罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第12章:在基督里的新生命

第3讲:对仇敌的仁爱

Lectio 3: Caritas ad inimicos

12:14 要祝福迫害你们的,要祝福,不可诅咒。 [n. 996]
12:15 要与喜乐的人同乐;要与哀哭的人同哭。 [n. 1003]
12:16 要彼此同心,不要心高气傲,倒要俯就卑微的事。不要自以为聪明。(译者:和合本修订版作「卑微的人」;作者在第1006节将 humilibus 解释为卑微的事,故据此译。) [n. 1005]
12:17 不要以恶报恶;要留心行善,不仅在神面前,也在众人面前。(译者:此处依作者所引拉丁文保留「在神面前」;和合本修订版后半句作「众人以为美的事要留心去做」。) [n. 1007]
12:18 若是可行,总要尽力与众人和睦。 [n. 1010]
12:19 各位亲爱的,不要为自己防卫,宁可给愤怒留地步。(译者:和合本修订版作「不要自己伸冤,宁可给主的愤怒留地步」;作者所引拉丁文为 defendentes「防卫」,下文就防卫的条件加以解释,故保留此词。) [n. 1011] 因为经上记着:「主说:『伸冤在我,我必报应。』」 [n. 1013]
12:20 不但如此,你的仇敌若饿了,就给他吃;若渴了,就给他喝。因为你这样做,就是把炭火堆在他的头上。
12:21 不要被恶所胜,反要以善胜恶。 [n. 1015]

12:14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. [n. 996]
12:15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: [n. 1003]
12:16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: [n. 1005]
12:17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. [n. 1007]
12:18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: [n. 1010]
12:19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. [n. 1011] Scriptum est enim: mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. [n. 1013]
12:20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
12:21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. [n. 1015]

996. 上文,使徒说明应当怎样向缺乏者表现仁爱;现在,他说明也应当怎样向仇敌表现仁爱。

996. Supra Apostolus ostendit qualiter caritas sit exhibenda indigentibus, nunc ostendit qualiter sit exhibenda etiam inimicis.

首先,提出劝戒;

Et primo ponit admonitionem;

其次,证明所说的话,见「因为经上记着」等语。

secundo probat quod dixit, ibi scriptum est enim, et cetera.

关于第一点,应当考虑,有三件事属于仁爱。第一,善意,在于一个人愿别人得善,而不愿别人遭恶;第二,同心,在于朋友所不愿的相同,所愿的也相同;第三,行善,在于人向自己所爱的人行善,不伤害他。

Circa primum considerandum est, quod ad caritatem tria pertinent. Primo quidem benevolentia, quae consistit in hoc quod aliquis velit bonum alteri et malum eius nolit; secundo concordia, quae consistit in hoc quod amicorum sit idem nolle et velle; tertio beneficentia, quae consistit in hoc quod aliquis benefaciat ei quem amat et eum non laedat.

因此,他首先提出属于善意的事;

Primo ergo ponit ea quae pertinent ad benevolentiam;

其次,提出属于同心的事,见「与喜乐的人同乐」;

secundo ea quae pertinent ad concordiam, ibi gaudere cum gaudentibus;

第三,提出属于行善的事,见「不要以恶」等语。

tertio ea quae pertinent ad beneficentiam, ibi nulli malum, et cetera.

997. 关于第一点,他做两件事。

997. Circa primum duo facit.

首先,他劝人使善意宽广,甚至扩展到仇敌,说「要祝福迫害你们的」。

Primo monet ut benevolentia sit ampla, quae se extendat etiam ad inimicos, cum dicit benedicite persequentibus vos.

对此应当注意,「祝福」(benedicere)就是「说善」。说善可以有三种方式。一种是陈述,例如赞扬别人的善。德训篇 31:28:「慷慨设宴款待人的,必获得众口的称赞;他大方的盛誉,是可信的。」

Circa quod notandum est, quod benedicere est bonum dicere. Contingit autem bonum dicere tripliciter. Uno modo enuntiando, puta cum quis bonum alterius laudat. Eccli. c. XXXI, 28: splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele.

另一种是命令;如此,凭权威赐福是神所特有的,因为善借他的命令流到受造物中;至于祝福的职事,则属于神的仆人,他们在百姓身上求告主的名。民 6:23–26:「你们要这样为以色列人祝福,对他们说:『愿耶和华赐福给你,保护你。愿耶和华使他的脸光照你,赐恩给你。愿耶和华向你仰脸,赐你平安。』」随后又说:「他们要如此奉我的名为以色列人祝福;我也要赐福给他们。」

Alio modo imperando, et sic benedicere per auctoritatem, est proprium Dei, cuius imperio bonum ad creaturas derivatur: ministerium autem pertinet ad ministros Dei, qui nomen Domini super populum invocant. Num. VI, 22–26: sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: benedicat tibi Dominus, et custodiat te. Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Et post: invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.

