罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第12章:在基督里的新生命

第1讲:按照恩典生活

Lectio 1: Vita secundum gratiam

12:1 所以,弟兄们,我以神的慈悲劝你们,将身体献上当作活祭,是圣洁的,是神所喜悦的,你们的事奉要合乎理性。(译者:和合本修订版末句作「你们如此事奉乃是理所当然的」;这里依拉丁文 rationabile 保留「理性」之义,以对应第963—964节。) [n. 953]
12:2 不要效法这个世界,只要心意更新而变化,叫你们察验何为神的善良、可喜悦、纯全的旨意。(译者:这里依拉丁文排列三个形容词的次序,以对应下文依次解释。) [n. 965]
12:3 我凭着所赐我的恩,对你们中间每一位说:不要自逞智慧超过所当有的,倒要有智慧而知节度;各人要照神所分给的信心分量。(译者:和合本修订版作「不要把自己看得太高……看得合乎中道」;作者按 sapere「有智慧、作判断」与 sobrietas「节度」展开解释,故此处照译。) [n. 968]

12:1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. [n. 953]
12:2 Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. [n. 965]
12:3 Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. [n. 968]

953. 使徒已经说明德行的必要和恩典的来源;这里,他教导如何运用恩典,这属于道德的教导。

953. Postquam Apostolus ostendit necessitatem virtutum et originem gratiae, hic docet gratiae usum, quod pertinet ad instructionem moralem.

这里他做两件事。

Et circa hoc duo facit.

首先,提出一般的道德教导;

Primo ponit doctrinam moralem in generali;

其次,特别转而讨论一些关乎收信人的具体事情,见第15章中段「我自己也深信」等语。

secundo specialiter descendit ad quaedam particularia pertinentia ad eos quibus scribit, circa medium XV cap., ibi certus sum autem, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,教导人怎样运用恩典以成为完全人;

Primo docet usum gratiae, quantum ad hoc quod sit homo perfectus;

其次,教导完全人怎样扶持不完全的人,见第14章「信心软弱的」等语。

secundo quantum ad hoc quod perfectus imperfectum sustineat, XIV cap., ibi infirmum autem, et cetera.

关于第一点,他做三件事。

Circa primum tria facit.

首先,就人向神所保持的圣洁,引导人达到生活的完全;

Primo inducit ad perfectionem vitae quantum ad sanctitatem quam homo servat Deo;

其次,就人向邻舍所实行的正义,见第13章「每一个人」等语;

secundo quantum ad iustitiam quam quis exhibet proximo, XIII cap., ibi omnis anima, etc.;

第三,就人自身所保持的纯洁,见第13章末段「再者,你们知道」等语。

tertio quantum ad puritatem quam homo conservat in seipso, circa finem XIII capituli, ibi et hoc scientes, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,劝人将自己圣洁地献给神;

Primo monet ut homo se exhibeat Deo sanctum;

其次,教导人应当怎样运用使他成圣的神的恩典之赐,见「我凭着所赐我的恩说」等语。

secundo docet qualiter aliquis uti debeat donis gratiae Dei, quibus sanctificatur, ibi dico enim per gratiam, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,教导人就身体而言,应当怎样把自己献给神;

Primo docet qualiter aliquis se debeat exhibere Deo quantum ad corpus;

其次,就灵魂而言,见「不要效法」等语。

secundo quantum ad animam, ibi et nolite conformari, et cetera.

954. 关于第一点,他做两件事。

954. Circa primum duo facit.

首先,劝人遵守所教导的事;这又有两种方式。一种从他自己这一方面,说「所以,弟兄们,我劝你们」;意思是:先前已经说,神的判断难以测透,他的道路难以探寻,所以,「弟兄们,我恳求你们」遵守以下要说的事。

Primo inducit observantiam eorum quae docentur: et hoc dupliciter. Uno quidem modo ex parte sui ipsius, cum dicit obsecro itaque vos, fratres, quasi dicat: dictum est incomprehensibilia esse iudicia Dei, et investigabiles vias eius, itaque obsecro vos, fratres, ut scilicet observetis ea quae dicentur.

