罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第13章:顺服与爱

第2讲:爱是律法的圆满

Lectio 2: Plenitudo legis est dilectio

13:8 你们除了彼此相爱,对任何人都不可亏欠什么,因为那爱人的就成全了律法。 [n. 1044]
13:9 那不可奸淫,不可杀人,不可偷盗,不可作假见证,不可贪婪,或别的诫命,都包括在「爱邻如己」这一句话之内了。(译者:作者所用拉丁经文有「不可作假见证」,和合本修订版此节无此语;这里依作者引文保留。) [n. 1050]
13:10 爱是不对邻人作恶,所以爱就成全了律法。 [n. 1058]

13:8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. [n. 1044]
13:9 Nam: Non adultabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. [n. 1050]
13:10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. [n. 1058]

1044. 上文使徒说明信徒应当怎样向在上者履行正义;这里说明他们应当向所有人共同给予什么。

1044. Supra Apostolus ostendit qualiter debeant fideles ad superiores iustitiam observare, hic ostendit quid debeant omnibus communiter exhibere.

关于这一点,他做两件事。

Et circa hoc duo facit.

首先提出所要说的;

Primo ponit quod intendit;

其次在「因为那爱人的」等语处,说明理由。

secundo reddit rationem, ibi qui enim diligit, et cetera.

1045. 因此,他首先说:前面说过,要把所欠的偿还各人,所指的不是偿还一部分,而是全部偿还;他接着说「对任何人都不可亏欠什么」,正是此意。仿佛说:你们要把一切所欠的,完全偿还给所有人,以致没有任何应当偿还的留待偿还。

1045. Dicit ergo primo: dictum est reddite omnibus debita, non quidem particulariter, sed integraliter, et hoc est quod subdit nemini quidquam debeatis. Quasi dicat: ita plene omnibus omnia debita persolvatis, ut nihil remaneat, quod solvere debeatis.

这有两个缘故。首先,迟延偿还这件事本身就是犯罪,因为人不义地扣留了属于他人的东西。因此,利 19:13 说:「雇工的工钱不可在你那里过夜,留到早晨。」其他债务也是同样的道理。

Et hoc quidem propter duo. Primo quia in ipsa mora reddendi peccatum committitur, dum homo iniuste detinet rem alienam. Unde dicitur Lev. XIX, 13: non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Et eadem est ratio de aliis debitis.

其次,只要一个人还欠债,他就在某种意义上是奴仆,并且受债权人的约束。箴 22:7:「欠债的是债主的仆人。」

Secundo quia quamdiu aliquis debet, est quodammodo servus et, cui debet, obligatur. Prov. XXII, 7: qui accipit mutuum, servus est foenerantis.

1046. 然而,有些债是人永远不能偿清的。这有两种情形。一种是由于所受恩惠之卓越,无法作出相称的报答;正如哲学家论到向神或父母所表示的尊敬时所说的。诗 116:12〔武加大本 115:3〕也说:「耶和华向我赏赐一切厚恩,我拿什么来报答他呢?」(译者:原文标作「诗 115:12」,混用了两种编号;此处列出相应编号。)另一种是由于欠债的原因始终存在;或者由于所偿付的东西永不枯竭,反而在偿付中不断增长。

1046. Sunt tamen quaedam debita, a quibus homo numquam potest se absolvere. Et hoc contingit dupliciter. Uno quidem modo propter excellentiam beneficii, cui aequivalens recompensari non potest: sicut Philosophus dicit de honore qui exhibetur Deo vel parentibus, secundum illud Ps. CXV, 12: quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Alio modo propter causam debendi, quae semper manet; vel etiam propter hoc quod illud quod redditur, numquam exhauritur sed semper in reddendo crescit.

1047. 正是由于这些缘故,弟兄之爱的债虽然偿还了,却仍然总是欠着。

1047. Et propter has causas debitum dilectionis fraternae ita solvitur, quod semper debetur.

首先,我们因神的缘故而有爱邻人的义务,而神是我们无法充分报答的。约壹 4:21 说:「爱神的,也要爱弟兄;这是我们从神所受的命令。」其次,爱的原因始终存在,这就是本性与恩典的相似。德训篇 13:19:「一切动物都爱自己的同类;同样,人也各爱与自己相近的人。」第三,仁爱不因爱而减少,反而增长。腓 1:9:「我所祷告的就是:要你们的爱心不断增长。」

Primo quidem quia dilectionem proximo debemus propter Deum, cui sufficienter recompensare non possumus. Dicitur enim I Io. IV, 21: hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Secundo quia causa dilectionis semper manet, quae est similitudo naturae et gratiae. Eccli. XIII, 19: omne animal diligit sibi simile, sic et omnis homo proximum sibi. Tertio quia caritas in diligendo non deficit sed proficit. Phil. I, 9: hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet.

