第1讲:向罗马的圣徒问安
Lectio 1: Salutationes ad sanctos in Roma
16:1 我对你们推荐我们的姊妹非比,她在坚革哩的教会中服事。(译者:作者所解释的拉丁文为「在教会的服事中」;和合本修订版作「教会中的执事」。) [n. 1193]
16:2 请你们在主里用合乎圣徒的方式来接待她。她在任何事上需要你们帮助,你们就帮助她;因她素来帮助许多人,也帮助了我。 [n. 1195]
16:3 请向百基拉和亚居拉问安。他们在基督耶稣里作我的同工, [n. 1198]
16:4 也为我的性命把自己的生死置之度外;不但我感谢他们,就是外邦的众教会也感谢他们。 [n. 1199]
16:5 又向在他们家中的教会问安。向我所亲爱的以拜尼土问安,他是亚细亚归于基督的初结果子。 [n. 1200]
16:6 又向马利亚问安,她为你们非常辛劳。 [n. 1201]
16:7 又向与我一同坐监的亲戚安多尼古和犹尼亚问安,他们在使徒中是有名望的,也是比我先在基督里的。 [n. 1202]
16:8 又向我在主里面所亲爱的暗伯利问安。 [n. 1203]
16:9 又向我们在基督里的同工耳巴奴和我所亲爱的士大古问安。 [n. 1204]
16:10 又向在基督里经过考验的亚比利问安。向亚利多布家里的人问安。 [n. 1205]
16:11 又向我亲戚希罗天问安。向拿其数家在主里的人问安。 [n. 1206]
16:12 又向为主辛劳的土非拿和土富撒问安。向所亲爱、为主非常辛劳的彼息问安。 [n. 1207]
16:13 又向在主里蒙拣选的鲁孚和他母亲问安,他的母亲就是我的母亲。 [n. 1208]
16:14 又向亚逊其土、弗勒干、黑马、八罗巴、黑米,和跟他们在一起的弟兄们问安。(译者:所据拉丁经文中黑马与黑米的次序与和合本修订版相反,这里保留拉丁次序。) [n. 1209]
16:15 又向非罗罗古和犹利亚,尼利亚和他姊妹,奥林巴和跟他们在一起的众圣徒问安。 [n. 1210]
16:16 你们要以圣洁的吻彼此问安。基督的众教会都向你们问安! [n. 1211]
16:1 Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est in Cenchris: [n. 1193]
16:2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. [n. 1195]
16:3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu [n. 1198]
16:4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium), [n. 1199]
16:5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo. [n. 1200]
16:6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. [n. 1201]
16:7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. [n. 1202]
16:8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. [n. 1203]
16:9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. [n. 1204]
16:10 Salutate Apellen probum in Christo. Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. [n. 1205]
16:11 Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. [n. 1206]
16:12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quae multum laboravit in Domino. [n. 1207]
16:13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. [n. 1208]
16:14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. [n. 1209]
16:15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. [n. 1210]
16:16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. [n. 1211]
1193. 使徒向作为收信人的罗马信徒,讲述了关于自己的一些私事之后,这里提出关于他人的一些私事。
1193. Postquam Apostolus proposuit fidelibus Romanis quibus scribebat quaedam familiaria pertinentia ad suam personam, hic ponit quaedam familiaria pertinentia ad alios.
关于这一点,他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先劝告他们应当对别人做什么;
Primo monet quid ad alios debeant facere;
其次在「向你们问安」等语处,说明别人对他们做什么;
secundo ostendit quid alii ad eos agant, ibi salutant vos, etc.;
第三,在「惟有神能」等语处,以谢恩结束书信。
tertio epistolam finit in gratiarum actione, ibi ei autem qui potens, et cetera.
关于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先指出他们应当向哪些人问安;
Primo ostendit quos debeant salutare;
其次在「弟兄们,我劝你们」等语处,指出他们应当躲避哪些人。
secundo ostendit quos debeant vitare, ibi rogo autem vos, fratres.
关于第一点,他吩咐向某些特定的人问安;
Circa primum mandat quasdam personas salutari in speciali;
其次在「彼此问安」等语处,提出一般的问安方式;
secundo ponit in generali modum salutationis, ibi salutate invicem, et cetera.
第三,在「向你们问安」等语处,代表信徒向他们全体问安。
Tertio salutat eos in communi ex parte fidelium, ibi salutant vos, et cetera.