955. 他采用恳求,有三个理由。

955. Utitur autem obsecratione propter tria.

第一,为了显明自己的谦卑。箴 18:23:「穷乏人说哀求的话。」他不倚仗自己的丰富,因此努力引导人向善,所凭的不是属于自己的,而是属于神的。因为「恳求」(obsecrare)就是援引神圣的事物作证请求。

Primo quidem ad demonstrandum suam humilitatem. Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper, qui scilicet de sua abundantia non confidit, et ideo non ex eo quod suum est, sed ex eo quod Dei est, homines conatur inducere ad bonum. Nam obsecrare est ob sacra contestari.

第二,为了借请求从爱心推动人,而非以权威命令,从恐惧推动人。因此,门 8 节起说:「虽然我靠着基督能放胆吩咐你做该做的事,宁可凭着爱心求你。」加 6:1:「你们属灵的人就要用温柔的心把他挽回过来。」

Secundo ut magis ex amore moveat rogando, quam ex timore, auctoritative imperando. Unde dicitur ad Philem. 8 s.: multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter caritatem magis obsecro. Gal. ult.: vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis.

第三,出于对收信的罗马人的尊重。提前 5:1:「不可严责老年人,要劝他如同父亲。」

Tertio propter reverentiam Romanorum quibus scribebat. I Tim. V, 1: seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem.

956. 另一种方式,是从神这一方面劝他们,说「以神的慈悲」,你们正是借这慈悲得救。多 3:5:「他救了我们,是照他的怜悯。」(译者:原文误标多 2:5,此处校正。)因此,我们应当因思念神的怜悯,而实行所受的劝戒。太 18:33:「你不应该怜悯你的同伴,像我怜悯你吗?」

956. Alio modo inducit eos ex parte Dei, cum dicit per misericordiam Dei, per quam scilicet salvati estis. Tit. II, 5: secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Et ideo ex consideratione divinae misericordiae debemus facere quod monemur. Matth. c. XVIII, 33: nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?

或者,「以神的慈悲」可以说是:凭着神慈悲地托付给我的使徒职分的权柄。林前 7:25:「我既蒙主怜悯、作为一个可信靠的人。」

Vel potest dici per misericordiam Dei, id est auctoritate apostolatus mihi misericorditer commissi. I Cor. VII, 25: misericordiam consecutus sum a Domino, ut sim fidelis.

957. 其次,他说「将你们的身体献上」等语,提出劝戒。

957. Secundo ponit admonitionem, cum dicit ut exhibeatis corpora vestra, et cetera.

对此应当知道,正如奥古斯丁在《天主之城》第10卷所说,外在献给神的可见祭献,是不可见祭献的记号;在不可见祭献中,人把自己和自己所有的献上,为要事奉神。

Circa quod sciendum est quod, sicut Augustinus dicit X de Civit. Dei, visibile sacrificium, quod exterius Deo offertur, signum est invisibilis sacrificii, quo quis se et sua in Dei obsequium exhibet.

958. 人具有三种善。

958. Habet autem homo triplex bonum.

第一,是灵魂的善;人借虔敬和痛悔的谦卑,将它献给神,如诗 51:17〔武加大本 50:19〕所说:「神所要的祭就是忧伤的灵。」

Primo quidem bonum animae, quod exhibet Deo per devotionis et contritionis humilitatem, secundum illud Ps. l, 19: sacrificium Deo spiritus contribulatus.

第二,人有外在的财物,借慷慨施舍将它们献给神。因此,来 13:16 说:「只是不可忘记行善和分享,因为这样的祭物是神所喜悦的。」

Secundo habet homo exteriora bona, quae exhibet Deo per eleemosynarum largitionem. Unde dicitur Hebr. ult.: beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus.

第三,人有自己身体的善;对此他说「将你们的身体献上」给神,当作某种属灵的祭物。宰献给神的动物被称为祭牲(hostia),或者因为它为战胜敌人(hostes)而献,或为免受敌人侵害而献;又或者因为它在会幕门口(ostium)被宰献。

Tertio habet homo bonum proprii corporis: et quantum ad hoc dicit, ibi ut exhibeatis, scilicet Deo, corpora vestra, sicut quamdam spiritualem hostiam. Dicebatur autem animal Deo immolatum hostia, vel quia pro victoria hostium offerebatur, seu pro securitate ab hostibus, vel quia ad ostium tabernaculi immolabatur.

