罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第13章:顺服与爱

第3讲:劝人披戴主耶稣基督

Lectio 3: Exhortatio indui Dominum Jesum Christum

13:11 还有,你们要知道,现在正是该从睡梦中醒来的时候了;因为我们得救,现在比初信的时候更近了。 [n. 1060]
13:12 黑夜已经过去,白昼将近。(译者:作者所用拉丁文及其下文解释作「已经过去」;和合本修订版作「黑夜已深」。) [n. 1066] 所以我们该除去暗昧的行为,带上光明的兵器。 [n. 1070]
13:13 行事为人要端正,好像在白昼行走。 [n. 1073] 不可荒宴醉酒;不可耽于床榻、淫荡;不可纷争嫉妒。(译者:作者所解释的 in cubilibus 字面为「在床榻中」,既解释为贪睡,也解释为淫欲,故保留字面;和合本修订版作「好色」。) [n. 1074]
13:14 总要披戴主耶稣基督,不要只顾满足肉体,去放纵私欲。 [n. 1079]

13:11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. [n. 1060]
13:12 Nox praecessit, dies autem appropinquavit. [n. 1066] Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. [n. 1070]
13:13 Sicut in die honeste ambulemus: [n. 1073] non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione: [n. 1074]
13:14 sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. [n. 1079]

1060. 使徒已经说明,人应当怎样恰当地使用神的恩赐,从而向神表示虔敬,又怎样把所欠的偿还邻人,从而向邻人履行正义;这里则说明,人应当怎样在自己身上保持端正。

1060. Postquam Apostolus ostendit quomodo homo debet se Deo exhibere pium, convenienter eius donis utendo, et proximo iuste ei debita reddendo, hic ostendit quomodo in seipso debeat honestatem conservare.

关于这一点,他做两件事。

Et circa hoc duo facit.

首先指出时机的适宜;

Primo proponit temporis congruitatem;

其次在「所以我们该除去」等语处,劝人行为端正。

secundo exhortatur ad honestatem operum, ibi abiiciamus ergo, et cetera.

关于第一点,他做三件事。

Circa primum tria facit.

首先指出时机的适宜;

Primo ponit temporis congruitatem;

其次在「因为我们得救,现在更近了」等语处,说明理由;

secundo assignat rationem, ibi nunc enim propior est, etc.;

第三,在「黑夜已经过去」等语处,提出一个比喻。

tertio adhibet similitudinem, ibi nox praecessit, et cetera.

1061. 因此,他首先说:已经说明了你们应当遵守哪些事;你们这样做,不但由于以上所说的缘故,而且还要「知道这时候」,就是说,应当考虑这个时刻的情形。因为传 8:6 说:「各样事务都有时机和过程。」耶 8:7:「空中的鹳鸟知道自己的季节,斑鸠、燕子与白鹤也守候当来的时令;我的百姓却」,等等。

1061. Dicit ergo primo: dictum est quae debetis observare et hoc, non solum propter ea quae dicta sunt, sed etiam scientes hoc tempus, id est per hoc quod debetis considerare huius temporis conditionem, quia ut dicitur Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus est et opportunitas. Ier. VIII, 7: milvus in caelo cognovit tempus suum, turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus, et cetera.

1062. 至于这个时机适宜做什么,他接着说明:「现在正是该从睡梦中醒来的时候了。」这不应理解为本性的睡眠:这种睡眠有时指死亡,正如帖前 4:13 所说:「至于已睡了的人,我们不愿意你们不知道。」(译者:原文误标 4:12,此句见 4:13。)有时则指感官能力的休息,正如约 11:12 所说:「他若睡了,就会好的。」也不应理解为恩典的睡眠:这种睡眠有时指永恒荣耀的安息,正如诗 4:8〔武加大本 4:9〕所说:「我必平安地躺下睡觉」,等等;有时则指今生默观的安息。歌 5:2:「我身躺卧,我心却醒。」这里应当理解为罪过的睡眠,正如弗 5:14 所说:「你这睡着的人醒过来吧!要从死人中复活」,等等;也可以理解为疏懒的睡眠,正如箴 6:9 所说:「懒惰人哪,你要睡到几时呢?」