1194. 关于第一点,他论到一位将去罗马的哥林多妇女,并向他们推荐她。首先以名字描述她,说「我对你们推荐非比」。她虽然虔敬事奉神,却没有高到不需要推荐信的声望,不像使徒论自己在林后 3:1 所说:「难道我们像某些人那样要用人的推荐信吗?」
1194. Circa primum loquitur de quadam muliere Corinthia quae Romam ibat, quam eis recommendat, describens eam, primo, ex nomine, dicens commendo autem vobis Phoeben, quae licet esset Deo devota, non tamen erat tantae auctoritatis ut commendatitiis litteris non egeret, sicut ipse de se dicit II Cor. III, 1: aut numquid egemus, sicut quidam, commendatitiis litteris?
其次,以信仰的虔敬描述她,说「我们的姊妹」。因为所有信主的妇女都被称为姊妹,正如所有信主的男子都被称为弟兄。太 23:8:「你们都是弟兄。」
Secundo describit eam ex fidei religione, dicens sororem nostram. Omnes enim mulieres fideles, sorores vocantur, sicut et omnes viri fratres. Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis.
第三,以虔敬的职事描述她,说「她在坚革哩的教会中服事」。坚革哩是哥林多人的港口,那里聚集了一些基督徒,这位妇女服事他们;正如路 8:3 论基督自己说,有些妇女用自己的财物供给他。提前 5:10 论应当选录的寡妇,也说:「收留外人,洗圣徒的脚。」
Tertio ex officio pietatis, cum dicit quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris, portu Corinthiorum, ubi aliqui Christiani erant congregati, quibus dicta mulier serviebat, sicut et de ipso Christo Lc. c. VIII, 3 dicitur quod quaedam mulieres ministrabant ei de facultatibus suis. Et de vidua eligenda dicitur I Tim. V, 10: si hospitio recepit, si pedes sanctorum lavit.
1195. 接着,他提出希望他们因这推荐而为她做的两件事。第一是以尊重的方式接待她。他说「请你们在主里接待她」,即为了爱神的缘故;又说「用合乎圣徒的方式」,即按照应当接待圣徒的方式,正如太 10:41 所说:「把义人当作义人接纳的,必得义人的赏赐。」(译者:原文误标 10:11,此句见 10:41。)
1195. Deinde dicit duo in quibus vult eam commendatam haberi, quorum primum est ut honeste recipiatur. Et hoc est quod dicit ut suscipiatis eam in Domino, id est propter amorem Dei. Digne sanctis, id est secundum quod dignum est recipi sanctos, secundum illud Matth. X, 11: qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti recipiet.
有些抄本作「十分合宜地」,即恰当地;但这个读法与希腊文不合。
Quidam libri habent, digne satis, id est, convenienter; tamen littera non concordat cum Graeco.
第二是殷勤帮助她。因此说「你们就帮助她」,即在她需要你们的任何事情上,给她劝告与协助。因为她也许有事需要在凯撒的宫廷中办理。
Secundum est ut eam sollicite adiuvent. Unde subdit ut assistatis ei, scilicet consilium et auxilium ferendo in quocumque negotio vestri indiguerit. Habebat enim forte aliquid expedire in curia Caesaris.
1196. 然而,帖前 4:11 所说的似乎与此相反:「管自己的事。」仿佛说:不要插手别人的事务。
1196. Sed contra hoc videtur esse quod dicitur I Thess. IV, 11: vestrum negotium agatis, quasi dicat: non intromittatis vos de negotiis alienis.
对此应当说,协助别人的事务有两种方式。一种是按世俗方式,即为了人的好感或利益;这不适合神的仆人。提后 2:4:「凡当兵的,不让世务缠身。」
Sed dicendum est quod assistere negotiis alienis contingit dupliciter. Uno modo saeculariter, id est propter favorem hominum vel lucra, et hoc non convenit servis Dei. II Tim. c. II, 4: nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus.
另一种是出于怜悯,协助别人的事务,例如帮助有需要的人和困苦的人;这是虔敬之举,正如雅 1:27 所说:「在神——我们的父面前,清洁没有玷污的虔诚就是看顾在患难中的孤儿寡妇。」使徒这里说的是后一种。
Alio modo assistit aliquis negotiis alienis ex pietate, puta in auxilium indigentium et miserorum et hoc est religiosum, secundum illud Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. Et hoc modo Apostolus hic loquitur.