959. 人以三种方式把自己的身体作为祭物献给神。

959. Exhibet autem homo Deo corpus suum ut hostiam tripliciter.

一种,是人为神使自己的身体经受痛苦和死亡,如弗 5:2 论基督说:「为我们舍了自己,当作供物和祭物献给神。」使徒在腓 2:17 论自己也说:「我以你们的信心为供献的祭物,我若被浇献在其上也是喜乐。」

Uno quidem modo, quando aliquis corpus suum exponit passioni et morti propter Deum, sicut dicitur de Christo Eph. V, 2: tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo. Et Apostolus dicit de se Phil. II, 17: si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo.

第二,是人借禁食和守夜克苦自己的身体,为要事奉神,如林前 9:27 所说:「我克制己身,使它完全顺服。」

Secundo per hoc quod homo corpus suum ieiuniis et vigiliis macerat ad serviendum Deo, secundum illud I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et in servitutem redigo.

第三,是人献上自己的身体,实行正义和敬拜神的工作。上文 6:19:「将肢体献给义作奴仆,以至于成圣。」

Tertio per hoc quod homo corpus suum exhibet ad opera iustitiae et divini cultus exequenda. Supra VI, 19: exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem.

960. 应当考虑,宰献给神的祭牲有四点。

960. Est autem considerandum, quod hostia quae Deo immolabatur, quatuor habebat.

第一,所献的祭物本身必须完整无损。因此,玛 1:14 说:「行诡诈的人是可诅咒的!他的群畜中虽有公羊,他许了愿,却将有残疾的献给主。」所以他说「活的」,即我们献给神的身体之祭,要借由仁爱成形的信心而活。加 2:20:「我如今在肉身活着,是因信神的儿子而活。」

Primo namque ipsa oblatio debebat esse integra et incorrupta. Unde dicitur Mal. I, v. 14: maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. Et propter hoc dicit viventem, ut scilicet hostia nostri corporis quam Deo offerimus, sit vivens per fidem formatam caritate. Gal. II, 20: quod nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei.

应当注意,自然的祭牲原先活着,却要被杀死才成为祭献,以表明罪仍作王时,死仍在人里面作王,如上文 5:12 起所说。但这种属灵的祭牲始终活着,并且生命不断增长,如约 10:10 所说:「我来了,是要羊得生命,并且得的更丰盛。」因为罪已经由基督除去。或者可以说,我们身体的祭牲借信心的义向神而活,但向肉体的私欲而死。西 3:5:「要治死你们在地上的肢体。」

Est autem attendendum quod naturalis hostia quae prius viva erat, occidebatur, ut immolaretur, ad ostendendum quod adhuc mors regnabat in homine regnante peccato, ut supra V, 12 ss. dictum est. Sed haec hostia spiritualis semper vivit et in vita proficit, secundum illud Io. X, 10: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant, quia iam peccatum ablatum est per Christum: nisi dicamus quod hostia corporis nostri vivit quidem Deo per iustitiam fidei, sed mortificatur concupiscentiis carnis. Col. III, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram.

961. 第二,献给神的祭牲,在宰献这事本身中被分别为圣。因此,利 22:3 说:「你们的后裔,凡不洁净的,却挨近以色列人所分别为圣,归给耶和华的圣物,那人必从我面前剪除。」因此,他接着说「圣洁的」,即借虔敬,使我们的身体专供神使用。利 20:7:「你们要使自己分别为圣,要成为圣,因为我是耶和华——你们的神。」圣洁严格地说是就与神的关系而言,即人遵守对神而言正当的事。

961. Secundo vero hostia Deo oblata in ipsa immolatione sanctificabatur. Unde dicitur Lev. XXII, 3: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Et ideo subdit sanctam, scilicet per devotionem, qua corpus nostrum Dei servitio mancipatur. Lev. XX, 7: sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus Dominus Deus vester. Proprie autem sanctitas dicitur per respectum ad Deum, inquantum scilicet homo servat ea quae sunt iusta, quoad Deum.