1062. Ad quid autem congruum sit hoc tempus ostendit, subdens quia hora est iam nos de somno surgere. Quod quidem intelligendum est non de somno naturae, qui quandoque dicitur mors, secundum illud I Thess. IV, 12: nolumus vos ignorare de dormientibus, quandoque autem est quies animalium virtutum, secundum illud Io. XI, v. 12: si dormit, salvus erit. Nec enim intelligendum est de somno gratiae, qui quandoque dicitur quies aeternae gloriae, secundum illud Ps. IV, 9: in pace in idipsum, etc., quandoque autem est quies contemplationis etiam in hac vita. Cant. V, 2: ego dormio, et cor meum vigilat. Sed intelligitur de somno culpae, secundum illud Eph. V, 14: exurge, qui dormis, et exurge a mortuis, etc., vel etiam negligentiae, secundum illud Prov. c. VI, 9: usquequo, piger, dormies?

所以,现在是借悔改从罪过的睡眠中起来的时候。诗 127:2〔武加大本 126:2〕:「你们坐下以后,要起来」,等等。(译者:此处依作者所引拉丁文保留「起来」;和合本修订版相应经文作「你们清晨早起,夜晚安歇」,并无此项劝命。)也是借勤勉行善从疏懒的睡眠中起来的时候。赛 21:5:「官长啊,起来,抹亮盾牌。」德训篇 32:15:「不要因起来的时候到了而忧愁。」(译者:此处依拉丁引文译出,以保留「起来」之意;思高本作「到了散席的时候,不要落后」。)

Tempus ergo est surgendi a somno culpae per poenitentiam Ps. CXXVI, 2: surgite, postquam sederitis, etc., a somno vero negligentiae per sollicitudinem bene operandi Is. XXI, 5: surgite, principes, accipite clypeum. Eccli. XXXII, 15: hora surgendi non te tristet.

1063. 接着,在「因为现在」等语处,他说明以上所言的理由,说「因为我们得救,现在比初信的时候更近了」。按照使徒的本意,这指的是永生的救恩,赛 51:8 论到它说:「我的救恩直到万代。」

1063. Deinde, cum dicit nunc enim, etc., assignat rationem eius quod dixerat, dicens nunc enim propior est salus nostra, quam cum credidimus. Quod quidem secundum intentionem Apostoli intelligitur de salute vitae aeternae, de qua dicitur Is. LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit.

人首先借信心而趋向这救恩。可 16:16:「信而受洗的,必然得救。」但人借善行和仁爱的增长,就愈来愈接近它。所以雅 4:8 说:「要亲近神,神就必亲近你们。」

Ad hanc autem salutem homo ordinatur, primo quidem, per fidem. Mc. ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed semper magis ac magis homo accedit ad eam per bona opera et caritatis augmentum. Unde dicitur Iac. IV, 8: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.

所以,使徒的意思是:「现在正是该从睡梦中醒来的时候了,因为现在」,即当我们借善行和仁爱的增长而进步时,「更近」,即更为接近,「了」,是指更为接近我们;所接近的是「我们的救恩」。这救恩就是永生的救恩,赛 51:8 论到它说:「我的救恩直到万代。」「比初信的时候」,就是说,比我们起初领受信仰时更近。

Hoc est ergo quod Apostolus dicit: ideo hora est iam nos de somno surgere, nunc enim, quando scilicet per opera bona et per caritatis augmentum profecimus, propior, id est propinquior, est, scilicet nobis, nostra salus, scilicet vitae aeternae de qua dicitur Is. LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit; quam cum credidimus, id est quam cum a principio fidem accepimus.

1064. 这里可以理解为两种接近。

1064. Et potest hic intelligi duplex propinquitas.

一种是时间上的接近:圣洁之人在正义的行为上进步,也就更接近今生的终点,在那里领受赏报。

Una quidem secundum tempus, qua viri sancti, in operibus iustitiae proficientes, magis appropinquant ad terminum vitae huius, in quo mercedem accipiunt.

另一种是预备状态上的接近:人借仁爱的增长与正义的实行,为那救恩做好准备。太 25:10:「那预备好了的,与他进去共赴婚宴。」

Alia vero est propinquitas dispositionis vel praeparationis, quia per augmentum caritatis et operationem iustitiae homo praeparatur ad illam salutem. Matth. XXV, 10: quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias.

