第4讲:人的不信成为神施怜悯的缘由
Lectio 4: Incredulitas hominis est causa misericordiae divinae
11:25 弟兄们,我不愿意你们不知道这奥秘,恐怕你们自以为聪明。这奥秘就是有一部分以色列人被蒙蔽,等到外邦人的数目添满而进入,(译者:和合本修订版作「是硬心的」「等到外邦人的数目添满了」;这里依拉丁文保留「蒙蔽」与「进入」,以对应下文的解释。) [n. 912]
11:26 以色列全家都要得救。如经上所记:「必有一位从锡安而来,施行解救,并消除雅各家的不虔不敬。」(译者:和合本修订版作「必有一位救主从锡安出来,要消除雅各家一切不虔不敬」;作者分别解释「解救」与「消除」,故保留两个动词。) [n. 917]
11:27 「这就是我与他们所立的约,那时我要除去他们的罪。」 [n. 920]
11:28 就福音来说,他们为你们的缘故是仇敌;就拣选来说,他们因列祖的缘故是蒙爱的。 [n. 921]
11:29 因为神的恩赐和呼召是没有悔意的。(译者:和合本修订版作「不会撤回的」。作者所读 sine poenitentia 既可指神不后悔,也可指人无须外在补赎;为保留下文两种解释,此处照拉丁文译。) [n. 924]
11:30 正如你们从前也不信神,如今却因他们的不信蒙了怜悯; [n. 930]
11:31 同样,他们现在也不信,及于你们所蒙的怜悯,为使他们也蒙怜悯。(译者:以上两节依作者所引拉丁文,保留「不信」和 in vestram misericordiam 的句法余地;和合本修订版作「不顺服」,并将后一句解释为「叫他们因着施给你们的怜悯,现在也就蒙怜悯」。第931节将展开三种解法。)
11:32 因为神把众人都圈在不信中,为的是要怜悯众人。(译者:和合本修订版作「不顺服中」;这里继续保留拉丁文「不信」之义。) [n. 932]
11:25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, [n. 912]
11:26 et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. [n. 917]
11:27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. [n. 920]
11:28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. [n. 921]
11:29 Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. [n. 924]
11:30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: [n. 930]
11:31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
11:32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. [n. 932]
912. 使徒已经引导外邦人认识神的判断,在这些判断中显明了神的恩慈和严厉;这里,仿佛他们尚不足以思考上述之事,他便说明自己在这些事上所见的道理。
912. Postquam Apostolus induxit gentiles in cognitionem divinorum iudiciorum, in quibus divina bonitas et severitas manifestatur, hic quasi eis adhuc non sufficientibus considerare praedicta, exponit quid sibi circa haec videatur.
首先,提出事实;
Et primo proponit factum;
其次,证明,见「如经上所记」等语;
secundo probat, ibi sicut scriptum est, etc.;
第三,说明理由,见「正如」等语。
tertio rationem assignat, ibi sicut enim, et cetera.
913. 关于第一点,他做三件事。
913. Circa primum tria facit.
首先,提出自己的意向,说:我之所以引导你们思考神的恩慈和严厉,是「因为,弟兄们,我不愿意你们不知道这奥秘」。你们固然不能领悟一切奥秘,因为这是完全人的事,主对他们说,路 8:10:「神国的奥秘只让你们知道。」智慧篇 6:24:「我不会向你们隐瞒神的奥秘。」(译者:此处依作者所引拉丁文;思高本作「我决不向你们隐瞒她的妙理」,「她」指智慧。)但不知道这奥秘,对你们会有损害。林前 14:38:「若有人不知道,他也将不被认识。」(译者:此句依拉丁文译,以保留作者关于无知的论证;和合本修订版作「若有不理会的,你们也不必理会他」。)
Primo proponit suam intentionem, dicens: ideo induxi vos ad considerandum bonitatem et severitatem Dei, nolo enim, O fratres, ignorare vos mysterium hoc, non enim omnia mysteria capere potestis. Hoc est enim perfectorum, quibus Dominus dicit Lc. VIII, v. 10: vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Sap. VI, 24: non abscondam a vobis sacramenta Dei. Sed ignorantia huius mysterii esset vobis damnosa. I Cor. XIV, v. 38: si quis ignorat, ignorabitur.