第三,人以愿望祝福。诗 129:8〔武加大本 128:8〕:「过路的也不说:『愿耶和华所赐的福归与你们!』」按这意思,祝福就是愿别人得善,仿佛为别人祈求善。这里取的就是这种意思。

Tertio benedicit aliquis optando. Ps. CXXVIII, 8: et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos. Et secundum hoc benedicere est bonum alicui velle, et quasi bonum pro aliquo precari. Et hoc modo accipitur hic.

998. 因此,「要祝福迫害你们的」这话使人明白,我们也应对仇敌和迫害者怀有善意,愿他们得善,并为他们祈祷。太 5:44:「要爱你们的仇敌,为那迫害并诬陷你们的祷告。」(译者:作者所读拉丁本在这里还有「诬陷你们的」;和合本修订版只作「迫害你们的」。)

998. Unde in hoc quod dicitur benedicite persequentibus vos, datur intelligi quod etiam ad inimicos et persecutores debemus esse benevoli, eis bona optando et pro eis orando. Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.

这里所说的,在某种意义上属于诫命,在另一种意义上属于劝谕。一般地向仇敌给予爱的情感,不把他们排除在普遍爱邻舍的爱、以及为信徒所作的公共祷告之外,属于诫命所必需的。同样,在迫切需要时,个别地向仇敌实行爱的行为,也属于诫命所必需的。因此,出 23:4 说:「若遇见你仇敌的牛或驴迷了路,务必牵回来交给他。」

Quod autem hic dicitur, quodam quidem modo est in praecepto, quodam autem modo est in consilio. Quod enim aliquis in generali dilectionis affectum impendat inimicis, non excludendo eos a communi dilectione proximorum et a communi oratione, quam quis pro fidelibus facit, pertinet ad necessitatem praecepti. Similiter etiam quod aliquis in articulo necessitatis inimico dilectionis effectum particulariter impendat, pertinet ad necessitatem praecepti. Unde dicitur Ex. c. XXIII, 4: si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reducas eum.

但有时,即使没有明显迫切的需要,人仍特别向仇敌怀有爱的情感,为他代祷,或给予任何帮助的恩惠,这就属于劝谕的完全;因为这表明,人对神的仁爱已如此完全,足以胜过人间的一切仇恨。不过,已经悔改并请求怜悯的人,不再应当被列为仇敌或迫害者。因此,应当毫不为难地向他表现仁爱。德训篇 28:2:「你要宽恕你近人的过错;这样,当你祈求时,你的罪恶也会得到赦免。」

Sed quod aliquis in speciali dilectionis affectum et orationis suffragium, aut qualecumque subventionis beneficium exhibeat inimico, interdum etiam extra articulum manifestae necessitatis, pertinet ad perfectionem consiliorum: quia per hoc ostenditur tam perfecta caritas hominis ad Deum quod omne humanum odium superet. Ille autem qui poenitet et misericordiam petit, iam non est inter inimicos aut persecutores computandus. Unde ei absque omni difficultate sunt caritatis indicia ostendenda. Eccli. XXVIII, 2: relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.

999. 其次,他教导善意或祝福应当纯洁,即不混杂相反之物。因此他说「要祝福,不可诅咒」,即应这样祝福,丝毫不可诅咒。这反对某些口中祝福、心中却诅咒的人,如诗 28:3〔武加大本 27:3〕所说:「他们跟邻舍说平安,心里却是奸恶。」也反对那些有时祝福、有时诅咒,或祝福某些人、诅咒另一些人的人。雅 3:10:「颂赞和诅咒从同一个口出来。我的弟兄们,这是不应该的。」彼前 3:9:「不要以辱骂还辱骂。」

999. Secundo docet quod benevolentia sive benedictio sit pura, id est absque permixtione contrarii. Unde dicit benedicite, et nolite maledicere, id est ita benedicatis quod nullo modo maledicatis. Quod est contra quosdam qui ore benedicunt et corde maledicunt, secundum illud Ps. XXVII, 3: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Et etiam contra illos qui quandoque benedicunt, quandoque maledicunt, vel quibusdam benedicunt, quibusdam maledicunt. Iac. III, 10: ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. I Petr. III, 9: non reddentes maledictum pro maledicto.

1000. 但圣经中有许多诅咒,似乎与此相反。例如申 27:26 说:「不坚守遵行这律法之话的,必受诅咒!」

1000. Sed contra hoc videtur esse quod in Sacra Scriptura plures maledictiones inveniuntur. Dicit enim Deut. XXVII, 26: maledictus qui non permanserit in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit.

对此应当说,「诅咒」(maledicere)就是「说恶」;和祝福一样,它有三种方式,即陈述、命令和愿望。按照其中每一种方式,都可能做得好,也可能做得坏。

Ad quod dicendum est quod maledicere est malum dicere: quod quidem tripliciter contingit, sicut et benedicere, scilicet enuntiando, imperando et optando; et secundum quodlibet horum modorum potest bene et male fieri.

如果以任何上述方式说某事为恶,这事在质料意义上是恶,却是在善的意义下被说出,那么并不违法;因为这与其说是诅咒,不如说是祝福。任何事物的判断,更多依据其形式,而非质料。但若人在恶的意义下说恶,就是在形式意义上诅咒,因此完全不合法。

Si enim id quod est materialiter malum, dicatur malum quolibet praedictorum modorum, sub ratione boni non est illicitum, quia hoc est magis benedicere, quam maledicere: unumquodque enim magis iudicatur secundum suam formam, quam secundum suam materiam. Si vero aliquis dicat malum sub ratione mali, formaliter maledicit; unde est omnino illicitum.

当人以陈述方式说恶时,这两种情况都可能发生。

Utrumque autem horum contingit in hoc, quod aliquis enuntiando malum profert.

有时,人说出某人的恶,是为使人知道必要的真相;如此,他是在必要的真理这一意义下说恶,而真理是善,所以这是合法的。伯 3:1 起说约伯诅咒自己的生日,就是这种方式:他陈述今生的恶,正如使徒在弗 5:16 说:「要把握时机,因为现今的世代邪恶。」

Quandoque enim aliquis enuntiat malum alicuius ad notificandum necessariam veritatem et sic dicit malum sub ratione veri necessarii, quod est bonum, unde est licitum. Et hoc modo Iob III, 1 s. dicitur, quod Iob maledixit diei suae, enuntians malitiam praesentis vitae, sicut Apostolus dicit Eph. V, 16: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

有时,人却在恶的意义下说出别人的恶,即意在毁谤。这是不合法的。因为林前 6:10 说:「辱骂的、勒索的,都不能承受神的国。」

Quandoque autem aliquis enuntiat malum alterius sub ratione mali, scilicet intentione detrahendi. Et hoc est illicitum. Dicitur enim I Cor. VI, 10: neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

1001. 人借命令而说恶,也是如此。有时,人在善的意义下命令某种质料意义上的恶,例如按某人的命令,出于正义让一个人承受刑罚之恶,这是合法的。违法者受到诅咒,即按正义被定以刑罚,就是这种方式。

1001. Similiter etiam in eo quod quis dicit malum imperando; contingit autem quandoque quod aliquis dicit id quod est materialiter malum sub ratione boni, puta cum ex imperio alicuius provenit alicui malum poenae propter iustitiam, quod quidem est licitum. Et hoc modo transgressores legis maledicuntur, id est, poenae secundum iustitiam deputantur.

但有时,人不义地命令别人遭恶,例如出于仇恨和报复。这种诅咒是不合法的。出 21:17:「咒骂父母的,必被处死。」

Quandoque vero aliquis imperando dicit malum alterius iniuste, puta propter odium et vindictam. Et talis maledictio est illicita. Ex. XXI, 17: qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur.

1002. 人以愿望说恶,道理也一样。若人在善的意义下有这样的愿望,例如希望借某人的逆境,使他在属灵上长进,这是合法的。伯 5:3:「我曾见愚妄人扎下根,但我忽然诅咒他的住处。」

1002. Et idem est etiam, circa id quod aliquis dicit malum optando. Si enim hoc optet sub ratione boni, puta ut per adversitatem alicuius perveniat ad spiritualem profectum, hoc licitum est. Iob V, 3: vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim.

但人若出于仇恨或报复这样做,就完全不合法。撒上 17:43〔拉丁本《列王纪一》〕:「非利士人就指着自己的神明诅咒大卫。」

Si vero hoc homo faciat propter odium vel vindictam, est omnino illicitum. I Reg. XVII, v. 43: maledixit Philisthaeus David in diis suis.

1003. 接着,在「与喜乐的人同乐」等语处,他提出属于同心的事。

1003. Deinde cum dicit gaudere cum gaudentibus, etc., ponit ea quae pertinent ad concordiam.

首先,提出关于同心的教导;

Et primo ponit concordiae documenta;

其次,排除障碍,见「不要心高气傲」等语。

secundo removet impedimenta, ibi non alta sapientes, et cetera.

1004. 同心可以从两方面来看。

1004. Concordia autem potest dupliciter attendi.

一种,是在好事与坏事上的表现。在好事上,人因别人的好处同感喜乐,因此他说:你们应当「与喜乐的人同乐」。腓 2:17:「也是喜乐,并且与你们众人一同喜乐。」但这应当理解为人因善而喜乐的时候;有些人却因恶而喜乐,如箴 2:14 所说:「喜欢作恶,喜爱恶人的错谬。」对此不应同乐。林前 13:6 论仁爱说:「不喜欢不义,只喜欢真理。」

Uno modo quantum ad effectum in bonis et in malis. In bonis quidem, ut aliquis bonis aliorum congaudeat; unde dicit gaudere, scilicet debetis, cum gaudentibus. Phil. II, v. 17: gaudeo et congratulor omnibus vobis. Sed hoc est intelligendum, quando quis gaudet de bono. Sunt autem quidam qui gaudent de malo, secundum illud Prov. II, 14: laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis. Et in istis non est congaudendum. I Cor. XIII, 6 dicitur de caritate, quod non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati.

在坏事上,人应因别人的不幸而悲伤。因此,他接着说:你们应当「与哀哭的人同哭」。伯 30:25:「人遭难的日子,我岂不为他哭泣呢?」德训篇 7:38:「不要中止哭吊的人,要同哀悼的人一同哀悼。」

In malis autem, ut aliquis tristetur de malis alterius. Unde subdit, flere, scilicet debetis, cum flentibus. Iob XXX, 25: flebam quondam super eo, qui afflictus erat. Eccli. c. VII, 38: non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.

同感悲痛的朋友所表现的同情本身,以两种方式在忧伤中带来安慰。首先,由此可以获得友谊的有力证明。德训篇 12:9:「在他不幸时,朋友就被认出来。」(译者:作者所引拉丁文作「朋友被认出来」,思高本则作「一遇灾难,朋友也要离去」;此处须保留作者据以论证的读法。)知道自己有一位真正的朋友,这本身就是可喜的。其次,朋友同感悲痛,似乎表示愿意共同承担那造成忧伤的逆境之重担;而由多人分担的担子,确实比一人独担更容易承受。

Ipsa enim compassio amici condolentis consolationem in tristitiis affert dupliciter: primo quidem, quia ex hoc colligitur efficax amicitiae argumentum. Eccli. XII, 9: in malitia illius, id est in infortunio, amicus cognitus est. Et hoc ipsum est delectabile cognoscere aliquem sibi esse verum amicum. Alio modo, quia ex hoc ipso quod amicus condolet, videtur se offerre ad simul portandum onus adversitatis, quod tristitiam causat. Et quidem levius portatur quod portatur a pluribus, quam ab uno solo.

1005. 第二,同心在于意见一致。对此他说「要彼此同心」,即你们要同有一个判断,在同一意见上相合。林前 1:10:「只要一心一意彼此团结。」腓 2:2:「爱心相同,有一致的心思,一致的想法。」

1005. Secundo, concordia consistit in unitate sententiae, et quantum ad hoc dicit idipsum, id est idem sitis, invicem sentientes, ut scilicet in eadem sententia conveniatis. I Cor. I, 10: sitis perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Phil. II, 2: eamdem caritatem habentes unanimes, idipsum sentientes.

不过,应当知道,意见有两种。一种属于理智对思辨对象的判断,例如几何或自然方面的思考;在这些事上意见不同,并不违背友谊或仁爱,因为仁爱存在于意志中,而这类判断并不来自意志,却来自推理的必然性。

Sciendum est tamen, quod duplex est sententia. Una quidem quae pertinet ad iudicium intellectus circa speculabilia, puta circa considerationes geometricas vel naturales: dissentire autem in talibus non repugnat amicitiae vel caritati, quia caritas in voluntate est. Huiusmodi autem iudicia non proveniunt ex voluntate, sed ex necessitate rationis.

另一种意见属于理性对当行之事的判断;在这类事上,分歧与友谊相反,因为这种分歧含有意志的对立。又因为信心不只是思辨的,也具有实践性,因为它借仁爱运行,如加 5:6 所说,所以偏离正确的信仰,也与仁爱相反。

Alia vero sententia pertinet ad iudicium rationis circa agenda, et in talibus dissensio amicitiae contrariatur: quia talis dissensio habet contrarietatem voluntatis. Et quia fides non solum est speculativa sed etiam practica, inquantum per dilectionem operatur, ut dicitur Gal. V, 6, ideo etiam dissentire a recta fide, est contrarium caritati.

1006. 接着,在「不要心高气傲」等语处,他排除同心的两个障碍。

1006. Deinde cum dicit non alta sapientes, etc., excludit impedimenta concordiae, quae quidem sunt duo.

第一个是骄傲。由此,人无序地追求自身卓越、逃避顺服,同时希望别人屈从,并阻碍别人的卓越,因而产生不和。箴 13:10:「骄傲挑启纷争。」所以,为除去这障碍,他说「不要心高气傲」,即不要无序地渴求自身卓越。上文 11:20:「你不可自高,反要战战兢兢。」德训篇 3:22:「超乎你能力的事,你不要研究。」「倒要俯就卑微的」,即卑微之事;遇到应当如此的时候,不要拒绝那些看似低贱的事。诗 84:10〔武加大本 83:11〕:「宁可在我神的殿中看门。」彼前 5:6:「你们要谦卑服在神大能的手下」等语。

Primum est superbia, ex qua contingit quod dum aliquis inordinate suam excellentiam quaerit et subiectionem refugit, vult alium subiici et eius excellentiam impedire. Et ex hoc sequitur discordia. Prov. XIII, 10: inter superbos semper iurgia sunt. Et ideo ad hoc removendum dicit non sitis alta sapientes, ut scilicet inordinate vestram excellentiam appetatis. Supra XI, 20: noli altum sapere, sed time. Eccli. III, 22: altiora te ne quaesieris. Sed sitis consentientes humilibus, id est his quae sunt humilia, id est quae abiecta videntur non recusetis cum oportuerit. Ps. LXXXIII, 11: elegi abiectus esse in domo Dei mei. I Petr. ult.: humiliamini sub potenti manu Dei, et cetera.

第二个障碍,是自恃智慧或明智,由此人不相信别人的意见。为除去这障碍,他说「不要自以为聪明」,即不要认为只有自己所见的才是明智。赛 5:21:「祸哉!那些在自己眼中有智慧,在自己面前有通达的人。」上文 11:25:「恐怕你们自以为聪明。」

Secundum impedimentum concordiae est praesumptio sapientiae, vel etiam prudentiae, ex qua contingit quod aliquis aliorum sententiae non credit. Ad quod removendum dicit nolite esse prudentes apud vosmetipsos, ut scilicet iudicetis solum id esse prudentiae quod vobis videtur. Is. V, 21: vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Supra XI, 25: ut non sitis vobismetipsis sapientes.

1007. 接着,在「不要以恶报恶」等语处,他借排除相反的行为,教导关于行善的事。

1007. Deinde, cum dicit nulli malum pro malo, etc., docet illa quae pertinent ad beneficentiam, excludendo contrarium.

首先,教导不可为报复而伤害别人;

Et primo docet quod non sit alicui malefaciendum ratione vindictae;

其次,教导不可为防卫而伤害别人,见「不要为自己防卫」。

secundo docet quod non sit alicui malefaciendum ratione defensionis, ibi non vosmetipsos defendentes.

1008. 关于第一点,他做三件事。首先,禁止报复,说:你们要「不向任何人以恶报恶」。诗 7:4〔武加大本 7:5〕:「我若向以恶待我的人回报恶。」(译者:依作者所引拉丁文译;和合本修订版相应处作「我若以恶回报我的朋友」。)彼前 3:9:「不要以恶报恶。」

1008. Circa primum tria facit. Primo prohibet vindictam dicens nulli malum pro malo reddentes, scilicet sitis. Ps. VII, 5: si reddidi retribuentibus mihi mala. I Petr. III, v. 9: non reddentes malum pro malo.

但这应在形式意义上理解,如上文关于诅咒所说:被禁止的是出于仇恨或嫉妒的情感以恶报恶,以致以别人遭受的祸患为乐。然而,若法官因某人所犯的罪责之恶,按照正义施以刑罚之恶,以抵偿他的邪恶,那么,他在质料意义上固然施加恶,在形式意义上及就其本身而言,却施加善。因此,法官因强盗杀人而将他处绞刑,不是以恶报恶,而是以善报恶。使徒把某个犯乱伦罪的人交给「撒但,使他的肉体败坏,好让他的灵魂可以得救」,也是这种方式,见林前 5:5。

Sed hoc est intelligendum formaliter, sicut supra dictum est de maledicto: prohibemur enim affectu odii vel invidiae reddere malum pro malo, ita quod in malo alterius delectemur. Sed si pro malo culpae quod quis facit, reddat iudex malum poenae secundum iustitiam ad compensandam malitiam, materialiter quidem infert malum, sed formaliter et per se infert bonum. Unde cum iudex suspendit latronem pro homicidio, non reddit malum pro malo sed magis bonum pro malo. Et hoc modo Apostolus quemdam pro peccato incestus tradidit Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret, ut habetur I Cor. V, 5.

1009. 其次,他教导也应向邻舍行善,说:你们应当「留心行善,不仅在神面前」,即努力使自己在神面前问心无愧,「也在众人面前」,即做那些使人喜悦的事。林前 10:32 起:「你们不要使犹太人、希腊人,或神教会中的人跌倒;但要像我一样,凡事都使众人喜欢。」林后 8:21:「我们留心做好事,不但在主面前,就是在人面前也是这样。」

1009. Secundo docet quod etiam bona sint proximis exhibenda, dicens providentes, scilicet sitis, bona non tantum coram Deo, ut scilicet curetis satisfacere conscientiae vestrae coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus, ut scilicet ea faciatis quae hominibus placeant. I Cor. X, 32 s.: sine offensione estote Iudaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo. II Cor. VIII, 21: providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

然而,这样做可以是好,也可以是坏。若是为了赢得人的欢心,就做得不好。太 6:1:「你们要谨慎,不可故意在人面前表现虔诚,叫他们看见。」但若为神的荣耀这样做,就是好的,如太 5:16 所说:「你们的光也要这样照在人前,叫他们看见你们的好行为,把荣耀归给你们在天上的父。」(译者:原文误标太 5:6,现校正。)

Hoc tamen contingit et bene et male fieri. Si enim hoc fiat propter favorem humanum, non bene agitur. Matth. VI, 1: attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Si autem hoc fiat ad gloriam Dei, bene agitur, secundum illud Matth. c. V, 6: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est.

1010. 第三,他说明上述两点的理由。我们应当克制以恶报恶,并在人面前留心行善,为要与人和睦。因此,他接着说「与众人和睦」。来 12:14:「你们要追求与众人和睦。」(译者:原文标为《希伯来书》末章,实为12章14节。)

1010. Tertio assignat rationem utriusque dictorum. Ad hoc enim debemus abstinere a retributione malorum, et coram hominibus bona providere, ut cum hominibus pacem habeamus, et ideo subdit cum omnibus hominibus pacem habentes, Hebr. ult.: pacem sequimini cum omnibus.

但他在这里加上两点。第一,说「若是可行」。因为有时别人的邪恶阻止我们与他们和睦,即除非赞同他们的邪恶,否则便不能与他们保持和平;显然,这样的和平是不合法的。因此,主在太 10:34 说:「我来并不是带来和平,而是刀剑。」

Sed hic addit duo, quorum primum est quod dicit si fieri potest. Quandoque enim malitia aliorum impedit ne cum eis pacem habere possimus, quia scilicet cum eis pax haberi non potest, nisi eorum malitiae consentiatur, quam quidem pacem constat esse illicitam. Unde Dominus dicit Matth. X, 34: non veni pacem mittere, sed gladium.

另一点,说「总要尽力」,即即使他们的行为违反和平,我们仍应尽自己的本分,寻求与他们和平。诗 120:7〔武加大本 119:7〕:「我同那些恨恶和平的人相处时,仍存和平。」(译者:依作者所引拉丁文,保留对方敌视和平的情形;和合本修订版作「我愿和平,当我发言,他们却要战争」。)另一处又说:「寻求和睦,一心追求。」〔诗 34:14,武加大本 33:15〕

Aliud autem addit dicens quod ex vobis est, scilicet et si ipsi contra pacem agant, tamen quod in nobis est facere nos debemus, ut eorum pacem quaeramus. Ps. CXIX, 7: cum his qui oderunt pacem eram pacificus. Et alibi: inquire pacem et persequere eam.

1011. 接着,在「不要为自己防卫」等语处,他说明,不可借防卫的方式向邻舍施加恶。

1011. Deinde, cum dicit non vosmetipsos defendentes, etc., ostendit quod non sunt mala proximis inferenda per modum defensionis.

首先,提出教导,说:亲爱的,你们「不要为自己防卫」,如赛 50:6 论基督说:「人打我的背,我任他打;人拔我两颊的胡须,我由他拔。」赛 53:7:「像羊在剪毛的人手下无声」等语。因此,主自己也在太 5:39 吩咐:「有人打你的右脸,连另一边也转过去由他打。」

Et primo ponit documentum, dicens non sitis vosmetipsos defendentes, o charissimi, sicut de Christo dicitur Is. l, 6: dedi corpus meum percutientibus, et genas meas vellentibus. Et Is. LIII, 7: quasi agnus coram tondente se obmutuit, et cetera. Unde et ipse Dominus mandavit Matth. V, 39: si quis te percusserit in una maxilla, praebe ei etiam alteram.

但正如奥古斯丁在《反说谎》(Contra Mendacium)中所说,新约中圣徒所行的事,可以作为理解圣经所赐诫命的范例。主自己被掌掴时,并没有说「看,这里是另一边脸」,却说:「假如我说的不对,你指证不对的地方;假如我说的对,你为什么打我呢?」〔约 18:23〕由此,他表明,另一边脸的预备应当在心里作出。因为主为了人的救恩,不只预备好让另一边脸受打,也预备好让全身被钉十字架。又正如奥古斯丁在《致马塞利努斯(Marcellinus)书》(Ad Marcellinum)中所说:当人相信这样做能使其所针对的人得益,使他得到纠正并归于和睦时,即使实际结果不同,这诫命也被正确实行。因此,这些忍耐的诫命应当始终保留在内心的预备中;那不以恶报恶的善意,也应当始终在意志中实行。不过,也有许多事必须施行,甚至要以某种仁慈的严厉,惩戒那些不愿受惩戒的人。

Sed, sicut Augustinus dicit in libro contra mendacium, ea quae in Novo Testamento a sanctis facta sunt, valent ad exempla intelligendarum Scripturarum, quae in praeceptis data sunt. Ipse autem Dominus cum alapa percussus esset, non ait: ecce altera maxilla; sed: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Ubi ostendit praeparationem alterius maxillae in corde esse faciendam. Paratus enim fuit Dominus non solum in altera caedi pro salute hominis, sed in toto corpore crucifigi. Et sicut Augustinus dicit ad Marcellinum, tunc quidem hoc mandatum recte fit cum ei creditur profuturum esse propter quem fit, ad operandam in eo correctionem atque concordiam, etiam si alius exitus consequatur. Sunt igitur ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda et ipsa benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda est. Agenda sunt autem et multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis.

1012. 其次,他说明理由,说「宁可给愤怒留地步」,即给神的判断留地步。意思是:把自己交托给神,他能够按自己的判断保卫你们,为你们伸冤,如彼前 5:7 所说:「你们要将一切的忧虑卸给神,因为他顾念你们。」

1012. Secundo assignat rationem, cum dicit sed date locum irae, id est divino iudicio. Quasi diceret: committatis vos Deo, qui suo iudicio potest vos defendere et vindicare, secundum illud I Petr. ult.: omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

但这些话应当理解为,我们没有能力以别种合乎正义的方式行动的情况。因为,正如申 1:17 所说:「审判是神的事。」当人凭法官的权威,为抑制邪恶而非出于仇恨寻求惩罚,或凭某个上级的权威谋求防卫,也应理解为给愤怒、即神的判断留地步;掌权者正是这判断的执行者,如下文 13:4 所说。因此,保罗也曾谋求由武装人员保护自己,抵御犹太人的阴谋,见徒 23:12 起。

Sed haec intelligenda sunt in casu in quo nobis non adest facultas aliter faciendi secundum iustitiam; sed quia, ut dicitur Deut. I, v. 17: Domini est iudicium, cum aliquis auctoritate iudicis, vel vindictam quaerit ad comprimendam malitiam et non propter odium, vel etiam cum auctoritate alicuius superioris suam defensionem procurat, intelligitur locum dare irae, id est divino iudicio, cuius ministri sunt principes, ut dicitur infra XIII, 4. Unde etiam Paulus procuravit se per armatos defendi contra insidias Iudaeorum, ut patet Act. XXIII, 12 ss.

1013. 接着,在「如经上记着」等语处,他证明所说的话。

1013. Deinde, cum dicit sicut scriptum est, etc., probat quod dixerat.

首先,借权威证明;

Et primo per auctoritatem;

其次,借理由证明,见「不要被恶所胜」等语。

secundo per rationem, ibi noli vinci a malo, et cetera.

1014. 关于第一点,他做两件事。首先,证明所说禁止报复的话,说:先前说「给愤怒留地步」,即给神的判断留地步,「因为经上记着」,见申 32:35,「伸冤在我」,即你们要为我保留,「主说:我必报应」。

1014. Circa primum duo facit. Primo probat quod dictum est de prohibitione vindictae, dicens dictum est: date locum irae, id est divino iudicio, scriptum est enim, Deut. XXXII, 35, mihi vindictam, scilicet servate, et ego retribuam, dicit Dominus.

我们的经文作:「报复属于我,我必按时回报他们。」(译者:此处照作者所比较的拉丁文译;和合本修订版该节作「伸冤报应在我,到了时候他们会失脚」。)诗 94:1〔武加大本 93:1〕:「耶和华啊,你是伸冤的神。」鸿 1:2:「耶和华是忌邪、报应的神。」

Nostra littera sic habet: mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore. Ps. XCIII, 1: Deus ultionum Dominus. Nahum I, 2: Deus aemulator et ulciscens Dominus.

其次,他用权威证明所说应向仇敌表现善意的话。

Secundo probat per auctoritatem, quod dictum est de benevolentia exhibenda inimicis.

在这段权威经文中,他首先提出教导:我们应当在仇敌迫切缺乏时帮助他,因为这是诫命所必需的,如上文所说。因此他说「不但如此,你的仇敌若饿了,就给他吃;若渴了,就给他喝」。太 5:44:「要善待恨你们的人。」(译者:此句存在于作者所读拉丁本太 5:44,和合本修订版本节正文没有这句。)

In qua quidem auctoritate, primo, ponit documentum ut subveniamus inimicis in articulo necessitatis, quia hoc est de necessitate praecepti, ut supra dictum est. Et hoc est quod dicit sed, si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Matth. V, v. 44: benefacite his qui oderunt vos.

其次,他说明理由,说「因为你这样做,就是把炭火堆在他的头上」。这可以被一种解释理解为恶:假如你善待他,你的善会对他变成恶,因为他由自己的忘恩负义而招致永火的焚烧。但这种解释违背仁爱;谁帮助别人,意在使这帮助给他带来恶,谁就在违反仁爱。

Secundo rationem assignat, dicens hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Quod quidem uno modo potest intelligi in malum, ut sit sensus: si tu ei benefacias, bonum tuum vertetur ei in malum, quia ex hoc incurret combustionem ignis aeterni per suam ingratitudinem. Sed iste sensus repugnat caritati, contra quam ageret, qui alicui subveniret ut ei proveniret in malum.

因此,应当作善的解释,意思是:「因为你这样做」,即在他缺乏时帮助他,就把「炭火」,即仁爱的爱——歌 8:6 论它说:「所发的光是火焰的光,是极其猛烈的火焰」——「堆积」,即聚集,「在他的头上」,即在他的心中。因为,正如奥古斯丁在《初学者教理讲授》(De Catechizandis Rudibus)中所说:「没有比先去爱更能激起爱的了。一个人若原本不愿先付出爱,在受爱之后仍不愿还以爱,这样的心实在过于刚硬。」

Et ideo est exponendum in bonum, ut sit sensus hoc enim faciens id est, in necessitate ei subveniens, carbones ignis, id est amorem caritatis de qua dicitur Cant. VIII, v. 6: lampades eius, ut lampades ignis atque flammarum congeres, id est, congregabis, super caput, id est, super mentem eius. Quia, ut Augustinus dicit in libro de Catechizandis rudibus, nulla est maior provocatio ad amandum, quam praevenire amando. Nimis enim durus animus qui dilectionem: et si nolebat impendere, nolit rependere.

1015. 接着,在「不要被恶所胜」等语处,他用理由证明所说的话。

1015. Deinde, cum dicit noli vinci a malo, etc., probat quod dixit per rationem.

人自然愿意战胜对手,不愿被对手战胜。一物被另一物牵引到对方的状态,就被对方战胜;例如水被带入火的热,就被火战胜。因此,一个好人若因别人加给他的恶,被牵引去伤害那人,就是好人被恶人战胜。反之,好人若借向迫害者施恩,使迫害者来爱自己,就是好人战胜恶人。

Naturale est enim homini ut velit adversarium vincere et non vinci ab eo. Illud autem ab aliquo vincitur, quod ad illud trahitur, sicut aqua vincitur ab igne quando trahitur ad calorem ignis. Si ergo bonus aliquis homo, propter malum quod sibi ab aliquo infertur, trahatur ad hoc quod ei male faciat, bonus a malo vincitur. Si autem e contrario propter beneficium quod bonus persecutori exhibet, eum ad suum amorem trahat, bonus malum vincit.

因此,他说「不要被恶所胜」,即不要被迫害你的人的恶所胜,以致你也迫害他;「反要以你的善胜他的恶」,即借善待他,使他离开恶。约壹 5:4:「使我们胜过世界的就是我们的信心。」耶 15:19:「他们必归向你,你却不可归向他们。」

Dicit ergo noli vinci a malo, scilicet eius qui te persequitur, ut tu eum persequaris, sed in bono tuo vince malum illius, ut scilicet ei benefaciendo, eum a malo trahas. I Io. ult.: haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Ier. XV, 19: ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos.