第2讲:基督身体的肢体
Lectio 2: Membra Christi corporis
12:4 正如我们一个身子上有好些肢体,肢体也不都有一样的用处。 [n. 972]
12:5 这样,我们许多人在基督里是一个身体,互相联络作肢体。 [n. 974]
12:6 按着所得的恩典,我们各有不同的恩赐:或说预言,要按着信心的准则说预言;(译者:和合本修订版作「信心的程度」;作者将 secundum rationem fidei 解释为符合信心并建立信心,故取「准则」。) [n. 976]
12:7 或服事的,要专一服事;或教导的,要专一教导; [n. 977]
12:8 或劝勉的,要专一劝勉;施舍的,要诚实;治理的,要殷勤;怜悯人的,要乐意。 [n. 981]
12:9 爱,不可虚假;恶,要厌恶;善,要亲近。 [n. 983]
12:10 爱弟兄,要相亲相爱;恭敬人,要彼此争先。(译者:和合本修订版末句作「要彼此推让」;作者按 praevenientes「走在前面」解释为先向别人施恩,故照译。) [n. 985]
12:11 殷勤,不可懒惰。要灵里火热;常常服侍主。 [n. 987]
12:12 在盼望中要喜乐;在患难中要忍耐;祷告要恒切。 [n. 990]
12:13 圣徒有缺乏,要供给;异乡客,要殷勤款待。 [n. 993]
12:4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: [n. 972]
12:5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. [n. 974]
12:6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, [n. 976]
12:7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, [n. 977]
12:8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. [n. 981]
12:9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono: [n. 983]
12:10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes: [n. 985]
12:11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: [n. 987]
12:12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: [n. 990]
12:13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. [n. 993]
972. 使徒提出以上劝戒以后,这里依据奥秘身体与自然身体的相似性,说明理由。首先,他指出自然身体的三点。第一,身体的统一,说「正如我们一个身子上」;第二,肢体的众多,说「有好些肢体」,因为人体具有器官,由不同肢体构成;第三,职能的差别,说「肢体也不都有一样的用处」。因为,若不是为了不同的活动,肢体的差异就没有意义了。
972. Praemissa admonitione, hic Apostolus rationem assignat sumptam ex similitudine corporis mystici ad corpus naturale. Et primo in corpore naturali tangit tria. Primo quidem corporis unitatem, cum dicit sicut enim in uno corpore; secundo, membrorum pluralitatem, cum dicit multa membra habemus: est enim corpus humanum organicum ex diversitate membrorum constitutum; tertio officiorum diversitatem, cum dicit omnia autem membra non eumdem actum habent. Frustra enim esset membrorum diversitas, nisi ad diversos actus ordinarentur.
973. 随后,他把这三点应用到基督的奥秘身体,即教会。弗 1:22 起:「又使他为了教会作万有之首;教会是他的身体。」
973. Deinde aptat haec tria ad corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia. Eph. I, v. 22: ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius.
对此,他也指出三点。
Circa quod etiam tria tangit.
首先,信徒犹如众多肢体,说「这样,我们许多人」。路 14:16:「有人摆设大宴席,请了许多客人。」赛 54:1:「被遗弃的妇人,儿女更多。」
Primo quidem fidelium quasi membrorum multitudinem, cum dicit ita multi. Lc. XIV, v. 16: homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Is. LIV, 1: multi filii desertae.
虽然与那不结果子、遭定罪的众多人相比,他们人数少,如太 7:14 所说:「通往生命的门是窄的,路是小的,找到的人也少。」但绝对地说,他们仍是众多的。启 7:9:「此后,我观看,看见有许多人,没有人能计算。」
Quamvis enim sint pauci per comparationem ad infructuosam multitudinem damnatorum, secundum illud Matth. VII, 14: arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam, tamen absolute loquendo sunt multi. Apoc. VII, 9: post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat.