914. 其次,他说明自己意向的理由:「恐怕你们自以为聪明」,即不要倚仗自己的判断,凭自己的判断定别人的罪,并将自己置于他们之上。下文 12:16:「不要自以为聪明。」赛 5:21:「祸哉!那些在自己眼中有智慧,在自己面前有通达的人。」
914. Secundo assignat suae intentionis rationem, ut non sitis vobismetipsis sapientes, id est non de sensu vestro praesumatis et ex vestro sensu alios condemnantes, vos eis praeferatis. Infra XII, 16: nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Is. V, 21: vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
915. 第三,他提出要说明的事。
915. Tertio proponit quod intendit.
首先,是部分犹太人的跌倒,说「以色列人遭到蒙蔽」,并非普遍如此,而只是其中一部分,如前已说明。赛 6:10:「要使这百姓心蒙油脂。」
Primo quidem quantum ad casum particularium Iudaeorum, cum dicit quia caecitas contingit in Israel, non universaliter sed ex aliqua parte ut supra ostensum est. Is. VI, v. 10: excaeca cor populi huius.
其次,他提出这种蒙蔽的限度,说「等到外邦人的数目添满而进入」信心;即不只像当时那样,有些外邦人个别归信,而是在万国之中,不论是全体还是大部分,都建立了教会。诗 24:1〔武加大本 23:1〕:「地和其中所充满的,都属耶和华。」
Secundo ponit terminum huius caecitatis, dicens donec intraret, ad fidem, plenitudo gentium, id est non solum aliqui particulariter ex gentibus, sicut tunc convertebantur sed, vel pro toto vel pro maiori parte, in omnibus gentibus Ecclesia fundaretur. Ps. XXIII, 1: Domini est terra et plenitudo eius.
归信的外邦人被说成「进入」,仿佛从他们原来敬奉的外在可见事物,进入属灵之事和神的意志。诗 100:2〔武加大本 99:2〕:「当欢唱来到他面前!」
Dicuntur autem gentiles ad fidem conversi intrare, quasi ex exterioribus et visibilibus rebus quae venerabantur, in spirituali et voluntate divina. Ps. XCIX, 2: introite in conspectu eius in exultatione.
916. 应当注意,「等到」这个副词可以表示犹太人被蒙蔽的原因。因为,神容许他们被蒙蔽,是为了让外邦人的数目添满而进入,正如以上所说的已经表明。
916. Et est notandum quod hoc adverbium donec potest designare causam excaecationis Iudaeorum. Propter hoc enim permisit Deus eos excaecari, ut plenitudo gentium intraret, sicut patet ex supradictis.
它也可以表示限期,即犹太人的蒙蔽会持续到外邦人的数目添满而进入信心为止。下文谈到犹太人将来得到补救的话也与此相合:「那时」,即外邦人的数目添满而进入时,「以色列全家都要得救」,不再像现在这样仅仅是个别的人,而是普遍地包括所有人。何 1:7:「使他们靠耶和华——他们的神得救。」弥 7:19:「他必转回怜悯我们。」
Potest etiam designare terminum, quia videlicet usque tunc caecitas Iudaeorum durabit, quousque plenitudo gentium ad fidem intrabit. Et huic concordat quod infra subdit de futuro remedio Iudaeorum, cum dicit et tunc, scilicet cum plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet, non particulariter sicut modo, sed universaliter omnes. Os. I, 7: salvabo eos in Domino Deo suo. Mich. ult.: revertetur et miserebitur nostri.