1197. 最后,使徒指出她的功劳,说明为什么应当这样对待她,说「因她素来帮助许多人,也帮助了我」。赛 3:10:「你们要对义人说,他是有福的,因为他必吃自己行为所结的果实。」太 5:7:「怜悯人的人有福了!因为他们必蒙怜悯。」
1197. Ultimo autem ostendit Apostolus meritum eius, quare hoc sibi debeatur, dicens etenim ipsa quoque multis astitit et mihi ipsi. Is. III, 10: dicite iusto quoniam bene, retributio enim manuum eius fiet ei. Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
1198. 接着,他吩咐向其他与自己亲近的人问安,说「请向百基拉和亚居拉问安」。亚居拉是百基拉的丈夫;他却把妇女放在前面,也许是因为她在信仰上的虔敬更大。他们「在基督耶稣里作我的同工」,即在宣讲基督的信仰上协助我。
1198. Deinde mandat salutari quasdam alias personas sibi coniunctas, dicens salutate Priscam et aquilam, qui erat vir Priscae, sed mulierem praeponit, forte propter maiorem fidei devotionem, adiutores meos in Christo Iesu, id est in fide Christi praedicanda.
因为他在哥林多时住在他们家里,见徒 18:2—3。
Apud enim eos Corinthi hospitabatur, ut habetur Act. XVIII, 2 s.
1199. 「也为我的性命把自己的生死置之度外」,即为了保全我的性命,使自己遭遇死亡的危险;这是最大仁爱的标记。约 15:13:「人为朋友舍命,人的爱心没有比这个更大的了。」
1199. Qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, id est seipsos mortis periculo exposuerunt pro vita mea conservanda, quod est indicium maximae caritatis. Io. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
这事似乎发生在哥林多,保罗在那里遭遇逼迫,见徒 18:6。或者,也许更好说,是另一些人为使徒冒了危险。因为徒 18:2 所记的事,发生在百基拉和亚居拉离开罗马来到哥林多时,正如该处所说;而使徒写这封信时,仍认为他们在罗马。
Hoc autem videtur factum fuisse Corinthi, ubi Paulus persecutionem est passus, sicut habetur Act. XVIII, 6. Vel forte melius dicendum est quod alii se periculo pro Apostolo exposuerunt. Nam illud quod legitur Act. XVIII, 2, factum fuit quando Prisca et aquila de Roma recedentes Corinthum venerunt, ut ibidem dicitur. Sed hoc scribebat Apostolus quando adhuc aestimabat eos esse Romae.
使徒的生命,与其说是自己所需,不如说是他人所需,正如腓 1:24 所说:「我为你们肉身活着更加要紧。」因此接着说「不但我感谢他们,就是外邦的众教会也感谢他们」,因为我是这些教会的使徒和教师。提前 2:7:「在信仰和真理上作外邦人的教师。」「又」要向「在他们家中的教会」问安。因为他们家里聚集着许多信徒。
Vita autem Apostoli, non tam sibi quam aliis necessaria erat, secundum illud Phil. I, v. 24: permanere autem in carne necessarium propter vos. Et ideo subdit quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium: quarum sum Apostolus et doctor I Tim. II, 7: doctor gentium in fide et veritate. Et etiam salutate domesticam eorum ecclesiam. Habebant enim in domo sua multos fideles congregatos.
1200. 接着,他要他们向另一个与自己因爱而联合的人问安,说「向我所亲爱的以拜尼土问安,他是亚细亚归于基督的初结果子」。因为他是全亚细亚最先归信基督的人,这使他具有很大的尊荣。来 12:22—23:「你们来到名字记录在天上众长子的盛会。」他当时在罗马。
1200. Deinde vult alium salutari sibi dilectione coniunctum, dicens salutate Ephenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo. Primus enim in tota Asia fuit ad fidem Christi conversus, quod erat ei ad magnam dignitatem, Hebr. XII, 22 s.: accessistis ad ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis. Tunc autem erat Romae.
1201. 接着说「又向马利亚问安,她为你们非常辛劳」,为要使他们恢复和睦。她自己不能做到这事,便把情况告诉使徒。智 3:15:「高尚的劳苦必结荣誉的果实。」
1201. Deinde dicit salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis, ad hoc ut eos ad concordiam revocaret, quae cum hoc facere non posset, significavit Apostolo. Sap. c. III, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus.
1202. 接着说「又向安多尼古和犹尼亚问安」。首先按族属描述他们,说「我的亲戚」,藉此说明他们是犹太人;上文 9:3 论犹太人说:「我骨肉之亲。」其次,按他们为基督所受的苦描述,说「与我一同坐监的」,因为他们曾与基督的使徒一同被囚。林后 11:23:「坐过更多次监牢。」第三,按权威描述,说「他们在使徒中是有名望的」,即在传道者中有名望,正如箴 31:23 所说:「她丈夫在城门口为人所认识。」第四,按时间描述,说「也是比我先在基督耶稣里的」。他们比使徒本人更早归信,因此更应当受到尊敬。提前 5:1:「不可严责老年人,要劝他如同父亲。」
1202. Deinde dicit salutate Andronicum et Iuniam, quos, primo, describit ex genere, cum dicit cognatos meos. In quo ostendit eos fuisse Iudaeos, de quibus supra c. IX, 3: qui sunt cognati mei secundum carnem. Secundo ex passione pro Christo suscepta, dicens et concaptivos meos. Fuerant enim aliquando cum Apostolo Christi incarcerati. II Cor. XI, 23: in carceribus abundantius. Tertio ex auctoritate, cum dicit qui sunt nobiles in apostolis, id est nobiles inter praedicatores, secundum illud Prov. ult.: nobilis in portis vir eius. Quarto ex tempore, cum dicit et ante me fuerunt in Christo Iesu. Prius enim fuerunt conversi quam ipse Apostolus et ex hoc eis maior reverentia debebatur. I Tim. V, 1: seniorem te ne increpaveris, sed obsecra ut patrem.
1203. 接着说「又向我在主里面所亲爱的暗伯利问安」,即以在基督里的仁爱之情爱他。腓 1:8:「神可以为我作证,我何等愿意你们众人都在基督的心肠中。」(译者:作者引文意为盼望众人在基督的爱中;和合本修订版作「我以基督耶稣的心肠切切想念你们众人」。)
1203. Deinde dicit salutate ampliatum dilectum meum in Domino, scilicet dilectione caritatis, quae est in Christo. Phil. I, 8: testis est mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos esse in visceribus Christi.
1204. 接着说「又向我们在基督里的同工耳巴奴问安」,即在宣讲信仰上同工。箴 18:19:「弟兄得到弟兄的帮助」,等等。(译者:此处沿用作者拉丁引文的「得到帮助」读法;和合本修订版作「被冒犯的弟兄」。)「和我所亲爱的士大古。」他把这两人放在一起,也许因为他们住在一起,或因某种其他亲密关系相连。
1204. Deinde dicit salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo, scilicet in praedicatione fidei, Prov. XVIII, 19: frater qui adiuvatur a fratre, et cetera. Et Stachyn dilectum meum, quos coniungit, quia forte simul habitabant, vel aliqua alia necessitudine erant coniuncti.
1205. 接着说「又向在基督里经过考验的亚比利问安」,即在基督里得到认可的,也许是经某些患难而得到认可。伯 23:10:「他试炼我,我就如纯金。」
1205. Deinde dicit salutate Apellen, probum in Christo, id est approbatum in Christo forte per aliquas tribulationes. Iob c. XXIII, 10: probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
1206. 接着说,要向「亚利多布」「家里的人问安」,即他的家属;他家里聚集了许多信徒。使徒没有向他本人问安,也许因为他因某种缘故不在。接着说「又向我亲戚希罗天问安」;这称呼本身表示他是犹太人。
1206. Deinde dicit salutate omnes qui sunt ex domo, id est ex familia Aristoboli, in cuius domo multi fideles erant congregati, quem non salutat, quia forte ex aliqua causa erat absens. Deinde dicit salutate Herodionem cognatum meum, qui ex hoc ipso dicitur fuisse Iudaeus.
接着说「向拿其数家里的人问安」。据说拿其数是一位司铎,常到荒僻地方旅行,为要坚固基督的信徒。所以使徒知道他当时不在,便没有吩咐向他本人问安,而是向他的家属问安。
Deinde dicit salutate omnes qui sunt ex domo Narcissi, qui dicitur fuisse presbyter et peregrinabatur per deserta loca ut fideles Christi confortaret. Unde quia tunc eum absentem noverat esse Apostolus non mandat eum salutari, sed familiam eius.
但他的家属中有些人不信,因此使徒加上「在主里的人」作为区别,因为他只吩咐向信徒问安。约贰 10:「若有人到你们那里而不传这教导,不要接他到家里,也不要向他问安。」
Erant tamen in eius familia aliqui infideles, et ideo ad discretionem subdit qui sunt in Domino, quia solos fideles salutari mandat. II Io. V, 10: si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave dixeritis ei.