974. 第二,他指出奥秘身体的统一,说「我们是一个身体」。弗 2:16:「使双方归为一体,与神和好」等语。
974. Secundo tangit corporis mystici unitatem, cum dicit unum corpus sumus. Eph. II, 16: ut reconciliet ambos in uno corpore, et cetera.
这奥秘身体的统一是属灵的;借此,我们以信心和仁爱的情感彼此联合,也与神联合,如弗 4:4 所说:「身体只有一个,圣灵只有一位。」又因为使人合一的灵由基督传到我们里面,上文 8:9:「人若没有基督的灵,就不是属基督的。」所以,他接着说「在基督里」;基督借赐给我们的圣灵,使我们彼此联合,也与神联合。约 17:21–22:「使他们在我们里面合而为一,像我们合而为一。」(译者:原文误标约 17:2 起;实际综合了第21、22节。)
Huius autem corporis mystici est unitas spiritualis, per quam fide et affectu caritatis invicem unimur Deo, secundum illud Eph. IV, 4: unum corpus, et unus spiritus. Et quia Spiritus unitatis a Christo in nos derivatur, supra VIII, 9: si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius ideo subdit in Christo, qui per Spiritum suum, quem dat nobis, nos invicem unit et Deo. Io. XVII, 2 s.: ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus.
975. 第三,他指出各种职分归向共同的益处,说「各人互相作肢体」。
975. Tertio tangit officiorum diversitatem ad utilitatem communem reductam, dicens singuli autem alter alterius membra.
每个肢体都有自己的活动和能力;因此,一个肢体以自己的能力和活动帮助另一个肢体,就称为另一个的肢体。例如,脚带着眼睛前行,因而称为眼睛的肢体;眼睛引导脚,因而称为脚的肢体。林前 12:21:「眼睛不能对手说:『我用不着你。』」(译者:原文误标林前 12:2,现校正。)
Membrum enim quodlibet proprium actum habet et virtutem; inquantum ergo unum membrum sua virtute et actu alteri prodest, dicitur membrum alterius, sicut pes dicitur membrum oculi, inquantum oculum defert, et oculus dicitur membrum pedis, inquantum dirigit pedem. I Cor. XII, 2: non potest dicere oculus manui: opera tua non indigeo.
在奥秘身体中也一样:领受预言恩典的人,需要那领受医病恩典的人;其他一切恩赐也是如此。因此,每一信徒按照所赐的恩典服事别人,就成为别人的肢体。加 6:2:「你们各人的重担要互相担当。」彼前 4:10:「人人要照自己所得的恩赐彼此服事。」
Ita etiam in corpore mystico ille qui accepit gratiam prophetiae, indiget illo qui accepit gratiam sanitatum, et ita est in omnibus aliis. Unde dum unusquisque fidelis secundum gratiam sibi datam alteri servit, efficitur alterius membrum. Gal. ult.: alter alterius onera portate. I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes.
976. 接着,在「我们各有恩赐」处,他逐项展开上文关于有节度、有分寸地运用恩典的劝戒。首先,提出恩典的差异,说:我们「互相作肢体」,并不是按照同一种恩典,而是「有不同的恩赐」;这不是出于功德的差异,而是「按着所赐给我们的恩典」。林前 7:7:「各人都有来自神的恩赐,一个是这样,一个是那样。」太 25:14 起:「就叫了仆人来,把他的家业交给他们,一个给了五千,一个给了二千,一个给了一千。」
976. Deinde, cum dicit habentes autem donationes, exequitur per partes monitionem, quam supra posuerat de sobrio et moderato gratiae usu. Et primo ponit gratiarum diversitatem, dicens: sumus, inquam, alter alterius membra, non secundum eamdem gratiam, sed habentes diversas donationes differentes, non ex diversitate meritorum, sed secundum gratiam quae data est nobis. I Cor. VII, 7: unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius vero sic. Matth. XXV, 14 s.: vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua, et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum.
