第4讲:基督的慷慨
Lectio 4: Liberalitas Christi
1:5 我们藉着他领受了恩典和使徒的职分,为他的名,使万国顺服信仰。(译者:和合本修订版作「我们从他蒙恩受了使徒的职分,为他的名在万国中使人因信而顺服」;这里依拉丁文分列「恩典」与「使徒的职分」,并译出「顺服信仰」,以保留下文逐项解释。) [n. 60]
1:6 其中也有你们这蒙召属耶稣基督的人。 [n. 65]
1:7 给你们在罗马、为神所爱、蒙召作圣徒的众人。愿恩惠、平安从我们的父神和主耶稣基督归给你们! [n. 66]
1:5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, [n. 60]
1:6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: [n. 65]
1:7 omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [n. 66]
60. 从起源和能力赞扬基督以后,这里从他的慷慨赞扬他。这慷慨从他所赐给信徒的恩赐显明出来。
60. Postquam commendavit Christum ab origine et virtute, hic commendat ipsum ex liberalitate, quae ostenditur ex muneribus quae fidelibus contulit.
这里列出两种恩赐。
Ponitur autem duplex munus.
一种为一切信徒所共有,就是使我们得以修复的恩典。我们藉基督从神领受了这恩典,所以他说:「我们藉着他领受了」,就是一切信徒领受了「恩典」。约 1:17:「恩典和真理却是由耶稣基督来的。」本书下文 5:2 又说:「我们又藉着他,得以进入现在所站立的这恩典中。」
Unum quidem commune omnibus fidelibus, scilicet gratia per quam reparamur, quam quidem a Deo per Christum accepimus, unde dicit per quem accepimus, omnes fideles, gratiam. Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est, et infra: per quem accessum habemus in gratiam istam in qua stamus.
这是合宜的:正如万物都是藉神的道造成的,见约 1:3,万物也应藉他,犹如藉全能之神的技艺,而获得复兴。正如工匠用来修复房屋的技艺,也就是他用来建造房屋的技艺。西 1:20:「藉着他,神使万有与自己和好,无论是地上的、天上的。」
Conveniens est enim ut sicut per Verbum Dei omnia ista facta sunt, ut habetur Io. I, 3, ita et per ipsum, sicut per artem Omnipotentis Dei, omnia instaurentur: sicut et artifex eadem arte reparat domum qua condidit. Col. I, 20: per eum placuit Deo reconciliare omnia sive quae in caelo sive quae in terra sunt.
61. 另一种是赐给使徒的属灵恩赐;他接着说「和使徒的职分」,便涉及这一点。这是在教会各等级中居首位的。林前 12:28:「神在教会所设立的:第一是使徒。」
61. Aliud autem est munus spirituale collatum apostolis quod tangit subdens et apostolatum, quod est praecipuum inter ecclesiasticos gradus. I Cor. XII, 28: et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum quidem apostolos.
「使徒」就是奉差遣者。他们奉基督差遣,仿佛承受他的权柄,代表他的身份。约 20:21:「父怎样差遣了我,我也照样差遣你们。」就是说,带着圆满的权柄。因此,基督自己也在来 3:1 被称为使徒:「当思想使徒和大祭司耶稣基督。」(译者:和合本修订版作「要思想我们所宣认为使者、为大祭司的耶稣」;此处按拉丁文 apostolum 译作「使徒」,以保留本段关于基督是使徒的论述。)所以,其他人也藉着他这位首要的使徒,即奉差遣者,在次一级的意义上获得使徒的职分。路 6:13:「从他们中间挑选十二个人,称他们为使徒。」
Apostolus autem idem est quod missus. Sunt enim a Christo missi quasi eius auctoritatem et vicem gerentes, Io. XX, 21: sicut misit me Pater et ego mitto vos, id est cum plenitudine auctoritatis. Unde ipse Christus apostolus nominatur Hebr. III, 1: considerate apostolum et pontificem Iesum Christum. Unde et per ipsum, tamquam principalem apostolum sive missum, alii sunt secundario apostolatum consecuti. Lc. VI, 13: elegit duodecim quos et apostolos nominavit.