1207. 接着说「又向为主辛劳的土非拿和土富撒问安」,即在服事圣徒上辛劳;主将这种服事算作对自己所做的,正如太 25:40 所说:「这些事你们做在我弟兄中一个最小的身上,就是做在我身上了。」
1207. Deinde dicit salutate Tryphaenam et Tryphosam quae laboraverunt in Domino, id est in ministerio sanctorum, quod Dominus sibi reputat fieri, secundum illud Matth. XXV, 40: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
接着说「向我所亲爱的彼息问安」;使徒因她的虔敬而特别爱她。因此加上「为主非常辛劳的」,即在劝勉他人、服事圣徒,以及贫穷和其他属灵劳苦中辛劳。林后 11:27:「在劳苦、禁食和警醒中」,等等。(译者:作者在这里按拉丁措辞节引,特别提到禁食;和合本修订版相应经文用「忍饥」等语。)
Deinde dicit salutate Persidem charissimam meam, quam scilicet Apostolus propter eius devotionem specialiter diligebat. Unde subdit quae multum laboravit in Domino, scilicet exhortando alios et ministrando sanctis, et etiam in paupertate et aliis spiritualibus laboribus. II Cor. XI, 27: in laboribus, in ieiuniis, in vigiliis, et cetera.
1208. 接着说「又向在主里蒙拣选的鲁孚」,即在基督恩典里蒙拣选的,弗 1:4:「他从创世以前,在基督里拣选了我们」,「和他母亲问安」,即按肉身说的母亲;「他的母亲就是我的母亲」,因为她以恩惠作了使徒的母亲。她曾经服事使徒,虽然那时她不在罗马。提前 5:2:「年老妇女如同母亲。要清清洁洁地待年轻妇女如同姊妹。」
1208. Deinde dicit salutate Rufum electum in Domino, id est, in gratia Christi, Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, et matrem eius, scilicet carne, et meam, quia fuit eius mater beneficio. Aliquando enim servierat Apostolo, licet tunc Romae non esset. I Tim. V, 2: anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
1209. 接着说「又向亚逊其土、黑米、八罗巴、黑马,和跟他们在一起的弟兄们问安」。他向他们一同问安,是因为他们和睦地同住。诗 68:6〔武加大本 67:7〕:「他使同心的人住在一个家里。」(译者:原文误标武加大本 67:6;所引在 67:7,且作者以「同心」的拉丁读法说明和睦同住,和合本修订版作「神使孤独的有家」。)
1209. Deinde dicit salutate Asyncritum, Hermem, Patrobam, Hermam et qui cum eis sunt fratres, quos simul salutat, quia simul concorditer habitabant. Ps. LXVII, v. 6: qui habitare facit unius moris in domo.
1210. 接着说「又向非罗罗古和犹利亚,尼利亚和他姊妹奥林巴,和跟他们在一起的众圣徒问安」,即在基督的信仰里成圣的人。(译者:作者此处的拉丁释文把奥林巴连作尼利亚姊妹的名字;本讲开头经文及和合本修订版则把尼利亚的姊妹与奥林巴分别列出,此处保留释文的原读。)林前 6:11:「已经洗净,已经成圣。」
1210. Deinde dicit salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt sanctos, id est in fide Christi sanctificatos. I Cor. VI, 11: abluti estis et sanctificati estis.
1211. 接着,他说明一般彼此问安的方式,说「你们要以圣洁的吻彼此问安」。这与淫欲的吻有别,箴 7:13 论后者说:「她拉住那青年吻他。」也与诡诈的吻有别,箴 27:6 说:「爱者所加的伤痕,胜过仇敌诡诈的亲吻。」(译者:作者引文按拉丁比较句式译出;和合本修订版作「朋友加的伤痕出于忠诚;敌人的亲吻却是多余」。)
1211. Deinde ostendit modum quo se generaliter salutent, dicens salutate invicem in osculo sancto, quod dicitur ad differentiam osculi libidinosi, de quo dicitur Prov. c. VII, 13: apprehensum deosculatur iuvenem. Et etiam dolosi, de quo dicitur Prov. c. XXVII, 6: meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula inimici.
圣洁的吻,则是作为神圣三位一体的标记而给予的吻。歌 1:2〔武加大本 1:1〕:「愿他用口与我亲吻。」由此在教会中形成习惯:信徒在弥撒礼仪中彼此致以平安之吻。
Osculum autem sanctum est quod in signum sanctae Trinitatis datur. Cant. I, 1: osculetur me osculo oris sui. Exinde autem mos in Ecclesia inolevit ut fideles inter Missarum solemnia invicem dent oscula pacis.
1212. 接着,他代表其他教会向他们问安,说「基督的众教会都向你们问安」,即在基督之名与信仰中聚集的教会;因为他们都愿你们得救,并为你们祈祷。雅 5:16:「要互相代求,使你们得救。」(译者:作者将拉丁文 salvemini 用于「得救」;和合本修订版在此作「得医治」。)
1212. Deinde salutat eos ex parte aliarum Ecclesiarum, dicens salutant vos omnes Ecclesiae Christi, id est, in nomine et fide Christi congregatae quia omnes vestram salutem optant et pro vobis orant. Iac. ult.: orate pro invicem ut salvemini.