罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第14章:避免使人跌倒

第1讲:惟有主是审判者

Lectio 1: Dominus solus iudex est

14:1 信心软弱的,你们要接纳,不同的意见,不要争论。 [n. 1081]
14:2 有人信什么都可吃;但那软弱的,就让他吃蔬菜。(译者:拉丁文 manducet 为劝令语气,作者据此讨论使徒的许可;和合本修订版作「只吃蔬菜」。) [n. 1083]
14:3 吃的人不可轻看不吃的人;不吃的人也不可评断吃的人,因为神已经接纳他了。 [n. 1089]
14:4 你是谁,竟评断别人的仆人呢? [n. 1092] 他或站立或跌倒,自有他的主人在,而且他也必会站立,因为神能使他站稳。(译者:作者所用拉丁经文作「神」,和合本修订版作「主」。) [n. 1094]
14:5 有人看这日比那日强;有人看日日都是一样。只是各人要在自己的心意上充足。(译者:依作者所解释的 abundet 译出,其有「充足、丰盛」之意;和合本修订版作「只是各人要在自己的心意上坚定」。) [n. 1097]
14:6 守日子的人是为主守的。吃的人是为主吃的,因他感谢神;不吃的人是为主不吃的,他也感谢神。 [n. 1099]
14:7 我们没有一个人为自己而活,也没有一个人为自己而死。 [n. 1101]
14:8 我们若活,是为主而活;我们若死,是为主而死。所以,我们或死或活总是主的人。 [n. 1103]
14:9 为此,基督死了,又活了,为要作死人和活人的主。 [n. 1104]
14:10 可是你,你为什么评断弟兄呢?你又为什么轻看弟兄呢?因我们都要站在基督的审判台前。(译者:作者所用拉丁经文作「基督的审判台」,和合本修订版作「神的审判台」。) [n. 1105]
14:11 经上写着:「主说,我指着我的永生起誓:万膝必向我跪拜;万口必向神宣认。」(译者:作者依 confitebitur 解释为对基督的宣认,故此处依拉丁文译出;和合本修订版作「万口必称颂神」。) [n. 1106]
14:12 这样看来,我们各人一定要把自己的事在神面前交代。 [n. 1112]
14:13 所以,我们不可再彼此评断。 [n. 1114]

14:1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. [n. 1081]
14:2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. [n. 1083]
14:3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. [n. 1089]
14:4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? [n. 1092] Domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. [n. 1094]
14:5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. [n. 1097]
14:6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. [n. 1099]
14:7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. [n. 1101]
14:8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. [n. 1103]
14:9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. [n. 1104]
14:10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. [n. 1105]
14:11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. [n. 1106]
14:12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. [n. 1112]
14:13 Non ergo amplius invicem judicemus. [n. 1114]

1081. 使徒已经说明一个人应当怎样达到完善;这里则说明,完善的人应当怎样对待不完善的人。

1081. Postquam Apostolus ostendit quomodo aliquis debeat perfectus fieri, hic ostendit quomodo perfecti debeant se habere ad imperfectos.

首先说明他们不应当使这些人跌倒,也不应当论断他们;

Et primo ostendit quod non debeant eos scandalizare vel iudicare;

其次在第15章「我们坚强的人应该」等语处,说明应当扶持他们。

secundo ostendit quod debent eos sustentare, cap. XV ibi debemus autem nos firmiores, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先禁止不合秩序的论断;

Primo prohibet inordinata iudicia;

其次在「宁可决意」等语处,禁止使软弱的人跌倒。

secundo prohibet infirmorum scandala, ibi sed hoc iudicate magis, et cetera.

关于第一点,他做三件事。

Circa primum tria facit.

首先提出劝告;

Primo proponit admonitionem;

其次在「有人信」等语处,加以解释;

secundo exponit eam, ibi alius enim etc.;

第三,在「因为神已经接纳他了」等语处,说明理由。

tertio rationem assignat, ibi Deus enim illum et cetera.

1082. 关于第一点,应当考虑到:初期教会中,有些归向基督的犹太人认为,应当同时遵守律法礼规和福音,这在徒 15:1 及以下可以看到。使徒称这些人为在基督的信心上软弱的人,因为他们尚未完全相信基督的信心足以使人得救。而那些相信应当持守基督的信心、无需再遵守律法礼规的人,则被称为在信心上完善或坚固的人。在罗马的基督信徒中,两种人都有。

1082. Circa primum considerandum est quod in primitiva Ecclesia aliqui ex Iudaeis conversi ad Christum, credebant legalia cum Evangelio esse servanda, ut patet Act. XV, 1 s. Et hos Apostolus vocat infirmos in fide Christi, quasi nondum perfecte credentes quod fides Christi sufficiat ad salutem. Perfectos autem vel firmos in fide vocat eos qui fidem Christi sine legalibus credebant esse servandam. De utrisque tamen erant aliqui Romae inter fideles Christi.

所以,使徒对信心完善的人说:前面说过,你们应当这样披戴主耶稣基督;又要「接纳」,即以仁爱的情怀把他与自己联合起来,加以扶持,接纳那「信心软弱的」人,如上所释。智 9:5 所说的可以用来指这样的人:「是病弱短命,对正义与法律绝少认识的人。」下文 15:7:「你们要彼此接纳,如同基督接纳你们一样。」德训篇 29:12:「为守诫命,你应援助穷人。」而且要「不同的意见,不要争论」,即不要因为彼此心里的看法相反而争辩:遵守律法礼规的人把不遵守的人视为违犯者而论断他们;不遵守的人则把遵守的人视为错误无知的人而轻视他们。上文 2:15:「他们的内心挣扎,有时自责,有时为自己辩护」,等等。

Alloquitur ergo Apostolus perfectos in fide, dicens: dictum est quod sic debetis induere Dominum Iesum Christum, assumite autem, id est affectu caritatis vobis coniungite ad supportandum, infirmum in fide, sicut expositum est, de quo potest intelligi illud Sap. c. IX, 5: infirmus homo et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. Infra XV, 7: suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos. Eccli. XXIX, 12: propter mandatum assume pauperem. Et hoc non in disceptationibus cogitationum, id est non disceptando propter hoc quod unus contra alium cogitat, dum scilicet illi qui legalia servabant, iudicabant tamquam transgressores eos qui non servabant. Et illi qui non servabant, contemnebant tamquam errantes et ignorantes qui servabant. Supra II, 15: cogitationum invicem accusantium aut defendentium, et cetera.