他将恩典列在使徒职分以前,一方面,是因为他们并非凭功德,而是凭恩典获得使徒职分。林前 15:9–10:「我原是使徒中最小的,不配称为使徒;然而,由于神的恩典,我才成了今日的我。」另一方面,也是因为若未先有使人成圣的恩典,就不能相称地拥有使徒职分。弗 4:7:「我们每个人蒙恩」等等。
Praemittit autem gratiam apostolatui tum quia non ex meritis sed ex gratia apostolatum sunt consecuti, I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus; gratia autem Dei sum id quod sum; tum etiam quia apostolatus digne haberi non potest nisi praehabita gratia sanctificante, Eph. IV, 7: unicuique nostrum data est gratia, etc.
62. 他首先从效用描述这使徒职分,接着说「使人顺服信仰」,仿佛说:我们奉差遣,就是要使人顺服信仰。
62. Describit autem hunc apostolatum, primo quidem, ex utilitate cum subdit ad obediendum fidei, quasi diceret: ad hoc sumus missi ut faciamus homines fidei obedire.
在我们能够自愿实行的事上,才有顺服可言。至于信仰的事,我们是凭意志赞同,并非出于理性的必然要求,因为这些事超越理性。奥古斯丁说,除非自愿,无人能信。因此,信仰有顺服的余地。本书下文 6:17:「现在却从心里顺服了所传给你们教导的典范。」约 15:16 论到这一果效说:「并且派你们去」等等。
In his obedientia locum habet quae voluntarie facere possumus. His autem quae sunt fidei voluntate consentimus, non ex rationis necessitate, cum sint supra rationem, nullus enim credit nisi volens, ut dicit Augustinus, et ideo circa fidem locum habet, infra VI, 17: obedistis ex corde in eam formam doctrinae in quam traditi estis. De hoc fructu dicitur Io. XV, 16: posui vos ut eatis, etc.
63. 其次,从其广大范围来描述,接着说「在万国中」。因为他们被派去,不仅是为了一个犹太民族,而是为了教导万国。太 28:19:「你们要去,使万民作我的门徒。」
63. Secundo, describitur ex amplitudine cum subditur in omnibus gentibus, quia non tantum in una gente Iudaeorum, sed ad instructionem omnium gentium sunt directi. Matth. ultimo: euntes docete omnes gentes.
尤其是保罗,领受了面向万国的使徒职分,所以赛 49:6 这句话可以适用于他:「你作我的仆人,使雅各众支派复兴,使以色列中蒙保存的人归回;然而此事尚小,我还要使你作万邦之光。」但犹太人也没有被排除于他的使徒职分之外,尤其是住在外邦人中间的犹太人。本书下文 11:13–14:「正因为我是外邦人的使徒,我敬重我的职分,希望可以激起我骨肉之亲的嫉妒,好救他们一些人。」
Specialiter Paulus in omnes gentes apostolatum acceperat, ut ei competere possit quod dicitur Is. XLIX, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandum tribus Iacob et faeces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium. Tamen ab eius apostolatu exclusi non erant Iudaei, praesertim qui inter gentes habitabant; infra XI, 13 s.: quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo, si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex ipsis.
64. 第三,从权柄的圆满来描述,接着说「为他的名」,就是代表他、凭他的权柄。
64. Tertio, ex plenitudine potestatis, cum subdit pro nomine eius, scilicet vice et auctoritate ipsius.
正如说基督奉父的名而来,仿佛拥有父的圆满权柄,见约 5:43(译者:原文引约 20:21;「奉父的名来」实见 5:43,而 20:21 说父差遣子);同样,也说使徒奉基督的名而来,仿佛以基督的身份来。林后 2:10:「我若有所赦免,是为你们的缘故,代表基督赦免的。」(译者:这里按作者所引拉丁文 in persona Christi 译出其代表基督的意思;和合本修订版作「是在基督面前为你们的缘故赦免的」。)
Sicut enim Christus in nomine Patris venisse dicitur, Io. XX, 21, quasi plenam Patris potestatem habens, ita et apostoli in nomine Christi venisse dicuntur, quasi in persona Christi. II Cor. II, 10: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi.
或者,这句话从目的描述使徒职分,意思是:为使他的名广传,而非为自己寻求任何属世的利益。徒 9:15:「他是我所拣选的器皿,要宣扬我的名」等等。所以,他也劝勉信徒如此行,在西 3:17 说:「都要奉主耶稣的名。」
Vel per hoc describitur ex fine, ut sit sensus: pro nomine eius dilatando, non pro aliquo terreno fructu sibi quaerendo. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum, etc., unde ad hoc fideles hortabatur dicens: omnia in nomine Iesu Christi agite.