1065. 然而,教会在将临期诵读这些话;从这一点来看,这些话似乎应当指基督在第一次降临时所成就的救恩;这样,我们就把使徒理解为仿佛代表创世以来的一切信徒说话。当基督道成肉身的时刻已经临近,先知的预言愈加频繁时——教会所呈现的正是这个时期——就可以说:「我们的救恩现在更近了」,即基督更近了,「比初信的时候」,即比人们起初开始相信基督将要降临时更近。赛 56:1:「因我的救恩临近,我的公义将要显现。」

1065. Sed secundum quod Ecclesia haec verba adventus tempore legit, videntur haec verba esse referenda ad salutem quam Christus fecit in suo primo adventu, ut intelligamus Apostolum loquentem quasi ex persona omnium fidelium qui fuerunt ab initio mundi. Appropinquante enim iam tempore incarnationis Christi, quo vaticinia prophetarum crebrescebant, quod tempus repraesentat Ecclesia, poterit dici: nunc propior est nostra salus scilicet Christus, quam cum credidimus, id est cum homines a principio credere coeperunt Christi adventum futurum. Is. LVI, 1: iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur.

这些话也可以用来指怜悯的时刻,即一个人开始愿意离弃以往罪恶的时候。他这时就比起初只有未由仁爱成形的信心时,更加接近自己的救恩。雅 4:7—8:「要抵挡魔鬼,魔鬼就必逃避你们。要亲近神,神就必亲近你们。」等等。

Posset etiam assumi ad tempus misericordiae, quo quis incipit velle a praeteritis peccatis discedere. Tunc enim magis appropinquat suae saluti, quam a principio, dum haberet fidem informem. Iac. IV, 7 s.; resistite diabolo, et fugiet a vobis; appropinquate Deo, et appropinquabit vobis, et cetera.

1066. 接着,在「黑夜已经过去,白昼将近」等语处,他用比喻阐明所说的。按照使徒的本意,这似乎应当理解为:今生的全部时期都被比作黑夜,因为无知的黑暗重压着今生。伯 37:19:「我们都被黑暗笼罩。」(译者:原文误标伯 31:1;相应拉丁语见 37:19,此处依其措辞译出。)赛 26:9 论这黑夜说:「夜间,我的心渴想你。」

1066. Deinde, cum dicit nox praecessit, dies autem appropinquavit, etc., ponit ad propositum similitudinem. Quod quidem secundum intentionem Apostoli sic videtur esse intelligendum ut totum tempus vitae praesentis nocti comparetur propter ignorantiae tenebras, quibus praesens vita gravatur. Iob XXXI, 1: omnes quippe involvimur tenebris, et cetera. Et de hac nocte dicitur Is. XXVI, v. 9: anima mea desideravit te in nocte.

未来福乐的境况则被比作白昼,因为神的光辉照耀圣徒。赛 60:19:「白昼太阳不再作你的光,月亮也不再发光照耀你;耶和华却要作你永远的光。」诗 118:24〔武加大本 117:24〕所说的也指这白昼:「这是耶和华所定的日子,我们在其中要高兴欢喜!」

Diei autem comparatur status futurae beatitudinis propter claritatem Dei, qua sancti illustrantur. Is. LX, 19: non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Ad quem diem refertur quod dicitur in Ps. CXVII, 24: haec dies, quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea.

1067. 另一种理解是:由于罪过的黑暗,罪过的状态被比作黑夜;诗 82:5〔武加大本 81:5〕论这些黑暗说:「他们愚昧,他们无知,在黑暗中走来走去。」智 17:20 论这黑夜说:「沉重的黑暗,只笼罩着他们,这是未来要接收他们的黑暗的预像。」

1067. Alio modo potest intelligi quod status culpae nocti comparetur propter tenebras culpae, de quibus dicitur in Ps. LXXXI, v. 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Et de hac nocte dicitur Sap. c. XVII, 20: solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae superventurae erant illis.

