第3讲:禁止向犹太人夸口
Lectio 3: Prohibitio gloriationis contra Judaeos
11:17 若有几根枝子被折下来,你这野橄榄枝接上去,同享橄榄根的肥汁, [n. 894]
11:18 你就不可向旧枝子夸口;若是夸口,该知道不是你托着根,而是根托着你。 [n. 897]
11:19 你会说,那些枝子被折下来是为了使我接上去。 [n. 898]
11:20 不错。他们因为不信,所以被折下来;你因为信,所以立得住。你不可自高,反要战战兢兢。 [n. 900]
11:21 神既然不顾惜原来的枝子,恐怕也不会顾惜你。(译者:末句依作者所引拉丁文的警告语气译;和合本修订版作「岂会顾惜你?」) [n. 902]
11:22 可见,神又恩慈又严厉:对那跌倒的人是严厉的;对你是恩慈的, [n. 903] 只要你长久在他的恩慈里,不然,你也要被砍下来。 [n. 906]
11:23 而且,他们若不是长久不信,仍要被接上,因为神能够重新把他们接上去。 [n. 908]
11:24 你是从那天生的野橄榄上砍下来的,尚且违反自然地接在好橄榄上,何况这些原来的枝子岂不更要接在原树上吗? [n. 910]
11:17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es, [n. 894]
11:18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. [n. 897]
11:19 Dices ergo: fracti sunt rami ut ego inserar. [n. 898]
11:20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. [n. 900]
11:21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. [n. 902]
11:22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, [n. 903] si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. [n. 906]
11:23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. [n. 908]
11:24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae? [n. 910]
894. 使徒已经说明犹太人的跌倒曾带来益处,而且可以挽回;这里,他排除外邦人向犹太人的夸口。
894. Postquam Apostolus ostendit casum Iudaeorum fuisse utilem et reparabilem, hic excludit gloriationem gentilium contra Iudaeos.
这里他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
第一,向已经归信的外邦人说明,不可向犹太人夸口;
Primo ostendit gentilibus conversis, non esse gloriandum contra Iudaeos;
第二,回答外邦人的异议,见「你会说,那些枝子被折下来」等语。
secundo respondet obiectioni gentilium, ibi dices ergo: fracti sunt, et cetera.
对于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
首先,禁止外邦人向犹太人夸口;
Primo prohibet gentiles contra Iudaeos gloriari;
其次,说明这项禁令的理由,见「若是夸口」等语。
secundo rationem prohibitionis assignat, ibi quod si gloriaris, et cetera.
895. 外邦人似乎有两方面向犹太人夸口的机会。
895. Videbatur autem ex duabus partibus imminere gentilibus gloriandi occasio contra Iudaeos.
第一,从犹太人的失落而言。他说:先前已经说过,根若圣洁,枝子也圣洁;但是,「若有几根枝子」,即一些犹太人,却并非所有人,「被折下来」,即与列祖的信心分离,而列祖被比作根,「你就不可夸口」。伯 15:30:「火焰要把他的嫩枝烧干。」智慧篇 4:5:「嫩枝尚未长成,即被打断。」
Primo quidem ex defectu Iudaeorum, dicens: dictum est, quod si radix est sancta, et rami, sed si aliqui ex ramis, id est Iudaeis, non omnes tamen, sunt fracti, id est, divisi a fide patrum qui comparantur radici, noli scilicet gloriari. Iob XV, 30: ramos eius arefacit flamma. Sap. IV, 5: confringentur rami inconsumpti.
第二,从他们的升高而言,他们似乎也有夸口的依据。一个人从越低微的地位被提升,通常越容易因升高而陷入虚荣,如箴 30:21 起说:「使地震动的有三样,地承担不起的有四样:就是仆人作王」等等。因此,他先提出他们原来被提升而离开的低贱状态,说「你」这外邦人,「本是野橄榄」,即在外邦人的状态中,是一棵不结果子的树。耶 17:6:「他必像沙漠里的矮树。」太 3:10:「凡不结好果子的树就砍下来」等语。
Secundo videtur eis imminere materia gloriandi ex parte promotionis eorum. Promotio autem alicuius tanto magis consuevit eum extollere in vanam gloriam, quanto ex viliori statu elevatur, secundum illud Prov. XXX, 21: propter tria movetur terra, et quartum non poterit sustinere. Per servum cum regnaverit, et cetera. Et ideo praemittit abiectum statum, de quo assumpti erant, dicens tu autem gentilis, cum in statu gentilitatis oleaster esses, id est arbor infructuosa. Ier. XVII, 6: erunt quasi myricae in deserto. Matth. III, 10: omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et cetera.
896. 随后,他提出他们的升高。
896. Deinde ponit eorum promotionem.
首先,他们被提升而分享那民族的尊荣,所以他说「你被接在他们中间」,即取代了他们的位置。伯 34:24:「他粉碎有大能的人,指定别人代替他们。」
Et primo quidem quantum ad hoc quod sunt assumpti in dignitatem illius gentis, unde dicit insertus es in illis, id est loco illorum. Iob XXXIV, 24: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
其次,他们与列祖结为同伴,而他先前已把列祖比作根。因此他说「你成为根的同伴」,即与列祖和先知相联。太 8:11:「将有许多人从东方来,在天国里与亚伯拉罕、以撒、雅各一同坐席。」
Secundo per hoc quod sunt consociati patriarchis, quos supra radici comparaverat unde dicit et socius radicis factus es, id est, consociatus es patriarchis et prophetis. Matth. VIII, 11: multi venient ab oriente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum.
第三,相对于使徒的荣耀,他说「你又成为分享橄榄树肥汁的同伴」。犹太民族本身被称为橄榄树,因为它曾结出丰富的属灵果实。耶 11:16:「从前耶和华给你起名叫青橄榄树,又华美又结好果子。」(译者:原文误标耶 11:6,现校正。)诗 52:8〔武加大本 51:10〕:「至于我,就像神殿中的青橄榄树。」正如这橄榄树的根是列祖和先知,它的肥汁便是圣灵恩典的丰盛;按照《注疏》所说,使徒比众人更丰富地拥有它。因此,士 9:9 引橄榄树的话说:「我岂可停止生产油?」诗 63:5〔武加大本 62:6〕:「我的心像吃饱了骨髓肥油。」如此,外邦人被提升,与那百姓,即列祖、使徒和先知相通。弗 2:19 起:「是与圣徒同国,是神家里的人了,并且被建造在使徒和先知的根基上。」
Tertio per comparationem ad gloriam apostolorum, cum dicit et socius pinguedinis olivae factus es. Oliva quidem dicitur ipsa gens Iudaeorum propter uberes fructus spirituales, quos attulit. Ier. XI, 6: olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Deus nomen tuum; Ps. LI, 10: ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Sicut autem huius olivae radix sunt patriarchae et prophetae, ita etiam pinguedo huius olivae est abundantia gratiae Spiritus Sancti, quam prae omnibus apostoli habuerunt, ut Glossa dicit. Unde Iud. IX, 9 oliva dixisse inducitur: numquid possum deserere pinguedinem meam? Ps. LXII, 6: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Sic ergo promoti sunt gentiles ad societatem illius populi, scilicet patriarcharum et apostolorum et prophetarum. Eph. II, 19 s.: estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum.
外邦人啊,虽然你似乎拥有这些夸口的机会,「你却不可向枝子」,即犹太人,「夸口」。林前 5:6:「你们这样自夸是不好的。」
Et licet has occasiones gloriandi habere videaris, gentilis, noli tamen gloriari adversus ramos, id est adversus Iudaeos. I Cor. c. V, 6: non est bona gloriatio vestra.
897. 接着,在「若是夸口」等语处,他说明劝戒的理由,说:「若」你不顾这劝戒,仍然「夸口」,讥辱那些站立着或被砍下的犹太人,那么,为压下你的夸耀,你应当考虑:「不是你托着根,而是根托着你」;即犹太人不是从外邦人领受救恩,事实恰好相反。约 4:22:「救恩是从犹太人出来的。」所以,神也在创 22:18 向亚伯拉罕应许,地上万族都要因他得福。
897. Deinde cum dicit quod si gloriaris, etc., assignat rationem suae admonitionis, dicens, quod si, non obstante hac admonitione, gloriaris, insultando Iudaeis stantibus vel excisis, hoc consideres, ad repressionem gloriae tuae, quod tu radicem non portas, sed radix te, id est Iudaea non accepit a gentilitate salutem sed potius e converso. Io. IV, 22: salus ex Iudaeis est. Unde et Abrahae promissum est Gen. XXII, 18, quod in ipso benedicentur omnes cognationes terrae.
898. 接着,在「你会说」等语处,他排除外邦人的异议。
898. Deinde cum dicit dicis ergo, etc., excludit obiectionem gentilium.
首先,提出异议;
Et primo proponit obiectionem;
其次,借思考神的判断来排除它,见「不错」等语;
secundo excludit eam ex consideratione divini iudicii, ibi bene, etc.;
第三,引导他们仔细思考神的判断,见「可见,神又恩慈」等语。
tertio inducit eos in diligentem considerationem divinorum iudiciorum, ibi vide ergo bonitatem, et cetera.
899. 所以,他首先说:你这向犹太人夸口的外邦人,也许会说:「那些枝子被折下来是为了使我接上去」,即神容许犹太人离弃信心,是为使我进入信心。
899. Dicit ergo primo: ergo tu gentilis, qui gloriaris contra Iudaeos, forte dicis: fracti sunt rami ut ego inserar, id est ad hoc Deus permisit Iudaeos a fide excidere, ut ego ad fidem intrarem.
然而,除非为了更宝贵、更蒙爱的事物,没有人会容忍某一事物受损;例如医生为医治眼睛,容许脚仍患病。因此,由此似乎可见,外邦人比犹太人更为宝贵,也更蒙神悦纳。所以玛 1:10 起说:「我不喜欢你们,也不从你们手中悦纳供物。从日出之地到日落之处,我的名在列国中必尊为大。」赛 49:6 也说:「你作我的仆人,使雅各众支派复兴,然而此事尚小,我还要使你作万邦之光。」
Nullus autem sustinet detrimentum unius rei, nisi propter rem pretiosiorem et magis dilectam, sicut medicus permittit infirmitatem esse in pede ut sanet oculum. Sic igitur ex hoc ipso videtur gentilitas esse pretiosior et magis Deo accepta, quam Iudaea. Unde Mal. I, 10 s. dicitur: non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus Deus, et munus non accipiam de manu vestra. Ab ortu autem solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Et Is. XLIX, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob. Dedi te in lucem gentium.
900. 接着,在「不错」等语处,他排除这异议。
900. Deinde cum dicit bene, etc., excludit obiectionem.
首先,他说明犹太人失落和外邦人升高的原因,说:你说神容许枝子被折下来,为使你接上去,这一点说得「不错」;但要想想枝子被折断的原因:我说,他们「因为不信,所以被折下来」,因为他们不愿相信基督。结 2:6:「不信和叛逆的人与你同在。」(译者:依所引拉丁文译;和合本修订版相应处作「虽有荆棘和蒺藜在你那里」。)约 8:46:「既然我讲真理,你们为什么不信我呢?」「你」这外邦人,「却因为信,所以立得住」,即借相信基督,在他里面获得恩典。林后 1:24:「因为你们在信仰上已经站得稳了。」(译者:原文标 1:23,此处校正。)林前 15:1 起:「我要你们认清福音;你们靠着它站立得住,并因这福音得救。」
Et primo assignat causam defectus Iudaeorum et promotionis gentilium, dicens: bene in hoc dicis quod Deus permisit frangi ramos ut tu inseraris, sed considera causam fractionis ramorum: propter incredulitatem, inquam, fracti sunt, quia scilicet in Christum credere noluerunt. Ez. II, 6: increduli et subversores sunt tecum. Io. VIII, 46: si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? Tu autem, scilicet gentilis, stas in fide, id est credendo in Christum, in quo gratiam consecutus es. II Cor. I, 23: nam fide statis. I Cor. XV, 1: notum facio vobis Evangelium, in quo statis, per quod et salvamini.
901. 其次,他提出劝戒,说「你不可自高」,即不可超出自身限度而妄自倚仗。下文 12:16:「不要心高气傲,倒要俯就卑微的人。」诗 131:1〔武加大本 130:1〕:「耶和华啊,我的心不狂妄,我的眼不高傲。」「反要战战兢兢」,怕你也因不信而被折断;这属于纯洁的敬畏。箴 28:14:「常存敬畏的,这人有福了;心里刚硬的,必陷在祸患里。」德训篇 1:27:「敬畏上主,驱除罪恶。」
901. Secundo inducit admonitionem, dicens noli altum sapere, id est noli de te ultra teipsum praesumere. Infra XII, 16: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ps. CXXX, 1: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Sed time, ne scilicet etiam tu frangaris per incredulitatem, quod pertinet ad timorem castum. Prov. c. XXVIII, 14: Beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae, corruet in malum. Eccli. I, 27: timor Domini expellit peccatum.
902. 第三,他说明劝戒的理由,说:「神既然不顾惜原来的枝子」,即按自然血统出于列祖的犹太人,而容许他们被折断,「你就当惧怕,恐怕他也不会顾惜你」,而容许你因不信而被砍下。箴 6:34:「丈夫因嫉恨发怒,报仇的时候绝不留情。」耶 13:14:「我必不可怜,不顾惜,不怜悯,以致将他们灭绝。」
902. Tertio assignat rationem suae admonitionis, dicens si enim naturalibus ramis, id est Iudaeis, qui ex naturali origine ex patriarchis descenderunt, non pepercit Deus, quin eos frangi permitteret, time ne forte nec tibi parcat, quin, scilicet te permittat per incredulitatem excidere. Prov. VI, v. 34: zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Ier. XIII, 14: non parcam, neque miserebor, ut non dispergam eos.
因此,使徒的回答在于:一个人看见自己获得恩典、别人却跌倒时,不应向跌倒者自高,反应为自己惧怕,因为骄傲本身是倾覆的原因,惧怕却是保守和戒备的原因。
In hoc ergo consistit solutio Apostoli quod cum aliquis videt se gratiam adeptum, alio cadente, non debet extolli contra cadentem, sed magis timere sibi ipsi, quia ipsa superbia est causa praecipitii et timor est causa custodiae et cautelae.
903. 接着,在「可见,神又恩慈又严厉」等语处,他引导他们仔细思考神的判断。
903. Deinde cum dicit vide ergo bonitatem et severitatem, etc., inducit eos in diligentem considerationem divinorum iudiciorum.
首先,他引导他们思考;
Et primo inducit eos ad considerandum;
其次,仿佛他们不能自行思考,他教导他们,见「弟兄们,我不愿意你们不知道」等语;
secundo instruit eos quasi per se considerare non valentes, ibi nolo enim vos ignorare, fratres, etc.;
第三,仿佛他自己也不足以完全探究这些事,他惊叹神的智慧,见「深哉,神的丰富」等语。
tertio quasi nec ipse perfecte sufficeret ad istorum investigationem, exclamat admirando divinam sapientiam ibi O altitudo divitiarum, et cetera.
904. 关于第一点,他做三件事。首先,他说明应当思考什么,说「所以你要看」,即仔细思考「神」施怜悯的「恩慈」。诗 73:1〔武加大本 72:1〕:「神实在恩待以色列那些清心的人!」上文 2:4:「还是你藐视他丰富的恩慈?」又要看他施行刑罚的「严厉」。诗 94:1〔武加大本 93:1〕:「耶和华啊,你是伸冤的神。」鸿 1:2:「耶和华是忌邪、报应的神。」
904. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid considerari oporteat dicens vide ergo, id est diligenter considera, bonitatem Dei, miserentis; Ps. LXXII, 1: quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde; supra II, 4: an divitias bonitatis eius contemnis? Et severitatem, ipsius punientis; Ps. XCIII, 1: Deus ultionum Dominus. Nah. c. I, 2: Deus aemulator et ulciscens Dominus.
第一种思考给予盼望;第二种给予惧怕,使人免于绝望和妄望。
Prima enim consideratio tribuit spem; secunda timorem, ut vitetur desperatio et praesumptio.
905. 其次,他说明,在前述哪些人身上应当看出这两点,说「对那跌倒的人」,即犹太人,「是严厉的」。哀 2:2:「主吞灭雅各一切的住处,并不顾惜。」「对你」这接上去的外邦人,「却是恩慈的」。诗 119:65〔武加大本 118:65〕:「耶和华啊,你善待你的仆人。」
905. Secundo ostendit in quibus utrumque dictorum sit considerandum quantum ad praedicta, dicens in eos quidem, scilicet Iudaeos, qui ceciderunt severitatem Thr. II 2, praecipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Iacob destruxit, in te autem, scilicet gentilem qui insertus es, bonitatem. Ps. CXVIII, 65: bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine.
906. 第三,他说明,应当在何种条件下从上述之人身上思考这些事:它们并非固定不变,因为将来仍可改变。
906. Tertio ostendit quo tenore possint in praedictis haec considerari, quia non immobiliter sicut quod potest mutari in futurum.
907. 首先,他就外邦人说明,说:我说,你应当看出「神的恩慈」在「你」里面运行,然而有这个条件:「只要你长久在他的恩慈里」。约 15:9:「你们要常在我的爱里。」「不然」,若你不努力借惧怕和谦卑坚守,「你也要被砍下来」。太 3:10:「凡不结好果子的树就砍下来。」
907. Et primo ostendit quantum ad gentiles, dicens: in te, dico, vide bonitatem Dei operantem, eo tamen tenore, si permanseris in bonitate. Io. XV, 9: manete in dilectione mea. Alioquin, si tu non dederis operam ad permanendum per timorem et humilitatem, et tu excideris. Matth. III, 10: omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur.
908. 其次,他就犹太人说明同一件事。首先,提出主旨,说「而且,他们」,即犹太人,「若不是长久不信,仍要被接上」,即恢复原有的地位。耶 3:1:「但你和许多情郎行淫,还是可以回到我这里。这是耶和华说的。」
908. Secundo ostendit idem quantum ad Iudaeos, et, primo, proponit quod intendit, dicens sed et illi, scilicet Iudaei, si non permanserint in incredulitate, inserentur, id est, in suum statum restituentur. Ier. III, 1: fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus.
909. 其次,他证明自己所说的话。首先,从神的能力证明,说「因为主神能够重新把他们接上去」;因此,不应对他们的得救绝望。赛 59:1:「看哪,耶和华的膀臂并非过短,不能拯救。」
909. Secundo probat quod dixerat, et primo, ex divina potentia, dicens potens est enim Dominus Deus iterum inserere illos; et ideo non est de eorum salute desperandum. Is. LIX, 1: ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare non possit.
910. 其次,他用由较小推到较大的论证说明同一件事,说:「你」这外邦人,「是从那天生的野橄榄上砍下来的」,即从本来不结果实的外邦民族中被砍下;这里所说的自然,不是主所造的自然本身,而是被罪败坏了的自然。智慧篇 12:10:「他们的种族不良,生来邪恶。」弗 2:3:「我们生来就是可怒之子。」(译者:拉丁文直译如此,和合本修订版作「生来就是该受惩罚的人」;作者论证用到「本性」之意。)「并且违反自然地接在好橄榄上」,即接入犹太人的信仰中;「违反自然」指违反自然通常的过程。因为通常不是把坏树的枝子接到好树上,而是相反。
910. Secundo probat idem per locum a minori, dicens nam si tu, gentilis, excisus es ex naturali oleastro, id est ex gentilitate quae naturaliter erat infructuosa, non quidem, prout Dominus fecit naturam, sed secundum quod corrupta est per peccatum. Sap. XII, 10: iniqua est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum. Eph. II, 3: eramus natura filii irae. Et insertus in bonam olivam id est, in fide Iudaeorum, contra naturam, id est contra communem cursum naturae. Non enim consuevit ramus arboris malae inseri in bonam arborem, sed potius e converso.
然而,神所做的并不违反自然,反而就绝对意义说是自然的。因为,凡由受动者按本性所从属的施动者造成的事,即使不符合受动者本身固有的自然,我们仍称它为自然的。例如海水涨落是自然的,因为它出于月亮的运动,而水按本性从属于月亮;虽然就水自身的形式而言,它并非自然的。同样,既然一切受造物按本性都从属于神,神在受造物中所做的一切,就绝对意义说都是自然的,虽然就事件所发生的事物自身特有而个别的自然而言,可能不是自然的,例如瞎子得见、死人复活。
Id autem quod Deus facit, non est contra naturam, sed simpliciter est naturale. Dicimus enim esse naturale, quod fit ab agente, cui naturaliter subditur patiens, quamvis etiam non sit secundum propriam naturam patientis; sicut enim fluxus et refluxus maris est naturalis, propter hoc quod causatur ex motu lunae, cui naturaliter subditur aqua, quamvis non sit naturalis secundum formam aquae. Ita etiam cum omnis creatura sit naturaliter Deo subiecta, quicquid Deus facit in creatura, est simpliciter naturale, licet forte non sit naturale secundum propriam et particularem naturam rei in qua fit, puta cum caecus illuminatur et mortuus resuscitatur.
911. 所以我说,若这事能够违反自然地发生,「何况那些按自然」,即按自然血统属于犹太民族的人,岂不更要「接在他们原有的橄榄树上」,即恢复本民族的尊荣吗?玛 4:6:「他必使父亲的心转向儿女,儿女的心转向父亲。」
911. Si, inquam, hoc factum est contra naturam, quanto magis hi qui sunt secundum naturam, id est qui naturali origine pertinent ad gentem Iudaeorum, inserentur suae olivae, id est reducentur ad dignitatem gentis suae, Mal. ult.: convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patres eorum.