917. 接着,在「如经上所记」等语处,他证明关于犹太人将来得救所说的话。
917. Deinde cum dicit sicut scriptum est, etc., probat quod dixerat de futura salute Iudaeorum.
首先,借权威证明;
Et primo probat hoc per auctoritatem;
其次,借理由证明,见「就我的福音来说」等语。
secundo per rationem, ibi secundum Evangelium meum, et cetera.
918. 所以,他首先说:我说,「以色列全家都要得救,如经上所记」,见赛 59:20 起;我们此处的经文作:「救赎主将从锡安而来,又向那些回到雅各那里的人而来;主说:这就是我与他们所立的约。」(译者:原文误标赛 56:20,现校正。所引拉丁文又作「从锡安」「回到雅各」,与和合本修订版「来到锡安」「雅各族中离弃过犯的人」有别;为保存作者比较经文的依据,此处照其引文译。)但使徒依七十士译本引用这段话,并涉及此处所列的三方面。
918. Dicit ergo primo: dico quod omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est Is. LVI, 20 ubi nostra littera sic habet: veniet ex Sion redemptor, et eis qui redeunt ad Iacob, hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus. Sed Apostolus hoc inducit secundum litteram LXX et tangit tria verba hic posita.
首先,是救主的来临,说「将来」,即神成为人来拯救我们,「从锡安」而来,即从犹太百姓而来,他们由锡安表示;锡安是耶路撒冷的堡垒,而耶路撒冷是犹太地的首府。因此,亚 9:9 说:「锡安哪,应当大大喜乐;耶路撒冷啊,应当欢呼。看哪,你的王来到你这里!」等语。约 4:22:「救恩是从犹太人出来的。」
Primo salvatoris adventum, cum dicit veniet, Deus scilicet humanatus ad salvandum nos, ex Sion, id est ex populo Iudaeorum, qui significatur per Sion, quae erat arx Ierusalem, quae est metropolis Iudaeae. Unde dicitur Zachariae IX, 9: exulta satis, filia Sion, iubila, filia Ierusalem, ecce rex tuus venit tibi, et cetera. Io. IV, 22: salus ex Iudaeis est.
或者,他说救主从锡安而来,并非因他在那里出生,而是因他的教导从那里传到全世界,因为使徒在锡安的楼房里领受了圣灵。赛 2:3:「教诲必出于锡安。」
Vel dicit, ex Sion eum venire, non quia sit ibi natus sed quia inde doctrina eius exivit in universum mundum, per hoc quod apostoli in coenaculo Sion Spiritum Sanctum receperunt. Is. II, 3: de Sion exibit lex.
919. 第二,他提出借基督赐予犹太人的救恩,说「那要解救并消除雅各家不虔不敬的」。解救可以指脱离刑罚。诗 116:8〔武加大本 114:8〕:「主啊,你救我的命脱离死亡。」至于「消除雅各家不虔不敬」,可以指脱离罪责。诗 14:7〔武加大本 13:7〕:「耶和华救回他被掳子民。」
919. Secundo ponit salutem per Christum Iudaeis oblatam, dicens qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob. Et potest ereptio referri ad liberationem a poena. Ps. CXIV, 8: eripiet animam meam de morte. Quod vero dicit avertet impietatem a Iacob, potest referri ad liberationem a culpa. Ps. XIII, 7: avertet Dominus captivitatem plebi suae.
或者,两者都指脱离罪责。但他说「那要解救的」,是指现今少数归信者,他们的归信艰难,仿佛要经过某种强力。摩 3:12:「牧人怎样从狮子口中抢回两条腿或耳朵的一小片,以色列人得救也是如此。」而他说「消除雅各家不虔不敬」,是要表明世界终结时犹太人归信的容易。弥 7:18:「有哪一个神明像你,赦免罪孽,饶恕他产业中余民的罪过?」
Vel utrumque refertur ad liberationem a culpa sed dicit qui eripiat, propter paucos, qui nunc difficulter quasi cum quadam violentia convertuntur. Amos III 12: quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel. Dicit autem avertet impietatem a Iacob, ad ostendendum facilitatem conversionis Iudaeorum in fine mundi. Mich. ult.: quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum haereditatis tuae?