恩典的状态则被称为白昼,因为义人拥有属灵悟性的光,恶人却没有。诗 97:11〔武加大本 96:11〕:「有亮光为义人升起。」(译者:依作者拉丁文「升起」译出;和合本修订版此处作「散播亮光是为义人」。)智 5:6:「智慧的太阳也没有为我们升起。」

Dies autem dicitur status gratiae propter lumen spiritualis intelligentiae, quod iusti habent sed impiis deest. Ps. XCVI, 11: lux orta est iusto. Sap. V, 6: sol intelligentiae non est ortus nobis.

1068. 第三种理解是:基督道成肉身以前的时期被比作黑夜,因为道成肉身尚未显明,仍在某种幽暗之中。彼后 1:19:「我们有先知更确实的信息,你们要好好地留意这信息,如同留意照耀在暗处的明灯。」赛 21:11 论这黑夜说:「守望的啊,夜里如何?」因此,正如黑夜中出现影子,那时显出的也是律法的礼仪;西 2:17 说,这些都是「未来的事的影子」。

1068. Tertio modo potest intelligi quod comparetur nocti tempus praecedens Christi incarnationem, quia nondum erat manifestata, sed sub quadam caligine. II Petr. I, v. 19: habetis propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Et de hac nocte dicitur Is. XXI, 11: custos, quid de nocte? Unde, sicut in nocte apparent umbrae ita etiam illo tempore eminebant legalia, quae sunt umbra futurorum, ut dicitur Col. II, 17.

自基督道成肉身以后的时期,则因属灵太阳在世间的能力而被比作白昼;玛 4:2 论到这太阳说:「但是,对你们敬畏我名的人,必有公义的太阳出现。」所以主自己也在约 9:4 说:「趁着白日,我必须做差我来的那位的工。」(译者:作者所引拉丁文主语为「我」;和合本修订版作「我们」。)随后又说:「我在世上的时候,是世上的光。」

Tempus autem ab incarnatione Christi comparatur diei propter potentiam spiritualis solis in mundo, de quo dicitur Mal. ult.: vobis timentibus nomen meum orietur sol iustitiae. Unde et ipse Dominus dicit Io. IX, 4: me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Et postea subdit: quamdiu in mundo sum, lux sum mundi.

1069. 因此,「黑夜已经过去」这句话,可以同样用来指上述三种黑夜中的任何一种。因为对于他的收信人来说,今生的大部分时间已经过去;更确切地说,罪过的黑夜已经过去;在基督之前的律法时期也已经过去。(译者:作者将 praecessit 解释为「已经过去」;和合本修订版罗 13:12 作「黑夜已深」。)

1069. Quod ergo dicitur nox praecessit, indifferenter accipi potest pro qualibet praedictarum trium noctium. Iam enim praecesserat eos quibus scribebat, et magna pars temporis huius vitae, et, quod verius est, praecesserat nox culpae; praecesserat etiam tempus legis, quod fuit ante Christum.

他接着说「白昼将近」,按照使徒的本意,似乎应当指未来荣耀的白昼;对于作为他收信人的基督信徒来说,这白昼虽然尚未来到,却已经临近。

Quod autem subdit dies autem appropinquavit, videtur secundum intentionem Apostoli referendum esse ad diem futurae gloriae, qui licet nondum advenisset fidelibus Christi quibus scribebat, tamen in propinquo erat eis.

按照以上所说,也可以理解为基督恩典的时期;这时期虽然按时间的进程已经来到,却仍然可以说,它借信心与虔敬向我们临近,正如腓 4:5 说:「主已经近了。」诗 145:18〔武加大本 144:18〕说:「耶和华临近凡求告他的。」

Secundum praedicta posset etiam intelligi tempus gratiae Christi, quod etsi iam advenerit secundum temporum cursum, appropinquare tamen nobis dicitur per fidem et devotionem, sicut et Phil. IV, 5 dicitur: Dominus prope est, et in Ps. CXLIV, 18: prope est Dominus omnibus invocantibus eum.

这话也可以适用于那些开始为罪悔改的人;恩典的白昼正在向他们临近。

Potest etiam hoc congruere his qui de peccatis poenitere incipiunt, quibus dies gratiae appropinquat.

1070. 接着,在「我们该除去」等语处,他得出劝人生活端正的结论。

1070. Deinde, cum dicit abiiciamus, etc., concludit exhortationem de honestate vitae.

首先提出劝勉;

Et primo ponit exhortationem;

其次在「不可荒宴」等语处,加以解释。

secundo exponit eam, ibi non in comessationibus, et cetera.

关于生活的端正,他论及三点。

Circa honestatem vitae tria tangit.

1071. 第一是除去恶习。他从以上所说得出结论:既然如前所述,「黑夜已经过去」,那么「我们该除去暗昧的行为」;因为正如传 8:6 所说:「各样事务都有时机和过程。」因此,黑夜退去,黑夜的行为也应当停止。

1071. Primo quidem remotionem vitiorum concludens ex praemissis: si nox praecessit, ut dictum est, abiiciamus opera tenebrarum, quia, ut dicitur Eccle. VIII, 6, omni negotio tempus est et opportunitas. Unde, recedente nocte, cessare debent opera noctis.

犯罪的行为被称为暗昧的行为。首先,因为这些行为本身缺少理性之光,而人的行为本应受这光照耀。传 2:14:「智慧人的眼目光明,愚昧人却在黑暗里行。」其次,因为这些行为在暗中进行。伯 24:15:「奸夫的眼等候黄昏。」第三,因为这些行为引人进入黑暗,正如太 22:13 所说:「把他扔在外边的黑暗里。」

Dicuntur autem opera tenebrarum opera peccatorum: primo quidem, quia in seipsis privata sunt lumine rationis, quo illustrari debent humana opera, Eccle. II, 14: sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat, secundo, quia in tenebris aguntur, Iob XXIV, v. 15: oculus adulteri observat caliginem, tertio, quia per ea homo ad tenebras ducitur, secundum illud Matth. XXII, 13: mittite eum in tenebras exteriores.

1072. 第二,他促使人获得德行,仿佛说:既然白昼将近,我们就应当采用适合白昼的东西,「带上光明的兵器」,即德行;德行因保护我们而被称为兵器。弗 6:11:「要穿戴神所赐的全副军装,好抵挡魔鬼的诡计。」

1072. Secundo inducit ad assumendas virtutes, quasi dicat: ex quo dies appropinquavit, assumentes ea quae congruunt diei, induamur arma lucis, id est virtutes, quae et arma dicuntur, inquantum nos muniunt. Eph. ult.: induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.

这些德行又被称为光明的兵器,一方面因为它们因理性之光而美好完善,所以箴 4:18 说:「义人的路好像黎明的光,越照越明。」另一方面,因为它们要求接受光的检验。约 3:21:「但实行真理的人就来接近光。」还因为他人借德行的作为而得到光照。太 5:16:「你们的光也要这样照在人前。」等等。

Et dicuntur lucis arma, tum quia lumine rationis decorantur et perficiuntur, unde dicitur Prov. IV, 18: iustorum semita quasi lux splendens procedit, tum quia lucis examen requirunt, Io. III, 21: qui facit veritatem, venit ad lucem, tum quia per opera virtutum alii illuminantur, Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, et cetera.

1073. 第三,他劝人实行德行并在其中进步,说「行事为人要端正,好像在白昼行走」。这两件事似乎都适合白昼。第一是端正。因为人在白天总努力整理自己,使自己在别人面前显得端正;夜间则不如此。所以帖前 5:7—8 说:「睡了的人是在夜间睡,醉了的人是在夜间醉。但既然我们属于白昼,就应当谨慎。」因此林前 14:40 说:「凡事都要规规矩矩地按着次序行。」

1073. Tertio exhortatur ad usum virtutum et profectum, cum dicit sicut in die honeste ambulemus. Haec enim duo videntur diei congruere. Primo quidem honestas. Nam in die unusquisque seipsum studet componere, ut coram aliis honestus appareat. In nocte autem non sic. Unde dicitur I Thess. c. V, 7: qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt: nos autem qui diei sumus, sobrii simus. Unde I Cor. c. XIV, 40 dicitur: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.

第二,人是在白昼行走,而不是在夜里。所以约 11:10 说:「人若在黑夜行走,就会跌倒。」因此,既然是白昼,我们就应当行走,即从善进至更善。所以约 12:35 说:「应该趁着有光的时候行走。」

Secundo homo in die ambulat, non in nocte. Unde dicitur Io. XI, 10: qui ambulat in nocte offendit. Et ideo, quia dies est, oportet quod ambulemus, id est de bono in melius procedamus. Unde dicitur Io. XII, 35: ambulate, dum lucem habetis.

1074. 接着,在「不可荒宴」等语处,他解释以上所说的话。

1074. Deinde, cum dicit non in comessationibus, etc., exponit quod dixerat.

首先,他解释怎样除去暗昧的行为,即犯罪的行为,并列举其中若干种。他首先提出属于欲求能力败坏的事;这种败坏就是不节制,所涉及的是触觉的快乐和饮食。因此,他首先排除饮食上的不节制,说「不可荒宴」。「荒宴」指过量且过分讲究的饮食。箴 23:20:「不可在罪人的筵席上,也不可在那些聚肉而食之人的荒宴中。」(译者:依作者拉丁引文译出;和合本修订版此节以「好饮酒的」与「贪吃肉的」表述。)这能够构成致死的罪,因为按照律法,一个人会因这罪被判死刑。申 21:20—21 论顽梗的儿子说:「他耽于荒宴、放荡和酒席;百姓要用石头打死他。」(译者:原文误标 21:22;这里依作者所引拉丁措辞译出,对应 20—21 节。)等等。

Et, primo, exponit quomodo sunt abiicienda opera tenebrarum, quae sunt opera peccatorum, de quibus quaedam enumerat. Primo ponens ea quae pertinent ad corruptionem concupiscibilis, cuius corruptio est intemperantia, quae est circa delectationes tactus et circa cibos. Unde, primo, excludit intemperantiam ciborum, cum dicit non in comessationibus. Dicuntur comessationes superfluae et nimis accuratae comestiones. Prov. c. XXIII, 20: noli esse in conviviis peccatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt. Quod quidem potest esse peccatum mortale ex hoc quod secundum legem pro hac culpa aliquis damnatur ad mortem. Dicitur enim de filio protervo Deut. XXI, 22: comessationibus vacat, et luxuriae atque conviviis; lapidibus eum obruet populus, et cetera.

所谓耽于荒宴和酒席,并不是说一个人按照身份地位用盛大的饮食待客便算在内;正如斯 2:18 说,亚哈随鲁因与以斯帖成婚,吩咐照君王的丰厚设摆盛大筵席。而是说,一个人所做的超过自己身份所宜,尤其是把这事作为主要关切;如同下文 16:18 所说的那些人:「这样的人不服侍我们的主基督,只服侍自己的肚腹。」腓 3:19 也说:「他们的神明是自己的肚腹。」(译者:原文误标 3:9,此句见 3:19。)

Dicitur autem aliquis vacare comessationibus atque conviviis, non quidem si comedat magnifice secundum statum suae dignitatis, sicut dicitur, Esther II, 18, quod Assuerus iussit praeparari convivium magnificum propter coniunctionem Esther, iuxta magnificentiam principalem; sed quando aliquis hoc facit praeter decentiam sui status, et praecipue si ad hoc principalis eius cura existat, sicut illi de quibus dicitur infra ult.: huiusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri; et Phil. III, 9: quorum Deus venter est.

1075. 第二,他排除饮酒上的不节制,接着说「醉酒」,即饮酒过量,使人脱离理性的尺度。德训篇 31:35:「造酒原来是为使人愉快,并不是叫人酣醉。」

1075. Secundo excludit intemperantiam circa potum, cum subdit et ebrietatibus, quae pertinent ad superfluitatem potus extra mensuram rationis hominem ponentis. Eccli. XXXI, 35: vinum in iucunditate creatum, et non in ebrietate.