1083. 接着,在「有人信」等语处,他解释以上所说的话。

1083. Deinde, cum dicit alius enim, etc., exponit quod dixerat.

首先说明谁是信心软弱的人;

Et primo ostendit qui sunt infirmi in fide;

其次在「吃的人」等语处,说明怎样避免思想上的争论。

secundo ostendit qualiter sint disceptationes cogitationum vitandae, ibi is qui manducat, et cetera.

1084. 关于第一点,应当考虑到:律法的诸般规条中,有一项是区分食物,因为律法禁止某些食物,见利 11:2 及以下。而这项规条,每一天都会遇到遵守或不遵守的问题。因此,使徒特别提到它,说:你们中间「有人」,即信心完善的人,「信」自己可以合法地「什么都吃」,因为他不认为自己仍受律法礼规的约束。太 15:11:「从口里进去的不玷污人。」提前 4:4:「神所造之物样样都是好的,若存感谢的心领受,没有一样是不可吃的。」等等。

1084. Circa primum considerandum est quod inter caeteras legales observantias una erat discretio ciborum propter aliquos cibos in lege prohibitos, ut patet Lev. XI, 2 ss.; et hac quidem observantia quotidie erat utendum vel non utendum. Et ideo de hoc mentionem fecit specialiter Apostolus, dicens alius enim, inter vos, qui scilicet est perfectus in fide, credit se posse licite manducare omnia, eo quod non reputat se astrictum ad legales observantias. Matth. XV, 11: quod intrat in os non coinquinat hominem. I Tim. IV, 4: omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur, et cetera.

1085. 旧律法禁止某些食物,并不是因为它们在本性上不洁净。正如言语中的「愚人」这个名称,虽然名称本身是好的,却表示某种恶;在事物中也一样:某种动物按本性是好的,按它所象征的却是恶的,例如猪象征不洁。所以古人被禁止吃这些动物的肉,为的是借远离这些肉,象征远离不洁。因为那个古老民族的全部生活都带有预表性质,正如奥古斯丁在《驳福斯图斯(Faustus)》(Contra Faustum)中所说的。而当作为真理的基督来到时,预表便停止了。

1085. In veteri autem lege prohibebantur aliqui cibi, non quia naturaliter essent immundi. Sicut enim in verbis hoc nomen ‘stultus’ significat aliquod malum, quamvis hoc nomen sit bonum, ita in rebus quoddam animal bonum est secundum naturam, sed significatione est malum, sicut porcus, qui significat immunditiam. Et ideo prohibitus est antiquis esus illarum carnium, ut significaretur in eorum vitatione vitatio immunditiae. Tota enim illius veteris populi vita figuralis erat, ut Augustinus dicit in libro contra Faustum. Veniente autem Christo qui est veritas, cessaverunt figurae.

1086. 关于软弱的人,他接着说:「但那软弱的,就让他吃蔬菜。」仿佛说:让他采用那些不会遇到律法所禁不洁之物的食物。动物的各大类别,例如陆生、飞翔和水生动物之中,都有被准许的种类和被禁止的种类;但草木中没有被禁止的,见利 11 全章。

1086. Subdit autem quantum ad infirmum qui autem infirmus est, olus manducet, quasi dicat: illis cibis utatur quibus non occurrit aliquod immundum in lege prohibitum. In singulis enim generibus animalium, puta terrestribus, volatilibus et aquaticis, quaedam genera erant concessa et quaedam prohibita; sed in herbis et arboribus nihil erat prohibitum, ut patet Levit. XI, t.

对此可以提出两个理由。一是从起初,地里生长之物便被准许给人作食物,正如创 1:29 所说:「看哪,我把全地一切含种子的五谷菜蔬和一切会结果子、果子里有种子的树,都赐给你们;这些都可作食物。」而经文直到洪水以后才记载,人获准吃肉。因此创 9:3 说:「这一切我都赐给你们,如同绿色的菜蔬一样。」这里的「一切」即各类动物。

Et huius potest esse ratio duplex. Una est quia terrae nascentia fuerunt a principio concessa homini ad edendum, secundum illud Gen. I, 29: ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam. Sed post diluvium primo legitur homini concessus carnium esus. Unde dicitur Gen. IX, 3: quasi olera virentia tradidi vobis omnia, scilicet animalium genera.

另一个理由是,人在乐园中已经违反了最初那条禁令,即禁食某些地生之物的禁令,见创 3 全章;因此,不宜再向他重申同样的禁令。

Alia ratio est, quia primam prohibitionem de abstinendo a quibusdam terrae nascentibus homo in Paradiso transgressus fuerat, ut patet Gen. III, T.; et propter hoc non erat ei similis prohibitio iteranda.

1087. 然而,律法礼规既然在基督受难时便已停止,使徒允许信心软弱的人禁食律法所禁的食物,似乎就不合宜;今天教会也不容许基督徒这样做。

1087. Sed cum legalia cessaverunt in Christi passione, videtur quod inconvenienter Apostolus infirmis in fide permittat quod a cibis prohibitis in lege abstineant, quod nunc in Christianis non sustinetur ab Ecclesia.

但按照奥古斯丁,应当就律法礼规区分三个时期。第一个是基督受难以前,这时律法礼规仍有约束力,仿佛仍然活着。第二个是基督受难以后、福音尚未广传以前;这时律法礼规已经死了,因为没有人还有义务遵守它们,遵守它们也不再给人带来益处;然而它们尚不致死,因为归向基督的犹太人仍可以不犯罪地遵守这些礼规。使徒这里说的就是这个时期。第三个是福音广传以后,这时律法礼规不但已死,而且致死:凡遵守它们的人,便犯致死的罪。

Sed distinguendum est triplex tempus, secundum Augustinum, quantum ad legalia. Quorum primum est tempus ante passionem Christi, in quo legalia suum robur obtinebant quasi adhuc viventia. Secundum autem tempus est post passionem Christi ante divulgationem Evangelii, in quo quidem tempore legalia mortua erant, quia nullus ad ea tenebatur, nec observata aliquid conferebant alicui, nondum tamen erant mortifera, quia sine peccato poterant Iudaei ad Christum conversi legalia observare: et pro illo tempore loquitur hic Apostolus. Tertium autem tempus est post divulgationem Evangelii, in quo legalia non solum sunt mortua sed mortifera, ut quisquis ea observet, peccet mortaliter.

1088. 《注疏》还给出另一种解释:所谓软弱的人,是容易陷入肉体恶习的人;对这种人应当劝他吃蔬菜,即清淡干燥、不助长恶习的食物,并禁食那些刺激情欲的东西。而另一个较坚固的人,则相信自己可以不受危险地吃一切食物。这种差别在基督的门徒与施洗约翰的门徒之间可以看见:基督的门徒因基督的临在得了坚固,所以不禁食;约翰的门徒却禁食。因此,行补赎的人禁食某些食物,也不是因为这些食物不洁净,而是为了约束情欲。

1088. Exponitur autem et aliter in Glossa, ut dicatur infirmus qui est ad lapsus vitiorum carnalium pronus, et huic consulendum est quod comedat olus, id est, tenues et aridos cibos qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus excitatur libido. Sed alius qui est fortior credit se absque periculo posse omnia manducare. Et haec differentia apparet inter discipulos Christi qui non ieiunabant, tamquam confortati praesentia Christi et discipulos Ioannis Baptistae qui ieiunabant. Unde et poenitentiam agentes a quibusdam cibis abstinent non propter eorum immunditiam, sed ad libidinem refrenandam.

1089. 接着,在「吃的人」等语处,他解释应当怎样避免思想上的争论。

1089. Deinde, cum dicit is qui manducat, etc., exponit quomodo sunt vitandae disceptationes cogitationum.

首先就完善的人而言,他说「吃的人」,即良心安稳地吃一切食物、或吃了也没有情欲危险的人,「不可轻看不吃的人」,即不无差别地吃一切食物的人,不可把他当作信心软弱或容易陷入恶习的人而轻看他。赛 33:1:「祸哉,你这轻看人的!你自己岂不也被轻看吗?」(译者:依作者拉丁引文保留「轻看」;和合本修订版此处以行诡诈者表述。)路 10:16:「弃绝你们的就是弃绝我。」

Et primo quantum ad perfectos, dicens is qui manducat, scilicet cum secura conscientia omnia vel etiam sine periculo libidinis, non spernat non manducantem, scilicet indifferenter omnia, tamquam infirmum in fide, vel quasi pronum ad vitia. Is. XXXIII, v. 1: vae qui spernis, nonne et ipse sperneris? Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit.

其次就软弱的人而言,他说「不吃的人」,即不无差别地吃一切食物的人——或由于信心软弱,这是使徒本意所指,或由于容易陷入情欲——「也不可评断吃的人」,即无差别地吃一切食物的人,不可把他当作违犯律法者,或急于陷入情欲的人。太 7:1:「你们不要评断别人,免得你们被审判。」上文 2:1:「你这评断人的人哪,无论你是谁,都无可推诿。」

Secundo loquitur quantum ad infirmos, dicens et qui non manducat, scilicet indifferenter omnia, vel quia est infirmus in fide, de quo loquitur Apostolus, vel etiam quia pronus est ad libidinem, non iudicet manducantem, scilicet indifferenter omnia, quasi transgressorem legis, vel quasi in libidinem praecipitem. Matth. VII, 1: nolite iudicare, et non iudicabimini. Supra II, 1: inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas.

1090. 接着,在「因为神已经接纳他了」等语处,他提出三个理由,说明我们为何应当避免错误的论断。

1090. Deinde cum dicit Deus enim illum assumpsit, etc., assignat tres rationes propter quas debemus a falso iudicio abstinere.

第二个理由在「自有他的主人」等语处提出;

Secunda ponitur, ibi suo domino, etc.;

第三个在「你为什么评断」等语处提出。

tertia, ibi tu autem qui iudicas, et cetera.

第一个理由取自审判者的权威。

Prima ratio sumitur ex auctoritate iudicantis.

所以,他首先说明这种仁爱属于神;(译者:所据拉丁文本此处作 caritatem,即「仁爱」;按前后文似应为「权威」,这里保留原读并提示疑点。)

Unde primo ostendit hanc caritatem Deo competere;

其次在「你是谁」等语处,得出结论:这项审判不属于人。

secundo concludit quod iudicium ad homines non pertinet, ibi tu quis es, et cetera.

1091. 因此,他首先说:说不吃的人不可评断吃的人是正确的,「因为神已经接纳他了」,即接纳他作由自己审判的仆人。亚 11:7:「我拿着两根杖」,即两个民族。诗 18:16〔武加大本 17:17〕:「把我从大水中拉上来。」

1091. Dicit ergo primo: recte dictum est quod qui non manducat manducantem non iudicet, Deus enim assumpsit illum, scilicet in servum a se iudicandum. Zac. XI, 7: assumpsi mihi duas virgas, id est duos populos. Ps. XVII, 17: assumpsit me de aquis multis.

归于上位者审判的人,不应受下位者的审判。

Ille autem qui assumitur ad superioris iudicium, non debet ab inferiori iudicari.

1092. 所以,他得出结论:「你是谁」,即你有什么权威或能力,「竟评断别人的仆人呢?」就是说,评断你的邻人,而他是神的仆人。因为审判者必须有权威,正如出 2:14 所说:「谁立你作我们的领袖和审判官呢?」路 12:14:「谁立我作你们的判官,或给你们分家产的呢?」

1092. Et ideo concludit tu quis es, id est, cuius auctoritatis vel virtutis es, qui iudicas alienum servum? Id est proximum tuum, qui est servus Dei? Requiritur enim in iudicante auctoritas, secundum illud Ex. II, v. 14: quis constituit te principem et iudicem super nos? Et, Lc. XII, 14: quis me constituit iudicem aut divisorem super vos?

1093. 可是,根据这个理由,似乎会得出结论:人审判另一个人是不合法的。

1093. Sed ex hac ratione sequi videtur hominis iudicium de alio homine esse illicitum.

对此应当说,人的审判若依据神所赐的权威施行,就在此范围内是合法的。因此申 1:16 说:「你们听讼,都要秉公判断。」随后又说:「因为审判是神的事」,即依据神的权威施行。但若有人想擅自审判神未授予他审判权的事,那便是妄断;正如教宗委任的审判官,审判时却想超越委任的界限。至于隐秘的事,神把它们的审判惟独保留给自己,尤其是人心的思想和未来的事。因此,谁若擅自审判这些事,就是妄断。所以奥古斯丁在《论主的山中圣训》说:「有两种情形,判断是冒失的:不知道某事是出于什么心意而做;或不知道那现在显得善或恶的人,将来会怎样。」

Sed dicendum est quod intantum hominis iudicium licitum est, inquantum agitur auctoritate concessa divinitus. Unde dicitur Deut. c. I, 16: audite illos, et quod iustum est iudicate, et postea sequitur quia Dei est iudicium, id est auctoritate divina agitur. Si quis vero velit sibi usurpare iudicium super ea quae non sunt ei divinitus concessa ad iudicandum, est iudicium temerarium, sicut si quis iudex delegatus a Papa vellet in iudicando transgredi mandati fines. Deus autem soli sibi reservavit iudicare occulta, quae praecipue sunt cogitationes cordium et futura. Et ideo si quis de his iudicare praesumpserit, est temerarium iudicium. Unde Augustinus dicit in libro de Sermone Domini in monte: in his duobus temerarium est iudicium, cum videlicet incertum sit quo animo quid factum sit; vel incertum qualis futurus sit qui nunc vel bonus vel malus apparet.

