第3讲:保罗探望罗马人的行程为何延后
Lectio 3: Cur visitatio Pauli ad Romanos postpositum erat
15:22 因此我多次被拦阻,不能到你们那里去,直到如今仍受阻拦。(译者:作者所用拉丁经文有末句「直到如今仍受阻拦」;和合本修订版此节无此句。) [n. 1178]
15:23 但如今,在这一带再没有可传的地方,而且这许多年来,我迫切想去你们那里, [n. 1180]
15:24 盼望到西班牙去的时候经过,得见你们,先从你们稍得享受,然后蒙你们为我送行。(译者:作者下文按 fruitus 的「享受、享有」义讨论享有神与人;和合本修订版作「先与你们彼此交往,心里稍得满足」。)
15:25 但如今我要到耶路撒冷去,供应圣徒的需要。 [n. 1183]
15:26 因为马其顿和亚该亚人乐意凑出一些捐款给耶路撒冷圣徒中的穷人。 [n. 1184]
15:27 这固然是他们乐意的,其实也算是所欠的债;因为外邦人既然分享了他们灵性上的好处,就当把肉体上的需用供给他们。 [n. 1185]
15:28 等我办完了这事,把这果实交付给他们,我就要路过你们那里,到西班牙去。(译者:作者所用拉丁文以「果实」称捐款,下文据此解释归信的果实;和合本修订版作「这笔捐款」。) [n. 1186]
15:29 我也知道去你们那里的时候,我将带着基督福音丰盛的祝福去。(译者:作者经文含「福音」,且以 benedictio「祝福」与下文引文相联系;和合本修订版作「基督丰盛的恩典」。) [n. 1187]
15:30 弟兄们,我藉着我们的主耶稣基督,又藉着圣灵的爱,劝你们与我一同竭力为我祈求神, [n. 1188]
15:31 使我脱离在犹太不信的人,也让我服事的奉献在耶路撒冷可蒙圣徒悦纳,(译者:作者拉丁文作「不信的人」及「服事的奉献」;和合本修订版作「不顺从的人」及「事奉」。) [n. 1191]
15:32 并使我照着神的旨意欢欢喜喜地到你们那里,与你们同得安息。
15:33 愿赐平安的神与你们众人同在。阿们! [n. 1192]
15:22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. [n. 1178]
15:23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis: [n. 1180]
15:24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
15:25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. [n. 1183]
15:26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. [n. 1184]
15:27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. [n. 1185]
15:28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. [n. 1186]
15:29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. [n. 1187]
15:30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, [n. 1188]
15:31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, [n. 1191]
15:32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
15:33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. [n. 1192]
1178. 使徒已经为教导和纠正罗马人所可能招致的冒失之嫌作了辩解;这里则解释自己为何延迟探望他们。
1178. Postquam Apostolus se excusavit de praesumptione quae ei potuisset adscribi, ex hoc quod Romanos instruxerat et correxerat, hic se excusat de eo quod eos visitare distulerat.
关于这一点,他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先提出以往探访的阻碍;
Primo ponit impedimentum visitationis praeteritum;
其次在「但如今,再没有」等语处,提出探访的计划;
secundo ponit visitandi propositum, ibi nunc vero ulterius, etc.;
第三,在「我也知道」等语处,应许探访的果实。
tertio promittit visitationis fructum, ibi scio autem, et cetera.
1179. 因此,他首先说:前面说过,我在许多尚未传扬基督之名的地方传了福音;「因此」,直到如今,我因忙于这些事,「多次被拦阻」,不能「到你们那里去」。
1179. Dicit ergo primo: dictum est: praedicavi Evangelium per multa loca, in quibus Christus non fuerat nominatus, propter quod, hactenus, impediebar plurimum, ex huiusmodi occupatione, venire ad vos.