应当考虑到,醉酒按其种类来说是致死的罪,即人有意使自己醉倒的情形;因为他似乎把饮酒的快乐置于理性的完整之上。所以赛 5:22 说:「祸哉!那些以饮酒称雄,以调烈酒称霸的人。」但若一个人并非有意、并非出于意图而醉倒,例如不知道酒力,或未料到喝这么多酒就会醉,这便不是致死的罪;因为他不是本然地、而是偶然地,即在意图之外醉倒。但经常醉酒的人不可能属于这种情形。因此奥古斯丁在《论炼狱讲道》(Sermo de purgatorio)中说,醉酒若成为经常的事,就是致死的罪。所以使徒在这里特意用复数说:「不可荒宴醉酒。」

Et est considerandum quod ebrietas ex suo genere est peccatum mortale, cum scilicet homo ex proposito inebriatur, quia videtur praeferre delectationem vini integritati rationis. Unde dicitur Is. V, 22: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Si vero aliquis inebrietur praeter intentionem, non ex proposito, puta quia ignorat virtutem vini, vel quia non aestimat se tanto potu inebriandum, non est peccatum mortale, quia non per se inebriatur sed per accidens, id est praeter intentionem, quod quidem non potest contingere in his, qui frequenter inebriantur. Et ideo dicit Augustinus in sermone de Purgatorio, quod ebrietas est peccatum mortale, si assidua fuerit. Unde signanter hic Apostolus in plurali numero dicit: non in comessationibus et ebrietatibus.

1076. 第三,他排除身体休息上的不节制,说「不可耽于床榻」,即不可睡眠过度。他在荒宴醉酒之后禁止此事很合宜,因为过度睡眠往往随之而来。这也能够构成致死的罪:当人为了身体的休息和睡眠,遗漏应当做的事,并倾向于做某些恶事时,就属于这种情形。弥 2:1:「祸哉,那些在床上图谋罪孽、筹划恶事的人!」

1076. Tertio excludit intemperantiam circa corporalem quietem, cum dicit non in cubilibus id est non in superflua dormitione, quam convenienter post comessationem et ebrietatem prohibet, quia sequitur ex illis. Et potest esse in hoc peccatum mortale, quando propter quietem corporalem et somnum omittit homo quae facere debet et inclinatur ad aliqua mala facienda. Mich. II, 1: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris.

「不可耽于你们的床榻」这句话也可以指为淫欲所作的布置。所以箴 7:17 以妓女的口吻说:「我又用没药薰了我的床」,等等。创 49:4:「因为你上了你父亲的床。」

Potest etiam quod dicit non in cubilibusvestris, referri ad apparatum luxuriae. Unde dicitur in persona meretricis Prov. VII, 17: aspersi cubile meum myrrha, et cetera. Gen. XLIX, v. 4: ascendisti cubile patris tui.

1077. 因此,第四,他接着排除性事上的不节制,很合宜地说「淫荡」,即一切淫乱的性行为。这些行为被称为不知羞耻,因为它们不避开最值得羞愧和惭耻的事。一方面,触觉、贪食和淫欲的一切快乐,是我们与禽兽共有的;所以不合秩序地执着于它们的人,就成为禽兽般的人。诗 32:9〔武加大本 31:9〕:「你不可像那无知的骡马。」等等。另一方面,特别是在性行为中,人的理性完全被快乐吞没,以致那时无法进行思考,正如亚里士多德在《伦理学》中所说的。因此何 4:11 说:「淫乱、酒和新酒夺去人的心。」(译者:作者所引拉丁文将「淫乱」也列作夺去人心的事;和合本修订版将「淫乱」接在上一节的句子末尾,此句作「酒和新酒夺去人的心」。)启 9:21:「他们也不为所行的污秽、淫乱和淫荡而悔改。」(译者:此处保留作者的引述;和合本修订版此节列举的是凶杀、邪术、淫乱和偷盗。)

1077. Et ideo convenienter, quarto, excludit intemperantiam circa venerea, cum subdit et impudicitiis, id est quibuscumque venereis actibus, qui dicuntur impudici, quia non cavent id quod est maxime pudore vel confusione dignum: tum quia omnes delectationes tactus, gulae et luxuriae sunt communes nobis et brutis. Unde qui eis inordinate insistit, brutalis efficitur. Ps. XXXI, 9: nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, et cetera. Tum etiam quia specialiter in actibus venereis ratio hominis totaliter absorbetur a delectatione, ut non possit homo tunc aliquid intelligere, sicut Aristoteles dicit in libro Ethicorum. Unde et Osee IV, 11 dicitur: fornicatio, et ebrietas, et vinum auferunt cor. Apoc. IX, 21: non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt.

