognita, et tunc erit Dominus unus et nomen eius unum, ut dicitur Zac. ult. Est autem manifesta nobis per quasdam similitudines in creaturis repertas, quae id quod in Deo unum est, multipliciter participant, et secundum hoc intellectus noster considerat unitatem divinae essentiae sub ratione bonitatis, sapientiae, virtutis et huiusmodi, quae in Deo unum sunt.

所以,他称这些为「神不可见的事」,因为在神内对应这些名称或概念的那一个实在,是我们看不见的。来 11:3:「看得见的是从看不见的造出来的。」(译者:所据拉丁文本此处作「从不可见者成为不可见者」,后一个 invisibilia 与武加大本来 11:3 的 visibilia 不合;此处依经文订正为「看得见的」。)

Haec ergo invisibilia Dei dixit, quia illud unum quod his nominibus, seu rationibus, in Deo respondet, non videtur a nobis. Hebr. XI, 3: ut ex invisibilibus invisibilia fierent.

关于神所认识的另一项,是他的「能力」;万物按这能力,从他作为本原而出。诗 147:5〔武加大本 146:5〕:「我们的主本为大,大有能力。」哲学家认识了这能力是永恒的,所以他说「他的永能」。

Aliud autem quod de Deo cognoscitur est virtus ipsius, secundum quam res ab eo procedunt, sicut a principio; Ps. CXLVI, 5: magnus Dominus et magna virtus eius. Hanc autem virtutem philosophi perpetuam esse cognoverunt, unde dicitur sempiterna quoque virtus eius.

所认识的第三项,就是他说的「神性」;这关乎他们认识神是一切事物所趋向的终极目的。

Tertium cognitum est quod dicit et divinitas, ad quod pertinet quod cognoverunt Deum sicut ultimum finem, in quem omnia tendunt.

因为,神的善称为一切事物所分有的共同之善。因此,他宁用表示分有的「神性」(divinitas),而不用表示神本质的「神之为神」(deitas)。西 2:9:「神本性一切的丰盛都居住在基督里面。」

Divinum enim bonum dicitur bonum commune quod ab omnibus participatur; propter hoc potius dixit divinitatem, quae participationem significat, quam deitatem, quae significat essentiam Dei. Col. II, 9: et in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis.

这三项对应前述三种认识方式:神不可见的事,藉否定之路认识;永能,藉因果之路认识;神性,藉卓越之路认识。

Haec autem tria referuntur ad tres modos cognoscendi supradictos. Nam invisibilia Dei cognoscuntur per viam negationis; sempiterna virtus, per viam causalitatis; divinitas, per viam excellentiae.

118. 其次,应当考虑,他们藉什么中介认识这些事;他说「藉着所造之物」,就表示这一点。

118. Secundo, considerandum est per quod medium illa cognoverunt, quod designatur cum dicit per ea quae facta sunt.

正如技艺藉工匠的作品显明,神的智慧也藉受造物显明。智慧篇 13:5:「从受造物的伟大和美丽,人可以推想到这些东西的创造者。」

Sicut enim ars manifestatur per artificis opera, ita et Dei sapientia manifestatur per creaturas. Sap. XIII, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri.

119. 第三,他说明怎样藉这些事物认识神,就是说「藉理解而看见」。

119. Tertio, ostendit quomodo per ista cognoscatur Deus, cum dicit intellecta conspiciuntur.

因为可以用理智认识神,而非用感官或想象;感官和想象不能超越有形体的事物,而约 4:24 说:「神是灵。」赛 52:13:「看哪,我的仆人必理解。」(译者:此处依拉丁文 intelliget「理解」,以保留作者关于理智的论证;和合本修订版作「行事必有智慧」。)

Intellectu enim cognosci potest Deus, non sensu vel imaginatione, quae corporalia non transcendunt; Deus autem spiritus est, ut Io. IV, 24 dicitur; Is. LII, 13: ecce intelliget servus meus.

120. 第四,「由世界的受造物」这句话,也可以指出由谁以这种方式认识神。一种理解,是指人。可 16:15:「传福音给一切受造物。」(译者:可 16:15 和合本修订版作「万民」;此处依拉丁文 creatura「受造物」,以保留下文解释。)这样称人,或者是由于人的卓越:人按本性的秩序比天使低,却超越较低的受造物,正如诗 8:5–7〔武加大本 8:6–8〕所说:「你使他比天使微小一点;使万物服在他的脚下,就是一切的牛羊」等等(译者:「天使」依作者所引拉丁文;和合本修订版正文作「神」)。或者,是因为人同一切受造物都有共同之处:他同石头一样有存在,同树木一样有生命,同动物一样有感觉,同天使一样有理解,正如额我略(Gregorius)所说。

120. Quarto, potest designari a qua, per hunc modum, Deus cognoscatur, cum dicitur a creatura mundi. Per quod, uno modo, potest intelligi homo, Mc. ult.: praedicate Evangelium omni creaturae, vel propter excellentiam hominis, qui ordine naturae minor est angelis sed excellit inter inferiores creaturas, secundum illud Ps. VIII, 6: minuisti eum paulo minus ab angelis, omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves, etc., vel quia communicat cum omni creatura: habet enim esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis, ut Gregorius dicit.

另一种理解,是泛指受造物。因为任何受造物,都不能凭自己本性固有的能力,看见神本质自身。所以赛 6:2 甚至论撒拉弗说,他们「用两个翅膀遮脸」。不过,正如人藉可见的受造物理解神,天使也藉理解自己的本质而认识神。

Alio modo potest intelligi de universali creatura. Nulla enim creatura, ex propriis naturalibus, potest Dei essentiam in seipsa videre. Unde et de Seraphim dicitur Is. VI, 2 quod duabus alis velabant caput. Sed, sicut homo intelligit Deum per creaturas visibiles, ita angelus per hoc quod intelligit propriam essentiam.

121. 然而,「世界的受造物」也可以有另一种理解:不是指被造的事物本身,而是指事物的创造,仿佛说「自世界受造以来」。如此,语句可以有两种连接方式。一种理解是:神不可见的事,藉自世界受造以来所造的事物而被理解,不只是藉恩典时代所成就的事。另一种理解是:自世界受造以来,人就开始藉所造的事物认识神。伯 36:25:「万人都看见他。」(译者:此处依拉丁文以神为观看对象;和合本修订版作「他的作为,万人都看见」。)

121. Potest autem aliter intelligi per creaturam mundi, non ipsa res creata sed rerum creatio, ac si diceretur: a creatione mundi. Et tunc potest dupliciter ordinari. Uno modo quod intelligatur quod invisibilia Dei intelliguntur per ea quae facta sunt a creatione mundi, non solum per ea quae facta sunt tempore gratiae. Alio modo quod intelligatur quod a creatione mundi homines incoeperunt Deum cognoscere per ea quae facta sunt. Iob XXXVI, 25: omnes homines vident eum.

122. 《注疏》却说,「神不可见的事」指父的位格。提前 6:16:「是人未曾看见的」等等。「永能」指子的位格,按林前 1:24:「基督总是神的大能。」「神性」指圣灵的位格,善按归属方式归于圣灵。这并非说,哲学家能够由理性引导,藉所造之物认识各位格所特有的性质;这些性质并不表示原因对于受造物的关系。他们所能认识的,只是按归属方式归于各位格的属性。然而,据说他们在第三个标记,就是圣灵上有所欠缺;因为,他们没有提出任何与圣灵相应的东西,却提出了与父相应的东西,就是第一本原本身,也提出了与子相应的东西,就是第一受造心智;他们把它称为永恒理智,正如马克罗比乌斯(Macrobius)在《西庇阿之梦注释》(Super somnium Scipionis)中所说。

122. Glossa autem dicit quod per invisibilia Dei intelligitur persona Patris. I Tim. ult.: quem nullus hominum vidit, etc. Per sempiternam virtutem, persona Filii secundum illud I Cor. I, 24: Christum Dei virtutem. Per divinitatem, persona Spiritus Sancti cui appropriatur bonitas. Non quod philosophi, ductu rationis, potuerint pervenire, per ea quae facta sunt, in cognitionem personarum quantum ad propria, quae non significant habitudinem causae ad creaturas, sed secundum appropriata. Dicuntur tamen defecisse in tertio signo, id est in Spiritu Sancto quia non posuerunt aliquid respondere Spiritui Sancto, sicut posuerunt aliquid respondere Patri, scilicet ipsum primum principium, et aliquid respondere Filio, scilicet primam mentem creatam, quam vocabant aeternum intellectum ut Macrobius dicit in libro Super somnium Scipionis.