65. 第四,从他对收信人的权柄来描述;他们也受上述使徒职分管辖。所以他接着说:「其中也有你们」,就是在那些受我们使徒职分管辖的民族中,也有你们罗马人,尽管你们地位崇高。赛 26:5–6:「他要使高处的城市降卑;困苦人的脚要践踏它」,就是基督的脚;「贫寒人的脚步也要践踏它」,就是使徒的脚步,尤其彼得和保罗。(译者:此处按拉丁引文分别译出「困苦人的脚」与「贫寒人的脚步」,以保留逐项解释;和合本修订版作「使它被脚践踏,就是被困苦人和贫寒人的脚践踏」。)林后 10:14:「我们是首先到你们那里传基督福音的。」
65. Quarto ex potestate super illos quibus scribebat qui praedicto apostolatui erant subiecti unde subdit in quibus, id est inter quas gentes, nostro apostolatui subiectas, estis et vos, scilicet Romani, quamvis sublimes. Is. XXVI, 5 s.: civitatem sublimem humiliabit, conculcabit eam pes pauperis, scilicet Christi, gressus egenorum, id est apostolorum, specialiter Petri et Pauli, II Cor. X, 14: usque ad vos pervenimus in Evangelio Christi.
他又说「耶稣基督所召的」,如何西阿书所说:「我要呼召那不是我子民的。」(译者:原文引何 1:9;该节说「你们不是我的子民」,此处的正面呼召取自何 2:23,并参罗 9:25 对何西阿书的引用。)或者是说:蒙召成为属耶稣基督的人。本书下文 8:30:「他所预定的人,他又召他们来。」又或者,「耶稣基督所召的」意为从耶稣基督得名,被称为基督徒。徒 11:26:「门徒称为『基督徒』是从安提阿开始的。」
Subdit vocati Iesu Christi, secundum illud Os. I, 9: vocabo non populum meum; vel: vocati ut sitis Iesu Christi, infra VIII, 30: quos praedestinavit hos et vocavit; vel: vocati Iesu Christi, id est dicti a Iesu Christo, Christiani, Act. XI, 26: ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.
66. 接下来描述受问安者。首先,从所在地描述,就是他说「给所有在罗马的人」。
66. Consequenter describuntur personae salutatae, et primo, ex loco cum dicit omnibus qui sunt Romae.
他特意写给所有人,因为他渴望所有人的得救。林前 7:7:「我愿众人像我一样。」徒 23:11 对他说:「也必怎样在罗马为我作见证。」
Signanter autem omnibus scribit quia omnium salutem cupiebat; I Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum; Act. XXIII, 11, dictum est ei: oportet te et Romae testificari.
67. 其次,从恩典的赐予来描述受问安者,在「为神所爱」一处。
67. Secundo, describuntur personae salutatae ex gratiae dono, ibi dilectis Dei.
关于这一点,首先提出恩典的起源,就是神的爱。申 33:3:「他实在疼爱万民。他的众圣徒都在你手中。」约壹 4:10:「不是我们爱神」,就是我们先爱神,「而是神先爱我们。」(译者:此处拉丁引文有 prior「先」;和合本修订版 4:10 作「而是神爱我们」,4:19 则作「因为神先爱我们」。)因为,神的爱并不像人的爱那样,由受造物的善所激发;相反,神的爱造就受造物本身的善。因为,爱就是愿被爱者得善;而神的意志是事物的原因,正如诗 115:3〔武加大本 113:11〕所说:「万事都随自己的旨意而行。」
Circa quod primo ponitur gratiae origo, quod est Dei dilectio. Deut. XXXIII, 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. I Io. IV, 10: non quasi nos dilexerimus Deum, scilicet prius, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Dei enim dilectio non provocatur ex bono creaturae, sicut dilectio humana, sed magis ipsum bonum creaturae causat, quia diligere est bonum velle dilecto: voluntas autem Dei est causa rerum, secundum illud Ps.: omnia quaecumque voluit fecit.
68. 其次,提出呼召,接着说「蒙召」。
68. Secundo, ponitur vocatio cum subdit vocatis.
呼召有两种。一种是外在的,神这样呼召了彼得和安得烈,见太 4:18。另一种是内在的呼召,即藉内在的感动;箴 1:24:「我呼唤,你们不听。」
Quae quidem est duplex. Una exterior, secundum quam vocavit Petrum et Andream, Matth. IV, 18. Alia autem est vocatio interior, quae est secundum interiorem inspirationem, Prov. I, 24: vocavi et renuistis.