1078. 其次,他排除属于愤怒能力败坏的事,说「不可纷争」。按照安布罗斯所说,纷争就是倚仗叫嚷而攻击真理。这也可以理解为禁止一切争斗,不但言语上的,也包括行为上的争斗,因为后者多半从言语开始。箴 20:3:「止息纷争是人的尊荣。」

1078. Deinde excludit ea quae pertinent ad corruptionem irascibilis, cum dicit non in contentione. Quae quidem, ut Ambrosius dicit, est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Potest autem intelligi quod per hoc prohibetur omnis rixa, non solum verborum, sed et factorum, quae ut plurimum a verbis incipit. Prov. XX, 3: honor est homini qui separat se a contentionibus.

纷争通常出于嫉妒,所以他接着说「嫉妒」。因此雅 3:16 说:「在何处有嫉妒、纷争,在何处就有动乱和各样的坏事。」(译者:此处以「纷争」译作者的 contentio,以保留本段论证;和合本修订版作「自私」。)

Solet autem contentio ex invidia generari, et ideo subdit et aemulatione. Unde Iac. III, v. 16 dicitur: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

1079. 第二,他解释我们应当怎样带上光明的兵器,说「总要披戴主耶稣基督」,因为一切德行都在他里面极为丰盛,正如赛 4:1 所说:「七个女人必拉住一个男人。」

1079. Secundo exponit quomodo debeamus induere arma lucis, dicens sed induimini Dominum Iesum Christum, in quo scilicet abundantissime fuerunt omnes virtutes, secundum illud Is. IV, 1: apprehendent septem mulieres virum unum.

我们首先借领受圣事而披戴耶稣基督。加 3:27:「你们凡受洗归入基督的都披戴基督了。」

Induimus autem Iesum Christum, primo quidem, per sacramenti susceptionem. Gal. c. III, 27: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis.

其次,借效法而披戴他。西 3:9—10:「你们已经脱去旧人和旧人的行为,穿上了新人」,等等。弗 4:24:「穿上新我;这新我是照着神的形像造的,有从真理来的公义」,等等。效法基督的人被称为披戴基督,因为正如衣服包住人,使人呈现其色彩,在效法基督的人身上也显出基督的作为。因此,我们披戴基督时,就带上了光明的兵器。

Secundo, per imitationem. Col. III, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, et cetera. Et Eph. IV, 24: induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et cetera. Dicitur autem induere Christum qui Christum imitatur, quia, sicut homo continetur vestimento et sub eius colore videtur, ita in eo, qui Christum imitatur, opera Christi apparent. Per hoc ergo induimur arma lucis, quando induimur Christum.

1080. 第三,他接着说「不要只顾满足肉体,去放纵私欲」,以解释前面所说「行事为人要端正,好像在白昼行走」。因为端正之美就在于:人不把肉体置于灵之上,而把灵置于肉体之上。上文 8:12:「我们不是欠肉体的债去顺从肉体而活。」

1080. Tertio exponit quod dixerat sicut in die honeste ambulemus, per hoc quod subdit et carnis curam ne feceritis in desideriis. In hoc enim pulchritudo honestatis consistit ut homo non carnem spiritui sed spiritum praeferat carni. Supra VIII, 12: debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.

不过应当注意,他并不是单单说「不要照顾肉体」;因为各人都有义务照顾肉体,以维持本性的生命,正如弗 5:29 所说:「从来没有人恨恶自己的身体,总是保养爱惜」,等等。他又加上「去放纵私欲」,就是要我们不随从肉体不合秩序的欲望,即贪欲。所以加 5:16 说:「你们要顺着圣灵而行,绝不可满足肉体的情欲。」

Sed notandum quod non dicit simpliciter carnis curam ne feceritis, quia quilibet tenetur ut carnis curam gerat ad sustentandam naturam, secundum illud Eph. V, 29: nemo umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet, et cetera. Sed addit in desideriis, ut scilicet inordinata carnis desideria, id est concupiscentias, non sequamur. Unde dicitur Gal. V, 16: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.