第3讲:洁净与不洁净的食物
Lectio 3: Esca munda et immunda
14:20 一切都是洁净的,但有人因食物使人跌倒,这在他就是恶了。 [n. 1132]
14:21 无论是吃肉是喝酒,或任何使弟兄受阻、跌倒或软弱的事,一概不做,才是善的。(译者:作者所用拉丁经文分别说「受阻、跌倒、软弱」,下文据此分解;和合本修订版在此统作「使弟兄跌倒」。) [n. 1134]
14:22 你有信心,就要在神面前持守。人能在自己以为可行的事上不自责就有福了。 [n. 1136]
14:23 那区别食物的人若吃了,就被定罪,因为不是出于信心。凡不出于信心的都是罪。(译者:作者将 discernit 解释为区别洁净与不洁净的食物;和合本修订版作「若有人疑惑而吃的」。) [n. 1139]
14:20 Omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. [n. 1132]
14:21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. [n. 1134]
14:22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. [n. 1136]
14:23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. [n. 1139]
1132. 使徒已经提出理由,说明我们不应在使邻人跌倒的情况下,无差别地吃一切食物;这里则说明,某些食物如何可以是洁净的,又如何可以是不洁净的。关于这一点,他做两件事。
1132. Postquam Apostolus posuit rationem ad ostendendum, quod non debemus cum scandalo proximorum indifferenter sumere omnia, hic ostendit qualiter aliqui cibi possunt esse mundi et immundi. Et circa hoc duo facit.
首先提出哪些东西按本性是洁净的,说「一切」,即凡能够作人的食物的东西,「都是洁净的」,即按本性是洁净的;因为它们按本性并不具有玷污人灵魂的能力,正如太 15:11 所说:「从口里进去的不玷污人。」提前 4:4:「神所造之物样样都是好的。」然而律法称某些东西为不洁,并不是按本性,而是按它们所象征的,见利 11:2 及以下。基督成全旧律法的预表,也除去了这种不洁。因此,徒 10:15 中有话对彼得说:「神所洁净的,你不可当作污俗的。」即不可当作不洁净的。
Primo proponit quae sunt munda ex sua natura, dicens omnia quidem, quae scilicet ad escam hominis pertinere possunt, munda sunt, scilicet ex sui natura, quia ex sui natura non habent quod animam hominis inquinent, secundum illud Matth. XV, 11: non enim omne quod intrat in os inquinat hominem. I Tim. IV, 4: omnis creatura Dei bona. Dicebantur autem in lege quaedam immunda, non natura, sed significatione, ut patet Lev. XI, 2 ss. Sed et hanc immunditiam Christus removit, implendo veteris legis figuras. Unde dictum est Petro, Act. X, 15: quod Deus purificavit, tu ne commune dixeris, id est immundum.
其次,在「但这在人就是恶了」等语处,他说明某种食物如何对人变成不洁净的,即使人的灵魂因吃它而受玷污。他指出,这有两种方式。
Secundo, ibi sed malum est homini, etc., ostendit qualiter aliquis cibus homini possit fieri immundus, ut scilicet ex eius esu secundum animam inquinetur, quod quidem ostendit fieri dupliciter.
首先,人吃任何食物,却使邻人跌倒;
Primo ex eo quod aliquis cibum quemcumque cum scandalo proximorum manducat;
其次,在「人能不自责就有福了」等语处,指出违背良心而吃的情形。
secundo ex eo quod contra conscientiam manducat, ibi beatus qui non iudicat, et cetera.
1133. 关于第一点,他做三件事。首先说明,在吃食物一事上什么是恶,说:虽然一切按本性都是洁净的,然而「有人吃」任何食物而「使人跌倒,这在他就是恶了」,即使邻人困惑、绊跌。太 18:7:「那绊倒人的有祸了!」
1133. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid circa esum ciborum sit malum, dicens: licet omnia ex sui natura sint munda, sed tamen malum est homini qui manducat, quemcumque cibum, per offendiculum, id est, cum confusione et scandalo proximorum. Matth. XVIII, 7: vae homini illi per quem scandalum venit.
1134. 第二,他说明,在这样使用食物时,什么是善,说「不吃肉、不喝酒,才是善的」;肉似乎是食物中主要的,酒则是饮料中主要的。
1134. Secundo ostendit quid circa huiusmodi usum ciborum sit bonum, dicens bonum est non manducare carnem et non bibere vinum; quorum primum praecipuum esse videtur inter cibos, secundum inter potus.