所以他说「除了彼此相爱」,因为爱的债即使已经偿付过一次,仍然总是在诫命之下成为应尽的义务。约 15:12:「你们要彼此相爱,这是我的命令。」

Ideo dicit nisi ut invicem diligatis, quia scilicet dilectionis debitum ita semel redditur, ut tamen semper maneat sub debito praecepti. Io. XV, 12: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem.

1048. 接着,在「因为那爱人的」等语处,他说明此前所说、即我们永不能免除爱之债务的原因:整个律法的成全就在于爱。

1048. Deinde cum dicit qui enim diligit, etc., assignat causam eius quod dixerat, debito dilectionis nos numquam absolvi, quia scilicet in dilectione tota legis impletio consistit.

因此,他在这里做三件事。

Unde circa hoc tria facit.

首先提出所要说的;

Primo proponit quod intendit;

其次在「那不可奸淫」等语处,阐明所提出的;

secundo manifestat propositum, ibi nam non adulterabis, etc.;

第三,在「所以爱就成全了律法」等语处,得出所要说明的结论。

tertio infert conclusionem intentam, ibi plenitudo ergo legis, et cetera.

1049. 因此,他首先说:所以说我们不应当想要像摆脱其他债务那样,摆脱爱的债务,是「因为那爱人的就成全了律法」;就是说,律法的全部成全都依赖于爱邻人。

1049. Dicit ergo primo: ideo dictum est quod non intendamus nos expedire a debito dilectionis, sicut ab aliis debitis, qui enim diligit proximum, legem implevit, id est tota impletio legis ex proximi dilectione dependet.

可是,这似乎不是真的。提前 1:5 说,「命令的目的就是爱」。一切事物都在达到目的时得到完善,因此律法的全部完善就在于仁爱。然而仁爱有两种行动,即爱神和爱邻人;所以主也在太 22:40 说,全部律法和先知都系于仁爱的两条诫命:一条关乎爱神,另一条关乎爱邻人。因此,爱邻人的人似乎并没有成全整个律法。

Sed hoc non videtur verum. Dicitur enim I Tim. I, 5: quod finis praecepti caritas est. Unumquodque enim perficitur cum ad finem pervenit: et ideo tota legis perfectio in caritate consistit. Sed caritas duos habet actus, scilicet dilectionem Dei et dilectionem proximi; unde et Dominus dixit Matth. XXII, v. 40 quod tota lex et prophetae pendet in duobus mandatis caritatis: quorum unum est de dilectione Dei, aliud de dilectione proximi. Non ergo videtur quod qui proximum diligit, impleat totam legem.

对此应当说,属于仁爱而且成全律法的爱邻人,乃是为神的缘故爱邻人;这样,对神的爱就包含在对邻人的爱之中,如同原因包含在结果之中。约壹 4:21 说:「爱神的,也要爱弟兄;这是我们从神所受的命令。」反过来说,对邻人的爱也包含在对神的爱之中,如同结果包含在原因之中;所以同章说:「人若说『我爱神』,却恨他的弟兄,就是说谎了。」

Sed dicendum est quod illa dilectio proximi ad caritatem pertinet, et legem implet, qua proximus diligitur propter Deum; et ita in dilectione proximi includitur dilectio Dei, sicut causa includitur in effectu. Dicitur enim I Io. IV, 21: et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Et, e converso, dilectio proximi includitur in dilectione Dei, sicut effectus in causa; unde ibidem dicitur: si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est.

因此,圣经有时只提到对神的爱,仿佛这就足以使人得救,正如申 10:12 所说:「以色列啊,现在耶和华—你的神向你要的是什么呢?只要你敬畏耶和华—你的神,遵行他一切的道,爱他。」有时却只提到爱邻人。约 15:17:「我这样命令你们,是要你们彼此相爱。」(译者:原文此处标为 15:12,所引措辞实际见 15:17。)

Et inde est quod in Sacra Scriptura quandoque fit mentio solum de dilectione Dei, quasi sufficiat ad salutem, secundum illud Deut. X, 12: et nunc, Israel, audi, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et diligas eum. Quandoque autem fit mentio solum de dilectione proximi. Io. XV, v. 12: haec vobis mando, ut diligatis invicem.

1050. 接着,在「那不可奸淫」等语处,他证明所提出的命题。

1050. Deinde cum dicit nam non adulterabis, etc., probat propositum.

首先通过归纳;

Primo quidem per inductionem;

其次在「爱是不对邻人」等语处,通过三段论的中项来证明。

secundo vero per medium syllogismi, ibi dilectio proximi, et cetera.