1094. 接着,在「他或站立或跌倒,自有他的主人」等语处,他提出第二个理由,取自功德或罪责的归向。

1094. Deinde cum dicit suo domino stat, aut cadit, etc., ponit secundam rationem, quae quidem sumitur ex fine meriti vel demeriti.

有人可能说:人虽然没有审判的权威,但为了由此产生的损害或利益,仍应介入对他人的判断。然而,使徒说明,这事更属于神,而非人。因此,基于这一点,我们也应当把对邻人的审判交给神;惟有借受委托的权威,在审判上代理神时,才不在此限。

Posset aliquis dicere quod licet homo non habeat iudiciariam auctoritatem, tamen intromittere se debet iudicio alterius propter damnum vel fructum qui inde provenit; sed Apostolus ostendit hoc ad Deum magis quam ad homines pertinere. Et sic etiam propter hoc debemus Deo proximorum iudicia relinquere, nisi inquantum vice ipsius fungimur in iudicando per auctoritatem nobis commissam:

关于这一点,他做三件事。

circa hoc tria facit.

首先提出所要说的;

Primo proponit quod intendit;

其次在「有人看这日」等语处,举例说明;

secundo exemplificat, ibi nam alius iudicat, etc.;

第三,在「守日子的人」等语处,证明所提出的。

tertio probat propositum, ibi qui sapit diem, et cetera.

1095. 关于第一点,他提出两项。第一,一个人身上发生的一切都与神有关;他说「他站立,自有他的主人」,即因行正道而站立。诗 122:2〔武加大本 121:2〕:「耶路撒冷啊,我们的脚站在你门内。」「或跌倒」,即因犯罪而跌倒。摩 5:2:「以色列民跌倒,不得再起。」(译者:原文标作 5:1,此句见 5:2。)

1095. Circa primum duo proponit. Primo quod quidquid circa hominem accidit, ad Deum pertinet, cum dicit suo domino stat, scilicet recte agendo Ps. CXXI, 2: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem; aut cadit, scilicet peccando Amos V, 1: domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat.

他说「或站立或跌倒」,用两可的方式表达,是由于其中的不确定性;因为许多人看似跌倒,却仍站立,反之亦然,正如传 8:10 所说:「我见恶人被埋葬;他们活着的时候,却在圣所里,在城中受称赞,仿佛行为正直的人。」(译者:此处依作者拉丁引文译出,保留其论证所依据的「受称赞」读法。)使徒在这里用人的仆役关系作比:仆人身上的一切事情都关乎主人。

Ponit autem sub disiunctione stat aut cadit, propter incertitudinem, quia multi videntur cadere qui stant, et e converso, secundum illud Eccle. VIII, 10: vidi impios sepultos, qui cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. Loquitur autem hic Apostolus secundum similitudinem hominis servi, ad cuius dominum pertinet omne quod circa servum agitur.

这不应理解为,人站立或跌倒能给神带来什么利益或损害。伯 35:6—7 说:「你若犯罪,能使神受何害呢?你若是公义,能加增他什么呢?」但是就人而言,我们所行的正义关乎神的荣耀。太 5:16:「叫他们看见你们的好行为,把荣耀归给你们在天上的父。」而我们因犯罪跌倒,则给人亵渎神的机会。上文 2:24:「神的名在外邦人中因你们受了亵渎。」

Nec intelligendum est quod Deo aliquid proficiat vel noceat, si homo stet aut cadat. Dicitur enim Iob XXXV, 6: si peccaveris, quid ei nocebis? Porro si iuste egeris, quid ei donabis? Sed quantum ad homines, id quod iuste agimus, ad gloriam Dei spectat. Matth. V, 16: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Quod autem cadimus peccando, est hominibus occasio blasphemandi Deum. Supra II, v. 24: nomen Dei propter vos blasphematur inter gentes.

也可以把「他或站立或跌倒,自有他的主人」理解为:这要由他的主人来审判。林前 4:4:「审断我的是主。」

Vel quod dicit suo domino stat, aut cadit, exponendum est in iudicio domini sui. I Cor. c. IV, 4: qui iudicat me, Dominus est.

1096. 第二,他说明判断一个人的状态属于神,说「而且他也必会站立」。仿佛说:即使一个人现在因罪跌倒,也仍有可能再次站立。若他是被预定的人,这事就必完全实现。诗 41:8〔武加大本 40:9〕:「睡倒的人,岂不再起来吗?」(译者:此处保留作者拉丁引文的反问;和合本修订版在相应经文中记敌人声称他「必不能再起来」。)弥 7:8:「我的仇敌啊,不要向我夸耀。我虽跌倒,仍要起来。」

1096. Secundo ostendit quod hominis statum iudicare ad Deum pertinet, dicens stabit autem. Quasi dicat: et si aliquis nunc cadat per peccatum, tamen potest esse quod iterum stabit. Et hoc omnino implebitur, si est praedestinatus. Ps. XL, 9: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? Mich. VII, 8: Ne laeteris, inimica mea, quia cecidi, resurgam.

因此,即使我们看见一个人明显跌倒,也不应轻视他,妄断他再也不能起来;相反,应当期望他会再次站立。这不是从人的情形来考虑,而是从神的能力来考虑。因此,使徒说「因为神能使他站稳」,我们应当因神的良善,期望神会再次使他站立。结 3:24:「灵进入我里面,使我站起来。」也正如上文所说:「他们若不是长久不信,仍要被接上,因为神能够重新把他们接上去。」

Et propter hoc si videmus aliquem manifeste cadentem, non debemus eum despicere, temerarie iudicando de eo quod numquam resurget, sed magis debemus praesumere quod iterum stabit, non ex consideratione conditionis humanae, sed considerando virtutem divinam. Unde cum dicit potens est Deus statuere illum, propter eius bonitatem praesumere debemus, quod iterum statuet eum, Ez. III, 24: ingressus est in me spiritus, et statuit me supra pedes meos, sicut et supra dictum est: si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens enim est Deus iterum inserere illos.

1097. 接着,在「有人看这日」等语处,他举例说明以上所说。首先提出人的判断的差别,说:我之所以说「他或站立或跌倒,自有他的主人……有人看这日比那日强」,就是说,他区别这一天和另一天,在某一天禁食,而另一天不禁。这似乎属于信心软弱的人,他们认为仍须遵守律法礼规。利 23:27 说:「七月初十是赎罪日;你们要刻苦己心。」友弟德传 8:6 又说,友弟德在居寡期间天天禁食,除了安息日、月朔和以色列家的节期。(译者:作者概述为「一生所有的日子」;经文实指「在她居寡期内」,并把安息日前日和月朔前日列为例外。)

1097. Deinde, cum dicit nam alius iudicat, etc., exemplificat quod dictum est. Et, primo, proponit diversitatem humanae sententiae, dicens: ideo dico quod suo domino stat, aut cadit . . . nam alius iudicat inter diem et diem, id est iudicat inter unum diem et alium, ut scilicet uno die abstineat et non alio. Quod quidem videtur pertinere ad infirmum in fide, qui reputat adhuc legalia esse observanda. Dicitur enim Lev. c. XXIII, 27: decimo die mensis septimi dies expiationum erit, affligetisque animas vestras in eo. Et Iudith VIII, 6 dicitur quod Iudith ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et Neomenias et festa domus Israel.

「有人看日日都是一样」,即就已经停止的律法礼仪而言,每天都应当一视同仁。所以,这似乎属于信心完善的人。诗 145:2〔武加大本 144:2〕:「我要天天称颂你。」

Alius autem iudicat omnem diem indifferenter esse observandum quantum ad caeremonialia legis, quae iam cessaverunt. Unde hoc videtur pertinere ad eum qui est perfectus in fide. Ps. CXLIV, 2: per singulos dies benedicam tibi.

这也可以指为了约束情欲而实行的禁食。有些人每天实行,例如长久戒肉、戒酒或禁食的人;有些人则隔日禁食,间或停止禁食,正如传 3:1 所说:「凡事都有定期。」

Potest hoc etiam referri ad abstinentias quae fiunt causa cohibendae libidinis, quibus omni die aliqui vacant, puta qui perpetuo a carnibus vel vino abstinent vel ieiunant, quidam autem interpositis diebus abstinent et ab abstinentia cessant, secundum illud Eccle. c. III, 1: omnia tempus habent.

1098. 第二,他说明,这一切都可以归于神的荣耀,说「各人要在自己的心意上充足」,即容各人依自己的判断行事;因为「在自己的心意上充足」就是遵从自己的判断。德训篇 15:14:「主在起初就造了人,并赋给他自决的能力。」或者,「在自己的心意上」,就是说,各人应当按自己的判断,努力为神的荣耀而更加丰盛,正如林前 14:12 所说:「就当追求多得造就教会的恩赐。」(译者:作者依据拉丁文 abundet 的「充足、丰盛」义展开两解;和合本修订版罗 14:5 作「坚定」。)

1098. Secundo ostendit haec omnia posse ad Dei gloriam pertinere, dicens unusquisque in sensu suo abundet, id est suo sensui dimittatur. Abundare enim in sensu suo est sensum suum sequi. Eccli. XV, 14: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Vel in sensu suo, id est secundum sensum suum studeat abundare ad gloriam Dei, secundum illud I Cor. XIV, 12: ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis.

然而,这似乎只适用于本身并非恶的事。对于本身就是恶的事,则不可让人任凭自己的判断而行。而按照第一种解释,分别日子似乎本身就是恶。因为加 4:10—11 说:「你们竟又谨守日子、月份、节期、年份,我为你们担心,惟恐我在你们身上是枉费工夫了。」那里按字面说的,正是那些主张依律法礼仪守日子的人。

Sed hoc videtur locum habere in his quae non sunt secundum se mala. In his autem quae sunt secundum se mala, non est homo suo sensui relinquendus. Quod autem aliquis iudicet diem inter et diem, videtur esse secundum se malum, secundum primam expositionem. Dicitur enim Gal. IV, 10 s.: dies observatis, et menses, et tempora, et annos, timeo ne sine causa laboraverim in vobis. Et loquitur ibi ad litteram de his qui dixerunt dies observandos secundum caeremonias legis.

对此应当说,使徒这里说的是那个时期:归信的犹太人仍可以合法地遵守律法礼规,如前所述。但按照第二种解释,他说「有人看日日都是一样」,似乎也不合法。因为有些日子不容许禁食。奥古斯丁在《致卡苏拉努斯(Casulanus)书》(Epistola ad Casulanum)中说:「谁若认为应当规定主日禁食,就会给教会带来不小的绊跌,而且教会对此反感是有道理的。凡教会或圣经未作确定规定的日子,应当把神子民的习惯和先辈的制度视为法律。」《教令集》(Decretum)第30区分又说:「若有司铎,因为领受司铎所指定的公开补赎,却无其他必要,而出于某种宗教观念,像摩尼教徒那样在主日禁食,他当受绝罚。」

Sed dicendum, quod Apostolus hic loquitur secundum tempus illud in quo, Iudaeis ad fidem conversis, licitum erat legalia observare, ut dictum est. Sed quantum ad secundam expositionem videtur esse illicitum, quod dicit: alius iudicat omnem diem. Sunt enim quidam dies in quibus non est licitum ieiunare. Dicit enim Augustinus in Epistola ad Casulanum: quisquis diem Dominicum ieiunio decernendum esse putarit, non parvo scandalo esset Ecclesiae, nec immerito. Illis enim diebus quibus nihil certi statuit Ecclesia vel Scriptura divina, mos populi Dei et instituta maiorum, pro lege tenenda sunt. Et in Decretis dicitur D. 30: si quis presbyter propter publicam poenitentiam a sacerdote acceptam absque alia necessitate die Dominica pro quadam religione ieiunaverit, sicut Manichaei, anathema sit.

然而应当理解,使徒在这里所说的是那些无论哪一天都可以合法实行、而不违背共同习惯或先辈制度的禁食。

Sed intelligendum est quod hic Apostolus loquitur quantum ad illas abstinentias, quae quolibet die licite fieri possunt absque dissonantia communis consuetudinis, vel eorum quae sunt a maioribus instituta.

1099. 接着,在「守日子的人」等语处,他以三种方式证明所提出的命题,即各人或站立或跌倒,自有他的主人。

1099. Deinde, cum dicit qui sapit diem, etc., probat propositum, quod scilicet unusquisque suo domino stet aut cadat: et hoc tripliciter.

首先根据信徒的行动;

Primo per actum fidelium;

其次在「我们没有一个人」等语处,根据信徒的意图;

secundo per intentionem eorum, ibi nemo enim nostrum, etc.;

第三,在「所以,我们或活或死」等语处,根据信徒的身份。

tertio per eorum conditionem, ibi sive ergo vivimus, sive morimur, et cetera.

