第5讲:神不可穷尽的智慧
Lectio 5: Sapientia incomprehensibilia Dei
11:33 深哉,神的丰富、智慧和知识!他的判断何其难测!他的踪迹何其难寻! [n. 933]
11:34 谁知道主的心?谁作过他的谋士? [n. 938]
11:35 谁先给了他,使他后来偿还呢? [n. 940]
11:36 因为万有都是出于他,借着他,并在他里面;愿荣耀归给他,直到永远。阿们!(译者:和合本修订版作「本于他,倚靠他,归于他」。这里依作者所读拉丁文保留三个介词,尤其 in ipso「在他里面」,以对应以下关于因果关系及三个位格的解释。) [n. 942]
11:33 O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! [n. 933]
11:34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? [n. 938]
11:35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? [n. 940]
11:36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen. [n. 942]
933. 上文,使徒尝试说明神作出这些判断的理由,借此,外邦人和犹太人都在不信之后获得怜悯;现在,他仿佛承认自己不足以探究这些事,便发出惊叹,赞叹神的卓越。
933. Supra Apostolus conatus fuit assignare rationem divinorum iudiciorum quibus tam gentes, quam Iudaei post incredulitatem misericordiam consequuntur, nunc, quasi ad haec investiganda se insufficientem recognoscens, exclamando divinam excellentiam admiratur.
首先,他赞叹神的卓越;
Et primo admiratur divinam excellentiam;
其次,证明所说的话,见「谁知道」等语。
secundo probat quod dixerat, ibi quis enim cognovit, et cetera.
对于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,就神的智慧本身而言,赞叹其卓越;
Primo admiratur excellentiam divinae sapientiae secundum se consideratae;
其次,相对于我们而言,见「何其难测」等语。
secundo per comparationem ad nos, ibi quam incomprehensibilia, et cetera.
934. 他赞叹神的认识之卓越。首先,就其高深而言,说「深哉」。传 7:24〔拉丁本 7:25〕:「太深奥,谁能测透呢?」耶 17:12:「荣耀的宝座,从太初就在高处。」
934. Excellentiam divinae cognitionis admiratur. Primo quantum ad altitudinem, dicens O altitudo. Eccle. VII, 25: alta profunditas, quis inveniet eam? Ier. XVII, 12: solium gloriae altitudinis a principio.
这种高深可从三方面来看。第一,就被认识的事物而言,即神完全认识自己。德训篇 24:7:「我住在极高之处。」(译者:原文标作 24:5;思高本对应 24:7。)第二,就认识的方式而言,即神借自己认识万有。诗 102:19〔武加大本 101:20〕:「因为他从至高的圣所垂看;耶和华从天向地观看。」第三,就认识的确定性而言。德训篇 23:28:「上主的眼目,比太阳还要光亮万倍。」
Haec autem altitudo attenditur quantum ad tria. Uno quidem modo quantum ad rem cognitam, inquantum scilicet Deus seipsum perfecte cognoscit. Eccli. XXIV, 5: ego in altissimis habito. Alio modo quantum ad modum cognoscendi, inquantum scilicet per seipsum omnia cognoscit. Ps. CI, 20: prospexit de excelso sancto suo, Dominus de caelo in terram aspexit. Tertio quantum ad certitudinem cognitionis. Eccli. XXIII, 28: oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem.
935. 第二,他就神的认识的充盈赞叹其卓越,说「丰富」。赛 33:6:「丰盛的救恩、智慧和知识。」
935. Secundo admiratur excellentiam divinae cognitionis quantum ad eius plenitudinem, cum dicit divitiarum. Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia.
这种充盈体现在三方面。第一,是认识对象的众多,因为他知道一切。约 21:17:「主啊,你无所不知。」西 2:3:「在他里面蕴藏着一切智慧和知识。」第二,是认识的容易,因为他不经探求、不费艰难,立即直观一切。来 4:13:「万物在他眼前都是赤露敞开的。」第三,是认识的富足,因为他丰盛地将它分享给众人。雅 1:5:「你们中间若有缺少智慧的,该求那厚赐与众人的神。」
Quae quidem plenitudo attenditur in tribus. Uno modo in multitudine cognitorum, quia scilicet omnia novit. Ioan. ult.: Domine, tu omnia scis. Col. II, 3: in ipso sunt omnes thesauri sapientiae Dei absconditi. Alio modo quantum ad facilitatem cognoscendi, quia statim omnia intuetur sine inquisitione et difficultate. Hebr. IV, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Tertio quantum ad copiam cognitionis, quia eam omnibus communicat affluenter. Iac. I, 5: si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter.
936. 第三,他就完满性赞叹神的卓越,说「神的智慧和知识」。因为他拥有关于神之事的智慧,伯 12:16:「在他有能力和智慧」;也拥有关于受造事物的知识,巴录书 3:32:「惟有那全知者认识她。」
936. Tertio admiratur divinam excellentiam quantum ad perfectionem, cum dicit sapientiae et scientiae Dei. Habet enim sapientiam de divinis, Iob XII, 16: apud ipsum est fortitudo et sapientia, et scientiam de rebus creatis, Bar. III, 32: qui scit universa, novit eam.
937. 接着,在「何其难测」等语处,他相对于我们的理智,说明神的智慧之卓越。
937. Deinde cum dicit quam incomprehensibilia, etc., ostendit excellentiam divinae sapientiae per comparationem ad nostrum intellectum.
首先,就智慧而言,判断和安排属于智慧。因此他说「他的判断何其难测」,因为人无法穷尽神作判断的理由,这些理由隐藏在神的智慧中。诗 36:6〔武加大本 35:7〕:「你的判断如同深渊。」伯 11:7:「你能寻见神的奥秘吗?你能寻见全能者的极限吗?」
Et primo quantum ad sapientiam, ad quam pertinet iudicare et ordinare. Unde dicit quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, quia scilicet homo non potest comprehendere rationem divinorum iudiciorum, quia in sapientia Dei latent. Ps. XXXV, 7: iudicia tua abyssus multa. Iob XI, 7: forsitan vestigia Dei comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectum reperies.
其次,就知识而言,神借知识在万物中运行。因此接着说「他的道路何其难寻」,即人不能完全探究;他的「道路」即他在受造物中运行的进程。即使受造物本身为人所知,人也不能穷尽神在受造物中运行的方式。诗 77:19〔武加大本 76:20〕:「你的道在海中,你的路在大水之中,你的脚踪无人知道。」(译者:原文将本节标作武加大本 76:19;此处按对应经文列出编号。)伯 38:24:「光亮从何路分开?」等语。
Secundo quantum ad scientiam, per quam in rebus operatur. Unde subdit et investigabiles, id est non perfecte ab homine vestigabiles, viae eius, id est processus eius, quibus in creaturis operatur. Et si ipsae creaturae sint homini notae, tamen modi quibus Deus in creaturis operatur ab homine comprehendi non possunt. Ps. LXXVI, 19: in mari via tua et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Iob XXXVIII, v. 24: per quam viam spargitur lux, et cetera.
938. 接着,在「因为谁」等语处,他证明所说的话,为此引入两段权威经文。其中一段见赛 40:13;按我们的经文,读作:「谁曾帮助主的灵,谁曾作他的谋士?」此处则说「谁知道主的心?谁作过他的谋士?」另一段见伯 41:11〔拉丁本 41:2〕:「谁先给了我,使我偿还他?」此处则说「谁先给了他,使他后来偿还呢?」(译者:这里保留作者比较的拉丁文措辞;和合本修订版赛 40:13 作「谁曾测度耶和华的灵」,伯 41:11 作「谁能与我对质,使我偿还呢?」)
938. Deinde cum dicit quis enim, etc., probat quod dixerat, ad quod inducit duas auctoritates, quarum una habetur Isaiae XL, v. 13 ubi secundum litteram nostram sic legitur: quis adiuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Loco cuius hic dicitur quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Alia auctoritas habetur Iob XLI, 2: quis ante dedit mihi ut, reddam ei? Ex loco cuius hic dicitur aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
在这些话以及随后的话中,使徒做三件事。
In his autem verbis et sequentibus Apostolus tria facit.
939. 首先,相对于我们的理智,说明神的智慧之卓越,说:先前已经说,「他的判断何其难测,他的道路何其难寻;因为谁知道主的心?」就是他借以作判断并在行动中推进的心意。意思是:除非他启示,没有人知道。智慧篇 9:17:「你若不赐予智慧,从高天派遣你的圣灵,谁能知道你的旨意?」林前 2:11、10:「除了神的灵,也没有人知道神的事。只有神藉着圣灵把这事向我们显明了。」
939. Primo ostendit excellentiam divinae sapientiae per comparationem ad intellectum nostrum, dicens: dictum est quod incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius, quis enim cognovit sensum Domini, per quem scilicet iudicat et operando procedit; quasi dicat: nullus, nisi eo revelante. Sap. IX: sensum tuum quis scire poterit, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis? Et I Cor. II, 11: quae sunt Dei nemo novit, nisi Spiritus Dei, nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.
940. 第二,他就神的智慧本身所具有的高深说明其卓越;这正是最高本原的高深,而最高本原具有两点:
940. Secundo ostendit excellentiam divinae sapientiae, secundum quod in se habet altitudinem, quae quidem est altitudo, quae est supremi principii, ad quod duo pertinent:
首先,它不出于他者;
primo quod non sit ab alio;
其次,其他事物都出于它。关于后者,他在「因为万有都出于他」处说明。
secundo quod alia sint ab eo, et haec ostendit, ibi quoniam ex ipso.
941. 至于神的智慧不依赖更高的本原,他用两种方式说明。
941. Quod autem sapientia Dei non dependeat ab altiori principio, ostendit dupliciter.
第一,它不由别人的谋议来教导。因此他说「谁作过他的谋士?」意思是:没有人。因为只有不完全知道如何行动的人才需要谋议,而这不适用于神。伯 26:3:「你给谁谋议呢?难道是给那没有智慧的?」(译者:依所引拉丁文的问句译;和合本修订版作「无智慧的人蒙你何等的指教!」)耶 23:18:「有谁站在耶和华的会中?」
Primo quidem per hoc quod non est instructa alieno consilio. Unde dicit aut quis consiliarius eius fuit? Quasi diceret: nullus. Ille enim consilio indiget, qui non plene cognoscit qualiter sit agendum, quod Deo non competit. Iob XXVI, 3: cui dedisti consilium? Forsitan illi qui non habet sapientiam. Ier. c. XXIII, 18: quis affuit in consilio Domini?
第二,它不接受他人馈赠的帮助。因此接着说「谁先给了他」,以致「他后来偿还」那先给予的人呢?意思是:没有人。因为人能够给神的,只能是自己从神所领受的。代上 29:14:「因为万物都从你而来,我们把从你的手得来的献给你。」伯 35:7:「你若是公义,能加增他什么呢?他从你手里还接受什么呢?」
Secundo per hoc quod non est adiuta alieno dono. Unde subdit aut quis prior dedit illi, et per hoc retribuetur ei? Quasi prius danti. Quasi dicat: nullus. Non enim potest homo dare Deo, nisi quae a Deo accepit. Par. ult.: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Iob XXXV, 7: porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet?
942. 接着,在「因为万有都出于他」等语处,他就万有都在神里面这一点,说明神的高深。
942. Deinde cum dicit quoniam ex ipso, etc., ostendit altitudinem Dei, quantum ad hoc quod in ipso sunt omnia.
首先,说明他的因果作用;
Et primo ostendit eius causalitatem;
其次,说明他的尊荣,见「愿尊贵荣耀归给他」;
secundo eius dignitatem, ibi ipsi honor et gloria;
第三,说明他的永恒,见「世世无穷。阿们」。
tertio eius perpetuitatem, ibi in saecula saeculorum, amen.
943. 所以,他首先说:我说没有人先给了他,说得正是,「因为万有都是出于他,借着他,并在他里面」。因此,任何存在之物都只能是从神领受的。
943. Dicit ergo primo: recte dixi quod nullus prior dedit illi, quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et ita nihil potest esse nisi a Deo acceptum.
为了表示神的因果作用,他用了三个介词:「出于」(ex)、「借着」(per)和「在……里面」(in)。
Ad designandum autem Dei causalitatem utitur tribus praepositionibus, quae sunt, ex, per et in.
「出于」这个介词表示运动的起点,有三种方式:第一,施动或推动的本原本身;第二,质料本身;第三,相反项中的一个,即运动所离开的起始端点。
Haec autem praepositio, ex, denotat principium motus; et hoc tripliciter: primo quidem ipsum principium agens, vel movens; alio modo, ipsam materiam; tertio modo, ipsum contrarium oppositorum, quod est terminus a quo incipit motus.
例如,我们说刀「出于」铁匠、出于铁,并「出于」尚未成形的状态。然而,受造物的全体并非从预先存在的质料造成,因为质料本身也是神所造成的。因此,就这一点而言,并不说所有受造物从某物而有,而是仿佛从相反的一端说,它们从无而有,因为在受造而存在以前,它们原不存在。智慧篇 2:2:「我们从无而生。」(译者:此处照作者所引拉丁文译;思高本作「我们原是偶然而生」。)至于万有出于神,是说它们出于第一施动者。林前 11:12:「但万有都是出于神。」
Dicimus enim cultellum fieri ex fabro et ferro et ex infigurato. Universitas autem creaturarum non est facta ex praeexistenti materia, quia et ipsa materia est effectus Dei. Et secundum hoc omnia creata non dicuntur ex aliquo esse sed, sicut ex opposito, dicuntur esse ex nullo, quia nihil erant antequam crearentur ut essent. Sap. II, 2: ex nihilo nati sumus. Ex Deo autem sunt omnia, sicut ex primo agente. I Cor. XI, 12: omnia autem ex Deo.
944. 然而,应当注意,de这个介词似乎也表示同样的关系,但它还添上一点,即总是表示同质的原因。例如,我们说刀「由」(de)铁而有,却不说它「由」(de)工匠而有。因此,子从父而出,与父同质,我们就说子「由父而有」(de Patre)。然而,受造物从神而出,并不与神同质,因此不说它们de ipso,而只说ex ipso,即「出于他」。
944. Notandum tamen quod haec praepositio de, easdem habitudines designare videtur, hoc tamen superaddit, quia semper designat causam consubstantialem. Dicimus enim cultellum esse de ferro, non autem de artifice; quia igitur Filius procedit a Patre ut ei consubstantialis, dicimus Filium esse de Patre. Creaturae vero non procedunt a Deo tamquam ei consubstantiales; unde non dicuntur esse de ipso, sed solum ex ipso.
945. 「借着」(per)这个介词表示行动的原因。但由于行动居于施作者和被造物之间,这个介词可以用两种方式表示行动的原因。
945. Haec autem praepositio per, designat causam operationis, sed quia operatio est medium inter faciens et factum, dupliciter haec praepositio per, potest operationis causam designare.
一种,就行动从行动者发出而言:例如,当某物本身是其行动的原因时,就说它是借着自身行动的。这又有两种情况。一种是形式,例如我们说火借热而加热。另一种是更高的施动者,例如说人借太阳的能力,或更准确地说,借神的能力而生育。
Uno modo secundum quod operatio exit ab operante: sicut aliquid dicitur per se operari, quod est sibi causa ut operetur. Hoc autem est uno quidem modo forma, sicut dicimus quod ignis calefacit per calorem. Alio modo aliquid superius agens, puta si dicamus quod homo generat per virtutem solis, vel potius Dei.
因此,万有都「借着他」而有,可以有两种理解。一种,是借第一施动者,一切其他施动者都凭他的能力行动。箴 8:15:「君王藉我治国。」另一种,是他的智慧,也就是他的本质,是神借以造万有的形式,如箴 3:19 所说:「耶和华以智慧奠立地基。」
Sic igitur omnia dicuntur dupliciter esse per ipsum. Uno modo, sicut per primum agens, cuius virtute omnia alia agunt. Prov. c. VIII, 15: per me reges regnant. Alio modo, inquantum eius sapientia, quae est eius essentia, est forma per quam Deus omnia fecit, secundum illud Prov. III, 19: Dominus sapientiae fundavit terram.
946. 另一种方式,是「借着」(per)表示行动的原因,不是就行动从行动者发出而言,而是就行动终止于作品而言。例如,我们说铁匠借锤子制刀;这并不是说锤子按照前面所说的方式与铁匠共同作为行动的本原,而是刀由铁匠的行动借锤子造成。因此有人说,「借着」(per)这个介词有时表示权威在主格一方,例如「国王借执达官办事」,这属于现在所说的情形;有时表示权威在介词支配的斜格一方,例如「执达官借国王而办事」,这属于先前所说的方式。
946. Alio vero modo haec praepositio per, designat causam operationis, non quidem secundum quod exit ab operante sed secundum quod terminatur ad opera, sicut dicimus quod faber facit cultellum per martellum, quod non est sic intelligendum, quod martellus sic cum fabro operetur, sicut in prioribus intelligebatur, sed quia cultellus fit ex operatione fabri per martellum. Et ideo dicitur quod haec praepositio per, quandoque designat auctoritatem in recto, sicut cum dicimus: rex operatur per balivum; quod pertinet ad hoc quod nunc dicitur. Quandoque autem in causali, sicut cum dicitur: balivus per regem operatur; quod pertinet ad praecedentem modum.
按照现在所说的方式,可以说万有都由父借子而造,如约 1:3:「万物都是藉着他造的。」这并不是说父从子获得造物的能力,反而是子从父领受造物的能力;然而,这能力并非工具性的、较小的或另一个能力,而是首要的、相等的、同一个能力。约 5:19:「父所做的事,子也照样做。」
Hoc autem modo de quo nunc loquimur, dicuntur omnia esse facta a Patre per Filium, secundum illud Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt: non ita quod Pater habeat a Filio hoc quod facit res, sed potius, quia virtutem faciendi Filius accipit a Patre, non tamen instrumentalem, aut diminutam, aut aliam, sed principalem et aequalem, et eamdem. Io. V, v. 19: quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit.
因此,虽然万有都由父借子而造,子却不是父的工具或仆役。
Unde licet omnia sint facta a Patre per Filium, non tamen Filius est instrumentum vel minister Patris.
947. 「在……里面」(in)这个介词也表示三种因果关系。第一,表示质料,例如我们说灵魂在身体中、形式在质料中。但说万有都在神里面,并不是这种意思,因为他不是万物的质料因。
947. Haec autem praepositio in, designat etiam triplicem habitudinem causae: uno quidem modo designat materiam, sicut dicimus animam esse in corpore et formam in materia, hoc autem modo non dicitur quod omnia sint in Deo, quia ipse non est causa materialis rerum.
第二,表示动力因的关系;动力因有能力安排它所造成的结果。因此,说万有在他里面,是因为万有都处于他的权能和安排之下,如诗 95:4〔武加大本 94:4〕:「地的深处在他手中。」徒 17:28:「我们生活、行动、存在都在于他。」
Alio modo designat habitudinem causae efficientis, in cuius potestate est effectus suos disponere, et secundum hoc dicuntur omnia esse in ipso, secundum quod omnia in eius potestate et dispositione consistunt, secundum illud Ps. XCIV, 4: in manu eius sunt omnes fines terrae. Et Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur et sumus.
第三,表示目的因的关系,因为事物的一切善及其存续都在于它最高的善。因此,说万有在神里面,是说它们在保守它们的良善里面。西 1:17:「万有都在他里面得以存续。」(译者:依作者所引拉丁文保留 in ipso「在他里面」;和合本修订版作「万有也靠他而存在」。)
Tertio modo designat habitudinem causae finalis, secundum quod totum bonum rei et conservatio ipsius consistit in suo optimo, et secundum hoc dicuntur omnia esse in Deo, sicut in bonitate conservante. Col. I, 17: et omnia in ipso constant.
948. 所说的「万有」,应当绝对地理解为一切具有真实存在之物;而罪没有真实存在,罪之所以是罪,乃在于某种存在者的缺失,因为恶只是善的缺失。
948. Quod autem dicit omnia, est absolute accipiendum pro omnibus, quae habent verum esse; peccata autem non habent verum esse, sed in quantum sunt peccata, dicuntur per defectum alicuius entis, eo quod malum nihil est nisi privatio boni.
因此,所说「万有都是出于他,借着他,并在他里面」,不应理解为包括罪,因为按照奥古斯丁的说法,「罪是无,人犯罪时便成为无。」然而,罪中所有的存在性,都出于神。
Et ideo cum dicitur ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, non est intelligendum de peccatis quia, secundum Augustinum, peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. Quicquid tamen entitatis est in peccato, totum est a Deo.
949. 因此,依照以上所说,万有都「出于他」,即出于神,犹如出于首要的运行能力。万有都「借着他」,因为他借自己的智慧造成万有。万有都「在他里面」,犹如在保守它们的良善里面。
949. Sic igitur, secundum praemissa, omnia sunt ex ipso, scilicet Deo, sicut ex prima operatrice potentia. Omnia autem sunt per ipsum, inquantum omnia facit per suam sapientiam. Omnia sunt in ipso, sicut in bonitate conservante.
这三者,即能力、智慧和良善,是三个位格所共有的。因此,所说「出于他,借着他,并在他里面」,可以归于三个位格中的任何一位。不过,能力具有本原的意义,所以被专归于父,因为父是整个神性的本原;智慧被专归于子,因为子以道的方式而出,而道不是别的,就是受生的智慧;良善被专归于圣灵,因为圣灵以爱的方式而出,而爱的对象是善。
Haec autem tria, scilicet potentia, sapientia et bonitas, communia sunt tribus personis. Unde hoc quod dicitur ex ipso, et per ipsum, et in ipso, potest attribui cuilibet trium personarum, sed tamen potentia, quae habet rationem principii, appropriatur Patri, qui est principium totius divinitatis; sapientia Filio, qui procedit ut Verbum, quod nihil aliud est quam sapientia genita; bonitas appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit ut amor, cuius obiectum est bonitas.
因此,按照专归的方式,我们可以说:万有都「出于他」,即出于父;「借着他」,即借着子;「在他里面」,即在圣灵里面。
Et ideo appropriando dicere possumus: ex ipso, scilicet ex Patre, per ipsum, scilicet per Filium, in ipso, scilicet in Spiritu Sancto, omnia sunt.
950. 接着,在「愿尊贵荣耀归给他」处,他说明神的尊荣,这建立在以上的两点上。因为「万有都是出于他,借着他,并在他里面」,所有受造物便都应给予他尊贵、敬畏和顺服。玛 1:6:「我既为父亲,孝敬我的在哪里呢?」而由于他不从别人领受谋议或恩赐,荣耀便应归给他;反过来,林前 4:7 对人说:「若是领受的,为何自夸,仿佛不是领受的呢?」又因这是神所独有的,赛 42:8 说:「我必不将我的荣耀归给别神。」
950. Deinde cum dicit ipsi honor et gloria, ostendit Dei dignitatem, quae consistit in duobus quae praemissa sunt. Nam ex eo quod ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia, debetur ei honor et reverentia et subiectio a tota creatura. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus? Ex eo vero quod ab alio non accipitur nec consilium, nec donum, debetur ei gloria, sicut e contrario dicitur homini I Cor. IV, 7: si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Et quia hoc est proprium Dei dicitur Is. XLII, 8: gloriam meam alteri non dabo.
951. 最后,他说「世世无穷」,提出神的永恒;因为神的荣耀不是短暂的,不像人的荣耀,如赛 40:6 所说:「他的一切荣美像野地的花。」神的荣耀却持续到世世无穷,即跨越一切相继的世代;这里「世代」指每一事物的持续时间。
951. Ultimo ponit eius aeternitatem, cum dicit in saecula saeculorum, quia eius gloria non est transitoria, sicut gloria hominis, de qua dicitur Is. XL, 6: omnis gloria eius quasi flos agri, sed durat in saecula saeculorum, id est per omnia saecula succedentia saeculis, prout saeculum dicitur duratio uniuscuiusque rei.
或者,「世代的世代」是指不朽事物的世代,即持续时间,它们包含了可朽事物的世代;尤其指神自身的永恒。尽管神的永恒本身是单一而单纯的,却可以因其中所包含事物的众多与差异而用复数表达。如此,意思便是:在那些包含其他世代的世代中。诗 145:13〔武加大本 144:13〕:「你的国是永远的国!」
Vel saecula saeculorum dicuntur saecula, id est durationes rerum incorruptibilium, quae continent saecula corruptibilium rerum, et praecipue ipsa Dei aeternitas, quae tamen pluraliter dici potest, licet in se sit una et simplex, propter multitudinem et diversitatem contentorum, ut sit sensus: in saecula contentiva saeculorum. Ps. CXLIV, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum.
952. 他又加上「阿们」以作确认,意思是:确实如此。在福音书的「阿们,我告诉你们」中,也是这种用法,即「我实在告诉你们」。不过,有时它也表示「愿如此」。
952. Addit autem ad confirmationem amen, quasi dicat vere, ita est. Et sic accipitur in evangeliis, ubi dicitur amen dico vobis. Quandoque tamen accipitur pro fiat.
因此,耶柔米的《诗篇》(Psalterium Hieronymi)作:「愿众百姓都说:阿们,阿们。」而我们的经文作:「愿如此,愿如此。」
Unde in Psalterio Hieronymi dicitur dicet omnis populus: amen, amen, ubi nos habemus fiat, fiat.