69. 第三,提出称义的恩典,就是他说「圣徒」,就是藉恩典及施恩的圣事而成圣的人。林前 6:11:「已经洗净,已经成圣」,使你们成为为神所爱、蒙召成圣的人。(译者:原文将后半句释语也置于引文之内;「使你们」以下是作者的解释,并非林前 6:11 正文。)
69. Tertio, ponit gratiam iustificationis cum dicit sanctis, id est per gratiam et sacramenta gratiae, sanctificatis. I Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis, ut sitis dilecti a Deo, vocati ad hoc quod sitis sancti.
70. 然后,提出他为他们祝愿的美善,就是「恩典和平安」。其中一个,就是恩典,在神的恩赐中居首,因为不敬虔的人藉它称义。本书下文 3:24:「蒙神的恩典,就白白地得称为义。」另一个,就是平安,则是末后的恩赐,在福乐中达到圆满。诗 147:14〔武加大本 147:3〕:「他使你境内平安。」因为,当意志安息于一切善的圆满,并由此免于一切恶时,就有完全的平安。赛 32:18:「我的百姓要住在平安的居所。」
70. Deinde ponuntur bona quae eis optat, quae sunt gratia et pax. Quorum unum, scilicet gratia, est primum inter Dei bona, quia per eam iustificatur impius, infra III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Aliud autem, scilicet pax, est ultimum quod in beatitudine perficitur. Ps.: qui posuit fines tuos pacem. Tunc enim erit perfecta pax, quando voluntas requiescet in plenitudine omnis boni, consequens immunitatem ab omni malo. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis.
因此,藉着这两种美善,也可理解其间所有其他的美善。
Et sic per haec duo bona, alia media intelliguntur.
71. 接下来,他又说明应当从何处期待这些美善,说「从我们的父神」。雅 1:17:「各样美善的恩泽和各样完美的赏赐都是从上头来的,从众光之父那里降下来的。」诗 84:11〔武加大本 83:12〕:「耶和华要赐下恩惠和荣耀。」
71. Ostendit etiam consequenter unde sint huiusmodi bona expectanda, cum subdit a Deo Patre nostro. Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Ps. LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit Dominus.
他又加上「和主耶稣基督」,因为约 1:17 说:「恩典和真理却是由耶稣基督来的。」基督自己也在约 14:27 说:「我把我的平安赐给你们。」
Addit autem et Domino Iesu Christo quia, ut dicitur Io. I, 17, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Ipse etiam dicit, Io. XIV, 27, pacem meam do vobis.
72. 「我们的父神」这句话,可以按本质的意义,指整个三位一体。整个三位一体被称为父,因为那些表示与受造物的关系的名称,为整个三位一体所共有,例如创造者和主。
72. Quod autem dicit Deo Patre nostro, potest teneri essentialiter pro tota Trinitate, quae dicitur Pater, quia nomina importantia relationem ad creaturam, communia sunt toti Trinitati, sicut Creator et Dominus.
他再加上「和主耶稣基督」,并非说基督是三位之外的另一个位格,而是因为他的人性;恩典的赐予藉人性的奥秘而来到我们这里。彼后 1:4:「他已把又宝贵又极大的应许赐给我们。」
Addit autem et Domino Iesu Christo, non quod sit alia persona a tribus, sed propter humanam naturam, per cuius mysterium ad nos dona gratiarum perveniunt. II Petr. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit.
也可以说,「我们的父神」指父的位格;按照位格所特有的性质,他被称为基督的父;但按归属的方式,他被称为我们的父。约 20:17:「我要升上去见我的父,也是你们的父。」
Vel potest dici quod hoc quod dicit Deo Patre nostro, tenetur pro persona Patris, quae secundum proprietatem dicitur Pater Christi, sed secundum appropriationem Pater noster. Io. XX, 17: ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum.
73. 说「和主耶稣基督」,便涉及子的位格。圣灵的位格却没有明说,因为已经隐含在他的恩赐,就是恩典和平安之中;或者也因为已经隐含在父和子这两位之中,圣灵是两位的结合与联系。
73. Tangitur autem persona Filii cum dicitur et Domino Iesu Christo. Persona autem Spiritus Sancti expresse non ponitur, quia intelligitur in donis eius, quae sunt gratia et pax; vel etiam quia intelligitur in duabus personis Patris et Filii, quarum est unio et nexus.