1051. 关于第一点,他按照归纳的方法,列举若干诫命,这些诫命使爱邻人得到实现。由于第一块法版的三条诫命更直接地以爱神为指向,他在这里没有提到它们;尽管就爱神包含在爱邻人之中而言,它们也在爱邻人中得到成全。他列举的是第二块法版的诫命,不过略去了那条单纯肯定的诫命,即尊敬父母的诫命;这条诫命也包含着向各人偿还所欠之物的意思。

1051. Circa primum, more inducentium, enumerat quaedam praecepta, quae dilectionem proximi implent. Et quia praecepta tria primae tabulae immediatius ordinantur ad dilectionem Dei, non facit mentionem hic de eis, quamvis et ipsa impleantur in dilectione proximi, prout dilectio Dei includitur in dilectione proximi. Enumerat autem mandata secundae tabulae, praetermittit tamen praeceptum affirmativum tantum quod est de honore parentum, in quo etiam intelligitur, ut omnibus reddamus quae debemus.

1052. 他所列举的是禁止人加害邻人的否定诫命。这有两个理由。

1052. Enumerat autem praecepta negativa, per quae aliquis prohibetur malum proximis inferre. Et hoc duplici ratione.

首先,无论就时间还是就人而言,否定诫命都更为普遍。就时间而言,否定诫命始终有效,并且在每一时刻都要求遵守;因为在任何时候都不可偷盗、不可奸淫。肯定诫命固然也始终有效,却并非要求在每一时刻都实行,而是依适当的场合与时机实行;人没有义务在每一时刻都向父母表示尊敬,却须在适当的场合与时机这样做。就人而言,则是因为不可伤害任何人,但我们并没有足够能力,使一个人能够服事所有人。

Primo quidem, quia praecepta negativa sunt magis universalia, et quantum ad tempora et quantum ad personas. Quantum ad tempora quidem, quia praecepta negativa obligant semper et ad semper. Nullo enim tempore est furandum et adulterandum. Praecepta autem affirmativa obligant quidem semper, sed non ad semper, sed pro loco et tempore; non enim tenetur homo, ut omni tempore honoret parentes, sed pro loco et tempore. Quantum ad personas autem, quia nulli hominum est nocendum, non autem sufficientes sumus, ut unus homo possit omnibus hominibus servire.

其次,相比肯定诫命,爱邻人能成全否定诫命这一点更为明显。因为爱一个人的人,会更直接地避免伤害他,而未必同样能够施恩于他;有时,能力不足会使人无法施恩。

Secundo quia magis manifestum est quod per dilectionem proximi implentur praecepta negativa quam affirmativa. Qui enim diligit aliquem, magis abstinet a nocumento illius, quam ei beneficia impendat, a quo quandoque homo impeditur per impotentiam.

1053. 人能够以三种方式伤害邻人:一是行为,二是言语,三是欲望。

1053. Tripliciter autem aliquis nocumentum proximo inferre potest. Uno modo, facto; alio modo, verbo; tertio, desiderio.

行为上的伤害又有三种。第一,伤害邻人本人;「不可杀人」所禁止的就是这个。其中也包含了禁止对邻人本人施加任何侵害。约壹 3:15:「凡杀人的,没有永生住在他里面。」

Facto quidem tripliciter. Uno modo quantum ad personam ipsius proximi, et hoc prohibetur cum dicitur non occides. In quo etiam intelligitur prohiberi omnis iniuria in personam proximi illata. I Io. III, 15: omnis homicida non habet vitam aeternam in seipso.

第二,伤害与邻人结合的人,即他的妻子;「不可奸淫」所禁止的就是这个。其中也包含了禁止淫乱和一切不合法的生殖器官使用。来 13:4:「淫乱和通奸的人,神必审判。」

Secundo quantum ad personam coniunctam, scilicet uxorem, et hoc prohibetur cum dicitur non adulterabis. In quo etiam intelligitur prohiberi fornicatio et omnis illicitus usus genitalium membrorum. Hebr. ult.: fornicatores et adulteros iudicabit Deus.

第三,伤害外在财物;「不可偷盗」所禁止的就是这个。其中也禁止以暴力或欺诈不义地取走他人的任何东西。亚 5:3:「凡偷窃的,都必按这书卷上所写的被审判。」(译者:此处依作者拉丁引文译出;和合本修订版的相应措辞为「凡偷窃的必按书卷这面的话除灭」。)

Tertio quantum ad res exteriores, quod prohibetur, cum dicitur non furaberis. In quo etiam prohibetur omnis iniusta subtractio rei alienae, sive per vim, sive per dolum. Zach. V, 3: omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur.

1054. 至于人以言语给邻人带来的伤害,则为「不可作假见证」所禁止。这不但在法庭上受到禁止,在法庭之外也同样受到禁止,无论采取诽谤还是侮辱的形式。箴 19:5:「作假见证的,难免受罚;口吐谎言的,不能逃脱。」

1054. Nocumentum autem, quod quis proximo infert verbo, prohibetur, cum dicitur non falsum testimonium dices. Quod non solum prohibetur in iudicio sed etiam extra iudicium, sive per modum detractionis, sive per modum contumeliae. Prov. XIX, 5: testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur, non effugiet.

至于人仅凭欲望就给邻人带来的伤害,则为「不可贪婪」邻人之物所禁止。其中也包含了禁止贪恋邻人的妻子。上文 7:7 说:「我就不知何为贪心」,就是说,不知道贪心是罪,「若不是律法说『不可贪心』」。

Nocumentum autem quod quis infert proximo, solo desiderio, prohibetur cum dicitur non concupisces rem proximi tui. Ubi etiam intelligitur prohiberi concupiscentia uxoris; supra VII, 7: nam concupiscentiam nesciebam, scilicet esse peccatum, nisi lex diceret: non concupisces.

1055. 这些诫命记载于出 20:13—17。(译者:原文标作 20:17 及以下;所列诸诫实际上见 13—17 节。)列举了若干诫命之后,他把其他一切诫命概括起来,说「或别的诫命」,无论肯定的或否定的,无论关乎神或关乎邻人的,依照上面所说的方式,都「得以重建」,即得以完善和成全,「在『爱邻如己』这一句话之内」。(译者:「得以重建」直译作者解释的 instauratur;和合本修订版作「都包括在」。)这话记载于利 19:18;我们的拉丁经文在这里作:「爱你的朋友,如同自己。」(译者:作者在此比较拉丁文「朋友」与「邻人」的措辞;和合本修订版作「要爱邻如己」。)

1055. Ponuntur autem haec mandata Ex. XX, 17 ss. Enumeratis autem pluribus praeceptis, colligit omnia alia in communi dicens et si quod est aliud mandatum, affirmativum vel negativum, vel ad Deum, vel ad proximum pertinens, per modum supra dictum, instauratur, id est perficitur et impletur, in hoc verbo: diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod quidem ponitur Lev. c. XIX, 18; ubi nos habemus: diliges amicum tuum sicut teipsum.

1056. 他所说的「你的邻人」,应当指所有人,也包括圣天使,正如奥古斯丁在《论基督教教义》第一卷所证明的。因为「邻人」一词所指的是任何向别人施怜悯的人,正如路 10:36—37 所说:「你想,这三个人哪一个是落在强盗手中那人的邻舍呢?」他说:「是怜悯他的。」等等。又因为邻人彼此互为邻人,所以接受别人怜悯的人,也相应地被称为那人的邻人。圣天使向我们施怜悯;而我们应当向所有人施怜悯,在有需要时也接受他们的怜悯。因此,显然圣天使和所有人都被称为我们的邻人,因为他们或者已经拥有我们趋向的福乐,或者与我们一同趋向它。

1056. Quod autem dicit proximum tuum, referendum est ad omnem hominem et etiam ad sanctos angelos, ut Augustinus probat in I de Doctrina Christiana. Nomine enim proximi intelligitur quicumque facit alicui misericordiam, secundum illud Lc. X, 36: quis tibi videtur illi proximus fuisse, qui incidit in latrones? Et ille dixit: qui fecit misericordiam, et cetera. Et quia proximus est proximo proximus, consequens est quod etiam ille, qui ab aliquo misericordiam recipit, proximus ei dicatur. Sancti autem angeli nobis misericordiam impendunt, et nos omnibus hominibus misericordiam debemus impendere et ab eis, cum necesse fuerit, recipere. Unde patet quod et sancti angeli et omnes homines proximi nobis dicuntur, quia beatitudinem, ad quam nos tendimus, vel iam habent, vel ad eam nobiscum tendunt.

由此可见,魔鬼按照这个意义,并不是我们的邻人;这条诫命也没有规定我们去爱他们,因为他们完全被排除在对神的爱之外,不应算在邻人之列,而应算在仇敌之列。

Ex quo patet quod daemones non sunt secundum hanc rationem proximi nobis, nec sub hoc praecepto eorum dilectio nobis iniungitur, quia sunt totaliter a dilectione Dei exclusi et non sunt computandi in numero proximorum, sed in numero hostium.

1057. 他所说的「如己」,不应理解为爱的程度相等,好像人有义务以爱自己的同等程度去爱邻人;因为这会违反仁爱的秩序,按照这个秩序,各人对于自己的得救,比对于他人的得救负有更大的照管义务。歌 2:4:「他在我内安排了爱的秩序。」(译者:此句依作者所用拉丁经文译出,以保留「爱的秩序」之论证;和合本修订版作「为我插上爱的旗帜」。)它应当理解为爱的相似,即我们应当以类似于爱自己的方式爱邻人。

1057. Quod autem dicit sicut teipsum, non est referendum ad aequalitatem dilectionis, ut scilicet aliquis teneatur diligere proximum aequaliter sibi: hoc enim esset contra ordinem caritatis, quo quilibet plus tenetur suam, quam aliorum salutem curare. Cant. II, 4: ordinavit in me caritatem. Sed est referendum ad similitudinem dilectionis, ut scilicet similiter diligamus proximum sicut nosipsos.

这种相似有三方面。首先,就爱的目的而言,我们应当为神的缘故爱自己和邻人。其次,就爱的形式而言,正如人爱自己时愿自己得善,人爱邻人时也应愿邻人得善。如果人爱邻人只是为了享用邻人所带来的益处或爱,他所愿的就不是邻人得善,而是从邻人那里使自己得善。人被称为爱无理性之物,例如酒或水,正是这个意义,即为了使用它们。第三,就爱的结果而言,人应当像援助自己一样,援助邻人的需要;也不应因为爱邻人而做任何不合法的事,正如不应因爱自己而这样做。

Et hoc tripliciter. Primo quidem quantum ad finem dilectionis, ut scilicet nos et proximum diligamus propter Deum. Secundo quantum ad formam dilectionis, ut scilicet sicut aliquis seipsum diligit, quasi sibi volens bonum, ita aliquis proximum diligat, quasi ei bona volens. Qui autem diligit proximum ad hoc solum ut eius utilitate vel dilectione potiatur, non vult bonum proximo, sed ex proximo vult sibi bonum. Quo quidem modo homo amare dicitur res irrationales, puta vinum vel aquam, ut scilicet eis utatur. Tertio quantum ad effectum dilectionis, ut scilicet aliquis necessitati proximi subveniat, sicut sibi, et quod nihil illicitum, propter amorem proximi, committat sicut nec propter suum amorem.

1058. 接着,在「爱是不对邻人」等语处,他借三段论的中项这样阐明所提出的命题:爱邻人的,不向邻人做任何恶事;而律法的一切诫命,都以使人戒绝恶行为指向;所以爱邻人的,就成全了律法。至于爱邻人不行恶这一点,林前 13:5 说:「爱不做害羞的事」,等等。(译者:原文标为 13:4,此句见 13:5。)

1058. Deinde, cum dicit dilectio proximi, etc., manifestat propositum medio syllogismi per hunc modum: qui diligit proximum, nullum malum operatur ad ipsum. Sed ad hoc tendit omne legis praeceptum, ut abstineatur a malo. Qui ergo diligit proximum, legem implevit. Quod autem dilectio proximi malum non operetur, habetur I Cor. XIII, 4: caritas non agit perperam, et cetera.

这里的「恶」无论理解为违反禁令的恶,还是遗漏应为之事的恶,都可以使这番话既适用于否定诫命,也适用于肯定诫命。又就爱邻人包含爱神而言,应当理解为爱邻人所排除的恶,不但包括侵害邻人的恶,也包括违背神的恶。这样,第一块法版的诫命也包含在内。

Quocumque autem modo accipiatur hic malum, vel pro malo transgressionis, vel etiam omissionis, poterit hoc referri non solum ad praecepta negativa sed etiam ad affirmativa. Inquantum vero dilectio proximi includit dilectionem Dei, intelligitur quod dilectio proximi excludit malum, non solum quod est contra proximum, sed etiam quod est contra Deum. Et sic includuntur etiam praecepta tabulae primae.

1059. 最后,他得出主要想要说明的结论,说「所以爱就成全了律法」;就是说,律法因爱而得以履行、得以完善。德训篇 24:16:「我的居所,是在满是圣人的中间。」西 3:14:「还要穿上爱心,因为爱是贯通全德的。」

1059. Ultimo autem infert conclusionem principaliter intentam, dicens plenitudo ergo legis est dilectio, id est, per dilectionem lex impletur et perficitur. Eccli. XXIV, 16: in plenitudine sanctorum detentio mea. Col. c. III, 14: caritatem habete, quod est vinculum perfectionis.