他指出,戒绝这两者可以是善的:或为了制伏肉体的情欲,正如弗 5:18 所说:「不要醉酒,酒能使人放荡。」或为了使人更适于默观属灵之事,正如传 2:3 所说:「我想使我的身体远离酒,好使我的心转向智慧。」(译者:此处依作者所引拉丁文译出,以保留戒酒与默观的论证;和合本修订版此节作「如何用酒使身体舒畅」。)
Et ab his quidem abstinere ponit bonum esse, vel propter carnis concupiscentiam edomandam, secundum illud Eph. V, 18: nolite inebriari vino in quo est luxuria; vel etiam ut homo reddatur habilior ad spiritualia contemplanda, secundum illud Eccle. II, 3: cogitavi a vino abstrahere carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam.
但使徒这里所要说的并非这个,而是:在使用这些东西会使邻人跌倒时,不使用它们是善的。这从下文「或任何使弟兄受阻的事」等语显明出来。我的意思是:不仅就酒和肉而言,不使用它们是善的;任何其他食物也一样。「使弟兄受阻」,即使他以为你行为不法而对你不安,因而扰乱他的和平;「跌倒」,即激使他陷入罪,从而损伤他的正义;「软弱」,即至少使他怀疑所做的事是否合法,因而减少他的属灵喜乐。所以,使徒自己也在林前 8:13 说:「食物若使我的弟兄跌倒,我就永远不吃肉,免得使我的弟兄跌倒了。」
Sed hoc non intendit hic Apostolus dicere, sed quod bonum est his non uti cum scandalo proximorum, quod quidem apparet ex hoc quod subditur neque in quo frater tuus offenditur, et cetera. Quod dico, non solum dico de vino et carnibus quod bonum est eis non uti, sed quocumque alio cibo; frater tuus offenditur, id est turbatur contra te, quasi illicite agentem, per quod pax eius perturbatur, aut scandalizatur, id est, ad casum peccati provocatur, propter quod laeditur eius iustitia, aut infirmatur, id est saltem in dubitationem venit, utrum hoc quod agitur sit licitum, per quod eius spirituale gaudium diminuitur. Unde et ipse Apostolus dicit I Cor. VIII, 13: si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
1135. 然而,既然使用这些食物是合法的,却为了避免使邻人跌倒而应当戒绝,那么照同一道理,一切合法但并非得救所必需的事——不像正义、和平与属灵喜乐那样必需——似乎都应当为了避免邻人跌倒而戒绝。这样看来,人似乎也不可以在使邻人跌倒的情况下,索回属于自己的东西。
1135. Sed cum licitum sit his cibis uti, si est ab his abstinendum propter hoc quod vitetur scandalum proximorum, videtur pari ratione quod ab omnibus licitis quae non sunt necessaria ad salutem, sicut sunt necessaria iustitia, pax et spirituale gaudium, sit propter proximorum scandalum abstinendum. Et ita videtur quod homini non liceat sua repetere cum scandalo proximi.
对此应当说,若绊跌来自那些受绊跌之人的软弱或无知,那么为了避免这种绊跌,人应当戒绝合法而非得救所必需的事。因为这就是主命令我们避免的「小子的绊跌」,太 18:10:「你们要小心,不可轻看这些小子中的一个。」但若这种绊跌来自受绊跌者的恶意,那就是类似法利赛人的绊跌;主在太 15:12 及以下教导,应当不予理会。因此,不必为了避免这种绊跌而戒绝合法之事。
Sed dicendum est quod si scandalum ex infirmitate vel ex ignorantia proveniat eorum qui propter hoc scandalizantur, ad vitandum hoc scandalum, debet homo a licitis abstinere, si non sunt necessaria ad salutem. Hoc enim est scandalum pusillorum, quod Dominus vitari iubet, Matth. XVIII, 10: videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Si vero huiusmodi scandalum ex malitia proveniat eorum qui scandalizantur, tale scandalum est quasi Pharisaeorum, quod Dominus, Matth. c. XV, 12 ss., docuit esse contemnendum. Unde ad vitandum huiusmodi scandalum non oportet a licitis abstinere.
