罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第14章:避免使人跌倒

第2讲:怜悯软弱的人

Lectio 2: Misericordia ad infirmos

14:13 宁可决意不给弟兄放置障碍或绊脚石。 [n. 1115]
14:14 我凭着主耶稣确知深信,凡物借着他没有污俗的,除非人以为某物污俗,在他就污俗了。(译者:作者解释 per ipsum 时既论食物自身,也论基督所成就的洁净,并解释 commune 的「共同、俗常」义;此处依拉丁措辞译出。和合本修订版作「凡物本来没有不洁净的,除非人以为不洁净的,在他就不洁净了」。) [n. 1117]
14:15 你若因食物使弟兄忧愁,就不是按着爱心行事。基督已经为他死,你不可因你的食物使他败坏。 [n. 1122]
14:16 所以,不可让我们的善被人毁谤。(译者:作者所用拉丁文为「我们的」,和合本修订版为「你们的」。) [n. 1126]
14:17 因为神的国不在乎饮食,而在乎公义、和平及圣灵中的喜乐。 [n. 1127]
14:18 凡这样服侍基督的,就为神所喜悦,又为人所赞许。 [n. 1129]
14:19 所以,我们务要追求和平与彼此造就的事。 [n. 1130]
14:20 不可因食物毁坏神的工作。 [n. 1131]

14:13 sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. [n. 1115]
14:14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. [n. 1117]
14:15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. [n. 1122]
14:16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum. [n. 1126]
14:17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: [n. 1127]
14:18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. [n. 1129]
14:19 Itaque quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus. [n. 1130]
14:20 Noli propter escam destruere opus. Dei [n. 1131]

1115. 使徒禁止了人妄加论断以后,这里又禁止使邻人跌倒;关于这一点,他做两件事。

1115. Postquam Apostolus prohibuit humana iudicia, hic prohibet scandalum proximorum, et circa hoc duo facit.

首先提出所要说的;

Primo proponit quod intendit;

其次在「你若因食物」等语处,阐明所提出的。

secundo manifestat propositum, ibi si enim propter cibum, et cetera.

关于第一点,他提出三项。

Circa primum proponit tria.

1116. 首先,他教导应当避免使人跌倒,说:我曾说你们不可彼此论断;但各人应当判断自己的行为,免得它们使他人跌倒。他说「宁可决意不给弟兄放置障碍或绊脚石」,就是这个意思。按照耶柔米在《马太福音注释》所说,「绊跌」表示障碍或倾倒,我们可以称它为脚的碰撞。因此,绊跌就是不够正直的言语或行为,给别人带来跌倒的机会,好像路上的一块石头,人碰着它就跌倒。

1116. Primo enim docet scandala esse vitanda, dicens: dixi quod non iudicetis invicem sed unusquisque de suis actibus iudicare debet, ne sint in scandalum aliorum. Et hoc est quod dicit sed hoc iudicate magis ne ponatis fratribus offendiculum, vel scandalum. Scandalum autem, sicut dicit Hier. super Matthaeum, notat offendiculum vel ruinam, quam impactionem pedis possumus dicere. Unde scandalum est factum vel dictum minus rectum, praebens alicui occasionem ruinae, ad similitudinem lapidis ad quem in via positum homo impingit, et cadit.

「绊跌」似乎比「障碍」更为严重。因为凡阻挡或减慢前行者动作的东西,都可以是障碍;而绊跌,即碰撞,似乎是使人处于将要倒下的状态。因此,我们不应当给弟兄放置障碍,即不可做任何拦阻邻人行走正义之路的事。赛 57:14:「除掉我百姓路中的绊脚石。」(译者:原文误标 56:14,此句见 57:14。)我们也不应给弟兄放置绊脚石,即不可做任何使他倾向犯罪的事。太 18:7:「那绊倒人的有祸了!」

Maius autem aliquid videtur esse scandalum quam offendiculum. Nam offendiculum potest esse quicquid retinet seu retardat motum procedentis: scandalum autem, id est, impactio, videtur esse cum aliquis disponitur ad casum. Non ergo debemus fratri ponere offendiculum ut aliquid faciamus, unde impediatur proximus a via iustitiae. Is. LVI, 14: auferte offendiculum de via populi mei. Neque etiam debemus fratri ponere scandalum, aliquid faciendo, unde ipse inclinetur ad peccatum. Matth. XVIII, 7: vae homini illi per quem scandalum venit.

1117. 第二,他教导:那被认为引起绊跌的东西,按照本性、或者就其自身而言,是合法的。

1117. Secundo docet id ex quo scandalum putabatur esse, secundum suam naturam, sive secundum se licitum.

关于这一点,应当知道,如前所说,罗马人中有一些由犹太教归信基督的人,依照律法区别食物;另一些信心完善的人,则无差别地使用一切食物,这件事本身是合法的。因此他说「我凭着主耶稣确知深信,凡物借着他没有污俗的」。(译者:作者下文将 per ipsum 解释为「借着他」,并解释 commune 的「共同、俗常」字义;和合本修订版相应语句作「凡物本来没有不洁净的」,这里保留拉丁措辞以便理解释义。)

Circa quod sciendum est quod, sicut supra dictum est, apud Romanos erant quidam ex Iudaeis ad fidem Christi conversi, qui cibos secundum legem discernebant; alii vero habentes fidem perfectam indifferenter omnibus cibis utebantur, quod quidem secundum se licitum erat. Unde dicit scio et confido in Domino Iesu, quia nihil est commune per ipsum.

对此应当注意,正如耶柔米在《马太福音注释》中所说,犹太民族夸称自己是属神的一分,把所有人都使用的食物称为「俗常」的食物,例如猪肉、兔肉等;而食用这些食物的其他民族不属神的一分,因此这些食物被称为不洁净。

Circa quod notandum est, sicut dicit Hier. Super Matth., quod populus Iudaeorum partem Dei se esse iactans, communes cibos vocat quibus omnes utuntur homines, verbi gratia suillam carnem, lepores et huiusmodi; et caeterae gentes, quae talibus utebantur cibis, non erant de parte Dei, ideo talis cibus immundus appellatur.

所以,他说「没有污俗的」,等于说:「没有不洁净的。」

Quod ergo dicit nihil commune est, idem est ac si diceret: nihil immundum est.

首先,使徒说自己知道这一点,因为按事物的本性确实如此,正如提前 4:4 所说:「神所造之物样样都是好的,若存感谢的心领受,没有一样是不可吃的。」其次,他说自己在基督耶稣内深信:就事物自身而言,没有什么是污俗的。因为食物按照本性从来不是不洁净的;不过,在某一时期,人按照律法的诫命,为了预表的缘故,把它们作为不洁净的东西而避开。基督成全了一切预表,便除去了这一规定。因此,使徒因着对主耶稣的信赖,断言「没有」什么是「污俗的」或不洁净的,是「借着他」,即由他成就此事。徒 10:15:「神所洁净的,你不可当作污俗的。」

Et hoc quidem Apostolus, primum, dicit se scire, quia ita est secundum rerum naturam, secundum illud I Tim. IV, 4: omnis creatura Dei bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Secundo dicit se confidere in Christo Iesu, quia per seipsum nihil est commune, quia scilicet cibi secundum suam naturam nunquam fuerunt immundi, vitabantur tamen aliquo tempore ut immundi, secundum legis praeceptum propter figuram, sed hoc Christus removit implendo omnes figuras. Et ideo Apostolus per fiduciam quam habet in Domino Iesu, asserit nihil esse commune vel immundum per ipsum, id est, ipso hoc faciente. Act. X, v. 15: quod Deus purificavit, tu ne commune dixeris.

1118. 第三,他说明,这件事如何会偶然地成为不合法的:即当它违反食用者的良心时。因此他说:已经说过,「没有」什么是「污俗的」;但这应当理解为:「除非人」出于错误的良心,「以为」某种食物「是污俗的」,即不洁净的,那么「在他就污俗了」,即对他而言,这样做是违法的,如同这食物本身就是不洁净的一样。多 1:15:「在洁净的人,凡物都洁净;在污秽不信的人,什么都不洁净,连心地和天良也都污秽了。」

1118. Tertio ostendit quomodo hoc posset esse per accidens illicitum, inquantum scilicet est contra conscientiam manducantis. Unde dicit: dictum est quod nihil est commune, sed hoc intelligendum est nisi ei qui, erronea conscientia, aestimat quid, id est aliquid ciborum, commune esse, id est immundum, illi commune est, id est ita est illicitum sibi, ac si esset secundum se immundum. Tit. I, 15: omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum est, sed inquinata est eorum mens, et conscientia.

1119. 由此可见,一件本身合法的事,对于违背自己良心而做这事的人,就成为不合法的,即使他的良心是错误的;这也是有理据的。因为行为按行动者的意志来判断,而意志由被认知的事物所推动。因此,意志趋向认知能力呈现给它的东西,行为也据此获得性质或种类。如果一个人的理性判断某事是罪,而意志却趋向实行这事,那么显然,他有意愿去犯罪;因此,由意志赋予形式的外在行为就是罪。同理,如果一个人以为某种轻罪是致死的罪,而在保持这种良心判断的情况下去做,那么显然,他选择了犯致死的罪;所以他的行为由于他的选择,就成为致死的罪。

1119. Et sic apparet quod aliquid, quod est secundum se licitum, efficitur illicitum ei qui id contra suam conscientiam agit, licet conscientia sua sit erronea, quod rationabiliter accidit. Nam actus iudicantur secundum voluntatem agentium, voluntas autem movetur a re apprehensa. Unde in id voluntas tendit quod ei vis apprehensiva repraesentat, et secundum hoc qualificatur, vel specificatur actio. Si igitur ratio alicuius iudicet aliquid esse peccatum et voluntas feratur in id faciendum, manifestum est quod homo habet voluntatem faciendi peccatum; et ita actio eius exterior, quae informatur ex voluntate, est peccatum. Et eadem ratione si aliquis aestimet id quod est veniale peccatum, esse mortale peccatum, si hac conscientia durante illud faciat, manifestum est quod elegit peccare mortaliter, et ita actio eius propter suam electionem est peccatum mortale.

但如果人在做了某事之后才产生错误的良心判断,以为自己做过的合法之事是罪,或做过的轻罪是致死的罪,并不因此使先前的行为变成罪,或变成致死的罪;因为意志和行为不是从随后的认知获得形式,而是从先前的认知获得形式。

Si tamen aliquis post factum habeat conscientiam erroneam, per quam credat id quod est licitum a se factum fuisse peccatum, vel quod est veniale fuisse mortale, non propter hoc efficitur id quod est prius, vel peccatum, vel mortale, quia voluntas et actio non informantur ex apprehensione sequenti, sed ex praecedenti.

1120. 以上所说没有疑问,但仍可能有这样的疑问:如果有人良心错误,认为某件致死的罪是得救所必需的,例如以为自己若不偷盗或不行淫,就犯了致死的罪,那么这种良心是否约束他,使他若违背良心而行,就犯致死的罪?

1120. Haec autem quae dicta sunt dubitationem non habent, sed dubium potest esse, utrum si aliquis habeat erroneam conscientiam ut credat esse necessarium ad salutem quod est peccatum mortale, puta si aliquis aestimet se peccare mortaliter nisi furetur vel fornicetur, utrum talis conscientia eum liget, ita scilicet si contra conscientiam agat, mortaliter peccet.

似乎不是。第一,因为禁止淫乱和偷盗的神的律法,比良心具有更强的约束力。

Et videtur quod non. Primo quidem quia lex Dei quae prohibet fornicationem et furtum, fortius ligat, quam conscientia.

第二,因为若如此,这人便陷入两难:行淫犯罪,不行淫也犯罪。

Secundo quia hoc posito esset perplexus, peccaret enim et fornicando et non fornicando.

对此应当说,即使在本身就是恶的事情上,错误的良心也有约束力。因为如前所说,良心之所以约束人,是由于违背良心而行,意味着有意愿犯罪。因此,如果有人相信不行淫是致死的罪,那么当他选择不行淫时,就是选择犯致死的罪,因而犯了致死的罪。使徒这里所说的也支持这一点。显然,把区别食物看作得救所必需,是不合法的;因为正如奥古斯丁所说,即使在福音广传以前,已经归信的犹太人也不可以把希望寄托在律法礼规上,认为这些礼规是得救所必需的而遵守它们。然而使徒这里说:如果一个人的良心逼使他区别食物,即认为某些食物是污俗的,而他不作区别、不禁食这些东西,他就犯罪,如同吃了不洁净的食物一样。因此,即使在本身不合法的事情上,错误的良心也有约束力。

Sed dicendum est quod etiam in per se malis conscientia erronea ligat. In tantum enim conscientia ligat, ut dictum est, inquantum ex hoc quod aliquis contra conscientiam agit, sequitur quod habeat voluntatem peccandi; et ita si aliquis credat non fornicari esse peccatum mortale, dum eligit non fornicari, eligit peccare mortaliter, et ita mortaliter peccat. Et ad hoc etiam facit quod hic dicit Apostolus. Manifestum est enim quod discernere cibos quasi necessarium ad salutem erat illicitum, quia nec Iudaeis conversis etiam ante divulgationem Evangelii licebat servare legalia, spem ponendo in eis, quasi essent necessaria ad salutem, ut Augustinus dicit. Et tamen Apostolus hic dicit quod si quis habens conscientiam cogentem discernere cibos, quod est aestimare aliquid esse commune, et non discernit eos, scilicet abstinendo ab eis, peccat ac si manducaret immundum. Et ita etiam in per se illicitis conscientia erronea ligat.

第一个关于神的律法的反对理由并不妨碍这个结论,因为良心的约束,即使是错误良心的约束,与神的律法的约束乃是同一个约束。良心之所以命令人做或避免某事,只是因为它相信这事符合或违反神的律法。因为律法只有通过我们的良心,才应用于我们的行为。

Nec obstat quod primo obiicitur de lege Dei, quia idem est ligamen conscientiae etiam erroneae et legis Dei. Non enim conscientia dictat aliquid esse faciendum vel vitandum, nisi quia credit hoc esse contra vel secundum legem Dei. Non enim lex nostris actibus applicatur, nisi mediante conscientia nostra.

第二个反对理由同样不构成妨碍。虽然没有人绝对地陷入无路可出的两难,但一个人在某种前提下陷入两难,是完全可能的。例如,一个行淫的司铎,无论举行弥撒,还是在依职分应当举行时不举行,都犯致死的罪;然而他并没有绝对地陷入两难,因为他可以离弃罪而举行弥撒。同样,人也可以放下错误的良心判断,并避免犯罪。

Similiter etiam nec obstat quod secundo obiicitur. Nihil enim prohibet aliquem esse perplexum aliquo supposito, licet nullus sit perplexus simpliciter, sicut sacerdos fornicarius, sive celebret Missam, sive non celebret quando debet ex officio, peccat mortaliter; non tamen est perplexus simpliciter, quia potest peccatum dimittere et celebrare. Et similiter potest aliquis conscientiam erroneam dimittere, et a peccato abstinere.

1121. 然而,还有另一个疑问。

1121. Est autem adhuc alia dubitatio.

做正当之事的人,即使别人从中取得绊跌的机会,也不称为使人跌倒的人;因为太 15:12 记载,法利赛人听见基督的话,就跌倒了。但不区别食物是正当之事,因此,不应当为了那良心错误、信仰有误的人受绊跌,而放弃这样做。否则,大公信仰的信徒就应当戒肉、戒婚,以免异端者因错误的良心而在这些事上受绊跌。

Non enim dicitur scandalizare qui facit opus rectum, licet etiam ex eo aliquis sumat materiam scandali, legitur enim Matth. XV, v. 12 quod Pharisaei audito verbo Christi, scandalizati sunt. Sed non discernere cibos est opus rectum: ergo non est dimittendum propter scandalum eius qui perversam conscientiam habet errans in fide. Nam secundum hoc Catholici deberent abstinere a carnibus et matrimonio, ne inde haeretici scandalizarentur secundum erroneam conscientiam.

对此应当说,人不但能借作恶使别人跌倒,也能借做某件具有恶之外观的事,使别人跌倒,正如帖前 5:22 所说:「你们要禁戒一切恶的外观。」(译者:作者将 species mali 解释为「恶的外观」;和合本修订版作「各样恶事」。)某事具有恶之外观,有两种意义:第一,按照那些已从教会隔绝之人的看法;第二,按照那些仍为教会容纳之人的看法。那些信心软弱、以为仍须遵守律法礼规的人,在福音广传以前,仍为教会所容纳。因此,不应当在使他们跌倒的情况下,吃律法所禁的食物。而异端者不为教会容纳,所以他们的情形并不相同。

Sed dicendum est quod aliquis scandalizare alium potest, non solum faciendo aliquod malum, sed etiam aliquid faciendo quod habet speciem mali, secundum illud I Thess. c. ult.: ab omni specie mali abstinete vos. Dicitur autem aliquid habere speciem mali dupliciter. Primo videlicet secundum opinionem eorum qui sunt ab Ecclesia praecisi; secundo, secundum opinionem eorum qui adhuc ab Ecclesia tolerantur. Infirmi autem in fide, aestimantes legalia esse observanda, adhuc tolerabantur ab Ecclesia ante Evangelii divulgationem. Et ideo non erat comedendum cum eorum scandalo de cibis in lege prohibitis. Haeretici autem non tolerantur ab Ecclesia, et ideo de eis non est similis ratio.

1122. 接着,在「你若因食物」等语处,他阐明以上所说。

1122. Deinde cum dicit si enim propter cibum, etc., manifestat quod dixerat.

首先阐明第一点,即不可给弟兄放置绊脚石;

Et primo primum, scilicet quod non sit ponendum scandalum fratribus;

其次在「一切都是洁净的」等语处,阐明第二、第三点,即某物如何会成为污俗的。

secundo, secundum et tertium, quomodo scilicet sit aliquid commune, ibi omnia quidem munda sunt, et cetera.

1123. 关于第一点,他提出四个理由。第一个取自仁爱,说「你若使弟兄忧愁」,即使他因以为你在犯罪而忧愁,而这只是「因食物」,即你吃了他认为不洁净的食物,「就不是按着爱心行事」;人按照仁爱,应当爱邻人如同自己,因而避免使邻人忧愁,不把食物置于弟兄的安宁之上。因为林前 13:5 说,「爱不求自己的益处。」

1123. Circa primum ponit quatuor rationes quarum prima sumitur ex parte caritatis, dicens si enim frater tuus contristatur, de hoc quod reputat te peccare, propter cibum quem tu comedis, quem ipse reputat immundum, iam non secundum caritatem ambulas, secundum quam aliquis proximum suum diligit sicut seipsum. Et ita vitat eius contristationem et non praefert cibum quieti fratris, quia, ut dicitur I Cor. c. XIII, 5: caritas non quaerit quae sua sunt.

1124. 第二个理由在「你不可因你的食物」等语处提出,取自基督的死。

1124. Secundam rationem ponit, ibi noli cibo tuo, etc., quae sumitur ex parte mortis Christi.

若有人为了食物,竟不惜使基督之死的果效落空,那便显得不看重基督的死。所以他说「你不可因你的食物」,即你不区别食物、无差别地吃的东西,「使他败坏」,即使他跌倒;「为他」,即为他的得救,「基督已经死了」。彼前 3:18:「基督曾一次为我们的罪死,就是义的代替不义的。」(译者:作者拉丁引文作「死」,和合本修订版正文作「受苦」,并注有「受死」的异文。)

Videtur enim parum appretiare mortem Christi, qui pro cibo fructum eius evacuare non recusat. Unde dicit noli cibo tuo, quem tu scilicet indifferenter comedis non discernendo cibos, illum perdere, id est scandalizare, pro quo, id est pro cuius salute, Christus mortuus est. I Petr. III, 18: Christus semel mortuus est pro peccatis nostris, iustus pro iniustis.

他说受绊跌的人被毁坏,因为受绊跌不可能完全没有受绊跌者自己的罪。所谓受绊跌者,就是取得跌倒机会的人。林前 8:11:「基督为他死的那软弱弟兄,也就因你的知识沉沦了。」

Dicit autem illum perdi qui scandalizatur, quia scandalum passivum sine peccato scandalizati esse non potest. Ille enim scandalizatur qui occasionem sumit ruinae. I Cor. c. VIII, 11: peribit infirmus in tua conscientia frater, pro quo Christus mortuus est.

1125. 第三个理由在「所以,不可被毁谤」等语处提出,取自属灵恩典的恩赐。

1125. Tertiam rationem ponit, ibi non ergo blasphemetur, et cetera. Quae sumitur ex donis spiritualis gratiae.

首先说明,我们使别人跌倒,会对这些恩赐造成怎样的不良后果;

Et primo ostendit inconveniens quod sequitur contra huiusmodi dona ex eo quod alios scandalizamus;

其次在「因为不在乎」等语处,阐明所说的话;

secundo manifestat quod dixerat, ibi non enim, etc.;

第三,在「所以,我们务要追求和平的事」等语处,得出所要说明的结论。

tertio infert conclusionem intentam, ibi itaque quae pacis sunt sectemur, et cetera.

1126. 关于第一点,应当考虑到:初期教会中,有些人无差别地使用食物,以致使软弱的人跌倒;由此产生了一个不良后果,就是软弱的人毁谤基督的信仰,说这信仰违反律法的诫命,助长贪食。因此,使徒说:既然借主耶稣已经成就了没有什么是污俗的这件事,「所以,不可让我们的善」,即基督的信仰或恩典——你们藉此获得摆脱礼仪的自由——「被人毁谤」,被软弱的人指为纵容人的贪食。雅 2:7:「毁谤为你们求告时所奉的尊名的,不就是他们吗?」诗 73:28〔武加大本 72:28〕论这善说:「但我亲近神是于我有益。」

1126. Circa primum considerandum est, quod ex hoc quod aliqui indifferenter cibis utebantur in primitiva Ecclesia cum scandalo infirmorum, hoc inconveniens sequebatur, quod infirmi fidem Christi blasphemabant, dicentes eam voracitatem ciborum inducere contra legis mandatum. Et ideo Apostolus dicit: ex quo per Dominum Iesum factum est quod nihil est commune, non ergo bonum nostrum, id est fides vel gratia Christi, per quam libertatem a caeremoniis consecuti estis, blasphemetur ab infirmis dicentibus eam gulae hominum indulgere. Iac. c. II, 7: ipsi blasphemant nomen bonum quod invocatum est super vos; de hoc bono dicitur in Ps. LXXII, 28: mihi adhaerere Deo, bonum est.

1127. 接着,在「因为不在乎」等语处,他阐明所说的话,即我们的善究竟在于什么。

1127. Deinde cum dicit non enim, etc., manifestat quod dixerat, scilicet in quo bonum nostrum consistat.

首先说明它不在于什么,说「因为神的国不在乎饮食」。这里的「神的国」,是指神藉此在我们里面作王、而我们藉此达到他的国的东西。太 6:10 论它说:「愿你的国降临。」弥 4:7:「耶和华要在锡安山作王治理他们。」我们借内在的理智与情感,与神联合、归服神,正如约 4:24 所说:「神是灵,所以敬拜他的必须用心灵和诚实敬拜他。」因此,神的国主要就人的内在而言,而非外在。所以路 17:21 说:「神的国就在你们心里。」

Et primo ostendit in quo non consistat, dicens non enim est regnum Dei esca et potus. Regnum autem Dei dicitur hic id per quod Deus regnat in nobis et per quod ad regnum ipsius pervenimus; de quo dicitur Matth. VI, 10: adveniat regnum tuum; et Mich. IV, 7: regnabit Dominus super omnes in monte Sion. Deo autem coniungimur et subdimur per interiorem intellectum, et affectum, ut dicitur Io. IV, 24: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Et inde est quod regnum Dei principaliter consideratur secundum interiora hominis, non secundum exteriora. Unde dicitur Lc. XVII, 21: regnum Dei intra vos est.

至于那些涉及身体的外在事物,只有当它们使内在情感在神的国主要所在的事上趋于有序或失序时,才与神的国有关。因此,饮食既关乎身体,本身便与神的国无关,除非就我们怎样使用或戒绝它们而言。因此林前 8:8 说:「其实,食物不能使我们更接近神,因为我们不吃也无损,吃也无益。」

Ea vero quae sunt exteriora ad corpus pertinentia, intantum ad regnum Dei pertinent, inquantum per ea ordinatur, vel deordinatur interior affectus, secundum ea in quibus principaliter consistit regnum Dei. Et ideo cum esca et potus ad corpus pertineant, ipsa secundum se non pertinent ad regnum Dei, nisi secundum quod eis utimur, vel ab eis abstinemus. Unde dicitur I Cor. VIII, 8: esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus.

然而,享用或戒绝饮食,就人的情感在其中有序或失序而言,确实与神的国有关。因此,奥古斯丁在《福音问题》(Quaestiones evangeliorum)中说——这里的《注疏》也载有这段话——:「智慧由她的儿女证明为义;他们明白,正义既不在于禁食,也不在于进食,而在于平心静气地忍受缺乏,并以节制防止自己因丰盛和贪求食用而败坏。」因为,如《注疏》所说:「要紧的不是怎样吃、吃什么或吃多少,只要所做的适合与自己共同生活的人、自己的身份和身体健康的需要;要紧的是,在应当或不得不缺少这些东西时,能以多大的从容和坚定的心志舍弃这些东西。」

Pertinet tamen usus, vel abstinentia escae et potus ad regnum Dei, inquantum affectus hominis circa hoc ordinatur, vel deordinatur. Unde Augustinus dicit in libro de Quaestionibus Evangelii, et habetur hic in Glossa: iustificatur sapientia a filiis suis qui intelligunt non in abstinendo, nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et in temperantia non se corrumpendi per abundantiam atque importunitatem sumendi. Non enim interest quomodo, ut in Glossa dicitur, quid alimentorum, vel quantum quis accipiat, dummodo id faciat pro congruentia hominum cum quibus vivit, et personae suae et pro valetudinis suae necessitate; sed quanta facultate et severitate animi careat his, vel cum oportet vel cum necesse est his carere.

1128. 第二,他说明我们的善、即他所称的神的国,在于什么,说「神的国在乎公义、和平及圣灵中的喜乐」。这里的「公义」,指人把各人应得之物给各人的外在行为,以及愿意实行这些行为的意志;这是正义之德。太 6:33 说:「你们要先求神的国和他的义。」「和平」则指正义的结果。因为一个人不把另一个人应得的给他,最会扰乱和平。因此赛 32:17 说:「公义的果实是平安。」「喜乐」则指完成正义行为的方式;因为正如哲学家在《伦理学》第一卷所说:「不因正义的行为而喜乐的人,不是正义的人。」所以诗 100:2〔武加大本 99:2〕也说:「当乐意事奉耶和华。」

1128. Secundo ostendit in quo consistat bonum nostrum, quod regnum Dei vocat, dicens sed regnum Dei est iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto. Ut iustitia referatur ad exteriora opera, quibus homo unicuique reddit quod suum est et ad voluntatem huiusmodi opera faciendi, ut dicitur Matth. VI, 33: primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius. Pax autem referatur ad effectum iustitiae. Per hoc enim pax maxime perturbatur, quod unus homo non exhibet alteri quod ei debet. Unde dicitur Is. c. XXXII, 17: opus iustitiae pax. Gaudium autem referendum est ad modum quo sunt iustitiae opera perficienda; ut enim dicit Philosophus in I Ethic.: non est iustus qui non gaudet iusta operatione. Unde et in Ps. XCIX, v. 2 dicitur: servite Domino in laetitia.

他以「圣灵中的」指出这种喜乐的原因。因为神的爱借圣灵浇灌在我们里面,如上文 5:5 所说。(译者:原文此处标为 5:6,相应经文在 5:5。)由仁爱产生的喜乐,就是「圣灵中的喜乐」,例如为神和邻人的善而喜乐。因此林前 13:6 说,仁爱「不喜欢不义,只喜欢真理」。加 5:22 说:「圣灵的果子就是仁爱、喜乐、和平。」

Causam autem huius gaudii exprimit dicens in Spiritu Sancto. Est enim Spiritus Sanctus quo caritas Dei diffunditur in nobis, ut dicitur supra V, 6. Illud enim est gaudium in Spiritu Sancto, quod caritas parit, puta cum aliquis gaudet de bonis Dei et proximorum. Unde I Cor. XIII, 6 dicitur, quod caritas non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Et Gal. V, 22 dicitur: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax.

这里所提到的三件事,在今生拥有得尚不完善;当圣徒承受为他们预备的神国时,就会完善地拥有,正如太 25:34 所说。那里将有完全的正义,毫无罪恶。赛 60:21:「你的居民全是义人。」那里将有和平,毫无恐惧的扰乱。赛 32:18:「我的百姓要住在平安的居所,安稳的住处。」那里将有喜乐。赛 35:10:「他们必得着欢喜快乐,忧伤叹息尽都逃避。」

Haec autem tria quae hic tanguntur, imperfecte quidem in hac vita habentur, perfecte autem quando sancti possidebunt regnum Dei sibi paratum, ut dicitur Matth. XXV, 34. Ibi erit perfecta iustitia absque omni peccato. Is. LX, 21: populus tuus omnes iusti. Ibi erit pax absque omni perturbatione timoris. Is. c. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae. Ibi erit gaudium. Is. XXXV, 10: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.

1129. 第三,他证明所说的,即神的国在于这些事。因为一个蒙神喜悦、受到圣洁之人认可的人,显然属于神的国;而具有正义、和平与喜乐的人,正是如此;所以神的国在于这些事。因此他说:已经说过,「神的国在乎公义、和平及圣灵中的喜乐」;所以,「凡这样服侍基督的」——基督就是这个国的君王,正如西 1:13 所说:「迁移到他爱子的国度里」——即生活在正义、和平与属灵喜乐中的,「就为神所喜悦」,而神是这个国的根源。智 4:10:「这样的人悦乐了神,也为神所爱。」「又为人所赞许」,即得到同享这个国之人的认可。德训篇 31:10:「谁在这事上受过考验,而仍是齐全的人呢?」

1129. Tertio probat quod dixerat, scilicet quod in his regnum Dei consistit. Ille enim homo videtur ad regnum Dei pertinere, qui placet Deo et a sanctis hominibus approbatur; sed hoc illi contingit in quo invenitur iustitia, pax et gaudium: ergo in his est regnum Dei. Dicit ergo: dictum est quod regnum Dei est iustitia, pax et gaudium in Spiritu Sancto, qui ergo in hoc servit Christo, qui est rex huius regni, secundum illud Col. I, 13: transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae, ut scilicet vivat in iustitia, pace et spirituali gaudio, placet Deo, qui est huius regni auctor, Sap. IV, 10: placens Deo factus dilectus et probatus est hominibus, id est ab eis approbatur, qui sunt huius regni participes. Eccli. XXXI, 10: qui probatus est in illo, et perfectus inventus est.

1130. 接着,在「所以」等语处,他推出所要作的劝告,说:既然神的国在于正义、和平与属灵的喜乐,「所以」,为了达到神的国,「我们务要追求和平的事」,即努力完成那些能保全基督徒和平的事。来 12:14:「你们要追求与众人和睦,并要追求圣洁。」等等。「彼此持守造就的事」,即那些使我们彼此建立的事,也就是保全善,并受到激励而趋向更善。林前 14:12:「就当追求多得造就教会的恩赐。」我们若生活在正义与属灵喜乐中,就能做到这些。

1130. Deinde cum dicit itaque, etc., infert admonitionem intentam, dicens: ex quo regnum Dei consistit in iustitia, pace et spirituali gaudio, itaque, ut ad regnum Dei pervenire possimus, sectemur ea quae pacis sunt, id est ea studeamus adimplere per quae Christianorum pacem conservemus, Hebr. XII, v. 14: pacem sequimini et sanctimoniam, et cetera. Custodiamus invicem ea quae sunt aedificationis, id est ea per quae invicem nos aedificemus, id est bonum conservemus, et in melius provocemur. I Cor. XIV, 12: ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Quod quidem fiet si in iustitia et spirituali gaudio vixerimus.

1131. 第四个理由在「不可因食物」等语处提出,取自对神工作的敬重。我们应当如此敬重神的工作,不为任何身体上的利益而毁坏神所做的。他说「不可因食物」,即属于身体益处的东西,「毁坏神的工作」,就是这个意思。这不是指神的任何一种工作;因为凡成为人食物的东西都是神的工作,例如地里生长的植物和动物的肉;神已准许人用这些作食物,见创 1:29、9:3。这里指的是神在我们里面特别施行的恩典之工。腓 2:13:「因为是神在你们心里运行,使你们又立志又实行,为要成就他的美意。」所以,我们不应为了自己的饮食,毁坏神在邻人身上的这种工作;那些无差别地使用食物、使邻人受扰乱和绊跌的人,看来正是在做这样的事。

1131. Quartam rationem ponit, ibi noli propter escam, et cetera. Quae sumitur ex reverentia divinorum operum, quibus hoc reverentiae debemus, ut ea quae Deus operatur non debeamus destruere propter aliquod commodum corporale. Et hoc est quod dicit noli propter escam, quae ad corporis utilitatem pertinet, destruere opus Dei. Quod quidem non intelligitur de quocumque Dei opere. Nam omnia quae in cibum hominis veniunt, Dei opera sunt, sicut terrae nascentia et animalium carnes, quae sunt hominibus in cibum a Deo concessa, ut patet Gen. c. I, 29 et IX, 3. Sed intelligitur de opere gratiae, quod in nobis ipsis specialiter operatur. Phil. II, 13: Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Hoc igitur opus Dei non debemus in proximo destruere propter escam nostram, sicut facere videbantur illi qui, turbatione et scandalo proximorum, indifferentibus utebantur.