920. 第三,他说明救恩的方式,说:「当我除去他们的罪时,这就是我与他们所立的约」,即新约。因为旧约不能除罪,正如来 10:4 所说:「因为公牛和山羊的血不能除罪。」所以,由于旧约的不完满,神向他们应许新约。耶 31:31:「我要与以色列家和犹大家另立新的约。」这约将借基督的血,具有赦罪的效力。太 26:28:「因为这是我立约的血,为许多人流出来,使罪得赦。」弥 7:19:「把我们的罪孽踏在脚下。你必将他们一切的罪投于深海。」
920. Tertio ostendit modum salutis, cum dicit et hoc testamentum, scilicet novum, erit illis a me cum abstulero peccata eorum. Vetus enim testamentum peccata non auferebat, quia, ut dicitur Hebr. X, 4: impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Et ideo propter imperfectionem Veteris Testamenti promittitur eis Novum Testamentum. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel, et domui Iuda foedus novum. Quod quidem habebit efficaciam ad remissionem peccati per sanguinem Christi. Matth. c. XXVI, 28: hic sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Mich. ult.: deponet iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
921. 接着,在「就我的福音来说」等语处,他借理由证明主旨。
921. Deinde, cum dicit secundum Evangelium meum, etc., probat propositum per rationem.
首先,提出证明;
Et primo inducit probationem;
其次,排除异议,见「因为是没有悔意的」。
secundo removet obiectionem, ibi sine poenitentia enim.
922. 所以,他首先说,他们的罪将被除去;而既然他们现在有罪,显然就是基督的仇敌。「就福音来说,他们是仇敌」,即就他们所攻击的福音教导而言;「为你们的缘故」,即这转而成为你们的益处,如上文所说。因此,路 19:27 说:「至于我那些仇敌,不要我作他们王的,把他们拉来,在我面前杀了!」约 15:24:「但如今连我与我的父,他们也看见了,也恨恶了。」
922. Dicit ergo primo quod eorum peccata auferentur et quod postquam peccata habent, manifestum est quod sunt inimici Christi. Secundum Evangelium quidem inimici, id est quantum ad doctrinam Evangelii pertinet, quam impugnant, propter vos, id est ad utilitatem vestri cedit, ut supra dictum est. Unde dicitur Lc. XIX, 27: verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Io. XV, 24: nunc autem et viderunt, et oderunt me, et Patrem meum.
或者,「就福音来说」表示,他们的敌意反而有助于福音;因为这种敌意成为福音宣讲扩展到各处的机会。西 1:5 起:「真理的道,就是福音;这福音传到你们那里,也传到普天下,并且继续增长,不断结果。」
Vel secundum Evangelium dicit, quod eorum inimicitia ad utilitatem Evangelii pertinet, cuius praedicatio, occasione talis inimicitiae, ubique diffunditur. Col. I, 5 s.: in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, fructificat et crescit.
923. 但「就拣选来说,他们因列祖的缘故是」神「所深爱的」,因为神顾念列祖而拣选他们的后裔。申 4:37:「因为他爱你的列祖,拣选他们的后裔。」
923. Sed sunt charissimi Deo propter patres, et hoc secundum electionem, quia scilicet ob gratiam patrum eorum semen elegit. Deut. IV, 37: dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos.
这不应理解为列祖先前的功德是子孙蒙永恒拣选的原因;而是神从永恒白白地拣选列祖和子孙,不过按着这样的次序,使子孙因列祖的缘故获得救恩。他这样说,并非以为列祖的功德足以使子孙得救,而是因为神的恩典和怜悯极为丰盛;这恩典与怜悯丰盛地赐给列祖,以致子孙也因向列祖所作的应许而得救。
Quod non est sic intelligendum quasi merita praestita patribus fuerint causa aeternae electionis filiorum sed quia Deus ab aeterno elegit gratis et patres et filios, hoc tamen ordine ut filii propter patres consequerentur salutem, non quasi merita patrum sufficerent ad filiorum salutem, sed per quamdam abundantiam divinae gratiae et misericordiae hoc dicit, quae intantum patribus est exhibita, ut propter promissiones eis factas, etiam filii salvarentur.