但关于小子的绊跌,仍应注意:为避免它,人有义务暂缓使用合法之物,直到可以解释理由而消除绊跌。若在说明理由以后,绊跌仍然存在,那就似乎不再出于无知或软弱,而出于恶意;这样,它便属于法利赛人的绊跌。
Sed tamen circa scandalum pusillorum attendendum est, quod propter illud vitandum tenetur homo usum licitorum differre, quousque reddita ratione hoc scandalum amoveri possit. Si vero ratione reddita, adhuc scandalum maneat, iam non videtur ex ignorantia vel ex infirmitate procedere sed ex malitia: et sic iam pertinebit ad scandalum Pharisaeorum.
1136. 第三,他排除一种借口。有人可能说:即使邻人因我无差别地使用食物而跌倒,我仍愿意这样使用,为要显示我的信心;因为这信心使我确信,如此做是合法的。
1136. Tertio excludit quamdam excusationem. Posset enim aliquis dicere: licet proximus scandalizetur de hoc quod indifferenter ego cibis utor, tamen ad ostensionem meae fidei, per quam certum est hoc mihi licere, volo indifferenter cibis uti.
但使徒排除这个理由,说「你」,即无差别地使用食物的人,「有信心」,即你内在有正确的信心,藉此确信可以合法地使用这些食物。这信心确实是良善而可称赞的;但你要在隐密中「持守」它,「在神面前」,因为这样的信心蒙神喜悦。德训篇 1:34—35:「他所喜悦的,就是忠信和良善。」仿佛说:若实行这件事会使邻人跌倒,就不必用实际行为来显示你的这种信心。
Sed hanc rationem excludens Apostolus dicit tu, qui scilicet indifferenter cibis uteris, fidem habes, rectam apud temetipsum, per quam constat licitum esse his cibis uti. Bona quidem et laudabilis est fides ista, sed habe eam in occulto, coram Deo, cui talis fides placet, Eccli. I, 34 s.: beneplacitum est Deo fides et mansuetudo. Quasi dicat: non oportet quod fidem istam manifestes per operis executionem, ubi hoc fit cum scandalo proximorum.
1137. 然而,上文 10:10 所说的似乎与此相反:「人心里信就可以称义,口里宣认就可以得救。」所以,似乎单单心里在神面前有信心还不够,而应当借宣认把这种信心向邻人显明。
1137. Sed contra videtur esse quod dicitur supra X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Non ergo videtur quod sufficiat corde solum coram Deo fidem habere, sed oportet huiusmodi fidem proximo manifestare, confitendo.
对此应当说,信仰的内容中,有些尚未由教会完全阐明。例如初期教会尚未向人完全说明,归信的犹太人不再有义务遵守律法礼规;又如奥古斯丁的时代,教会尚未宣明灵魂并非由父母传生。因此,在这些事情上,人只要在神面前有信心就够了,不必在使邻人跌倒的情况下公开自己的信念,除非也许是在有权判定信仰问题的人面前。
Dicendum est autem quod eorum quae sunt fidei, quaedam sunt quae non sunt perfecte per Ecclesiam manifestata, sicut in primitiva Ecclesia nondum erat perfecte declaratum apud homines quod illi qui erant ex Iudaeis conversi non tenerentur legalia observare, et sicut tempore Augustini nondum erat per Ecclesiam declaratum quod anima non esset ex traduce. Unde in huiusmodi sufficit homini quod fidem habeat coram Deo, nec oportet quod fidem suam propalet cum scandalo proximorum, nisi forte apud eos qui habent de fide determinare.
但有些信仰事项,已经由教会作出确定判断;在这类事上,仅在神面前有信心是不够的,人必须在邻人面前宣认,无论有人因此受到多大绊跌。因为不可为了绊跌而放弃教义的真理,正如基督也没有为了法利赛人的绊跌而放弃自己教导的真理,见太 15:12 及以下。
Quaedam vero sunt ad fidem pertinentia iam per Ecclesiam determinata, et in talibus non sufficit fidem habere coram Deo, sed oportet quod coram proximo fidem quis confiteatur, quantumcumque ex hoc aliquis scandalizetur, quia veritas doctrinae non est dimittenda propter scandalum, sicut nec Christus veritatem suae doctrinae propter scandalum Pharisaeorum dimisit, ut habetur Matth. c. XV, 12 ss.
还应当知道,即使在这类事情上,人必须以言语的宣认显示信心,也不一定必须以实际行为显示。例如,一个人以信仰持守婚姻生活是合法的,并不因此要求他结婚,以显示自己的信仰。同样,也不要求那些持有正确信心的人,用吃食物来显示信心;他们可以借口头宣认来显明。
Sciendum etiam quod licet circa talia oporteat quod homo fidem suam manifestet confessione verborum, non tamen oportet quod eam manifestet executione operis, sicut si aliquis tenet fide uti matrimonio esse licitum, non requiritur ab eo quod matrimonio utatur ad fidei suae manifestationem. Et sic etiam non requirebatur ab eis, qui rectam fidem habebant, quod fidem suam usu ciborum manifestarent. Poterant enim manifestare verbotenus confitendo.
1138. 接着,在「人能不自责就有福了」等语处,他说明,使用食物如何因违反良心,而对某些人成为不洁净的。
1138. Deinde cum dicit beatus qui non iudicat, etc., ostendit quomodo ciborum usus efficitur aliquibus immundus, ex eo quod est contra conscientiam.
关于这一点,他做三件事。首先说明,在此什么是善:即一个人对于自己不做的事,没有责备自己的良心。因此他说「人能不自责就有福了」,即他的良心不责备或定罪他,「在自己以为可行的事上」,即在他认可应当做的事上。(译者:本段前句所据拉丁文确为 non facit,即「不做」;与后文解释存在张力,故保留原读。)
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid circa hoc sit bonum, ut scilicet de eo quod homo non facit non habeat conscientiam remordentem. Unde dicit beatus qui non iudicat semetipsum, id est cuius conscientia eum non reprehendit vel condemnat, in eo quod probat, id est approbat esse faciendum.
但这应当理解为,他凭正确的信心认可某事应当做。如果他根据错误的意见认可某事应当做,例如以为杀死基督的门徒就是事奉神,如约 16:2 所说,那么他并不因在这事上不自责就得到开脱;相反,若他的良心因此责备他,使他更能受到阻止而不犯罪,他倒是更加有福。然而,使徒在这里说的是合法的事情。因为自己的良心不责备自己,是人的荣耀。林后 1:12:「我们所夸的是我们的良心的见证。」(译者:依作者所引拉丁文的简短句式译出;和合本修订版将「良心可以作证」置于本节较长说明的末尾。)伯 27:6:「在世的日子,我的心不责备我。」
Sed hoc est intelligendum, si recta fide approbet esse aliquid faciendum. Si autem falsa opinione approbat aliquid esse faciendum, puta si arbitratur obsequium se praestare Deo, de eo quod discipulos Christi interficit, ut dicitur Io. XVI, 2, non excusatur ex eo quod circa hoc non iudicat semetipsum; imo beatior esset si circa hoc eum conscientia reprehenderet, inquantum per hoc a peccato magis prohiberetur. Sed in his quae sunt licita, est intelligendum quod hic Apostolus dicit. Hoc enim ad gloriam hominis pertinet quod eum sua conscientia non reprehendat. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Iob XXVII, 6: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
1139. 第二,他说明,在此什么是恶:即违背良心而行。因此他说「那区别食物的人」,即错误地以为必须区别食物的人,「若吃了」,即吃了自己认为不合法的食物,「就被定罪」,因为就他自己的意愿而言,他愿意做不合法的事。这样,他就是「犯罪,自己定自己的罪」,如多 3:11 所说。
1139. Secundo ostendit quid circa hoc sit malum, ut scilicet contra conscientiam agat. Unde dicit qui autem discernit, id est, qui habet opinionem falsam quod oportuit cibos discernere, si manducaverit, scilicet cibos quos reputat esse illicitos, damnatus est, ex hoc quod quantum in ipso est, habet voluntatem faciendi quod est illicitum, et sic delinquit proprio iudicio condemnatus, ut dicitur Tit. III, 11.
1140. 第三,他说明以上所言的原因,说「因为不是出于信心」;这正是他被定罪的原因。
1140. Tertio assignat causam eius quod dixerat dicens quia non ex fide; ideo scilicet condemnatus est.
这里的信心可以有两种理解:一种指作为德行的信心,另一种以信心指良心。这两种理解的区别,仅在于特殊与普遍的区别。因为我们普遍地凭信仰持守的内容,例如使用某些食物合法或不合法,良心将它应用于已经做或将要做的行为。
Potest autem hic fides dupliciter accipi: uno modo de fide quae est virtus, alio modo secundum quod fides dicitur conscientia. Et hae duae acceptiones non differunt nisi secundum differentiam particularis et universalis. Id enim quod universaliter fide tenemus, puta usum ciborum esse licitum vel illicitum, conscientia applicat ad opus quod est factum vel faciendum.
因此,这里说,那区别食物却又吃的人之所以被定罪,是因为这不是出于信心,反而违反信心,即违反信仰的真理和行动者的良心。来 11:6:「没有信,就不能讨神的喜悦。」他又说明,这已足以成为定罪的理由,接着说:「凡不出于信心的都是罪。」由此似乎可以像《注疏》所说的那样,认为「不信者的全部生活都是罪」;正如信徒的全部生活,就其归于神的荣耀而言,都是有功德的。林前 10:31:「你们或吃或喝,无论做什么,都要为荣耀神而做。」
Dicitur ergo, ideo eum qui manducat et discernit, esse condemnatum, quia hoc non est ex fide, imo est contra fidem, id est contra veritatem fidei et contra conscientiam facientis. Hebr. XI, 6: sine fide impossibile est placere Deo. Et quod haec sit sufficiens causa condemnationis, ostendit subdens omne autem quod non est ex fide peccatum est. Ex quo videtur quod, sicut dicitur in Glossa omnis vita infidelium peccatum sit, sicut omnis vita fidelium est meritoria, inquantum ad Dei gloriam ordinatur, secundum illud I Cor. c. X, 31: sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite.
1141. 然而应当说,信徒与善的关系,不同于不信者与恶的关系。因为在具有由仁爱成形的信心之人里面,没有定罪的事,如上文 8:1 所说;但在不信者里面,除了不信以外,还有本性的善。因此,当某个不信者依理性的指示做善事,而不把它指向恶的目的时,他并不犯罪。不过,他的行为没有功德,因为没有由恩典赋予形式。这就是《注疏》所说的:「没有至善,就没有善」,即没有神的恩典,就没有有功德的善;又说:「在缺少对永生和不变真理的认识」之处——即缺少藉信仰而有的认识之处——,「最好的品行中的德行仍是虚假的」,即就其没有指向永恒福乐的目的而言。但当不信者因其不信而行事时,显然就是犯罪。因此,《注疏》说「凡不出于信心的行为都是罪」,应当这样理解:凡违反信仰或违反良心的,都是罪,即使按其种类似乎是善。例如,一个异教徒为了尊荣自己的诸神而守童贞或施舍,他正因此而犯罪。多 1:15:「在污秽不信的人,什么都不洁净,连心地和天良也都污秽了。」
1141. Sed dicendum est quod aliter se habet fidelis ad bonum, et infidelis ad malum. Nam in homine qui habet fidem formatam nihil est damnationis, ut supra VIII, 1 dictum est. Sed in homine infideli cum infidelitate est bonum naturae. Et ideo cum aliquis infidelis ex dictamine rationis aliquod bonum facit, non referendo ad malum finem, non peccat. Non tamen opus eius est meritorium, quia non est gratia informatum. Et hoc est quod in Glossa dicitur: nihil bonum est sine summo bono, id est, nullum bonum meritorium est sine gratia Dei, et ubi deest agnitio vitae aeternae et incommutabilis veritatis, quae scilicet est per fidem, falsa virtus est in optimis moribus, inquantum scilicet non refertur ad finem beatitudinis aeternae. Cum vero homo infidelis aliquid agit ex eo quod infidelis est, manifestum est quod peccat. Unde in Glossa cum dicitur: opus omne quod non est ex fide, peccatum est, sic est intelligendum: omne quod est contra fidem vel contra conscientiam, peccatum est, et si ex genere suo bonum esse videatur, puta si Paganus ad honorem suorum deorum virginitatem servet, vel eleemosynam det, hoc ipso peccat. Tit. I, 15: coinquinatis et infidelibus nihil mundum est, sed inquinatae sunt eorum et mens, et conscientia.