1100. 首先,他借信徒为按良心所做的一切事感谢神这一点,证明各个信徒或站立或跌倒,自有他的主人。所以他说「守日子的人」,即某天禁食、另一天停止禁食的人,「是为主守的」,即为了敬畏神而区别食物;就如我们也出于对神的敬畏,把禁食的节日前夕,与解除禁食的节日本日区分开来。德训篇 33:7:「为什么这一天胜过那一天,又为什么这光明胜过那光明?」(译者:此处依作者拉丁引文保留第二问;思高本后半句作「虽然一年内,每天的光明,都是来自太阳」。)

1100. Probat ergo primo quomodo unusquisque fidelium suo domino stat aut cadit, per hoc quod de omnibus quae fecit secundum suam conscientiam gratias agit Deo. Unde dicit qui sapit diem, ut scilicet uno die abstineat et alio die ab abstinentia cesset, Domino sapit, id est ad reverentiam Dei cibos discernit, sicut etiam nos discernimus vigilias festorum in quibus ieiunamus, a diebus festis quibus ieiunium solvimus propter reverentiam Dei. Eccli. XXXIII, 7: quare dies diem superat, et iterum lux lucem.

接着,他论到那些看日日一样的人:其中有些人每天都不禁食,就如太 9:14 所说,基督的门徒不禁食。因此他说「吃的人」,即每天都吃的人,「是为主吃的」,即为主的荣耀而吃。这从以下一点显明:「因他感谢神」,即为所领受的食物感谢神。提前 4:3:「禁戒食物——就是神所造、让那信的人存感谢的心领受的。」诗 22:26〔武加大本 21:27〕:「愿困苦的人吃得饱足。」等等。

Deinde loquitur quantum ad illos qui iudicant omnem diem, quorum quidam omni die a ieiunio cessabant, sicut dicitur Matth. c. IX, 14 quod discipuli Christi non ieiunabant. Unde dicit et qui manducat, scilicet omni die, Domino manducat, id est ad gloriam Domini, quod per hoc patet, gratias enim agit Deo, scilicet de cibo assumpto. I Tim. IV, 3: abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. Ps. XXI, 27: edent pauperes et saturabuntur, et cetera.

此外,论到那些看日日一样、因而每天都禁食的人,他接着说:「不吃的人」,即每天禁食的人,「为主」,即为尊荣主,「不吃」。这从他「也感谢神」显明出来:神赐给他禁食的意愿和能力。帖前 5:18:「凡事谢恩。」

Ulterius quantum ad eum qui sic iudicat omnem diem, ut scilicet omni die abstineat, subdit et qui non manducat, id est abstinet omni die, Domino, id est, ad honorem Domini, non manducat. Et hoc patet per hoc quod gratias agit Deo qui sibi dedit voluntatem, et virtutem abstinendi. I Thess. ult.: in omnibus gratias agite.

但使徒这里论每天禁食或每天不禁食的人,应当理解为是指那个时期:如此做并不违背先辈的规定,也不违背神子民的共同习惯。

Sed quod hic dicit Apostolus de his qui omni die vel abstinebant vel ab abstinentia cessabant, debet intelligi quantum ad illud tempus in quo hoc non erat contrarium statutis maiorum, nec communi consuetudini populi Dei.

1101. 接着,在「我们没有一个人为自己活」等语处,他根据信徒的意图证明同一点。

1101. Deinde cum dicit nemo enim nostrum sibi vivit, etc., probat idem ex intentione fidelium.

首先排除不合秩序的意图,说:我说各人或站立或跌倒,自有他的主人,是正确的,因为「我们没有一个人为自己活」,无论指自然的生命,还是属灵的生命;来 10:38 论后者说:「我的义人必因信得生。」(译者:原文标作哈 2:4;含「我的」的这句引文见来 10:38,哈 2:4 为相应经文。)「为自己」,即为了自己,因为这等于以自己为享有的终极对象。林前 10:33:「不求自己的益处。」诗 115:1〔武加大本 113:9〕:「耶和华啊,荣耀不要归与我们,不要归与我们」,等等。或者,「为自己」,即按照自己的尺度,就像智 2:11 中那些说「愿我们的力量成为不义的律法」的人。(译者:依原引拉丁文 lex iniustitiae 译出;思高本作「我们的势力,就是正义的法律」。)或者,「为自己」,即凭自己的判断。林前 4:3:「连我自己也不评断自己。」

Et, primo, excludit inordinatam intentionem, dicens: recte dico quod unusquisque domino suo stat aut cadit, nemo nostrum sibi vivit vel naturali vita vel spirituali, de qua dicitur Hab. II, 4: iustus autem meus ex fide vivit. Sibi, id est propter seipsum, quia hoc esset frui seipso. I Cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est. Ps. CXIII, 9: non nobis, Domine, non nobis, etc.; vel sibi, id est, secundum suam regulam, sicut qui dicunt Sap. II, 11: sit fortitudo nostra lex iniustitiae; vel sibi, id est suo iudicio, I Cor. c. IV, 3: sed neque meipsum iudico.

「也没有一个人为自己死」,无论指肉体的死亡,还是因犯罪而有的属灵死亡,或指人向恶习而死的属灵死亡,例如在洗礼中,正如上文 6:7 所说:「因为已死的人已经称义,脱离了罪。」(译者:此处依拉丁文 iustificatus 保留「称义」;和合本修订版作「脱离了罪」。)或者,「为自己」,即凭自己的判断,或为了自己,或以自己为榜样;然而,人乃以基督为榜样而向恶习死。罗 6:10:「他死了,是对罪死,只这一次。」随后又说:「这样,你们也要看自己对罪是死的。」

Et nemo moritur, scilicet morte corporali vel morte spirituali peccando, vel etiam morte spirituali qua quis moritur vitiis, puta in baptismo, secundum illud supra VI, 7: qui mortuus est iustificatus est a peccato; vel sibi, id est suo iudicio, vel propter seipsum aut suo exemplo; sed exemplo Christi moritur aliquis a vitiis. Rom. VI, 10: quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; et infra: ita et vos existimate vos mortuos esse peccato.

1102. 第二,他说明信徒正直的意图是怎样的,说「我们若活着」,即有肉体的生命,「是为主而活」,即为主的荣耀而活;「若死了」,即肉体死去,「是为主而死」,即为尊荣主而死。腓 1:20:「无论是生是死,总要让基督在我身上照常显大。」

1102. Secundo ostendit qualis sit recta intentio fidelium, dicens sive enim vivimus, vita corporali, Domino vivimus, id est ad gloriam Domini; sive morimur, morte corporali, Domino morimur, id est ad honorem Domini. Phil. I, 20: magnificabitur Christus in corpore meo sive per mortem sive per vitam.

或者,若把「活着」和「死了」解释为属灵的生与死,那么「为主」就应解释为依主的审判;主乃「神所立定,要作审判活人、死人的审判者」,如徒 10:42 所说。

Vel sic exponatur quod dicit vivimus et morimur de vita et morte spirituali, exponendum est quod dicit Domino, id est iudicio Domini qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum, ut dicitur Act. X, 42.

1103. 接着,在「所以,我们或活」等语处,他根据信徒的身份说明所提出的命题。

1103. Deinde cum dicit sive ergo vivimus, etc., ostendit propositum ex conditione fidelium.

首先,他从以上所说推论信徒的身份,即他们不属于自己,而属于他人。因为属于自己的人,例如自由人,是为自己活、为自己死的。

Et, primo, concludit ex praemissis conditionem fidelium, scilicet quod non sunt sui, sed alterius. Illi enim qui sui sunt, sicut liberi homines, sibi vivunt et sibi moriuntur.

所以,既然已经说过信徒不为自己活,也不为自己死,而是为主,他就这样得出结论:「所以,我们或活或死总是主的人。」即我们是那掌管生死之主的仆人。林前 7:23:「你们是重价买来的;不要作人的奴仆。」林前 6:20:「因为你们是重价买来的。」代上 12:18:「大卫啊,我们归向你!耶西的儿子啊,我们帮助你!」

Quia ergo dictum est quod fideles non sibi vivunt aut moriuntur sed Domino, concludit sic sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus, quasi servi eius qui habet potestatem vitae et mortis. I Cor. VII, 23: pretio empti estis, nolite fieri servi. I Cor. VI, 20: empti enim estis pretio magno. I Par. XII, 18: tui sumus, o David, et tecum, fili Isai.

1104. 第二,他指出这种身份的原因,说「为此,基督死了,又活了」,即他借死与复活取得了这一结果:「作活人的主」,因为他复活,开创了新而永恒的生命;又「作死人的主」,因为他借死亡摧毁了我们的死亡。林后 5:15:「他替众人死,是叫那些活着的人不再为自己活,乃为替他们死而复活的主活。」

1104. Secundo assignat causam huius conditionis, dicens in hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, id est hoc adeptus est sua morte et resurrectione, ut vivorum dominaretur, quia resurrexit, vitam novam et perpetuam inchoando, et mortuorum, quia mortem nostram moriendo destruxit. II Cor. c. V, 15: pro quibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro eis mortuus est, et resurrexit.

这样,使徒借以上各点证明了各人或站立或跌倒,自有他的主人:信徒感谢神,为主活、为主死,而且无论生死都属于主。

Sic igitur per omnia praedicta Apostolus probavit, quod unusquisque domino suo stat aut cadit, per hoc scilicet quod fideles gratias agunt Deo, et quod Domino vivunt et moriuntur, et quod Domini sunt et in morte et in vita.

1105. 接着,在「你为什么评断」等语处,他提出第三个理由,取自未来的审判。

1105. Deinde cum dicit tu autem quid iudicas, etc., ponit tertiam rationem quae sumitur ex futuro iudicio.

关于这一点,他做三件事。首先说明现今这种论断的多余,说「你为什么评断」,即有什么益处或必要,使你凭没有交付你审判的隐秘事情,妄断「你的弟兄呢?」「又为什么」你这另一个受论断的人,「轻看你的弟兄呢?」竟把受他的论断看作毫无分量。玛 2:10:「我们为何各人轻看自己的弟兄呢?」(译者:依作者拉丁文保留「轻看」;和合本修订版相应经文作「为何互相行诡诈」。)

Et circa hoc tria facit. Primo proponit superfluitatem praesentis iudicii, dicens tu autem quid iudicas? Id est qua utilitate vel necessitate iudicas, fratrem tuum, temere de occultis, quae tuo iudicio non sunt commissa? Aut tu, alius qui iudicaris, quare spernis fratrem tuum, pro nullo reputans ab eo iudicari? Mal. II, 10: quare despicit unusquisque fratrem suum?

1106. 第二,他预告基督未来的审判,仿佛说:我问你为什么论断,是正确的;因为你不必担心此事终于没有审判,「因为我们都要站在基督的审判台前」。「基督的审判台」指他的审判权,正如太 25:31 说:「当人子在他荣耀里来临的时候,要坐在他荣耀的宝座上。」(译者:原文误标 25:21,此句见 25:31。)

1106. Secundo praenuntiat futurum Christi iudicium, quasi dicat: recte dico cur iudicas, quia non debes timere quod absque iudicio remaneat, omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Dicitur enim tribunal Christi eius iudiciaria potestas, sicut et Matth. c. XXV, 21 dicitur: cum venerit Filius hominis in maiestate sua, tunc sedebit super sedem maiestatis suae.

他说「我们都要站在」那里,即接受审判;就赏报或惩罚而言,善人与恶人都如此。林后 5:10:「因为我们众人必须站在基督审判台前受审,为使各人按着本身所行的,或善或恶受报。」

Dicit autem omnes stabimus, quasi iudicandi, tam boni quam mali, quantum ad remunerationem vel punitionem. II Cor. V, v. 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum.

但就审查而言,并非所有人都站着受审;有些人将一同坐着,充当审判者。太 19:28:「你们要坐在宝座上,审判以色列十二个支派。」

Sed quantum ad discussionem non omnes stabunt ut iudicandi, sed quidam consedebunt, ut iudices. Matth. XIX, 28: sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

1107. 第三,在「经上写着」等语处,他证明以上所说。

1107. Tertio, ibi scriptum est enim, etc., probat quod dixerat.

首先援引权威;

Et primo inducit auctoritatem;

其次在「这样看来,我们各人」等语处,推出结论。

secundo infert conclusionem, ibi itaque unusquisque, et cetera.

1108. 因此,他首先说:前面已经说过,我们都要站在基督的审判台前;这可以借圣经的权威显明。「经上写着」,赛 45:23:「主说,我指着我的永生起誓:万膝必向我跪拜;万口必向神宣认。」

1108. Dicit ergo primo: dictum est quod omnes stabimus ante tribunal Christi, et hoc patet per auctoritatem Sacrae Scripturae. Scriptum est enim, Is. XLV, 23, vivo ego, dicit Dominus: quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo.

我们所用的经文则作:「我指着自己起誓,万膝必向我跪拜,万口必凭我起誓。」

Littera nostra sic habet: in memetipso iuravi, quia mihi curvabitur omne genu et iurabit omnis lingua.

1109. 这些话提出三点。第一是誓言。神的话中有时使用誓言,是要说明所说的事因神旨意的不变性而确定,不像根据次级原因所预告的事那样可以改变,例如威吓的预言。因此诗 110:4〔武加大本 109:4〕说:「耶和华起了誓,绝不改变。」而人,正如使徒在来 6:16 所说,「都是指着比自己大的起誓」。但神没有比自己更大的、其中真理更为坚固者,所以他指着自己起誓。

1109. Tria autem in his verbis ponuntur. Primo quidem iuramentum, quod interdum in verbis Dei ponitur ad ostendendum id, quod dicitur, firmum esse immutabilitate divini consilii, non autem esse mutabile sicut ea quae praenuntiantur secundum causas inferiores, ut prophetia comminationis. Unde dicitur in Ps. CIX, 4: iuravit Dominus, et non poenitebit eum. Homines autem, ut Apostolus dicit Hebr. VI, 16: per maiorem sui iurant. Quia vero Deus non habet maiorem in quo maior firmitas consistat veritatis, per seipsum iurat.

而他自己就是生命本身与生命的源头,正如申 30:20 所说:「因为他是你的生命,必使你的日子得以长久。」等等。诗 36:9〔武加大本 35:10〕:「因为在你那里有生命的泉源。」等等。因此,主起誓的形式是「我永远活着」,仿佛说:我指着那惟独我以独有方式活着的生命起誓。

Ipse autem est ipsa vita et fons vitae, secundum illud Deut. XXX, 20: ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum, etc., Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae, etc.; et ideo forma iuramenti Domini est vivo ego, quasi dicat: iuro per vitam qua ego singulariter vivo.

1110. 第二,预告受造物共同归服基督,说「万膝必向我」,即向基督,「跪拜」。这表示有理性的受造物完全归服基督。因为人通常向在上者屈膝,以示臣服。因此腓 2:10 说:「一切在天上的、地上的和地底下的,因耶稣的名,众膝都要跪下。」

1110. Secundo praenuntiatur subiectio communis creaturae ad Christum, cum dicitur quoniam mihi, scilicet Christo, flectetur omne genu. In quo designatur perfecta subiectio rationalis creaturae ad Christum. Solent enim homines in signum subiectionis maioribus flectere genua. Unde Phil. II, 10 dicitur: in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum.

1111. 第三,预告信仰的宣认,众人都要藉此承认基督的荣耀。所以接着说「万口必向神宣认」,即承认基督是主,正如腓 2:11 所说:「万口都要承认,我们的主耶稣基督在父神的荣耀中。」(译者:依作者所引拉丁措辞译出;和合本修订版作「众口都要宣认:耶稣基督是主,归荣耀给父神」。)

1111. Tertio praenuntiat fidei confessionem qua omnes gloriam Christi confitebuntur. Unde sequitur et omnis lingua confitebitur Deo, id est confitebitur Christum esse Dominum, secundum illud Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris.

「万」「口」合起来,可以理解为人或天使所认知之事的表达,正如林前 13:1 所说:「我若能说人间的方言,甚至天使的语言」,等等。

Omnis enim lingua intelligi potest expressio cognitionis sive hominum, sive angelorum, secundum illud I Cor. XIII, 1: si linguis hominum loquar et angelorum, et cetera.

这在今生已经实现,不过不是在每一个人身上实现,而是在各类人中实现。因为现在各类人中都有一些人归服基督,借信心承认他;但在未来审判时,所有人、每一个人都要归服他:善人出于甘愿,恶人则非出于甘愿。因此来 2:8 说:「既然使万物都服他,就没有剩下一样不服他的了。只是如今我们还不见万物都服他。」

Hoc autem impletur nunc in hac vita, non quantum ad singulos homines sed quantum ad genera singulorum. De quolibet enim genere hominum nunc aliqui Christo subiiciuntur et ei confitentur per fidem, sed in futuro iudicio omnes et singuli ei subiicientur: boni quidem voluntarie, mali autem inviti. Unde dicitur Hebr. II, 8: in eo quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei: nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei.

1112. 接着,在「这样看来,我们各人」等语处,他从以上所说推出结论。

1112. Deinde, cum dicit itaque unusquisque, etc., infert conclusionem ex dictis.

首先推出他紧接着前文所要得出的结论,说「这样看来」,既然万膝都向基督跪拜,「我们各人一定要把自己的事在神面前交代」,即在基督的审判台前说明。太 12:36:「凡是人所说的闲话,在审判的日子,要句句供出来。」太 18:23:「天国好像一个王要和他仆人算账。」

Et primo conclusionem intentam ex eo quod immediate dixerat, dicens itaque, ex quo Christo flectitur omne genu, unusquisque nostrum per se reddet rationem Deo, scilicet ante tribunal Christi. Matth. XII, v. 36: de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent Deo rationem in die iudicii. Et XVIII, 23: assimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis.

1113. 然而,似乎不是各人为自己交账,而是一人为另一人交账。来 13:17:「你们要服从那些引导你们的,并且要顺服,因为他们为你们的灵魂时刻警醒,像在神面前交账的人。」

1113. Sed videtur quod non quilibet per se rationem reddet, sed unus pro alio. Hebr. ult.: obedite praepositis vestris et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris.

对此应当说,长上为别人交账这件事本身,就是为自己的行为交账,即为他们应当向属下所行的事交账。若他们已经做了与职分相称的事,那么即使属下灭亡,也不归罪于他们;但若他们疏忽,没有做职分所要求的事,就要归罪于他们。因此结 3:18—19 说:「我何时指着恶人说:『他必要死』;你若不警戒他,这恶人必死在罪孽之中;我却要从你手里讨他的血债。倘若你警戒恶人,他仍不转离罪恶,他必死在罪孽之中,你却救了自己的命。」

Sed dicendum quod in hoc ipso quod praelati pro aliis rationem reddent, reddent rationem pro suis actibus quos circa subditos agere debuerunt. Si enim fecerunt quod competebat eorum officio, non eis imputabitur si subditi pereant. Imputaretur autem eis si negligerent facere quod eorum officium requirebat. Unde dicitur Ezech. III, 18 s.: si dicente me ad impium, morte morieris, non annuntiaveris ei, ipse in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.

1114. 第二,他推出此前整段主要要得出的结论,说「所以,我们不可再彼此评断」,即不可妄断;上述理由排除了这种论断。林前 4:5:「时候未到,什么都不要评断。」等等。

1114. Secundo infert conclusionem principaliter intentam in tota praecedenti parte, dicens non ergo amplius invicem iudicemus, scilicet temerario iudicio, quod includitur rationibus supradictis. I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare, et cetera.