或者,「就拣选来说」应理解为就那百姓中的选民而言,如上文所说,蒙拣选的人得着了。而他们既为主所深爱,那么由神拯救他们就是合理的,如赛 64:4 所说:「神啊,除你以外,眼睛未曾看见你所预备的」等语。(译者:此句依作者所引拉丁文;和合本修订版在此作「除你以外,还有神能为等候他的人行事」。)
Vel intelligendum est secundum electionem, id est quantum ad electos ex illo populo, sicut supra dictum est, electio consecuta est. Si autem sunt Domino charissimi, rationabile est quod a Deo salventur, secundum illud Is. LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti, et cetera.
924. 接着,在「因为是没有悔意的」等语处,他排除异议。
924. Deinde cum dicit sine poenitentia enim sunt, etc., excludit obviationem.
有人可能反对说:犹太人即使从前因列祖的缘故而蒙深爱,他们对福音所怀的敌意仍会阻止他们将来得救。但使徒断言这是错的,说「因为神的恩赐和呼召是没有悔意的」。意思是:神赐某事给某些人,或呼召某些人,这事是「没有悔意的」,因为神不会为此后悔,如撒上 15:29〔拉丁本《列王纪一》〕说:「以色列的得胜者必不宽宥,也不因后悔而改变。」(译者:此处依拉丁引文 non parcet;和合本修订版作「以色列的大能者必不说谎,也不后悔」。)诗 110:4〔武加大本 109:4〕:「耶和华起了誓,绝不改变。」(译者:原文误标武加大本 109:5,现校正。)
Posset enim aliquis obviando dicere quod Iudaei, et si olim fuerint charissimi propter patres, tamen inimicitia, quam contra Evangelium exercent, prohibet ne in futurum salventur. Sed hoc Apostolus falsum esse asserit, dicens sine poenitentia enim sunt, scilicet dona et vocatio Dei, quasi dicat: quod Deus aliquid aliquibus donet, vel aliquos vocet, hoc est sine poenitentia, quia de hoc Deum non poenitet, secundum illud I Reg. c. XV, 29: triumphator in Israel non parcet, nec poenitudine flectetur. Ps. CIX, 5: iuravit Dominus, et non poenitebit eum.
925. 但这似乎不真。因为主在创 6:6 说:「我后悔造了人。」(译者:作者以第一人称引述,并用「后悔」;和合本修订版叙述作「耶和华就因造人在地上感到遗憾」。)耶 18:9 起也说:「我何时论到一邦或一国说,要建立、栽植;他们若行我眼中看为恶的事,我就改变心意,不将我所说的福气赐给他们。」
925. Sed videtur falsum. Dicit enim Dominus Gen. VI, 6: poenitet me fecisse hominem. Et Ier. XVIII, 9 s.: loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, poenitentiam agam super bonum quod locutus sum ut facerem ei.
但应当说,正如神被说成发怒,并不是因为在他里面有怒气的激动,而是因为就刑罚的结果而言,他的行为像发怒者;同样,神有时被说成后悔,并不是因为他里面有后悔带来的改变,而是因为他改变先前所做的事时,行为像后悔者。
Sed dicendum est quod sicut Dominus irasci dicitur, non propter hoc quod in eo sit commotio irae sed quia ad modum irati se habet quantum ad punitionis effectum, ita quandoque poenitere dicitur, non quasi in eo sit poenitentiae commutatio sed quia ad modum poenitentis se habet dum mutat quod fecerat.
926. 然而,恩赐和呼召仍似乎并非没有悔意,因为神所赐的恩赐常常失去,如太 25:28 说:「把他这一千夺过来,给那有一万的。」神的呼召有时也似乎改变,因为太 22:14 写道:「因为被召的人多,选上的人少。」
926. Sed adhuc videtur hoc quod dona et vocatio non sint sine poenitentia, quia dona divinitus concessa, frequenter amittuntur, secundum illud Matth. XXV, 28: tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Vocatio enim Dei etiam quandoque mutari videtur, cum scriptum sit Matth. XXII, 14: multi sunt vocati, pauci vero electi.
但应当说,这里的「恩赐」指按照神的预知或预定所作的应许;这里的「呼召」则指拣选。因为两者都是确定的,所以神所应许的,已经在某种意义上赐予;他所拣选的,已经在某种意义上呼召。不过,神在时间中所赐的恩赐和在时间中的呼召被废弃,也并非因神像后悔者那样改变,而是因人改变,弃绝神的恩典,如来 12:15 所说:「要谨慎,免得有人失去了神的恩典。」
Sed dicendum est quod donum hic accipitur pro promissione, quae fit secundum Dei praescientiam vel praedestinationem. Vocatio autem hic accipitur pro electione, quia propter certitudinem utriusque, quod Deus promittit, iam quodammodo dat: et quos elegit, iam quodammodo vocat. Et tamen ipsum temporale Dei donum et temporalis vocatio, non irritatur per mutationem Dei quasi poenitentis sed per mutationem hominis, qui gratiam Dei abiicit, secundum illud Hebr. XII, v. 15: contemplantes ne quis desit gratiae Dei.
927. 这里的话还可以有另一种理解:我们可以说,在洗礼中赐下的神的恩赐,以及使受洗者蒙召进入恩典的呼召,并不要求受洗者的补赎。这里引入这层意思,是为了不让任何人因为犹太人似乎不为自己的罪悔改,就对他们将来的救恩绝望。
927. Potest etiam quod hic dicitur aliter intelligi, ut dicamus quod dona Dei quae dantur in baptismo et vocatio qua baptizatus vocatur ad gratiam, sunt sine poenitentia hominis baptizati, quod quidem hic inducitur, ne aliquis desperet de futura Iudaeorum salute, propter hoc quod non videntur de peccato suo poenitere.
但彼得在徒 2:38 所说的似乎与此相反:「你们各人要悔改,奉耶稣基督的名受洗。」
Sed contra hoc quod dicitur, est quod Petrus dicit Act. II, 38: poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum.
但应当说,悔罪有内在与外在两种。内在悔罪在于内心痛悔,即人为过去的罪悲伤;受洗者必须有这样的悔罪。因为,正如奥古斯丁在《论悔罪》(De Poenitentia)中所说:「凡能自主决定自己意志的人,若不为旧的生活悔改,就不能开始新的生活;否则,他就是虚假地来到洗礼前。」
Sed dicendum est quod duplex est poenitentia: interior et exterior. Interior quidem consistit in contritione cordis, qua quis dolet de peccatis praeteritis, et talis poenitentia requiritur a baptizato, quia, ut Augustinus dicit in libro de Poenitentia: nemo suae voluntatis arbiter constitutus, potest novam vitam inchoare, nisi poeniteat eum veteris vitae, alioquin fictus ad baptismum accedit.
外在的悔罪则在于外在的补赎,受洗者不被要求实行这种补赎,因为洗礼的恩典使人不仅脱离罪责,也借基督受难的能力脱离全部刑罚;基督已经为众人的罪作出了补赎,如上文 6:3 所说:「我们这受洗归入基督耶稣的人,就是受洗归入他的死。」因此,多 3:5 起说:「藉着重生的洗和圣灵的更新。圣灵就是神厚厚地浇灌在我们身上的。」
Exterior vero poenitentia consistit in exteriori satisfactione quae a baptizato non requiritur, quia per gratiam baptismalem liberatur homo non solum a culpa sed etiam a tota poena per virtutem passionis Christi, qui pro peccatis omnium satisfecit, sicut supra VI, 3 dictum est: quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Unde dicitur Tit. III, 5 s.: per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde.
928. 然而,既然教会的钥匙和其他一切圣事都以基督受难的能力运行,那么,似乎按照同样的理由,其他一切圣事也应当使人脱离罪责和全部刑罚。
928. Sed cum claves Ecclesiae et omnia alia sacramenta in virtute passionis Christi operentur, videtur quod pari ratione omnia alia sacramenta liberent hominem a culpa et a tota poena.
但应当说,基督的受难在洗礼中以某种新生的方式运行;这要求人完全死于先前的生活,才能领受新的生活。因此,在洗礼中,属于先前旧生活的一切刑罚之债都被除去。但在其他圣事中,基督受难的能力以医治的方式运行,例如在告解圣事中。医治并不要求疾病的一切残余立即被除去。其他圣事的道理也是如此。
Sed dicendum est, quod passio Christi operatur in baptismo per modum cuiusdam generationis, quae requirit ut homo totaliter priori vitae moriatur, ad hoc ut novam vitam accipiat. Et ideo tollitur in baptismo totus reatus poenae, qui pertinet ad vetustatem prioris vitae. Sed in aliis sacramentis operatur virtus passionis Christi per modum sanationis ut in poenitentia. Sanatio autem non requirit, ut statim omnes infirmitatis reliquiae auferantur. Et eadem ratio est in aliis sacramentis.
929. 然而,既然认罪属于外在悔罪,人可以问:受洗者是否必须告明自己的罪?似乎必须如此,因为太 3:6 说,人们由约翰施洗时,「承认他们的罪」。
929. Sed cum confessio peccatorum pertineat ad exteriorem poenitentiam, quaeri potest utrum a baptizato confessio peccatorum requiratur: et videtur quod sic. Dicitur enim Matth. III, 6, quod baptizabantur homines a Ioanne, confitentes peccata sua.
但应当说,约翰的洗礼是悔改的洗礼;因为领受这种洗礼的人,在某种意义上宣认自己将为罪接受补赎,因此,让他们告明自己的罪是合宜的,以便按照罪的性质给他们指定补赎。但基督的洗礼是赦免一切罪的洗礼,以致受洗者不再留下任何为过去之罪所欠的补赎。因此,没有口头告明罪过的必要。在告解圣事中,告明罪过之所以必要,正是为了使司铎借钥匙的权柄,适当地释放或约束悔罪者。
Sed dicendum est quod baptismus Ioannis erat baptismus poenitentiae, quia scilicet accipiendo illum baptismum quodammodo se profitebantur poenitentiam accepturos de peccato suo et ideo conveniens erat ut confiterentur, ut secundum modum peccati eis poenitentia statueretur. Sed baptismus Christi est baptismus remissionis omnium peccatorum, ita quod non restat baptizato aliqua satisfactio pro peccatis praeteritis, propter quod nulla est confessionis vocalis necessitas. Ad hoc enim necessaria est confessio in sacramento poenitentiae, ut sacerdos per potestatem clavium convenienter poenitentem solvat vel liget.
930. 接着,在「正如你们从前」等语处,他说明犹太人在不信之后将来得救的理由。
930. Deinde cum dicit sicut enim aliquando, etc., assignat rationem futurae salutis Iudaeorum post eorum incredulitatem.
首先,提出两个百姓得救之间的相似之处;
Et primo ponit similitudinem inter utriusque populi salutem;
其次,说明这种相似的原因,见「因为神把众人都圈在」等语。
secundo huius similitudinis causam ostendit, ibi conclusit enim Deus, et cetera.