977. 其次,他教导各种恩典的运用。首先,关于神的事,就认识而言,他说:「或预言」,我们若有这种恩赐,就要「按着信心的准则」运用它。
977. Secundo docet diversarum gratiarum usum, et, primo, in rebus divinis, quantum ad cognitionem quidem, dicens: sive prophetiam, quam habentes, utamur ea secundum rationem fidei.
978. 所谓「预言」,是借神的启示,使遥远之事显明出来。因此,撒上 9:9〔拉丁本《列王纪一》〕说:「现在的先知,从前称为先见。」未来偶然发生的事,就其本身而言,远离我们的认识,因为它们尚不具备现实存在,故还不是可知的现实对象;神的事远离我们的认识,则不是由于它们本身,因为它们本身最为可知,正如约壹 1:5 所说:「神就是光,在他毫无黑暗。」而是由于我们理智的缺欠;我们的理智面对那些本身最显明的事物,好比猫头鹰的眼睛面对日光。又因为某物凭自身就是如此,比它由于他者的关系而如此,更严格地称为如此,所以未来偶然发生的事,更严格地称为远离我们的认识。因此,严格意义的预言关乎这些事。摩 3:7:「主耶和华不会做任何事情,除非先将奥秘指示他的仆人众先知。」不过,广义而言,任何隐藏之事的启示,也都称为预言。
978. Dicitur autem prophetia quaedam apparitio ex revelatione divina eorum quae sunt procul. Unde I Reg. IX, 9 dicitur: qui propheta hodie dicitur, vocabatur olim videns. Sunt autem procul a cognitione nostra, secundum se quidem futura contingentia, quae propter defectum sui esse cognoscibilia non sunt; sed res divinae sunt procul a nostra cognitione, non secundum se, cum sint maxime cognoscibiles, quia, ut dicitur I Io. I, 5: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, sed propter defectum intellectus nostri, qui se habet ad ea, quae sunt in seipsis manifestissima, sicut oculus noctuae ad lucem solis. Et quia unumquodque magis proprie dicitur tale, quod est secundum se tale, quam quod est est tale secundum aliud; inde est quod magis proprie dicuntur esse procul a cognitione nostra futura contingentia. Et propter hoc horum proprie est prophetia. Amos c. III, 7: non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum. Dicitur tamen prophetia communiter etiam revelatio quorumcumque occultorum.
这预言之赐不只存在于旧约,也存在于新约。珥 2:28:「我要将我的灵浇灌凡有血肉之躯的。你们的儿女要说预言。」新约中解释先知言论的人,也被称为先知,因为圣经藉以受解释的灵,与藉以写成的灵相同。德训篇 24:46:「我还要传播圣道,有如神谕。」
Hoc autem donum prophetiae, non solum fuit in Veteri Testamento, sed etiam in Novo Ioel II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri. Dicuntur etiam prophetae in Novo Testamento, qui prophetica dicta exponunt, quia Sacra Scriptura eodem spiritu interpretatur quo est condita. Eccli. XXIV, 46: adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam.
979. 预言之赐和其他白白赐予的恩典一样,旨在建立信心。林前 12:7:「圣灵彰显在各人身上,是要使人得益处。」来 2:3 起:「给我们证实了」,即信仰的教导,「神用神迹奇事、百般的异能,和圣灵所给的恩赐,与他们一同作见证。」因此,应当「按着信心的准则」运用预言,即不是徒然运用,而是借它坚固信心,不能反对信心。因此,申 13:1 起说:「你中间若有先知起来,说:『我们去随从别神』,你不可听那先知的话。」因为他所说的预言违反信心的准则。
979. Ordinatur autem prophetiae donum, sicut et aliae gratiae gratis datae, ad fidei aedificationem. I Cor. XII, 7: unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Hebr. II, 3 s.: confirmata est, scilicet doctrina fidei, contestante Deo signis et prodigiis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus. Et ideo prophetia est utendum secundum rationem fidei, id est non in vanum sed ut per hoc fides confirmetur, non autem contra fidem. Unde dicitur Deut. XIII, v. 1: si surrexerit in medio tui propheta, et dixerit tibi: eamus, et sequamur deos alienos; non audies verba prophetiae illius, quia scilicet prophetizat contra rationem fidei.