这个阻碍一直持续到现在,因此他说「直到如今仍受阻拦」。这可以指他在其他地方从事的众多工作;也可以指神的护理,使徒们藉此受阻,未能到某些人那里,却被引导去拯救另一些人。徒 16:6:「因为圣灵禁止他们在亚细亚讲道,他们就经过弗吕家、加拉太一带地方。」因此,上文 1:13 也说:「我屡次计划往你们那里去,只是到如今仍有拦阻。」伯 37:12 论云说的话,正是这个意思;云可以理解为传道者:「云藉着他的指引游行旋转。」
Et istud impedimentum usque nunc duravit, unde subdit et prohibitus sum usque adhuc. Quod quidem potest referri ad multitudinem occupationum quas in aliis locis habuerat, vel etiam ad divinam providentiam per quam Apostoli impediebantur ne pervenirent ad quosdam et dirigebantur in salutem aliorum, secundum illud Act. XVI, 6: transeuntes Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sumus a Spiritu Sancto loqui verbum in Asia. Unde et supra I, 13 dictum est: saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Et hoc est quod dicitur Iob XXXVII, 12 de nubibus, per quas praedicatores intelliguntur: lustrant cuncta per circuitum quocumque eos voluntas gubernantis duxerit.
1180. 接着,在「但如今,再没有」等语处,他说明自己探望他们的计划。
1180. Deinde cum dicit nunc vero ulterius, etc., manifestat propositum suum de eorum visitatione.
首先应许去探望他们;
Et primo promittit eis suam visitationem;
其次在「但如今我要去」等语处,指出必须延迟的原因;
secundo assignat causam quare oporteat eam differre, ibi nunc igitur proficiscar, etc.;
第三,在「等我办完了这事」等语处,指定探访的时限。
tertio assignat eis visitationis terminum, ibi hoc igitur cum consummavero, et cetera.
1181. 因此,他首先这样说:到现在我仍受阻,「但如今」,既然已经走遍这些地方,「再没有可传的地方」,即不再有留下来的必要,「在这一带」,即在这些已经由我奠立信仰的地区;又「这许多年来,我迫切想去你们那里」,正如上文 1:11 所说:「因为我迫切地想见你们,要把一些属灵的恩赐分给你们。」「到西班牙去的时候」——他打算去那里,好使信仰的根基也立于地极,正如赛 49:6 所说:「我还要使你作万邦之光,使你施行我的救恩,直到地极」——,「盼望经过,得见你们」。他藉此表示,自己并非以到他们那里为主要目的,因为他认为彼得的教导足以供应他们;彼得是使徒中最先向罗马人传信仰的。
1181. Dicit ergo primo ita: usque modo sum prohibitus, nunc vero, iam peragratis omnibus his locis, ulterius non habens locum, id est necessitatem permanendi in his regionibus, in quibus iam per me fundata est fides, cupiditatem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus annis secundum illud supra I, 11: desidero enim videre vos, ut aliquid impartiar vobis gratiae spiritualis, cum in Hispaniam proficisci coepero, quo scilicet ire intendebat ut etiam in extremis terrae fundamenta fidei collocaret, secundum illud Is. XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae, spero quod praeteriens videbo vos. Per quod dat intelligere quod non intendebat ad eos principaliter ire, quia reputabat eis sufficere doctrinam Petri, qui primus inter apostolos Romanis fidem praedicavit.
又因为罗马人当时统治整个西方,他盼望借他们的帮助与引领前往西班牙,因此说「然后蒙你们为我送行」。然而,他也打算在他们那里停留一段时间,因此接着说「先从你们得享受」,即得到安慰,正如上文 1:12 所说:「在你们中间同得安慰。」而且是「稍」,即一部分时间,因为他打算有一段时间与他们同得安慰。
Et quia tunc Romani dominabantur in toto occidente, eorum auxilio et ducatu se sperabat in Hispaniam proficisci, unde subdit et a vobis deducar illuc. Intendebat tamen aliquam moram apud eos contrahere; unde subdit si vobis fruitus fuero, id est consolatus secundum illud quod supra I, 12 dictum est: simul consolari in vobis. Et hoc ex parte, scilicet temporis, quia per aliquod tempus intendebat cum eis consolari.
1182. 可是,奥古斯丁在《论基督教教义》中说,惟有那些使我们得到福乐的事物,才应当作为享有的对象,即父、子和圣灵。因此,使徒说自己将享受罗马人,便似乎不合宜。
1182. Sed contra est quod Augustinus dicit in libro de Doctrina Christiana, quod illis solis rebus fruendum est, quae nos beatos faciunt, scilicet Patre, Filio et Spiritu Sancto. Inconvenienter ergo dicit, se fruiturum esse Romanis.
对此应当说,正如奥古斯丁在同书所说,不应在人自身内享有他,而应在神内享有他,正如门 20 所说:「弟兄啊,让我在主内享有你。」(译者:作者依拉丁文 fruar 的「享有」义论述;和合本修订版作「希望你使我在主里因你得益处」。)这就是为了神的缘故,以人为喜乐。因此,他说「先从你们得享受」,应当理解为在神里面如此。
Sed dicendum est quod sicut Augustinus dicit ibidem, hominem in se non esse fruendum, sed in Deo, secundum illud ad Philemonem, 20: ita, frater, ego te fruar in Domino, quod est delectari in homine propter Deum. Et sic intelligendum est quod dicit si fuero fruitus vobis, scilicet in Deo.
或者,「一部分」可以指善人;他能在神内享有他们。至于另一部分,即恶人,他不能享受,反而会为他们忧伤,正如林后 12:21 所说:「我怕我再来的时候,我的神使我在你们面前蒙羞,并且又因许多人从前犯罪而悲伤。」
Vel quod dicit ex parte, potest referri ad bonos, quibus poterat frui in Deo. Nam alia parte, scilicet malis, non poterat frui, sed magis de eis dolere, sicut dicitur II Cor. XII, v. 21: ne cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt.
1183. 接着,在「但如今我要去」等语处,他指出延迟探访的原因。
1183. Deinde cum dicit nunc igitur proficiscar, assignat rationem quare differebat visitationem.
关于这一点,他做三件事。首先提出原因,说「但如今我要去」;就是说,我不立刻去你们那里,因为我要去「耶路撒冷,供应圣徒的需要」。
Et circa hoc tria facit. Primo ponit causam, dicens nunc igitur proficiscar, id est ideo non statim venio ad vos, quia proficiscor Ierusalem ministrare sanctis.
对此应当知道,徒 4:34—35 记载,起初由犹太人中归信的人,把产业卖了,共同靠所得的价银生活。后来这些钱用尽了,尤其在大饥荒临近时,如徒 11:27 及以下所记,世界各处的门徒,即基督徒,就按各人所有的,决定把供给寄往住在犹太的弟兄那里。他们果然这样做了,托巴拿巴和扫罗的手,送交众长老。
Circa quod sciendum est quod legitur Act. c. IV, 34 s., illi qui ex Iudaeis a principio convertebantur ad fidem, venditis possessionibus suis, de pretio communiter vivebant, quod cum defecisset, maxime quadam magna fame imminente, ut legitur Act. XI, 27 ss., discipuli, scilicet Christiani, ex diversis partibus mundi, prout quisque habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus, quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli.
因此,他在这里所称「供应圣徒」,就是给耶路撒冷的基督信徒送去施舍,正如林前 16:3—4 所说:「你们举荐谁,我就差遣他们,把你们的款项送到耶路撒冷去。如果我也该去,他们可以和我同去。」
Ministerium igitur sanctorum hic dicit eleemosynam, quam fidelibus Christi attulit in Ierusalem, secundum illud I Cor. ult.: quos probaveritis, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem, quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
1184. 第二,他解释所说供应圣徒的事,说「因为他们乐意」,即同意,「马其顿和亚该亚人」,即这两个地区借他归信的信徒,「凑出一些捐款」,即作一项募捐,「给穷人」,即供那些属于圣徒之列的基督的穷人使用,正如德训篇 12:4 所说:「你要施恩给虔敬的人,不要帮助罪人。」就是「耶路撒冷」那些生活贫穷的人。林后 9:1—2:「关于供给圣徒的事,我本来不必写信给你们;因为我知道你们的好意,常对马其顿人夸奖你们。」
1184. Secundo exponit quod dixerat de ministerio sanctorum, dicens probaverunt enim, id est approbaverunt, Macedonia et Achaia, id est fideles utriusque regionis, per eum conversi, collectionem aliquam facere, id est aliquam collectam, in pauperes Christi, id est ad usum pauperum, qui sunt de numero sanctorum, secundum illud Eccli. c. XII, 4: da iusto, et non recipias peccatorem. Qui sunt in Ierusalem, in paupertate viventes. II Cor. IX, 1: de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones.
1185. 第三,他指出上述事情的理由。第一是他们自愿,因此他说「这固然是他们乐意的」。林后 9:7:「各人要随心所愿,不要为难,不要勉强。」
1185. Tertio assignat rationes dictorum, quarum prima est beneplacitum. Unde dicit placuit enim illis, II Cor. IX, 7: unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut necessitate.
第二个原因是债务。因此他说「其实也算是所欠的债」。上文 13:7:「凡人所当得的,就给他。」他说明这债务的原因,说:「因为既然」外邦人「分享了」「灵性上的」好处,而这些好处特别是「他们的」,即属于犹太人的,也就是对神的认识、应许和恩典,正如上文 9:4 所说,「那儿子的名分、荣耀都是给他们的」,等等;上文 11:17 又说,「同享橄榄根的肥汁」。他们也因犹太人差派传道者到他们那里,而分享其属灵之善。因此,「就当把肉体上的需用供给他们」,正如德训篇 14:15〔思高本相应语见 14:16〕所说:「在分配产业时,你要施予,也要接受。」(译者:此处依作者所引拉丁措辞译出;思高本 14:16 作「你要施舍,也要收受」,14:15 则另说抽签分得产业。)诗 81:2〔武加大本 80:3〕:「领受诗歌」,即属灵之物,「献出手鼓」,即属世之物。(译者:作者把拉丁文 sumite 与 date 分别解释为接受和给予;和合本修订版作「高唱诗歌,击打手鼓」。)
Secunda causa est debitum. Unde subdit et debitores sunt eorum. Supra XIII, 7: reddite omnibus debita. Rationem autem debiti assignat, dicens nam si gentiles facti sunt participes bonorum spiritualium, quae erant specialiter eorum, id est Iudaeorum, scilicet notitiae divinae, et promissionum et gratiae, secundum illud supra IX, 4: quorum adoptio est filiorum et gloria, etc.; et supra XI, 17: socius radicis et pinguedinis olivae factus es. Sunt etiam facti participes spiritualium eorum, per hoc quod illi praedicatores eis miserunt. Debent et in carnalibus ministrare illis, secundum illud Eccli. c. XIV, 15: in divisione sortis da et accipe. Et Ps. sumite Psalmum, id est spiritualia, et date tympanum, id est temporalia.
由此可以提出一个论据:人不但应当供给传道者的费用,也应当供给差派传道者的人。
Et ex hoc sumitur argumentum quod debentur sumptus non solum illis qui praedicant, sed etiam qui praedicatores mittunt.
1186. 接着,在「等我办完了这事」等语处,他指定自己来到他们那里的时间,说「等我办完了这事」,即供应圣徒的职事,「把这果实交付给他们」,即外邦人的施舍,这是他们归信的一种果实。何 10:1:「以色列是茂盛的葡萄树,结果繁多。」然后「我就要路过你们那里,到西班牙去」。
1186. Deinde cum dicit hoc igitur cum, etc., praefigit terminum quo ad eos sit venturus, dicens hoc igitur cum consummavero, scilicet ministerium sanctorum, et assignavero eis fructum hunc, id est eleemosynam gentilium, quae est quidam fructus conversionis eorum, Os. X, 1: vitis frondosa Israel fructus est ei adaequatus; proficiscar per vos in Hispaniam.
可是,使徒这里似乎说了不实的话,因为没有记载说他曾到过西班牙。他在耶路撒冷被捕,此后带着锁链被送到罗马,见徒 28;在那里,他与彼得一同被杀。
Sed videtur hic Apostolus falsum dicere: nunquam enim in Hispania fuisse legitur. In Ierusalem enim captus fuit, et exinde Romam perlatus est in vinculis, ut habetur Act. ult., ubi est occisus simul cum Petro.
因此,有人说,正如徒 28:16 所说,「保罗进了罗马城,蒙准和那个看守他的兵另住在一处」;后来又说,「他在自己所租的房子里住了足足两年」;他们认为,他就在这段时间去过西班牙。
Dicunt ergo quidam quod, sicut dicitur Act. ult., cum venisset Romam Paulus, permissum est ei manere sibimet cum custodiente se milite; et postea dicitur, quod mansit biennio toto in suo conductu, et in illo spatio dicunt eum in Hispaniam ivisse.
但由于这并不确定,更好的说法是:使徒并没有说不实的话,因为他确实计划做自己所说的事。因此,他的话应当理解为表明自己的计划,而不是预告未来会发生什么;未来的结果,他并不确定。因此,他不能预言这事,除非附上雅各所说应当加上的条件,雅 4:15:「你们倒应当说:『主若愿意,我们就能活着,也可以做这事或那事。』」使徒在林后 1:17 也以同样方式,为没有照应许到他们那里去作解释,说:「我有此意,难道是反覆不定吗?难道我的意愿是从私欲起的,以致我忽是忽非吗?」因此,他表示,因正当理由而未做自己应许的事,并不使自己犯轻率、属肉体或虚假的过失。
Sed quia hoc certum non est, potest melius dici, quod Apostolus falsum non dixit, quia proponebat se facturum quod dicebat. Et sic verba eius erant intelligenda quasi insinuantia eius propositum, non autem futurum eventum qui ei erat incertus; unde non poterat hoc praedicere, nisi forte sub conditione quam Iacobus dicit apponendam Iac. c. IV, 15: pro eo ut dicatis: si Dominus voluerit, et: si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Et sic etiam Apostolus se excusat II Cor. c. I, 17, de hoc quod ad eos non iverat, sicut promiserat; dicens: cum ergo volui, numquid levitate usus sum? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me est et non? Et sic ex hoc quod ex iusta causa praetermisit facere quod promiserat, se immunem dicit a levitate, carnalitate et falsitate.
教宗哲拉旭(Gelasius)也这样解答这个问题,其话记载在《教令集》中。他说:「决不可认为真福使徒保罗欺骗了人,或自相矛盾,只因为他曾应许到西班牙去,却由于神的安排,忙于更重大的事,未能实行所应许的。就他自己的意愿而言,他所宣布的,是他确实愿意实行的;但就神隐秘的旨意而言——他虽然充满神的灵,作为人却不能洞悉——,天上的安排先行介入,使他没有实行。」因为他虽然有先知的灵,先知却不是一切都得到启示,正如王下 4:27〔拉丁《列王纪》四〕所记,以利沙说:「她心里愁苦。但耶和华向我隐瞒这事,没有告诉我。」
Et sic etiam solvit hoc Gelasius Papa, et habetur in Decretis: beatus, inquit, Paulus apostolus non ideo, quod absit, fefellisse credendus est, aut sibi extitisse contrarius, quoniam cum ad Hispaniam se promisisset iturum, dispositione divina, maioribus occupatus causis, implere non potuit quod promisit. Quantum enim ipsius voluntatis interfuit, hoc pronuntiavit quod re vera voluisset efficere. Quantum vero ad divini secreta consilii (quae ut homo non potuit, licet Spiritu Dei plenus, agnoscere) superna praetermisit dispositione praeventus. Licet enim propheticum spiritum habuerit, tamen prophetis non omnia revelantur, ut patet IV Reg. IV, 27, ubi Eliseus dixit: anima eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
1187. 接着,在「我也知道」等语处,他预告自己探访的果实,说「我也知道」,即出于对神恩典的信赖而知道,「去你们那里的时候,我将带着基督丰盛的祝福去」;即我来到的时候,基督会更加丰盛地赐福给你们。诗 84:6—7〔武加大本 83:8〕论这福说:「立法者也必赐下祝福;他们要力上加力。」(译者:作者标作武加大本 83:7,所引相应拉丁语见 83:8;其中「立法者赐福」与和合本修订版 84:6「秋雨之福」有异,此处依作者所用读法。)拉班也这样对雅各说,创 30:27:「我由经验得知,神因你的缘故赐福给我。」(译者:原文误标创 3:27;此处依作者拉丁文 experimento didici 译出,和合本修订版作「我占卜得知」。)
1187. Deinde cum dicit scio autem, etc., praenuntiat eis fructum suae visitationis, dicens scio autem, scilicet ex fiducia divinae gratiae, quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam, id est, Christus abundantius suam benedictionem dabit vobis in meo adventu, de qua dicitur in Ps. LXXXIII, 7: etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem. Et sic Laban dixit ad Iacob, Gen. III, v. 27: experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te.
1188. 接着,在「所以,我劝你们」等语处,他请求他们以祈祷帮助自己。
1188. Deinde cum dicit obsecro, ergo, etc., petit ab eis orationis suffragia,
首先请求他们的祈祷;
et primo petit eorum orationes,
其次在「愿赐平安的神」等语处,他自己为他们祈祷。
secundo ipse pro eis rogat, ibi Deus pacis, et cetera.
1189. 关于第一点,他做三件事。首先,以三个理由促使他们为自己祈祷。
1189. Circa primum tria facit. Primo inducit eos ad orandum pro se ex tribus.
第一,出于天上的仁爱,说「所以,弟兄们,我劝你们」。门 9:「宁可凭着爱心求你。」
Primo quidem ex superna caritate, cum dicit obsecro ergo vos, fratres. Ad Philemonem propter caritatem autem magis obsecro.
第二,出于对基督的敬畏;他是基督的仆役,因此说「藉着我们的主耶稣基督」;我们众人在基督里成为一体,如上文 12:5 所说。
Secundo ex reverentia Christi, cuius ipse erat minister, dicens per Dominum nostrum Iesum Christum; in quo omnes unum sumus, ut supra XII, 5 dictum est.
第三,出于借他的职事传授的圣灵恩赐,所以接着说「又藉着圣灵的爱」;这爱是圣灵浇灌在我们心里的,如上文 5:5 所说。
Tertio ex dono Spiritus Sancti, quod eius ministerio tradebatur, unde subdit per caritatem Spiritus Sancti, quam Spiritus Sanctus in cordibus nostris diffundit, ut supra c. V, 5 dictum est.
1190. 第二,他请求他们以祈祷帮助自己,说「为我向神祷告,帮助我」,即为我献上祈祷。箴 18:19:「弟兄得到弟兄的帮助,就如坚固的城。」(译者:此处依作者所引拉丁读法译出;和合本修订版作「被冒犯的弟兄强如难以攻下的坚城」。)
1190. Secundo petit auxilium orationis eorum, dicens ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, scilicet pro me fusis. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.
不过,正如《注疏》所说:「使徒这样说,并不是因为自己的功德不如其他地位较低的人,而是遵循秩序。」第一,使教会为自己的治理者祈祷,正如提前 2:1—2 所说:「我劝你,首先要为人人祈求、祷告、代求、感谢;为君王和一切在位的,也要如此。」等等。第二,许多微小的人同心聚集,便有更大的功德;因此,众人的祈求不可能不蒙垂听。太 18:19:「若是你们中间有两个人在地上同心合意地求什么事,我在天上的父必为他们成全。」第三,众人祈祷,蒙垂听时便也有众人谢恩,正如林后 1:11 所说:「你们也要一同用祈祷来帮助我们,好使许多人为我们感恩。」
Hoc autem, ut Glossa dicit, non ideo dicit Apostolus quia ipse minus mereatur quam alii minores, sed ordinem sequitur. Primo quidem ut ab Ecclesia pro rectore suo fiat oratio, secundum illud I Tim. II, 1 s.: obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui sunt in sublimitate constituti, et cetera. Secundo, quia multi minimi dum congregantur unanimes, magis merentur. Et ideo impossibile est, ut multorum preces non impetrent. Matth. XVIII, v. 19: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui est in caelis. Tertio, ut dum multi orant, multi etiam gratias agant exauditi, secundum illud II Cor. I, 11: adiuvantibus vobis in oratione pro nobis, ut per multos gratiae agantur Deo.
1191. 第三,他提出希望他们为自己求得的事。第一项关乎他在犹太的仇敌。因此他说「使我脱离在犹太不信的人」;这些人特别攻击、恨恶保罗,因为他放胆宣讲律法礼规已经停止。徒 21:21:「他们曾听见人说,你教导人离弃摩西。」等等。第二项关乎他将要前去服事的人。他接着说「也让我服事的奉献」,即我在其中服事他们的教会,「在耶路撒冷可蒙圣徒悦纳」,就是使他们因此受到激励,向神谢恩,并为送来这些款项的外邦人祈祷。(译者:所据拉丁文本及另一传本文字均作 Ecclesia,即「教会」;上下文主要论施舍款项,此处仍依原文保留。)德训篇 31:28:「慷慨设宴款待人的,必获得众口的称赞。」第三项关乎收信人自己。因此说「并使我欢欢喜喜地到你们那里」,而且「照着神的旨意」,因为他不愿做任何违反神旨意的事。上文 1:10:「恳求,或许照神的旨意,最终我能毫无阻碍地往你们那里去。」「与你们同得安息」,即借你们的临在,从我的患难中得到舒缓。
1191. Tertio ponit ea quae vult sibi impetrari, quorum primum pertinet ad hostes quos habebat in Iudaea. Unde dicit ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea, qui praecipue Paulum impugnabant et odiebant, quia fiducialiter praedicabat cessationem legalium. Act. XXI, 21: audierunt de te quod discessionem doces a Moyse, et cetera. Secundum pertinebat ad eos in quorum ministerium ibat. Et hoc est quod subdit et oblatio obsequii mei, id est Ecclesia in qua eis ministro, fiat accepta sanctis qui sunt in Ierusalem, scilicet ut ex hac provocentur ad gratias agendum Deo et ad orandum pro ipsis gentibus a quibus recipiunt. Eccli. XXXI, v. 28: splendidum in panibus benedicent labia multorum. Tertium pertinet ad ipsos quibus scribebat. Unde subdit ut veniam ad vos in gaudio, et hoc per voluntatem Dei, contra quam nihil agere volebat. Supra I, 10: obsecrans si quomodo prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Et refrigerer vobiscum, id est ut ex vestra praesentia refrigerium tribulationum mearum accipiam.
1192. 接着,在「愿赐平安的神」等语处,他表示自己为他们祈祷,说:「愿神」,即赐平安的神,「与你们众人同在」,即借你们彼此有和平而与你们同在。林后 13:11:「要同心合意;慈爱和平的神必与你们同在。」他又加上「阿们」,即愿如此成就。诗人说:「愿全体百姓都说:『愿如此成就,愿如此成就!』」(译者:这里依拉丁文 fiat 及作者对「阿们」的释义译出;诗 106:48〔武加大本 105:48〕和合本修订版作「阿们」。)
1192. Deinde cum dicit Deus autem pacis, etc., ostendit quod pro eis orat, dicens: Deus autem, dator pacis, sit cum omnibus vobis, per hoc scilicet quod vos ad invicem pacem habeatis. II Cor. ult. v. 11: idipsum sapite, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Subdit amen, id est fiat. Psalmista: et dicet omnis populus, fiat, fiat.