931. 所以,他首先说:我所说的是,以色列全家都将得救,虽然他们现在是仇敌。「正如你们」外邦人,「从前也不信神」。弗 2:12:「那时候,你们在世上没有神。」「如今却蒙了怜悯」。下文 15:9:「并使外邦人,因他的怜悯,荣耀神。」何 2:23:「我必怜悯罗·路哈玛。」即原先未蒙怜悯的。这是「因他们的不信」,他们的不信成为你们得救的机会,如前所说。
931. Dicit ergo primo: ita dico quod omnis Israel salvus fiet, quamvis nunc sint inimici. Sicut enim et vos, gentiles, aliquando non credidistis Deo. Eph. II, 12: eratis illo tempore sine Deo in hoc mundo; nunc autem misericordiam consecuti estis, infra c. XV, 9: gentes autem super misericordia honorare Deum. Os. II, 23: miserebor eius quae fuit absque misericordia. Et hoc propter eorum incredulitatem, quae scilicet fuit occasio vestrae salutis, ut supra dictum est.
「同样,他们」,即犹太人,「现在」,即在恩典的时期,「不信」基督。约 8:46:「你们为什么不信我呢?」(译者:原文误标约 8:43,现校正。)接着所说的「不信你们所蒙的怜悯」,指不信基督的恩典,你们正借这恩典蒙了怜悯。多 3:5:「他救了我们,是照他的怜悯。」或者,他们「不信」,为要借此最终达到你们所蒙的怜悯。或者,他们「不信」,这成了你们蒙怜悯的机会,「为使他们」有朝一日「也蒙怜悯」。赛 14:1:「耶和华要怜悯雅各。」
Ita et isti, scilicet Iudaei, nunc, scilicet tempore gratiae, non crediderunt, scilicet Christo. Io. VIII, 43: quare non creditis mihi? Et hoc est quod subdit in vestram misericordiam, id est in gratiam Christi, per quam misericordiam consecuti estis. Tit. III, v. 5: secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Vel non crediderunt ut per hoc pervenirent in vestram misericordiam. Vel non crediderunt, quod in vestram misericordiam occasionaliter cessit, ut et ipsi quandoque misericordiam consequantur. Is. XIV, v. 1: miserebitur Dominus Iacob.
932. 接着,在「因为神把众人都圈在」等语处,他说明这种相似的理由,就是神愿意让自己的怜悯在所有人中都有施展的地方。因此,他接着说「因为神把众人都圈在」,即容许他们被圈在;「众人」即各类的人,犹太人和外邦人,都在「不信中」,仿佛被谬误的锁链拘禁。智慧篇 17:16:「人人都被一条黑暗的锁链束缚住了。」(译者:原文误标 17:7;思高本对应 17:16。)「为的是要怜悯众人」,即使他的怜悯在各类人中都有施展的地方。智慧篇 11:24:「你怜悯众生。」这不应按照奥利金的错误见解而扩展到魔鬼,也不是说每一个人逐一得救,而是指各类的人。因为这里的全称分配适用于个体所属的各种类别,并非各类别中的每一个体。神愿意众人借他的怜悯得救,是为使他们因此谦卑,把救恩归于神,而非自己。何 13:9:「以色列啊,你自取灭亡了,因为我才是你的帮助。」上文 3:19:「好塞住各人的口,使普世的人都伏在神的审判之下。」
932. Deinde, cum dicit conclusit enim, etc., assignat rationem huius similitudinis, quia scilicet Deus voluit, ut sua misericordia in omnibus locum haberet. Et hoc est quod subdit conclusit enim Deus, id est concludi permisit, omnia, id est omne hominum genus, tam Iudaeos quam gentiles, in incredulitate, sicut in quadam catena erroris. Sap. XVII, 7: una catena tenebrarum omnes erant colligati. Ut omnium misereatur, id est ut in omni genere hominum sua misericordia locum habeat. Sap. XI, 24: misereris omnium, Domine. Quod quidem non est extendendum ad daemones secundum errorem Origenis, nec etiam quantum ad omnes homines singillatim, sed ad omnia genera hominum. Fit enim hic distributio pro generibus singulorum et non pro singulis generum. Ideo autem Deus vult omnes per suam misericordiam salvari, ut ex hoc humilientur et suam salutem non sibi, sed Deo adscribant. Os. c. XIII, 9: perditio tua in te, Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Supra III, 19: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo.