第5讲:感恩的祷告
Lectio 5: Oratio actionis gratiarum
1:8 首先,我靠着耶稣基督,为你们众人感谢我的神,因你们的信德传遍了天下。 [n. 74]
1:9 我在他儿子的福音上,用心灵所事奉的神可以见证,我怎样不住地提到你们, [n. 78]
1:10 在我的祷告中常常恳求,或许照神的旨意,最终我能毫无阻碍地往你们那里去。 [n. 83]
1:11 因为我迫切地想见你们,要把一些属灵的恩赐分给你们,使你们得以坚固, [n. 87]
1:12 也可以说,我在你们中间,因你我彼此的信心而同得安慰。 [n. 88]
1:13 弟兄们,我不愿意你们不知道,我屡次计划往你们那里去,要在你们中间得些果子,如同在其余的外邦人中一样,只是到如今仍有拦阻。 [n. 89]
1:14 无论是希腊人、未开化的人、聪明人、愚拙人,我都欠他们的债, [n. 92]
1:15 所以愿意尽我的力量把福音也传给你们在罗马的人。 [n. 95]
1:16 我不以福音为耻;这福音本是神的大能,要救一切相信的,先是犹太人,后是希腊人。 [n. 96]
1:8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. [n. 74]
1:9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio [n. 78]
1:10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. [n. 83]
1:11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos: [n. 87]
1:12 id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam. [n. 88]
1:13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. [n. 89]
1:14 Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: [n. 92]
1:15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare. [n. 95]
1:16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco. [n. 96]
74. 问安以后,使徒在这里开始书信的论述。其中:
74. Praemissa salutatione, hic Apostolus epistolarem tractatum incipit, in quo:
首先,他表明自己对收信人的情意,为使听者怀有善意;
primo ostendit affectum suum ad eos quibus scribebat ut reddat auditores benevolos,
其次,他教导他们基督恩典的真理,在「这福音本是神的大能」一处。
secundo, instruit eos de veritate gratiae Christi, ibi virtus enim Dei est.
他以三种方式表明对他们的情意:
Ostendit autem affectum ad eos tripliciter:
首先,是感恩;他为他们所蒙的美善而感谢神;
primo quidem ex gratiarum actione, qua de eorum bonis gratias agit,
其次,是祷告;他为他们向神倾诉,在「神可以为我作见证」一处;
secundo ex oratione, quam pro eis ad Deum fundit, ibi testis enim est mihi Deus,
第三,是渴望探望他们,在「恳求,或许」一处。
tertio ex desiderio visitationis eorum, ibi obsecrans si quo modo.
75. 关于第一点,应当考虑三件事。
75. Circa primum tria oportet considerare.
首先,是感恩的次序,就是他说「首先,我感谢我的神」。
Primo quidem gratiarum actionis ordinem, cum dicit primum quidem gratias ago Deo meo.
我们必须在一切事上先行感恩,正如帖前 5:18 所说:「凡事谢恩。」因为,若不为已领受的恩惠感恩,就不配获得恩惠。智慧篇 16:29:「不知恩者的希望,就如冬天的霜,势必消溶。」传 1:7:「江河从何处流,仍归回原处。」因为恩惠藉感恩回到它们所出自的本原,为要再次流出,就是再次赐予恩惠。
Necesse enim est ut in omnibus gratiarum actionem praemittamus, secundum illud I Thess. ultim.: in omnibus gratias agite. Non enim est dignus beneficium consequi qui de acceptis beneficiis gratias non agit. Sap. XVI, 29: ingrati spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et Eccle. I, 7: ad locum unde exeunt flumina revertuntur, quia ad principium unde proveniunt beneficia revertuntur, scilicet per gratiarum actiones, ut iterum fluant, scilicet per iteratam beneficiorum exhibitionem.
而在我们所求、所做的一切事上,我们都需要神的恩惠,所以凡事都应先行感恩。
In omnibus autem, quae petimus vel agimus, divino beneficio indigemus, et ideo, ante omnia, debet gratiarum actio praemitti.