962. 第三,就祭物的焚尽而言,这祭献被称为馨香、蒙主悦纳,如利 1:9 所说:「祭司要把整只全烧在坛上,当作燔祭,是献给耶和华为馨香的火祭。」因此,他在这里说「是神所喜悦的」,即借意向的正直。诗 56:13〔武加大本 55:13〕:「使我在活人的光中蒙神喜悦。」(译者:按作者所引拉丁文保留「蒙喜悦」;和合本修订版作「使我在生命的光中行在神面前」。)

962. Tertio quantum ad ipsam sacrificii consumptionem dicebatur sacrificium suave et acceptum Domino, secundum illud Lev. I, v. 9: oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum, et in odorem suavissimum Domino. Unde hic dicit Deo placentem, scilicet per rectitudinem intentionis. Ps. LV, 13: ut placeam coram Deo in lumine viventium.

963. 第四,准备祭物时要加盐。因此,利 2:13 说:「一切的供物都要加盐献上。」可 9:49〔拉丁本 9:48〕也说:「凡祭牲都要用盐腌。」(译者:作者所引这句不见于和合本修订版正文,属于其拉丁文本的扩充读法;本节中文作「每个人必被火像盐一般腌起来」。)盐表示智慧的分辨。因此,西 4:5 起说:「用智慧与外人来往。你们的言谈要时常带着温和,好像用盐调味。」

963. Quarto in ipsa sacrificii praeparatione apponebatur sal. Unde Lev. II, 13: quicquid obtuleris sacrificii, sale condies. Et Mc. IX, 48 dicitur: omnis victima sale salietur. Sal autem discretionem sapientiae significat. Unde dicitur Col. ult.: in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, sermo vester semper in gratia sit sale conditus.

所以,这里接着说「你们的事奉要合乎理性」,即要有分辨地把身体献给神作祭物,无论借殉道、禁欲,还是任何正义之工。林前 14:40:「凡事都要规规矩矩地按着次序行。」诗 99:4〔武加大本 98:4〕:「王的尊荣喜爱判断。」(译者:此处依作者所引拉丁文,以保存与理性分辨的联系;和合本修订版作「喜爱公平、大能的王啊」。)

Unde et hic sequitur rationabile obsequium vestrum, scilicet cum discretione corpora vestra Deo exhibeatis hostiam, vel per martyrium vel per abstinentiam vel per quodcumque opus iustitiae. I Cor. XIV, 40: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Et in Ps. XCVIII, 4: honor regis iudicium diligit.

964. 义人对借以事奉神的内在行为,与对外在行为,所取的态度不同。因为人的善和义主要在于内在行为,即人的相信、盼望和爱。因此,路 17:21 说:「神的国就在你们心里。」它主要不在于外在行为。下文 14:17:「因为神的国不在乎饮食。」因此,内在行为是目的,因其自身而被寻求;而借以将身体献给神的外在行为,则是达到目的的手段。

964. Aliter se habet homo iustus ad interiores actus, quibus Deo obsequitur, et ad exteriores. Nam bonum hominis et iustitia eius principaliter in interioribus actibus consistit, quibus scilicet homo credit, sperat et diligit. Unde dicitur Lc. XVII, 21: regnum Dei intra vos est. Non autem principaliter consistit in exterioribus actibus. Infra XIV, v. 17: non est regnum Dei esca et potus. Unde interiores actus se habent per modum finis, qui secundum se quaeritur: exteriores vero actus per quos Deo corpora exhibentur, se habent sicut ea quae sunt ad finem.

凡被当作目的寻求的事,不设限度,而是越多越好;凡因某目的而寻求的事,则按照与目的的比例规定限度。例如,医生尽可能使人健康,却不是尽可能多地用药,而是按照他判断为获得健康所需要的分量。同样,人在信心、盼望和仁爱上不应规定限度;相信、盼望和爱越多,就越好。因此,申 6:5 说:「你要爱耶和华——你的神」等语。(译者:原文误标申 4:5,现校正。)

In eo autem quod quaeritur tamquam finis nulla mensura adhibetur, sed quanto maius fuerit, tanto melius se habet. In eo autem quod quaeritur propter finem, adhibetur mensura secundum proportionem ad finem, sicut medicus sanitatem facit tantum quantum potest, medicinam autem non tantum dat quantum potest, sed quantum videt expedire ad sanitatem consequendam. Et similiter homo in fide, et spe, et in caritate nullam mensuram debet adhibere, sed quanto plus credit, sperat, et diligit, tanto melius est; propter quod dicitur Deut. IV, 5: diliges Dominum Deum tuum, et cetera.

但在外在行为上,应当相对于仁爱运用分辨,规定限度。因此,耶柔米说:「理性的人若把禁食或守夜置于心智健全之上,以致因为吟诵诗篇和日课而落入精神失常或忧郁的境地,岂不是失去了人的尊严吗?」

Sed in exterioribus actibus est adhibenda discretionis mensura per comparationem ad caritatem. Unde dicit Hieronymus: nonne rationalis homo dignitatem amittit, qui ieiunium vel vigilias praefert sensu integritati, ut propter Psalmorum atque officiorum decantationem, amentiae vel tristitiae quis notam incurrat?

965. 接着,在「不要效法」等语处,他说明人就灵魂而言应当怎样把自己献给神。

965. Deinde cum dicit et nolite conformari, etc., ostendit qualiter se debeat homo exhibere Deo quantum ad animam.

首先,他禁止人效法世界,说「不要效法这个世界」,即那些在时间中逝去的事物。

Et primo prohibet saeculi conformitatem, cum dicit et nolite conformari huic saeculo, id est, rebus quae temporaliter transeunt.

因为现世是对那些在时间中消逝的事物的一种量度。人借情感使自己与暂时之物同形,也就是以爱依附它们。何 9:10:「成为可憎恶的,与他们所爱的一样。」雅 1:27:「在神——我们的父面前,清洁没有玷污的虔诚就是保守自己不沾染世俗。」效法世俗之人的生活,也就是效法这个世界。弗 4:17:「我在主里郑重地说,你们行事为人,不要再像外邦人。」

Nam saeculum praesens est quaedam mensura eorum quae temporaliter labuntur. Rebus autem temporalibus homo conformatur per affectum, eis amore inhaerendo. Os. IX, v. 10: facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est, immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Conformatur etiam huic saeculo qui vitam saeculariter viventium imitatur. Eph. IV, 17: testificor in Domino, ut iam non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant.

966. 其次,他命人更新内在心思,说「只要心意更新而变化」。

966. Secundo mandat interiorem mentis reformationem, cum dicit sed reformamini in novitate sensus vestri.

这里所谓人的心意,指理性,即人借以判断当行之事的能力。人在受造时拥有健全而充满活力的这种心意。因此,德训篇 17:6 说:「使他们的心富于辨别力,使他们能分别善恶。」但借着罪,这心意败坏,仿佛变得衰老。巴录书 3:10:「在异地衰老。」(译者:原文标 3:11,思高本对应 3:10。)因此,它失去了自己的美丽和光彩。哀 1:6:「锡安的威荣全都失去。」

Sensus autem hominis hic dicitur ratio, secundum quod per eam homo iudicat de agendis. Hunc autem sensum homo in sua creatione habuit integrum et vigentem, unde dicitur Eccli. XVII, 6: sensus implevit corda illorum, et bona, et mala ostendit illis. Sed per peccatum hic sensus est corruptus, et quasi inveteratus, Bar. III, 11: inveterasti in terra aliena, et per consequens pulchritudinem et decorem suum amisit. Thren. I, 6: egressus est a filia Sion omnis decor eius.

所以,使徒劝我们重新受塑造,即重新取得我们心灵原有的形式和美丽。这借圣灵的恩典而成就;人应当努力分享这恩典,使尚未领受的人领受,已经领受的人不断长进。弗 4:23:「你们要把自己的心志更新。」诗 103:5〔武加大本 102:5〕:「以致你如鹰返老还童。」

Monet ergo Apostolus ut reformemur, id est, iterato formam et decorem mentis assumamus, quem nostra mens habuit, quod quidem fit per gratiam Spiritus Sancti, ad quam participando homo studium habere debet, ita scilicet ut qui eam nondum perceperunt, eam percipiant, et qui illam perceperunt, in ea proficiant. Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Ps. CII, 5: renovabitur ut aquilae iuventus tua.

或者,另一种理解是:你们要在外在行为上「更新」,并且「按照你们心意的新样」,即按照你们心中所领受的恩典的新样。

Vel aliter renovamini, scilicet in exterioribus actibus, in novitate sensus vestri, id est secundum novitatem gratiae, quam mente percepistis.

967. 第三,他说明上述劝戒的理由,说「叫你们察验何为神的旨意」。

967. Tertio assignat rationem admonitionis praedictae, cum dicit ut probetis quae sit voluntas.

对此应当考虑,味觉受损的人不能正确判断滋味,有时厌恶甘美的,却渴求可厌恶的;味觉健全的人才能正确判断滋味。同样,情感败坏、仿佛与世俗事物同形的人,不能正确判断善;而情感正直健全、心意借恩典得到更新的人,就能正确判断善。

Circa quod considerandum est, quod, sicut homo qui habet gustum infectum, non habet rectum iudicium de saporibus sed ea quae sunt suavia interdum abominatur, ea vero quae sunt abominabilia appetit, qui autem habet gustum sanum, rectum iudicium de saporibus habet; ita homo qui habet corruptum affectum quasi conformatum rebus saecularibus, non habet rectum iudicium de bono; sed ille qui habet rectum et sanum affectum, sensu eius innovato per gratiam, rectum iudicium habet de bono.

因此,他说:「不要效法这个世界,只要心意更新而变化,叫你们察验」,即由经验认识;诗 34:8〔武加大本 33:9〕:「你们要尝尝主恩的滋味,便知道他是美善。」「何为神的旨意」,即他愿你们得救的旨意。帖前 4:3:「神的旨意就是要你们成为圣洁。」「善良的」,即他愿我们意愿道德上美善的事,并借诫命引导我们如此行。弥 6:8:「世人哪,耶和华已指示你何为善。他向你所要的是什么呢?」「可喜悦的」,即对于内心状态良好的人,神愿我们意愿的事本身就是可喜爱的。诗 19:8〔武加大本 18:9〕:「耶和华的训词正直,使人心快活。」它不仅有助于达到目的,而且是「纯全的」,因为它使我们与目的结合。太 5:48:「你们要完全,如同你们的天父是完全的。」创 17:1:「你当在我面前行走,作完全的人。」

Ideo ergo dixit: nolite conformari huic saeculo, sed renovamini in novitate sensus vestri, ut probetis, id est, experimento cognoscatis—Ps. XXXIII, 9: gustate et videte, quoniam suavis est Dominus—quae sit voluntas Dei, qua scilicet vult vos esse salvos —I Thess. IV, 3: haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Bona, id est, vult bonum honestum nos velle, et ad hoc suis praeceptis nos inducit. Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te. Et beneplacens, inquantum scilicet bene disposito est delectabile id, quod Deus vult nos velle. Ps. XVIII, v. 9: iustitiae Domini rectae laetificantes corda. Et non tantum utilis ad finem consequendum, sed etiam perfecta, quasi coniungens nos fini. Matth. V, 48: estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. Gen. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus.

因此,不效法这个世界、而在心意的新样中被重新塑造的人,就经验到神的旨意是这样的;但那些仍留在旧样中、与世界同形的人,却判断神的旨意并不善良,而是沉重而无益。德训篇 6:21:「智慧为不肯受教的人,是酸苦的。」

Talem ergo experiuntur Dei voluntatem illi, qui non conformantur huic saeculo, sed reformantur in novitate sensus sui. Illi autem qui in vetustate permanent, saeculo conformati, iudicant Dei voluntatem non esse bonam, sed gravem et inutilem. Eccli. VI, 21: quam aspera est sapientia indoctis hominibus.

968. 接着,在「我凭着所赐我的恩说」等语处,他教导人应当怎样运用神的恩赐。

968. Deinde, cum dicit dico enim per gratiam, etc., docet qualiter donis Dei homo debeat uti.

首先,教导怎样运用并非人人共有的恩赐,例如白白赐予的恩典;

Et primo docet hoc quantum ad dona quae non sunt omnibus communia, sicut sunt gratiae gratis datae;

其次,教导怎样运用人人共有的仁爱之赐,见「爱人不可虚假」等语。

secundo, quantum ad donum caritatis, quod est omnibus commune, ibi dilectio sine simulatione, et cetera.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,一般地教导人应当怎样运用白白赐予的恩典;

Primo docet in generali, quomodo debeat homo uti gratiis gratis datis;

其次,逐项加以说明,见「我们所得的恩赐」。

secundo exequitur hoc per partes ibi habentes autem donationes.

关于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,提出教导;

Primo proponit documentum;

其次,说明理由,见「正如我们一个身子」等语。

secundo rationem assignat, ibi sicut enim in uno corpore, et cetera.

969. 关于第一点,他做三件事。

969. Circa primum tria facit.

首先,排除过度,说:我劝你们在心意的新样中被重新塑造,而你们应当有节度地这样做,「因为我凭着赐给我的恩典说」,即凭使徒职分的恩典和使徒的权柄命令。加 2:9:「知道所赐给我在外邦人中服事的恩典。」(译者:作者把「在外邦人中」并入引文;和合本修订版先说「知道神所赐给我的恩典」,随后说「同意我们往外邦人那里去」。)弗 3:8:「虽然我比众圣徒中最小的还小,他还赐我这恩典」等语。是向「你们中间每一位」说,因为这对所有人都有益。林前 7:7:「我愿众人像我一样。」

Primo excludit superfluum, dicens: monui quod reformemini in novitate sensus vestri, quod quidem moderate facere debetis, dico enim, id est, mando, per gratiam, apostolatus et auctoritate apostolica, quae data est mihi. Gal. II, 9: cum cognovissent gratiam quae data est mihi inter gentes. Eph. III, 8: mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, etc., omnibus qui sunt inter vos, quia omnibus est hoc utile. I Cor. c. VII, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum.

我所命令的是:「不要自逞智慧超过所当有的」,即任何人都不可倚仗自己的判断或智慧,妄自超出自身的分量。传 7:16〔拉丁本 7:17〕:「也不要过于自逞智慧。」诗 131:1〔武加大本 130:1〕:「重大和测不透的事,我也不敢行。」

Hoc, inquam, mando, non plus sapere, quam oportet sapere, id est, nullus praesumat, de sensu aut sapientia sua confidens supra suam mensuram. Eccle. VII, 17: non plus sapias quam necesse est. Ps. CXXX, 1: neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

970. 其次,他劝人持守适中,说「倒要有智慧而知节度」,即我命令你们按照赐给你们的恩典,有分寸地作判断。因为「节度」含有尺度之意;虽然严格说来用于饮酒,也可以用于人遵守适当尺度的任何事情。多 2:12:「在今世过克己、正直、敬虔的生活。」

970. Secundo hortatur ad id quod est medium dicens sed sapere ad sobrietatem, scilicet mando vobis ut mensurate sapiatis secundum gratiam vobis datam. Sobrietas enim mensuram importat. Et quamvis proprie dicatur circa potum vini, potest tamen accipi circa quamlibet materiam, in qua homo debitam mensuram observat. Tit. II, v. 12: sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo.

971. 第三,他教导应当根据什么确定适中的尺度,说:这应当「照神所分给」,即分配给「各人的信心分量」,就是以建立信心为目的的各样恩赐的分量。林前 12:7:「圣灵彰显在各人身上,是要使人得益处。」

971. Tertio docet secundum quid accipienda sit mensuram medii, dicens et hoc, inquam, sicut Deus unicuique divisit, id est distribuit, mensuram fidei, id est mensuram donorum suorum, quae ordinatur ad fidei aedificationem. I Cor. XII, 7: unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

因为神赐下这样的恩赐,并不是给所有人同样的恩赐,而是给不同的人分配不同的恩赐,如林前 12:4 所说:「恩赐有许多种。」他也不是等量地赐给所有人,而是照确定的分量赐给各人。弗 4:7:「我们每个人蒙恩都是照基督所量给每个人的恩赐。」因此,使徒按照这尺度,有节度地判断,并在林后 10:13 说:「我们不愿意过分夸口,但是我们只在神划定的界限内夸口。」只有赐给基督的圣灵没有限量,如约 3:34 所说。

Dat enim Deus huiusmodi dona, non eadem omnibus, sed diversa diversis distribuit, secundum illud I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt. Nec omnibus aequaliter dat sed unicuique secundum certam mensuram. Eph. IV, 7: unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et ideo Apostolus sobrie sapiens secundum hanc mensuram dicebat II Cor. X, 13: non autem in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus. Soli autem Christo datus est Spiritus non ad mensuram, ut dicitur Io. III, 34.

神不仅有分量地赐下其他白白赐予的恩典,也有分量地赐下那借仁爱运行的信心本身。因此,在路 17:5,门徒对基督说:「请加增我们的信心。」

Non solum autem alias gratias gratis datas dat Deus mensurate sed etiam ipsam fidem quae per dilectionem operatur. Unde Lc. XVII, v. 5 discipuli Christo dixerunt: Domine, adauge nobis fidem.