980. 就施行圣事而言,他接着说「或服事的,要专一服事」,即有人若领受服事的恩典或职分,例如作主教或司铎,他们被称为神的仆人;赛 61:6:「你们要称为『耶和华的祭司』,称作『我们神的仆人』。」就当殷勤履行这职分,落实于「服事」。提后 4:5:「尽你的职分。」
980. Quantum ad sacramenta ministranda subdit sive ministerium in ministrando, id est, si quis accepit gratiam vel officium ministerii, puta ut sit episcopus vel sacerdos, qui dicuntur ministri Dei. Is. c. LXI, 6: vos sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri: dicetur vobis, exequatur illud diligenter exequendo in ministrando, II Tim. IV, 5: ministerium tuum imple.
981. 第二,他论及在人事上帮助别人的事。首先,是关于思辨或实践的认识。
981. Secundo tangit ea quae pertinent ad res humanas, in quibus potest aliquis alteri subvenire. Primo quidem quantum ad cognitionem vel speculativam vel practicam.
因此,就思辨的认识,他首先说「或教导的」,即具有教导的职分或恩典的人,就当运用「教导」,即勤勉忠实地教导。伯 4:3:「看哪,你素来教导许多人。」太 28:19:「你们要去,使万民作我的门徒。」
Quantum ergo ad speculativam primo dicit sive qui docet, id est qui habet officium vel gratiam docendi, utatur doctrina, id est ut studiose et fideliter doceat. Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos. Matth. ult.: euntes docete omnes gentes.
就实践的认识,他接着说「劝勉的」,即具有劝人向善的职分或恩典的人,就当运用它来「劝勉」。帖前 2:3:「我们的劝勉不是出于错误,也不是出于污秽,也不是用诡诈。」多 2:15:「这些事你要讲明,劝勉人。」
Quantum autem ad cognitionem practicam subdit qui exhortatur, id est qui habet officium vel gratiam exhortandi homines ad bonum, utatur illo in exhortando. Thess. II, v. 3: exhortatio nostra non fuit de errore, neque de immunditia, neque in dolo. Tit. II, v. 15: haec loquere et exhortare.
982. 随后,他提出外在行为方面的事。有时,人以给予礼物来帮助别人,对此他说「施舍的」,即有施舍的能力与恩典的人,就当「诚实」地实行,不在其中存任何恶意,例如以礼物引诱别人作恶;也不应给出少许,却图谋得到多得多的回报。德训篇 20:14 起:「愚昧人的礼物,为你没有益处,因为他不是睁着一只眼,而是睁着七只眼。他给的少,而责难的却多。」箴 11:3:「正直人的纯正必引导自己。」(译者:原文误标箴 11:28,现校正。)
982. Deinde ponit ea quae pertinent ad exteriora opera, in quibus quandoque aliquis subvenit alicui aliquod donum dando, et quantum ad hoc dicit qui tribuit, id est qui habet facultatem tribuendi et gratiam, exequatur hoc in simplicitate, ut scilicet nihil mali ex illo intendat, quasi donis homines ad malum alliciens. Vel etiam cum aliquis ex modico dato intendit multo maiora acquirere. Eccli. XX, 14 s.: datus insipientis non erit tibi utilis, oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit, et multa improperabit. Et Prov. c. XI, 28: simplicitas iustorum dirigit eos.
有时,人借照管别人来帮助他,对此他说「治理的」,即被设立在领导职分上的人,就当「殷勤」地运用这职分。来 13:17:「你们要服从那些引导你们的,并且要顺服,因为他们为你们的灵魂时刻警醒,像在神面前交账的人。」林后 11:28:「为众教会操心的事。」
Quandoque autem aliquis subvenit alteri, eius curam habendo, et quantum ad hoc dicit qui praeest, id est qui est in praelationis officio constitutus, utatur illo officio in sollicitudine. Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. II Cor. XI, 28: sollicitudo omnium Ecclesiarum.
有时,人解除别人的苦境来帮助他,对此他说「怜悯人的」,即具有怜悯的能力和情感的人,应当「乐意」地实行,仿佛甘心去做。林后 9:7:「不要为难,不要勉强,因为神爱乐捐的人。」德训篇 35:11:「在一切祭献上,要喜形于色。」
Quandoque autem subvenit aliquis alicui relevando eius miseriam, et quantum ad hoc dicit qui miseretur, id est qui habet facultatem et affectum miserendi, exequatur hoc in hilaritate, quasi libenter hoc faciens. II Cor. IX, 7: non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Eccli. XXXV, 11: in omni dato hilarem fac vultum tuum.
983. 接着,在「爱,不可虚假」等语处,他教导怎样运用人人共有的白白恩赐,即仁爱。
983. Deinde cum dicit dilectio sine simulatione, etc., docet usum doni gratuiti, quod est omnibus commune, scilicet caritatis.
首先,提出一般关乎仁爱的事;
Et primo ponit ea quae pertinent ad caritatem in generali;
其次,提出一些特别关乎爱某些人的事,见「圣徒有缺乏」等语。
secundo ponit quaedam specialiter pertinentia ad dilectionem quorumdam, ibi necessitatibus sanctorum, et cetera.
关于第一点,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,说明就爱者这一方面而言,仁爱之爱应当具有怎样的性质;
Primo ostendit qualis debeat esse dilectio caritatis ex parte diligentis;
其次,说明应当怎样对待邻舍,见「爱弟兄」等语;
secundo, qualiter se debeat habere ad proximum, ibi caritate fraternitatis, etc.;
第三,说明应当怎样对待神,见「殷勤,不可懒惰」。
tertio, qualiter se debeat habere ad Deum, ibi sollicitudine non pigri.
984. 关于仁爱的性质,他教导三点。
984. Circa qualitatem autem caritatis tria docet.
第一,爱应当真实。因此他说「爱,不可虚假」,即不只在言语或外在表象上,而应当在真实的内心情感和有效的行为上。约壹 3:18:「我们相爱,不要只在言语或舌头上,总要以行为和真诚表现出来。」德训篇 6:15:「忠实的朋友,是无价之宝。」
Primo quidem, quod dilectio debet esse vera. Unde dicit dilectio sine simulatione, ut scilicet non tantum in verbo, aut in exteriori apparentia, sed sit in vero cordis affectu, et efficacia operis. I Io. III, 18: non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Eccli. VI, 15: amico fideli nulla est comparatio.
第二,他教导爱应当纯洁,说「恶,要厌恶」。人不赞同朋友的恶,而在爱这人的同时憎恶他的恶习,这样的爱才是纯洁的。因此,林前 13:6 说:「不喜欢不义,只喜欢真理。」诗 119:113〔武加大本 118:113〕:「心怀二意的人为我所恨。」
Secundo docet quod dilectio debet esse pura, cum dicit odientes malum. Tunc etiam est pura dilectio, quando homo non consentit amico suo in malum, sed ita diligit hominem, ut eius vitium odiat. Unde dicitur I Cor. XIII, 6: non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Ps. CXVIII, 113: iniquos odio habui.
第三,他教导爱应当合于道德的美善,说「善,要亲近」,即人应当因德行之善而依附别人。加 4:18:「在善事上,时刻热心待别人原是好的。」这就是美好的爱,德训篇 24:24 论它说:「我是纯爱的母亲。」
Tertio docet quod dilectio debet esse honesta, cum dicit adhaerentes bono, ut scilicet aliquis adhaereat alteri propter bonum virtutis. Gal. IV, 18: bonum autem aemulamini in bono semper. Haec est pulchra dilectio, de qua dicitur Eccli. XXIV, 24: ego mater pulchrae dilectionis.
985. 接着,在「爱弟兄」处,他说明仁爱应当怎样对待邻舍。
985. Deinde, cum dicit caritate fraternitatis, ostendit qualiter caritas se debeat habere ad proximum.
首先,就内在情感而言,说「以弟兄之爱彼此相爱」;即我们不只借仁爱爱弟兄,也要爱仁爱本身,正是借它,我们爱他们,也被他们所爱。如此,我们若珍爱仁爱,就不会轻易使它破裂。来 13:1:「你们务要常存弟兄相爱的心。」歌 8:7:「人若为爱情付出家中一切财物,就会把它看作无物而轻弃。」(译者:所引拉丁文 despiciet 是主动式「他将轻视」,此处据此译;和合本修订版作「若有人拿家中所有的财宝要换爱情,就全被藐视」。)
Et primo quantum ad interiorem affectum, cum dicit caritate fraternitatis invicem diligentes; ut scilicet non solum fratres diligamus per caritatem sed etiam diligamus ipsam caritatem, qua eos diligimus et ab eis diligimur. Sic enim si charam habemus caritatem, non de facili eam dissolvi faciemus. Hebr. ult.: caritas fraternitatis maneat in vobis. Cant. ult.: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, tamquam nihil despiciet illam.
986. 其次,就外在效果而言,说「恭敬人,要彼此争先」。这指出三件事。
986. Secundo, quantum ad exteriorem effectum, cum dicit honore invicem praevenientes. In quo tria designantur.
第一,人应当尊重邻舍,这属于恭敬的意义。因为,没有人能真实地爱他所轻视的人。腓 2:3:「只要心存谦卑,各人看别人比自己强。」这借着人考虑自己的缺欠和邻舍的善而成就。「恭敬」不仅指尊重,也包括供应所需之物。例如,出 20:12 的「当孝敬父母」,便吩咐供应父母所需;这一点可由太 15:3 起看出,主在那里责备法利赛人违反这诫命,阻止儿女供养父母。
Primo quidem quod homo proximum in reverentia debet habere, quod pertinet ad rationem honoris. Nullus enim potest vere diligere eum quem despicit. Phil. II, 3: in humilitate, superiores invicem arbitrantes. Quod quidem fit dum aliquis suum defectum considerat et bonum proximi. In honore autem non solum reverentia intelligitur, sed etiam necessariorum subventio, sicut, cum dicitur Ex. XX, 12: honora patrem tuum, et matrem tuam, praecipitur necessariorum subventio, sicut patet per hoc quod Dominus, Matth. XV, v. 3 ss., arguit Pharisaeos contra hoc praeceptum impedientes filios a subventione parentum.
第二,表示爱所产生的行为应当彼此施行,即人不只想接受恩惠,也应给予恩惠。德训篇 4:36:「你的手不要只为领取才伸开,而在施恩时缩回。」14:15–16:「在抽签分配中,要施舍,也要收受。」(译者:作者将这两节的措辞合引;思高本第15节提到别人抽签分得,第16节作「你要施舍,也要收受」。)这是「彼此」所表示的。
Secundo designatur quod effectus dilectionis debet mutuo exhiberi, ut scilicet homo non solum velit beneficia recipere, sed etiam exhibere. Eccli. IV, 36: non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. Et XIV, 15 s.: in divisione sortis da et accipe. Et hoc designat, cum dicit invicem.
第三,表示爱所产生的行为应当敏捷迅速,这是「争先」所表示的,即人应先向朋友施恩。德训篇 37:1:「凡是朋友都说:我结交了朋友。」
Tertio designatur quod effectus dilectionis debet esse promptus et velox, quod designatur, cum dicit praevenientes, ut scilicet aliquis praeveniat amicum in beneficiis. Eccli. c. XXXVII, 1: omnis amicus dicet: et ego amicitiam copulavi.
987. 接着,在「殷勤」等语处,他说明仁爱之爱应当怎样对待神。
987. Deinde, cum dicit sollicitudine, etc., ostendit qualiter se debeat habere dilectio caritatis ad Deum.
首先,他从理性的专注开始,说:你们在事奉神上「要殷勤,不可懒惰」。弥 6:8:「世人哪,耶和华已指示你何为善。他向你所要的是什么呢?」随后又说:「用心与你的神同行。」(译者:这里依作者所引拉丁文 sollicite「用心、殷勤」,以保留论证联系;和合本修订版作「存谦卑的心与你的神同行」。)提后 2:15:「你当竭力在神面前作一个经得起考验的工人。」
Et primo incipit ab ipsa rationis attentione, cum dicit sollicitudine sitis non pigri, scilicet ad serviendum Deo. Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te; postea subdit: sollicite ambulare cum Deo tuo. II Tim. II, 15: sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo.
988. 第二,就效果而言,他说「要灵里火热」,即在爱神之中火热。
988. Secundo, quantum ad effectum, cum dicit spiritu sitis ferventes, scilicet in Dei dilectione.
火热出于热量的充盈;因此,说灵里火热,是因为对神的爱如此丰盛,使整个人都热切趋向神。徒 18:25 说,「亚波罗心里火热,讲论」。帖前 5:19:「不要熄灭圣灵。」
Procedit autem fervor ex abundantia caloris, unde fervor spiritus dicitur, quia propter abundantiam divinae dilectionis totus homo fervet in Deum, Act. XVIII, 25 dicitur quod Apollo fervens spiritu loquebatur. I Thes. ult.: Spiritum nolite extinguere.
989. 第三,就外在的事奉而言,他说「服侍主」,即以惟独应归于神的敬拜之事奉来服侍他。申 6:13:「要拜主——你的神,惟独事奉他。」(译者:作者引语的措辞与太 4:10 相同;申 6:13 和合本修订版为「你要敬畏耶和华——你的神,事奉他」,没有「惟独」。)诗 2:11:「当存敬畏的心事奉耶和华。」
989. Tertio, quantum ad exterius obsequium, cum dicit Domino servientes, scilicet servitute latriae, quae soli Deo debetur. Deut. VI, 13: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ps. II, 11: servite Domino in timore.
或者,按照另一种经文读法,作「顺应时机」,即在合适的时候事奉神。传 8:6:「各样事务都有时机和过程。」
Vel, secundum aliam litteram: tempori servientes, ut scilicet Dei servitium congruo tempore faciamus. Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus est, et opportunitas.
990. 第四,就事奉的报偿而言,他说「在盼望中要喜乐」,即盼望报偿,这报偿就是享有神。创 15:1:「我,主,是你极大的赏赐。」(译者:原文误标创 15:2。这里依作者所引拉丁文保留神自己为报偿的意思;和合本修订版作「我是你的盾牌,你必得丰富的赏赐」。)上文 5:2:「因盼望神儿女的荣耀而夸耀。」(译者:作者所引拉丁文有「儿女」;和合本修订版作「欢欢喜喜盼望神的荣耀」。)盼望因其确定性而使人喜乐,却又因其延迟而使人忧伤。箴 13:12:「盼望迟延,令人心忧。」
990. Quarto, quantum ad mercedem servitutis, cum dicit spe gaudentes, scilicet mercedis, quae est Dei fruitio. Gen. XV, 2: ego Dominus merces tua magna nimis. Supra V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Facit autem spes hominem gaudentem ratione certitudinis, sed tamen affligit ratione dilationis. Prov. XIII, 12: spes quae differtur affligit animam.
991. 第五,就人在事奉神时所受的艰难而言,他接着说:「在患难中」,即你们为神所忍受的患难中,「要忍耐」。上文 5:3:「患难生忍耐。」
991. Quinto, quantum ad difficultatem quam homo patitur in Dei servitio. Unde subdit in tribulatione, scilicet quam propter Deum sustinetis, sitis patientes. Supra V, v. 3: tribulatio patientiam operatur.
992. 第六,就以上一切而言,他说「祷告要恒切」,表明祷告应当持续。路 18:1:「常常祷告,不可灰心。」帖前 5:17:「不住地祷告。」(译者:原文误标《帖撒罗尼迦后书》5:17,现校正为前书。)
992. Sexto quantum ad omnia praedicta dicit orationi instantes, in quo orationis assiduitas designatur. Lc. XVIII, 1: oportet semper orare, et numquam deficere. II Thess. V, 17: sine intermissione orate.
因为借祷告,我们里面的殷勤被唤醒,热忱被点燃,我们被激励去事奉神,盼望的喜乐在里面增长,也因功德而配得患难中的帮助。诗 120:1〔武加大本 119:1〕:「我在急难中求告耶和华,他就应允我。」
Per orationem enim in nobis sollicitudo excitatur, fervor accenditur, ad Dei servitium incitamur, gaudium spei in nobis augetur et auxilium in tribulatione promeremur. Ps. CXIX, 1: ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me.
993. 接着,在「圣徒有缺乏」等语处,他就某些特定的人讨论仁爱。
993. Deinde, cum dicit necessitatibus sanctorum, etc., determinat de caritate quantum ad speciales quasdam personas.
首先,就缺乏的人而言;
Et primo quidem quantum ad indigentes;
其次,就仇敌而言,见「要祝福迫害你们的人」。
secundo quantum ad inimicos, ibi benedicite persequentibus vos.
994. 关于第一点,他做两件事。
994. Circa primum duo facit.
首先,一般地劝人向缺乏的人施行仁爱的恩惠,说「圣徒有缺乏,要供给」。这里应当注意三点。第一,应当出于仁爱,向穷困或缺乏的人施舍。弗 4:28:「总要勤劳,亲手做正当的事,这样才可以把自己有的,分给有缺乏的人。」
Primo inducit ad exhibenda beneficia caritatis indigentibus in universali, cum dicit necessitatibus sanctorum communicantes. Ubi tria sunt notanda. Primo quidem quod eleemosynae ex caritate sunt impendendae indigentibus, sive necessitatem patientibus. Eph. IV, 28: laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
第二,应当优先帮助义人和圣徒,而不是其他人。因此他说「圣徒有缺乏」。德训篇 12:5:「你要施恩与善人,不必收留不虔敬的人。」这并不是说,罪人有缺乏时也不应帮助,而是说不应帮助他们滋养罪恶。不过,帮助义人更为有益,因为这种施舍不只就施与者而言有果效,也借领受者的代祷而有果效。路 16:9:「要藉着那不义的钱财结交朋友,到了钱财无用的时候,他们可以接你们到永远的住处去。」即借他们的代祷。
Secundo, quod potius est subveniendum iustis et sanctis quam aliis. Unde dicit necessitatibus sanctorum. Eccli. XII, 5: da iusto, et non recipias peccatorem. Quod quidem non sic est intelligendum, quin etiam in necessitatibus sit peccatoribus subveniendum, sed quia non est eis subveniendum ad fomentum peccati. Utilius tamen est subvenire iustis, quia talis eleemosyna fructuosa est, non solum ex parte dantis sed etiam ex suffragio recipientis. Lc. XVI, 9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula, scilicet suis suffragiis.
995. 其次,他特别劝人款待客旅,说「异乡客,要殷勤款待」,因为这件怜悯之工包含了其他怜悯之工:款待客人的人,不仅提供房屋供他居住,也供应其他必需之物。来 13:2:「不可忘记用爱心接待旅客。」彼前 4:9:「你们要互相款待,不发怨言。」
995. Secundo in speciali admonet ad hospitalitatem, dicens hospitalitatem sectantes, quia scilicet in hoc misericordiae opere alia misericordiae opera includuntur. Nam hospes non solum domum exhibet ad manendum sed etiam alia necessaria subministrat. Hebr. ult.: hospitalitatem nolite oblivisci. I Petr. IV, 9: hospitales invicem sine murmuratione.