76. 其次,他指出有关的三方。第一,是受感谢者,由「我的神」表示;因为一切美善都由他流出,所以对于一切美善,都应感谢他。雅 1:17:「各样美善的恩泽和各样完美的赏赐都是从上头来的」等等。神虽然由于创造和治理而是万有的神,正如下文 10:12 所说「人人都有同一位主」,却仍从三方面特别被称为义人的神:首先,因为他特别照料他们。诗 34:15〔武加大本 33:16〕:「耶和华的眼目看顾义人。」诗 27:1〔武加大本 26:1〕又说:「耶和华是我的亮光。」其次,因为他们特别敬拜他。出 15:2:「这是我的神,我要赞美他。」第三,因为他就是他们的赏赐。创 15:1:「我是耶和华,是你极大的赏赐。」(译者:这里依拉丁引文,把神自己称为赏赐;和合本修订版作「我是你的盾牌,你必得丰富的赏赐」。)
76. Secundo, designat personas tres, quarum una est persona cui fit gratiarum actio, quam designat dicens Deo meo, scilicet cui debetur gratiarum actio de omnibus bonis, quia ab eo fluunt. Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, etc. Et quamvis sit Deus omnium per creationem et gubernationem, secundum illud, infra X, 12 Dominus omnium, specialiter tamen dicitur esse Deus iustorum tripliciter: primo quidem secundum specialem curam quam de eis gerit, Ps. XXXIII, 16: oculi Domini super iustos, et alibi dicit: Dominus illuminatio mea. Secundo per specialem cultum, Ex. XV, 2: iste Deus meus, et glorificabo eum. Tertio quia eorum praemium, Gen. XV, 1: ego Dominus merces tua magna nimis.
第二,是中保,由「藉着耶稣基督」表示。恩典怎样按一定次序由神来到我们这里,感恩也应按同一次序回到神那里;就是藉着耶稣基督。本书下文 5:2:「我们又藉着他,因信得以进入现在所站立的这恩典中。」
Secunda persona est mediatoris, quam tangit dicens per Iesum Christum. Eodem enim ordine debet gratiarum actio in Deum recurrere quo gratiae a Deo in nos deveniunt, quod quidem est per Iesum Christum, infra V, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam in qua stamus.
第三,是他为之感恩的人;他接着说「为你们众人」,就表明这一点。因为,藉仁爱的纽带,他把他们所得的恩典也看作自己的,仿佛约叁 1:4 所说:「我听见」等等,「我的欢喜没有比这个更大的。」
Tertia est persona illorum pro quibus gratias agit, quam designat subdens pro omnibus vobis, quia scilicet eorum gratias quasi suas reputat, propter vinculum caritatis, quasi diceret: maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam, etc.
他特意说「为你们众人」,因为他渴望使众人喜悦。林前 10:33:「但要像我一样,凡事都使众人喜欢。」他也渴望众人得救,正如林前 7:7 所说:「我愿众人像我一样。」
Signanter autem dicit pro omnibus vobis, quia scilicet omnibus placere desiderat, I Cor. X, 33: sicut et ego per omnia omnibus placeo, et omnium salutem cupit, secundum illud I Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum.
77. 第三,他提出感恩的内容,接着说「因你们的信德传遍了天下」。
77. Tertio, ponit materiam gratiarum actionis cum subdit quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
他为信心感恩,因为信心是一切属灵美善的根基。来 11:1:「信就是所盼望之事的实底。」(译者:这里按拉丁文 substantia 译出,以保留作者「根基」的论点;和合本修订版作「信就是对所盼望之事有把握」。)
Agit quidem gratias de fide eo quod est bonorum omnium spiritualium fundamentum. Hebr. XI, 1: est autem fides sperandarum substantia rerum.
罗马人因信心受到赞扬,因为他们迅速接受了信仰,并且坚定地持守。所以直到今日,到访圣地的人仍能在他们那里看到许多信仰的标记,正如耶柔米在《加拉太书注释》(Super epistolam ad Galatas)中所说。但他们的信心尚未完善,因为其中有些人已受假使徒影响,相信必须将律法的礼仪加在福音上。
Commendantur autem Romani de fide, quia fidem de facili susceperant, et in eadem firmiter permanebant, unde et usque hodie apud eos plurima fidei signa ostenduntur in visitatione sanctorum locorum, ut Hieronymus dicit Super epistolam ad Galatas. Nondum tamen perfectam fidem habebant, quia aliqui eorum praeventi erant a pseudo apostolis ut crederent legis caeremonias Evangelio iungendas.
他为他们的信心欢喜并感谢,不仅是为了他们自身,也为了由此产生的益处:因为他们是列国的主人,其他民族就受他们的榜样激励而归信。《注疏》说,下级看到上级做什么,就乐意照做。因此,彼前 5:3 劝勉领袖,要甘心「作他们的榜样」。
Gaudet autem et gratias agit de eorum fide non solum propter eos, sed propter utilitatem inde consequentem, quia scilicet eorum exemplo, qui erant domini gentium, aliae gentes provocabantur ad fidem, quia, ut dicit Glossa, prompte facit inferior quod videt fieri a superiori: Propter quod admonentur praelati ut fiant forma gregis ex animo. I Petr. Ultim.
78. 接下来,他说「神可以见证」等等,藉自己为他们所作的祷告,表明对他们的情意。
78. Consequenter cum dicit testis enim, etc. ostendit affectum suum ad eos ex oratione quam pro eis fundit.
祷告是在神面前暗中进行的事,正如太 6:6 所说:「你祷告的时候,要进入内室,关上门,向父祷告。」因此,他以神的见证,证明自己为他们祷告。
Et quia orationis negotium in secreto agitur coram Deo, secundum illud Matth. VI, 6: tu autem cum oraveris intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora Patrem tuum, Dei testimonio probat se pro eis orare.
所以,他先引入见证人;其次,说明他请见证人证实什么,在「不住地」一处。
Primo ergo inducit testem, secundo manifestat supra quod testimonium inducat, quod sine intermissione.
79. 他用「神可以为我作见证」引入见证人;一切事都在神的见证之下进行。耶 29:23:「我是审判者和见证人。」(译者:此处保留作者拉丁引文;和合本修订版作「我知道这一切,也作见证」。)
79. Testem autem inducit cum dicit testis est mihi Deus sub cuius testimonio omnia aguntur. Ier. XXIX, 23: ego sum iudex et testis.
为了表明自己并非徒然求这位公正的见证人作证,他接着说明自己如何与神相连。首先,就服事而言,他说「我所事奉的」,就是以专属于神的敬拜来服事。申 6:13:「要拜主—你的神,惟独事奉他。」(译者:此引文采用太 4:10 对申 6:13 的引述形式。)其次,就服事的方式而言,他说「用我的心灵」,仿佛说:不仅在外在身体的服事上,尤其在内在、按心灵的服事上。约 4:24:「神是灵,所以敬拜他的必须用心灵和诚实敬拜他。」或者,「用心灵」就是说,在属灵的遵行上,而不像犹太人那样在属肉体的遵行上。腓 3:3:「真受割礼的,就是我们这藉着神的灵敬拜的。」第三,就他服事的职分而言,就是「在他儿子的福音上」,如本章上文 1:1 所说「分别出来传福音」。这福音从三方面属于神的儿子:第一,因为所讲论的是他,路 2:10:「我报给你们大喜的信息。」第二,因为这是他按自己的职分所宣讲的,路 4:43:「我也必须在别的城传神国的福音,因我奉差原是为此。」第三,因为这是他所命令传的;可 16:15:「传福音给万民听。」
Et ut iustum testem non frustra se invocare ostendat ponit consequenter quomodo sit ei coniunctus. Primo quidem quantum ad servitium cum dicit cui servio, scilicet per latriae cultum. Deut. VI, 13: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Secundo quantum ad modum serviendi cum dicit in spiritu meo, quasi dicat: non solum in exteriori servitio corporali, sed praecipue interius secundum spiritum. Io. IV, 24: Spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate adorare oportet. Vel in spiritu scilicet in spiritualibus observantiis non in carnalibus sicut Iudaei. Phil. III, 3: nos sumus circumcisio qui spiritu servimus Deo. Tertio quantum ad officium in quo servit scilicet in Evangelio Filii eius, secundum illud, supra eodem: segregatus in Evangelium. Quod quidem est Filii Dei tripliciter: uno modo quia est de ipso, Lc. II, 10: evangelizo vobis gaudium magnum, alio modo quia est ab ipso praedicatum ex proprio officio, Lc. IV, 43: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum, tertio quia est ab eo iniunctum, Mc. ultim.: praedicate Evangelium omni creaturae.
80. 然而,按照奥古斯丁的说法,「神可以为我作见证」与「我指着神起誓」是同一回事,所以使徒似乎违背了主在太 5:34 所说:「我告诉你们:什么誓都不可起。」雅 5:12 也说:「我的弟兄们,最要紧的是不可起誓。」
80. Sed, secundum Augustinum, cum idem sit testis enim est mihi Deus quod iuro per Deum, videtur Apostolus facere contra id quod Dominus dicit Matth. V, 34: ego dico vobis non iurare omnino; Iac. ultim.: ante omnia autem fratres mei nolite iurare.
但正如奥古斯丁所说,圣经的意义,可以从圣徒的行为来理解。因为,默示圣经的圣灵,正如彼后 1:21 所说「人被圣灵感动说出神的话来」,也是引导圣徒行动的圣灵。本书下文 8:14:「凡被神的灵引导的都是神的儿子。」
Sed, sicut dicit Augustinus, intellectus Sacrae Scripturae ex actibus sanctorum intelligitur. Idem enim Spiritus quo Sacrae Scripturae sunt editae, secundum illud II Petr. I, 21: Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei, sanctos viros ad operandum inducit; infra VIII, 14: qui Spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei.
所以,既然确有保罗起誓的记载,就表明主和使徒雅各的话,不应理解为起誓全然不合法;而应理解为:人应尽力做到,在自己力所能及的范围内,不把起誓当作某种本身值得追求的好事来使用。一方面,这是因为频繁起誓存在危险:人的舌头容易失误,恐怕人由此陷入假誓。正如德训篇 23:9 所说:「不要让你的口习惯起誓,因为如此反增加许多」等等。另一方面,也是因为,若没有必要的原因就请神作证,似乎有违对神的尊敬。因此,德训篇 23:10 说:「口里不要习惯称呼圣者的名字。」所以,我们发现使徒起誓,都是在写信时;人在写信时说话,思量更多,也更谨慎。
Ex hoc ergo quod Paulus iurasse invenitur, ostenditur verbum Domini et apostoli Iacobi non sic esse intelligendum quasi iuramentum sit omnino illicitum, sed quia ad hoc homo niti debeat ut, quantum ex ipso est, iuramento non utatur, tamquam quodam bono et per se appetibili, tum propter periculum quod imminet ex frequenti iuratione ne homo labatur in periurium propter labilitatem humanae linguae, secundum illud Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum, nam multi, etc., tum etiam quia contra reverentiam Dei facere videtur qui ipsum, absque necessaria causa, testem inducit. Unde Eccli. XXIII, 10: nominatio Dei non sit assidua in ore tuo. Unde nec Apostolus iurasse invenitur nisi scribendo, quando homo cum maiori deliberatione et cautela loquitur.
81. 然而,有时必须起誓,才能使人相信说话者的话;而这有时对听者也有益。因此,使徒为听者的益处而起誓,因为相信他的话对他们有益;他仿佛并不求自己的益处,而求许多人的益处,使他们得救。
81. Est autem quandoque necessarium iuramentum ut fides verbo dicentis adhibeatur, quod quandoque utile est etiam ei qui audit. Et sic Apostolus iurat propter utilitatem auditorum quibus erat utile ut ei crederent, quasi non quaerens quod sibi utile est sed multis, ut salvi fierent.
所以,主在太 5:37 所说「若再多说」,就是超过简单陈述的话,「就是出于恶」(译者:和合本修订版作「出于那恶者」;作者按拉丁文 a malo 将其解释为恶或缺陷,下文区分罪恶与刑罚之恶),不应理解为出于起誓者的恶,而是出于要求起誓者的恶。这并非指罪过的恶,除非在一种情况下:要求起誓的人认为,对方会发假誓;奥古斯丁说,这时就是严重的罪。这里所指的是刑罚之恶,就是无知:由于无知,我们不知道别人对我们说的是否真实。
Unde quod Dominus dicit, Matth. V, 37: quod amplius est, scilicet quam simplex verbum, a malo est, non est intelligendum a malo eius qui iurat sed eius qui exigit iuramentum; non quidem a malo culpae nisi in casu quando existimat quis eum a quo exigit iuramentum esse falsum iuraturum: tunc enim est grave peccatum, ut dicit Augustinus; sed intelligit esse a malo poenae, scilicet ignorantia, qua nescimus an sit verum quod dicitur nobis.
82. 起誓有两种方式。一种是单纯地请求作证,例如我们说「指着神」,或者「神可以为我作见证」;使徒在这里就是这样起誓。另一种是以自我诅咒的方式,就是请求神作证,若自己说谎,便受某种刑罚。正如诗 7:4〔武加大本 7:5〕所说:「我若以恶回报我的朋友」等等。使徒在林后 1:23 也这样起誓:「我指着我的性命求告神作证。」
82. Est autem duplex modus iurandi: unus quidem per simplicem attestationem, sicut cum dicimus per Deum vel testis est mihi Deus et hoc modo Apostolus iurat hic; alius autem per execrationem, quando scilicet aliquis implorat divinum testimonium secundum aliquam poenam sibi infligendam si mentitur, secundum illud Ps. VII, 5: si reddidi retribuentibus mihi mala, etc. Et hoc etiam modo Apostolus iurat, II Cor. I, 23: testem Deum invoco in animam meam.
83. 接下来,他提出请神见证的事,说:「我在祷告中常常记念你们」,这些祷告是「不住地」,就是说,他总是在自己的祷告中为他们祈求,因为他们归信所带来的公共益处。撒上 12:23〔拉丁本《列王纪一》〕:「我如果停止为你们祷告,就得罪耶和华了,我绝不会这样做。」
83. Consequenter hic ponit id supra quod eum testem invocat dicens quod memoriam vestri facio semper in orationibus meis, quae sunt sine intermissione, scilicet quia semper in orationibus suis pro eis orabat, propter utilitatem communem quae ex eorum conversione proveniebat. I Reg. XII, 23: absit hoc peccatum a me in Domino ut cessem orare pro vobis.
「我记念你们」这句话,可以有两种理解。一种是:我把你们记在心里,正如诗 137:6〔武加大本 136:6〕所说:「我若不记得你,宁愿我的舌头贴于上膛!」另一种是:「我使你们被记念」,就是向神祷告,而神看顾谦卑人的祈祷。这样,当圣徒为一些人祷告时,这些人便以某种方式呈现在神的目光之前,正如圣徒其他的行为一样。因此,王上 17:18〔拉丁本《列王纪三》〕记载,那妇人对以利亚说:「你竟到我这里来,使神记起我的罪。」仿佛说,得罪义人的事,在神的记忆和眼前。
Quod autem dicit memoriam vestri facio, dupliciter potest intelligi. Uno modo sic: memoriam vestri habeo, secundum illud Ps. CXXXVI, 6: adhaereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui. Alio modo memoriam vestri facio, scilicet orationem Deo, qui respicit orationes humilium. Et sic dum sancti pro aliquibus orant, quodammodo divino aspectui proponuntur, sicut et cetera sanctorum facta. Unde, III Reg. XVII, 18 dixit mulier ad Eliam: ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae, quasi illud sit in memoria et in oculis Dei quod contra iustos agitur.
84. 他又说,自己「不住地」祷告,这与帖前 5:17 所说「不住地祷告」相合(译者:原文误引帖撒罗尼迦后书;实为帖前 5:17);也与路 18:1 所说「常常祷告,不可灰心」相合。
84. Quod autem dicit orationes sine intermissione se habere, congruit ei quod dicit II Thess. ultim.: sine intermissione orate, et, Lc. XVIII, 1: oportet semper orare et numquam deficere.
这些话可以有三种理解。第一,就祷告的行动本身而言:按此,在规定的时辰和时间祷告的人,就是常常或不住地祷告。徒 3:1:「下午三点钟祷告的时候,彼得和约翰上圣殿去。」第二,就祷告的目的而言,这目的就是我们的理智上升到神那里;按此,只要人把自己全部生活导向神,他就是在祷告。林前 10:31:「你们或吃或喝」等等。第三,就祷告的原因而言:当一个人做出使别人为他祷告的事时,他自己也被视为祷告。例如施舍穷人的人,穷人便为他们祷告。德训篇 29:15:「将施舍存放在穷人的怀中」等等(译者:这里保留拉丁引文「在穷人的怀中」,以保留下文代祷的联系;思高本作「应将施舍存在你的宝库里」。)
Quae quidem possunt intelligi tribus modis. Uno modo quantum ad ipsum actum orandi: et sic semper vel sine intermissione orat qui statutis temporibus et horis orat. Act. III, 1: Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Alio modo quantum ad finem orationis, qui est ut intellectus noster ascendat in Deum; et sic tamdiu homo orat quamdiu totam vitam suam in Deum ordinat. I Cor. X, 31: sive manducatis sive bibitis, etc. Tertio quantum ad causam: dum enim aliquis agit unde alii pro eo orent, ipse orare videtur, ut patet in his qui dant eleemosynas pauperibus, qui pro eis orant. Eccli. XXIX, 15: conclude eleemosynam in sinu pauperis, etc.
所以,经文应当这样连起来:「我为你们感谢神」,因为我把你们的美善看作自己的;这从我为你们祷告,正如为自己祷告一事,便可看出。
Sic ergo continuanda est littera: gratias ago pro vobis, quia bona vestra reputo quasi mea, quod patet ex hoc quod pro vobis oro, sicut pro meipso.
85. 接着,他说「恳求」等等,便以渴望探望他们,证明自己的情意。
85. Deinde cum dicit obsecrans, etc. probat affectum suum ex desiderio visitationis.
首先,提出这愿望;
Et primo ponit desiderium,
其次,提出实行这愿望的计划,在「我不愿意你们不知道」等语一处。
secundum propositum exequendi, ibi nolo autem vos ignorare, etc.
关于第一点,他做两件事:
Circa primum duo facit:
首先,提出这愿望的标记;
primo ponit desiderii signum,
其次,提出这愿望的原因,在「因为我迫切地想」一处。
secundo desiderii causam, ibi desidero enim.
86. 愿望的标记,就是他为此所作的祷告。
86. Signum autem desiderii est oratio quam pro hoc faciebat.
这一标记首先显明,这样的愿望是强烈的,因为他说「恳求」,仿佛凭神圣的事呼吁作证,为了一件超越自己功德的大事而求。箴 18:23:「穷乏人说哀求的话;有钱人却用威吓的话回答。」人强烈渴望的事,在渴望者看来总是重大的。
Ex hoc autem signum ostenditur desiderii huiusmodi primo quidem intensum, per hoc quod dicit obsecrans, quasi ob sacra contestans, sicut pro aliquo magno quod mea merita excedit. Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper et dives effabitur rigide. Quod autem intense desideratur magnum desideranti videtur.
其次,这愿望是迫切的,因为他说「或许用某种方式」。人迫切渴望的事,无论是以容易的方式还是艰难的方式,他都设法取得。腓 1:18:「这又何妨呢?或是假意或是真心,无论如何,只要基督被传开了,为此我就欢喜。我还要欢喜。」
Secundo, ostenditur esse anxium cum dicit si quo modo. Quae enim anxie aliquis desiderat quaerit adipisci quocumque modo, sive facili sive laborioso, Phil. I, 18: quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem sive per veritatem, Christus adnuntietur: et in hoc gaudeo sed et gaudebo.
第三,这愿望是持久的,因为他说「最终有一天」,就是经过长久的盼望。义人的情意并非只维持片刻,而是持续不变。箴 17:17:「朋友时常亲爱。」
Tertio, ostenditur esse diuturnum in hoc quod dicit tandem aliquando, scilicet post longa desideria. Iusti enim non ad horam sed perseveranter afficiuntur. Prov. XVII, 17: omni tempore diligit qui amicus est.
第四,这愿望是端正的,因为它符合神的意志。所以他接着说「使我的旅程顺利」,而这是「照神的旨意」,就是按照他的意志;只有符合这意志,我才认为一件事是顺利的。正如主在太 26:39 说:「不是照我所愿的,而是照你所愿的。」
Quarto, ostenditur esse rectum ex hoc quod est divinae voluntati conforme, unde subdit prosperum iter habeam, et hoc in voluntate Dei, id est secundum voluntatem eius, secundum quam solum aliquid reputo prosperum, sicut et Dominus dicit Matt. XXVI, 39: non mea voluntas sed tua fiat.
87. 接着,他说「因为我迫切地想」等等,说明愿望的原因;这原因有两个。
87. Deinde cum dicit desidero enim, etc., ostendit desiderii causam, quae quidem est duplex.
一个是受探望者的益处。所以他说「因为我迫切地想见你们」。腓 1:8:「我愿你们众人都在耶稣基督的心肠中。」(译者:这里依作者所引拉丁文的句法;和合本修订版作「我以基督耶稣的心肠切切想念你们众人」。)这并非像世俗的友谊一样徒然相见,而是「要把一些属灵的恩赐分给你们」,就是传给你们;不是作为恩典的创始者,而是作为服事者。林前 4:1:「人应该把我们看为基督的执事。」这样做,是「使你们得以坚固」,就是在已经接受的信心上坚固。路 22:32:「你回头以后,要坚固你的弟兄。」(译者:原文误引 22:23;引文实见 22:32。)
Una, utilitas eorum qui erant visitandi, unde dicit desidero enim videre vos. Phil. I, 8: cupio omnes vos esse in visceribus Iesu Christi. Et hoc non in vanum, sicut est in amicitia saeculari, sed ut impartiar, id est tradam, vobis aliquid gratiae spiritualis, non tamquam auctor gratiae sed sicut minister, I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi. Et hoc ad confirmandum vos, scilicet in fide quam suscepistis, Lc. XXII, 23: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
服事者以多种方式分施恩典:一方面,藉施行施恩的圣事。彼前 4:10:「人人要照自己所得的恩赐彼此服事」等等。另一方面,藉言语的劝勉。弗 4:29:「一句坏话也不可出口,只要说造就信心的好话,使听见的人领受恩典。」(译者:此处依作者拉丁引文保留「信心」与「恩典」;和合本修订版作「只要随着需要说造就人的好话,让听见的人得益处」。)
Impartitur autem gratiam minister multipliciter, tum per administrationem sacramentorum gratiae, I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, etc., tum per exhortationem sermonum, Eph. IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
88. 第二个原因,是朋友相处时的相互安慰。所以他接着说「也可以说」,就是我看见你们,并把恩典分给你们,也使「我同得安慰」,与「你们因你我彼此的信心」同得安慰。
88. Secunda causa est mutua consolatio, quae consideratur in convictu amicorum, unde subdit id, scilicet me videre vos et impartiri gratiam, et me simul consolari cum vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam.
因为,我们若在信仰上同心,就会带来相互的安慰。林后 7:6–7:「但那安慰灰心之人的神藉着提多来安慰了我们;不但」等等。
Ad mutuam enim consolationem redit, si unanimes in fide reddamur. II Cor. VII, 6–7: qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi. Non solum, et cetera.
89. 接着,他说「我不愿意你们不知道」;为免这愿望显得空泛,他又提出付诸实行的计划。
89. Deinde cum dicit nolo autem vos ignorare, ne videatur esse vanum desiderium, subdit propositum prosequendi.
首先,提出计划;
Et primo proponit propositum,
其次,说明计划的原因,在「要得些果子」一处;
secundo ostendit causam propositi, ibi ut aliquem fructum,
第三,推论自己乐于实行这计划,在「所以,就我而言」一处。
tertio concludit propositi promptitudinem, ibi ita quod in me.
关于第一点,他做两件事:
Circa primum duo facit:
首先,提出计划;
primo ponit propositum,
其次,说明拦阻,在「只是仍有拦阻」等语一处。
secundum impedimentum, ibi et prohibitus sum, etc.
90. 所以,他首先说:我不只是渴望见你们,也已经计划为此努力;而且,「弟兄们,我不愿意你们不知道,我屡次计划往你们那里去」,为要显明我的爱,「不要只在言语或舌头上,总要以行为和真诚表现出来」,如约壹 3:18 所说。
90. Dicit ergo primo: non solum desidero vos videre sed etiam proposui ad hoc operam dare, et hoc, fratres, nolo vos ignorare quia saepe proposui venire ad vos, ut dilectionem meam ostenderem, non solum verbo et lingua sed etiam opere et veritate, ut dicitur I Io. III, 18.
91. 其次,他涉及阻止自己实行这计划的障碍,说「只是到如今仍有拦阻」等等。这拦阻或者来自魔鬼;魔鬼力图阻止传道,因为传道带来人的得救。箴 25:23:「北风驱散雨水」,就是驱散传道人的教训(译者:此处依拉丁文 dissipat「驱散」;和合本修订版作「北风生雨」,与作者的比喻不同)。或者,拦阻来自神自己;传道人的行程与言语,按神的旨意分配。伯 37:11–12:「云」,就是传道人,「散布自己的光,四处周行,凡治理者的意志所引领之处,都去。」(译者:此处依拉丁引文保留「光」与其行程的意象;和合本修订版作「乌云散布闪电。云藉着他的指引游行旋转」。)所以徒 16:6 也说:「他们经过弗吕家、加拉太一带地方,圣灵禁止他们讲道。」16:7 又说:「他们想要往庇推尼去,耶稣的灵却不许。」
91. Secundo tangit obstaculum impediens eum ab isto proposito exequendo, dicens prohibitus usque adhuc, etc., et hoc vel a diabolo qui nititur impedire praedicationem ex qua provenit salus hominum, Prov. XXV, 23: ventus Aquilo dissipat pluviam, id est doctrinas praedicatorum, vel ab ipso Deo secundum cuius nutum dispensantur praedicatorum itinera et verba, Iob XXXVII, 11 s.: nubes, id est praedicatores spargunt lumen suum, quae lustrant cuncta per circuitum, quocumque voluntas gubernantis duxerit. Unde et Act. XVI, 6 dicitur: transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui, et iterum: tentabant ire in Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu.
使徒不愿他们不知道这两件事,都是为他们的益处:让他们知道使徒的情意,就更虔诚地接受他的话;并把他来访受阻归因于自己的罪,因而改正。因为赛 5:6 论到罪的惩罚说:「我也必吩咐密云,不再降雨在其上。」
Utrumque autem horum vult Apostolus eos non ignorare propter eorum utilitatem, ut scilicet cognoscentes affectum apostoli devotius eius verba suscipiant et impedimentum visitationis eius imputent suae culpae et sic corrigantur. Nam in poenam culpae dicitur Is. V, 6: mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem.
92. 接着,他提出计划的两个原因;第一个是益处。所以他说:「要在你们中间得些果子,如同在其余的外邦人中一样」,就是在我曾向其传道的人中一样。
92. Deinde ponit causam duplicem propositi, quarum prima est utilitas, unde dicit ut aliquem fructum habeam in vobis sicut in ceteris gentibus quibus, scilicet, praedicavi.
这可以有两种理解。一种仿佛说:为要藉我的宣讲,使你们中间结出些果子。约 15:16:「派你们去结果子。」另一种仿佛说:因他们归信,果子也增加在他自己身上。正如约 4:36 所说:「收割的人已经得工钱,为永生储存五谷。」
Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quasi dicat: ut faciam aliquem fructum in vobis per meam praedicationem. Io. XV, 16: ut eatis et fructum afferatis. Alio modo quasi ex eorum conversione ei fructus accrescat, secundum illud Io. IV, 36: qui metit mercedem accipit et fructum congregat in vitam aeternam.
93. 另一个原因,是他所承担的职分使他负有债务。林前 9:16:「若不传福音,我就有祸了」等等。
93. Alia autem causa est debitum quod sibi imminebat ex suscepto officio. I Cor. IX, 16: si non evangelizavero vae mihi, etc.
他既已领受面向普世外邦人的使徒职分,便声明自己欠众人的债。正如林前 9:19 所说:「我虽然是自由的,不受人管辖,但我甘心作了众人的仆人。」
Et quia universalem gentium apostolatum susceperat, omnibus se asserit debitorem, secundum illud I Cor. IX, 19: cum essem liber ex omnibus omnium me servum feci.
94. 因此,他提出两种差异。第一,是民族的差异,就是他说「希腊人和未开化的人」。
94. Et ideo duplicem diversitatem ponit. Una quidem secundum diversitatem gentium cum dicit Graecis ac barbaris.
一个人被称为未开化者,有两种方式。第一,是在某一方面而言,就是相对于某个人是异乡者,正如林前 14:11 所说:「我若不明白那语言的意思,说话的人必以我为未开化的人。」第二,是毫无限定地说,就是仿佛在人类共同体之外,因为他不受理性治理。所以,严格而言,不受理性治理的人被称为未开化者。正如马加比二书 15:2 所说:「不要这样凶残地、像未开化者那样行事」,就是不可不近人情地行事。(译者:此处保留拉丁文 barbare 与「未开化者」barbarus 的联系;思高本作「你切不要这样残忍凶悍地去屠杀人」。)
Dicitur autem aliquis barbarus dupliciter. Uno modo secundum quid, qui scilicet est extraneus quoad aliquem, secundum illud I Cor. XIV, 11: si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquar barbarus. Alio modo simpliciter, qui scilicet est quasi extraneus a communitate hominum, in quantum ratione non regitur. Unde proprie barbari dicuntur qui ratione non reguntur, secundum quod dictum est II Mach. XV, 2: ne ita ferociter ac barbare feceris, id est inhumane.
由于希腊人最先创立法律,他把一切受人间法律治理的外邦人,统称为希腊人。
Et quia Graeci fuerunt primi legum inventores, omnes gentiles, qui humanis legibus reguntur, nominat Graecos.
他却没有提到受神的律法治理的犹太人,因为他被设立为外邦人的使徒,而非犹太人的使徒。加 2:9:「我们往外邦人那里去,他们往受割礼的人那里去。」
De Iudaeis autem, qui divinis legibus regebantur, mentionem non facit, quia non erat institutus apostolus Iudaeorum sed gentilium. Gal. II, 9: ita ut illi in circumcisis, nos autem in gentibus.
95. 他由这两个原因推得自己意志的热忱,接着说「所以,就我而言」,就是就我所能做的,只要不受别处的拦阻,我也「愿意把福音传给你们在罗马的人」。出 35:20–21:「以色列全体会众从摩西面前出去,都以极其热切虔诚的心献上礼物。」(译者:原引 35:20;引句还包括第 21 节奉献的内容。「极其热切虔诚」按拉丁文译出;和合本修订版第 21 节作「凡心受感动,灵被驱策的,都带耶和华的礼物来」。)
95. Ex utraque autem causa concludit promptitudinem voluntatis cum subdit ita quod in me, id est quantum ad me pertinet dummodo aliunde non impediar, promptum est etiam vobis, qui Romae estis, evangelizare. Ex. XXXV, 20: egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi obtulit mente promptissima atque devota.
96. 他又排除阻碍热忱的因素,就是羞耻感;许多人因为羞耻,不去做那些本来会乐意做的事。这就是他接着说「我不以福音为耻」的意思。在某些不信的人看来,福音似乎可耻,因为林前 1:23 说:「我们却是传被钉十字架的基督,这对犹太人是绊脚石,对外邦人是愚拙。」但按事情的真相,却不应以此为耻,因为随后说:「但对那蒙召的,无论是犹太人、希腊人,基督总是神的大能,神的智慧。」所以,路 9:26 说:「凡把我和我的道当作可耻的,人子也要把那人当作可耻的。」
96. Et excludit impedimentum promptitudinis, scilicet erubescentiam, propter quam multi ea praetermittunt quae alias facerent prompte. Et hoc est quod subdit non enim erubesco Evangelium, quod quidem infidelibus apud quosdam erubescibile videbatur, propter id quod dicit I Cor. I, 23: nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Non est autem secundum rei veritatem erubescendum propter id quod sequitur: ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Unde dicitur Lc. IX, 26: qui erubuerit me et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet.
因此,受洗者的额头,就是显露羞耻的地方,要用圣膏画上十字圣号,为使他们不以福音为耻。
Et inde est quod baptizati liniuntur chrismate in fronte signo crucis, ubi est sedes verecundiae, ne scilicet Evangelium erubescant.